Jump to content

Vita Demetrii Cantemirii

E Wikisource
(Redirectum de Vita Demetrii Cantemiri)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Vita principis Demetrii Cantemirii
s. XVIII

editio: ex Operele Principelui Demetriu Cantemiru vol. VII, Societatea Academică Română, Bucurescĭ, 1883
fons: librum vide

I.

Vita principis Demetrii Cantemirii.

Princeps Demetrius Cantemir natus est Ao. 1673, Octobr. d. 26. Patre Principe Moldaviae Constantino; Matre autem Anna, ex veteri Moldaviorum stirpe Bantaschiorum oriunda.

Puer traditus est Monacho cuidam Ieremiae Cacavela dicto, viro doctissimo, ut literis latinis et scientiis imbueretnr.

Post mortem Patris Constantini à Populo et Baronibus Princeps constituitur, sed post aliquot menses instigante Principe Nicolao[1] Maurocordato (qui per Domini Vander Beckii accusationes et D-ni Clerici defensionem satis notus est) a Principatu removetur, quod apud Turcas usitatissimum est, et Constantinopolin commigrat. Ibi per 22 annos commoratus linguis Orientalibus operam dedit, et musicae turcicae; quam in ordinem redegit et notas illi accommodavit, id quod Turcis hactenus deerat.

Anno 1710, mense Novembri secunda vice ab ipso Sultano Princeps Moldaviae Ungro-Walachiae constitutus est, quod duo testantur Diplomata ipsa manu Turcici Imperatoris subscripta[2], quorum unum simul hic, ut adspiciatur, si placet, adjunctum est.

Cum autem B. Mem. Imperator Petrus M. in Moldaviam venit, Ao. 1711, falsis[3] multis accusationibus à privatis inimicis Turcicae Aulae redditus, ad partes ejus transiit. In cujus meriti praemium pagos ipsi aliquot in Russia majore, et alia, quae ad familiam sustinendam sunt necessaria, sapientissimus Imperator munifica manu donavit. Nec forsan illud benificii genus praetereundum, quod Dignitatem ipsi totique ipsius familiae, atque Titulum Свѣтлѣишаго Князя Serenissimi Principis, haereditariique Moldaviae Despotae contulerit.[4]

Per decenium postea nulla publica hujus Imperii negotia capessere voluit. Tandem Ao. 1721, die 22 Januarii, Senatoria atque intimi Consiliarii Dignitas à Clementissimo Imperatore ipsi data est. Tandem in expeditione Derbentiana morbus eum qui Diabethes vocatur, oppressit, quo etiam extinctus est, postquam eo per annum et dimidium laborasset, Anno 1723, mens. August. d. 21. in pago suo Demetrio dicto, qui distat à Moscovia 420 werstis, hoc est 70. circiter milliar. germ.

Linguas callebat praeter Moldavicam, quae ipsi nativa fuit, Graecam, Turcicam, Arabicam, Turcicam sublimiorem, quae Farsi appellatur, et prorsus diversa est à Vulgari Turcica, Latinam, Italicam, Ruthenicam, seu potius Sclavonicam.

Libros conscripsit:

1. Synopsin Historiae Turcicae, sub titulo Incrementorum et Decrementorum Aulae Othomaniae, lingua Latina.

2. Systema Religionis Muhamedanae, quod jussu P. M. Imperatoris et conscriptum et in lucem editum est, Rutheno idiomate, Ao. 1721, Petropoli.

3. De Statu Politico Aulae Othomanicae, qui liber in mari Caspio in itinere Derbentino periit; navis enim, in qua lucubrationes ejus cum ceteris rebus erant, naufragium passa est. Ao. 1722.

4. De Antiqua Dacia, Moldavo idiomate elaboratum, qui tamen nondum ad finem perductus est, Tomum unum.

5. Descriptionem hodiernae Moldaviae Geographico-Politicam: idiomate Latino: quae Berolinum missa est cum charta topographica ejus Principatus.

6. Librum Graeco-Moldavum Divan, sive Tribunal dictum, qui editus est Mo1daviae cum adhuc 17 aetatis suae annum ageret.

7. Librum latinum Theologo-Physices dictum de Creatione Mundi Physice et Theologice considerata, cum adhuc in Moldavia studiis Theologicis vacaret.

