Jump to content

Vita I S. Hieronymi (Gennadius Massiliensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita I S. Hieronymi
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58


GenMas.ViISHi 22 Gennadius Massiliensis-c.492 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Vita I S. Hieronymi

Hieronymus noster in oppido Stridonis, quod a Gothis nunc eversum, Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium fuit, patre Eusebio natus est. Vestem Christi puer Romae suscepit, ibique litteris Graecis ac Latinis a primaevo eruditus est. In arte quidem Grammatica Donatum habuit praeceptorem, in Rhetorica autem Victorinum oratorem. Postquam vero omnem mundanorum studiorum litteraturam adeptus est, probatissimorum quoque Monachorum habitum factumque imitatus est. Cupiditatem siquidem animae jugi sinceritate calcans voluptatemque corporis perenni frangens jejunio, plerosque virorum bonorum et religiosorum meliores fore suo docuit instituto.

Quodam igitur tempore, dum ex more idem Hieronymus, divina ad legendum pandit volumina, et mortalem bibliothecae suae auctorem Tullium recordatur. Mox coelitus, ne tales quandoque revolveret libros, salutifero castigatus est verbere. Ita enim ipse de se ad Eustochium virginem scribens asserit: Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis, et (quod his difficilius est ) consuetudine lautioris cibi propter coelorum me regna castrassem, et Jerosolymam militaturus pergerem, bibliotheca, quam Romae cum summo studio ac labore confeceram, carere non poteram. Ita miser ego lecturus Tullium jejunabam: post noctium crebras vigilias, post lacrymas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat (Plautus), Plato sumebatur in manibus. Si quando in memetipsum reversus, Prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus; et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum culpam putabam, sed solis. Dum me (al. ita) itaque antiquus serpens illuderet, in media ferme Quadragesima medullis infusa febris corpus meum invasit exhaustum; et sine ulla requie (quod dictu quoque incredibile sit) sic infelicia membra depasta sunt, ut ossibus vix haererent. Interim parabantur exequiae, et vitalis animi calor, toto frigescente jam corpore, in solo tantum tepente pectusculo palpitabat. Cum subito raptus in spiritu ad tribunal judicis pertrahor, ubi tantum luminis, et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut projectus in terram, sursum aspicere non auderem. Interrogatus conditionem, Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus. Ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum est. Illico obmutui, et inter verbera (nam caedi me jusserat) conscientiae igne magis torquebar, illum mecum versiculum reputans: In inferno autem quis confitebitur tibi? Clamare tamen coepi, et ejulans dicere: Miserere mei, Domine, miserere mei. Haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua provoluti qui assistebant precabantur, ut veniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae commodaret, exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum aliquando legissem: Ego qui tanto constrictus articulo vellem etiam majora promittere, dejerare coepi, et nomen ejus obtestans dicere: Domine, si unquam habuero codices saeculares, si legero, te negavi. In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos; mirantibus cunctis, oculos aperio tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerem ex dolore. Nec vero sopor ille inanis fuit, ut vana somnia, quibus saepe deludimur. Teste est tribunal ante quod jacui, judicium teste quod timui; ita mihi nunquam contingat talem incidere quaestionem. Livientes (sup. fateor) me habuisse scapulas, plagas sensisse per somnium; et tanto dehinc studio divina legisse, quanto mortalia antea non legeram.