8. Hieroglyphica (propter occultata nomina, ita dicta) quibus coutinetur Historia Domestica, idiomate Moldavo.

9. Introductionem in Musicam Turcicam, idiomate Moldavo.

10. Cantiones Turcicas, notis Musicis ab ipso inventis conscriptas. Plurimæ aliæ lucubrationes Constantinopoli remanserunt, alim inchoatæ quidem sed non perfectæ hic loci adhuc servantur. In rebus Mathematicis non prorsus imperitus fuit: Historiæ tamen præ ceteris operam dedit.

Membrum Societatis Regiæ Berolinensis factus est Ao. 1714, Iul. d. 11. Diplomatis exemplum hic additum.

Conjecturas quasdam,

de Origine Familiæ Cantemiriorum quod à Tartaris ortum ducat, relatas invenimus iii Libro commemorato, Synopsis Aliothmaticæ Historiæ:

Fuit ea olim inter Tartarorum Mirzas nobilitate ex devitiis celeberrima. Ex magno illo Asiæ Domitore Temur-leng ortum traxisse Cantemirios Tartarorum traditiones referunt; Ipsumque nomen confirmare videtur, کان تیمور Cantemur, h. e. sanguis Temur, aut ex sanguine Temur oriundos designat. Ex his unus sub Sultan …. anno …. contra Chanum ipsumque Turcicum Imperatorem rebellavit, et per plures annos cum diversis seraskieriis æquo Marte pugnavit, et desideratam obtinuisset libertatem nisi fictis pactionibus delusus fuisset. Turcæ enim cum vidissent, se armis nihil proficere, pacem se cum eo inituros simulaverunt; ejusque Legibus illi Benderam cum viciniis, Regi Titulo et duabus caudis equinis concesserunt. Hisce vero securum redditum non multo post capite plexerunt. Hujus fratres Chano iterum se submiserunt, et in provinciis Ackiermanensi ex Ciliensi collocati fuere. Filius Szahbaz Cantemir itidem in gratiam receptus est, nomen vero mutavit, et quod ejus pater Beg fuit, Beg Mirza dictus est, quod et postea in ipsius filios et posteros transiit.

Cum Parens noster Moldavico Principatui præesset, commemoratus in Historia hac Teg Mirza cum filiis suis, quos quinque habebat, frequenter in Moldaviam veniebat, majorumque suorum historiam, uti illam traditione, unico Tartaricarum Genealogiarum adminiculo acceperat, recensebat.

Addebat præterea, audivisse se a majoribus suis, quod eo tempore, quo maxime a Chano pressi fuissent, unus ex illorum stirpe ad Moldaviæ Priacipem fugerit, et Christianis Sacris initiatus fuerit, eoque nomine Parentem nostrum consanguineum sibi esse asserebat.[5]

  1. La margine alta mâna: error. imo ab Alexandro.
  2. La margine aceiasĭ mâna cu susu: error.
  3. De fallacibus promissionibus et mala Aulae Turcicae fide ipse pluribus egit, in Incrementis et Decrem. Regni Othomanici, L. III, c. V. §. 30, p. 525, propter quas se ad Ruthehorum partes transiisse, ipse declarat.
  4. Nec illud immotae fidei atque maximi Animi Specimen Summi Imperatoris hic reticendum videtur, quod in citati operis fine, p. 530, hisce verbis memoratur:

    In hujus narrationis fine juvabit addere Heroicum magni Russorum Imperatoris Petri effatum, cunctis imitandum Principibus Christianis. Cum enim de sancienda pace Legatos ad Turcas apud Prutum fluvium misisset; Vesirii primum postulátum fuerat, ut Cantemyrius rebellis Moldaviae Princeps ipsi traderetur, Haec cum ipsi Legati retulissent, multique e Proceribus suaderent, ne propter unicum Hominem tot milites perderet, vere regio animo ille respondit, se usque ad Curskam locum non multis milliaribus ab urbe Moscua distantem, Turcis omnia cedere posse, quod eorum recuperandorum spem haberi, frangere autem datam fidem, et Principem, qui propter ipsum suam Ditionem deseruerit, tradere neutiquam posse, quod semet amissi honoris nulla detur reparatio. His anditis Turcae ab ea petitione destiterunt.

  5. Urmédia diplom'a de membru allu Academiei d'in Berlinu.