Interea Hieronymus Romanae Ecclesiae Presbyter, os Damasi Sacerdotis, sacrae Bibliothecae scrutator, divinorum dissertor voluminum, dum per triennium continuum carus acceptusque popularibus veneratur, omniumque judicio dignus esse summo sacerdotio decernitur, quidam ex Clericorum Monachorum ordinibus pro petulantia proque ingluvie discursantes, ad effugandum Urbe Hieronymum, qui utrorumque eorum vitia scribens deprehenderat, insidias paraverunt. Verum enim vero hunc ego felicem dixerim, hujus fugae eventum corrigentis, Christi judicio dispensatum, quem pravorum hominum persecutionibus paratum fore existimo: scilicet ut Romana Ecclesia, Petri instituta regimine, omniumque veteris Testamenti librorum edocta veritate, Christo Deo volente, et Hieronymi speciali studio desudante, Hebraicam quoque habeat veritatem; et Graecorum quorumdam levitas, quae sibi Romanos a se omnes Scripturas divinitus inspiratas accepisse plaudebat, eos habere quod non habet, recognoscat. Igitur Hieronymus Roma egressus, ad orientem tendens, profectus est ad Gregorium Nazianzenum Constantinopolitanae urbis Episcopum; ubi ita proficere studuit, ut mira scientia donaretur. Qui ut sanctarum Scripturarum studiis plene erudiretur, supplex docilisque discipulus hunc adiit praeceptorem, eumque Constantinopolitana urbe observabat. Hoc discipulatu Hieronymus peracto, in Syriam perrexit: et dum in possessione Evagrii presbyteri moraretur, Malchum Monachum et aliquando captivum reperit, percunctatusque eum, omnem ejus captivitatis accepit historiam, quam postea edidit scriptam et Romanis fidelibus misit, haec in ejus historiae prologo interserens. Scribere, inquit, disposui, si tamen Deus vitam dederit, et si vituperatores mei saltem fugientem me et clausum persequi desierint. Ad deserta deinde loca, ad quae olim ad agendam inibi poenitentiam properare cupierat, ita laetus accinctusque accessit, ut volasse eum magis quam remeasse crederes. Quomodo vero per quadriennium continuum Christi potius auxilio poenituerit, idem Hieronymus quae sponte (al. pertulit ) pertulerit, ipsius Dei adfuisse gratiam verbis hujusmodi indicavit. Quoties in eremo constitutus, et illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum Monachis praestat habitaculum, putavi me, inquit, Romanis interesse deliciis. Sedebam solus quia amaritudine repletus eram. Horrebant sacco membra deformia; squalida cutis situm Aethiopicae carnis adduxerat. Quotidie lacrymae, quotidie gemitus; et si aliquando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia collidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes ibi aqua frigida utantur, et coctum aliquid accepisse, luxuriae sit. Ille igitur ego, qui ob metum gehennae tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejuniis, et mens desideriis aestuabat: in frigido corpore, et ante hominem suum jam carne praemortua, sola libidinum incendia pullulabant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subigebam. Non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse quod fuerim. Memini me clamantem diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam a Domino rediret imperante tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum consciam pertimescebam: et mihi iratus et rigidus solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi me in oratione miserrimae carnis ergastulo locabam; et (ut mihi testis est Dominus) post multas lacrymas, post coelo oculos inhaerentes, nonnunquam videbar mihi interesse agminibus Angelorum; et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum currimus.

Quadriennio itaque dedicatae poenitentiae (al. exactae ) exacto, ad Bethleem oppidum Hieronymus remeavit, ubi prudens animal ad praesepe Domini sese obtulit permansurum. Bibliothecam suam quam sibi summo studio ipse condiderat, clausam, omniumque librorum orationes, quas pene memoriter retinebat, iterum relegens, diem jejunans ducebat ad vesperam. Plures ad eum Religiosorum, quibus vitae ejus fama comperta erat, protinus confluxerunt: bonumque Doctorem parvo adhuc sub tugurio boni observavere discipuli. Nec multum post cellulam sibi ob discipulorum copiam, et propter frequentiam adventantium ad Bethleemiticam portam, quae ad Occidentem conspicit, et egredientibus ad Septentrionem videtur, parvulum habitationis locellum construxit.

Interim Hieronymus dum eximiorum Eremitarum, Monachorumque humilia subterraneaque peragrans habitacula contemplatur, vitasque eorum supplici voce sciscitans, scribensque veritatem exponit, multaque alia libellis suis, epistolisque suo in Monasterio conficiens edisserit; beatus Damasus Romanae urbis Ecclesiae eloquentissimus Pontifex, ut ad suam idem Romanae urbis Ecclesiam, ad scribenda mittendaque volumina assiduo opere non desisteret, hujusmodi verbis exhortatus est. Dilectissimo filio Hieronymo Damasus. Dormitantem te, et longo jam tempore legentem potius quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui: non quo legere non debeas, hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio; sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas. Itaque quoniam et tabellario ad te remisso, nullas te jam habere Epistolas dixisti, exceptis his quas in eremo aliquando dictaveras, quasque tota aviditate legi atque scripsi, et ultro pollicitus es, furtivis noctium operibus aliquas si velim posse dictare: libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram, etiam si negasses. Neque enim ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam ut de Scripturis inter nos sermocinemur, id est, ut ego interrogem, tu respondeas, qua vita nihil in hac luce puto jucundius, quo animae pabulo omnia mella superantur. Quam dulcia, inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua! super mel ori meo. Nam cum idcirco, ut ait praecipuus Orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestiis antecellunt? Accingere igitur et mihi quae subjecta sunt edissere, servans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec Epistola brevitatem. Fateor quippe tibi, quia libros quos mihi de fiae Lactantii dederas, ideo non libenter lego, quia plurimae Epistolae ejus usque ad mille versuum spatia tenduntur, et raro de nostro dogmate disputat: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo; et si qua brevia sunt, scholasticis magis sunt apta quam nobis. De metris, et regionum situ et Philosophis disputans.

Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas solvet. Sed et si onmia fecit Deus bona valde, quare ad Noe de mundis et immundis animalibus mandat, cum immundum nihil bonum esse possit? Et in novo Testamento post visionem quae Petro fuerat ostensa dicenti: Absit, Domine, quia commune et immundum nunquam introivit in os meum, vox de coelo respondit: Quod Dominus Deus mundavit, tunc commune ne dixeris.

Cur Deus ad Abraham loquitur dicens, quod quarta progenie filii Israel de Aegypto essent reversuri; et postea Moyses scripsit: Quinta autem generatione vel progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti. Quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium. Cur Abraham signum Circumcisionis suscepit? Cur Isaac justus et Deo carus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus errore benedixit?

Nunc quibus ausibus quantisque laboribus solus omnium Romanorum Hieronymus, Hebraicam linguam litterasque, imo Chaldaicam linguam didicerit, sicut ipse perhibuit, subnectendum est: Dum essem, inquit, juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum, ardoremque naturae ferre non poteram (al. quae); quem quum crebris jejuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quem edomandum, cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in discipulum dedi: ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvium, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim, quotiesque cessaverim, testis est conscientia mea, qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias Deo, quod de amaro semine litterarum, dulces fructus capio. Porro librum Job Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaico quidem sermone conscriptum, cum Hieronymus verteret in Latinum, hunc qui subter adnexus est, habuit praeceptorem: Memini me, inquit, ob intelligentiam hujus voluminis, Liddeum quemdam praeceptorem, qui apud Hebraeos primus habebatur, non parvis redemisse nummis. Si ejus doctrina aliquid profecerim, nescio: hoc unum scio, non potuisse me nisi quod antea intellexeram, interpretari. Quo vero labore sudoreque Chaldaeam linguam didicerit, idem Hieronymus ita scribens, atque adfirmans dicit. Ego adolescentulus post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores Rhetoricos, cum me in linguae hujus pistrinum reclusissem, et multo sudore multoque tempore coepissem anhelantia stridentiaque verba resonare, et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen aspicere, impegi novissime in Danielem, et tanto taedio affectus sum, ut desperatione subita omnem veterem laborem voluerim contemnere. Verum adhortante me viro Hebraeo, et illud mihi sua lingua crebrius ingerente, labor omnia vincit improbus, qui mihi videbar sciolus inter eos, coepi rursus discipulus esse Chaldaicus. Et ut verius fatear, usque in praesentem diem magis possum sermonem Chaldaicum legere et intelligere, quam sonare. Christi itaque gratia Hieronymus fidem adeptus, litterisque Graecis ac Latinis atque Hebraicis doctus, cuncta Hebraeorum volumina, quae in Canone continentur, ex veteri Testamento, vera Editione in linguam Latinam vertit, eaque omnia commentatus est. Danielem quoque Chaldaico sermone locutum Romano stylo descripsit. Psalterium videlicet quod a Soffronio postulatus Hieronymus ex Hebraeo Canone Latina modulatione canendum, verbum ad verbum exposuit, eumque breviter disseruit et enchiridionem appellavit. Duos libros Salomonis explanavit: Cantica vero Canticorum ex Origenis interpretatione: sicut et de Spiritu Sancto Didymi videntis librum in Latinam transtulit linguam. Matthaei nihilominus Evangelium ex Hebraeo fecit esse Romanum; quodque compendiosa potius quam fastidiosa explanatione studiosis lectoribus interpretatus est. Sexdecim quoque Prophetarum volumina seu vaticinia a nullo quandoque Romanorum vel meminisse vel scribere inchoasse reperta, disseruit quatuor et septuaginta libris editos Commentatus est. Plerasque praeterea Pauli Epistolas, et Joannis revelationem disseruit. Inter has itaque numerosas operis sui paginas, suis ( al. universis ) universas praefationibus praenotatas, quinque et centum triginta Virorum Illustrium Ecclesiasticos scriptores a passione Christi usque ad quartum decimum Theodosii Imperatoris annum, in ordinem digessit, omnesque qui de Scripturis sanctis memoriae aliquid tradiderunt, breviter exposuit. Verum et contra Celsum, Porphyrium, et Julianum Augustum, rabidos adversus Christum canes, et contra insectatores Ecclesiae, vel eos qui putant Ecclesiam nullos Philosophos et eloquentes habuisse doctores, magno suda vit ingenio: ut sciant quanti et quales viri eam fundaverint, exstruxerint, adornaverint: et desinant fidem nostram rusticae simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam recognoscere.

Innumeris praeterea libris Apostolorum Prophetarum constructionibus: et post pauca, nunc quoque mysterium iniquitatis operatur. Et garrit unusquisque quod sentit: ego solus sum qui cunctorum gloria mordear. Tanta denique lassitudine fatigatus est, ut etiam in stratu suo jacens, funiculo trabe suspenso, supinisque manibus apprehenso erigeretur; ut scilicet officium Monasterii prout poterat exhiberet, transeuntes in squalore corporis, vocisque tenuitate dies plurimi. Dehinc Hieronymus librorum abundantia fultus, dictis suis Sancto (Al. Spiritu ) Spiritui dedicatis, immobilem Catholicae Ecclesiae turrem contra perfidorum jacula, contra Helvidium, contraque Pelagium, et adversus Jovinianum evidentissima volumina, Catholicaque correptione roborata, magnoque scripta acumine laxavit: juris quoque consultus singularem tonantemque edidit librum. Plerasque Eremitarum Patrum vitas insignium veracissimo eloquio texuit historiae. De Mansionibus quoque Israelitici populi scripsit librum unum; Namque de frugi et luxurioso filio eleganter exposuit Evangelii historiam, ita consolatoriis dissertionibus declaravit, ut unicam fore arbitretur. Plurimis quippe, ait, qui me dicunt hoc opus inflammatum invidiae facibus scribere, breviter respondeo, nunquam me haereticis pepercisse; sed omni egisse studio, ut hostes Ecclesiae, mei quoque hostes fierent.

Pergunt itaque ad visitandum, consolandumque Hieronymum, dum in labore esset (Al. idem ) identidem Catholici seniores. Ad Beatum quoque Augustinum Episcopum secum quidem animo in Ecclesia Catholica cooperantem, corpore autem in Africa scribentem, sic in caetera scripsit: Nostra habuimus tempora, cucurrimus quantum potuimus: nunc te currente et longo spatia transmittente, nobis debetur otium. Igitur Hieronymus, quam Christo Deo adolescens voverat, hanc perfectam eidem jam corpore senex obtulit vitam suam, castam, placibilem, unicam in eremo poenitentiam Bethleemiticam. Libris praeterea suis per sex et quinquaginta annos sine ullo otio apud Bethleemiticos, totum implevit orbem, spiritali opere irreprehensibiliter consummatis, octavo et octogesimo aetatis suae anno in Domino requievit. Bethleem eum alma tenet, iterum venturo Domino offerendum. Dormivit autem Beatus Hieronymus anno imperii Theodosii junioris 12. Omnes autem anni vitae ejus sic colliguntur. Ordinatus est Romae Presbyter annorum viginti novem, annis tribus vixit apud Bethleem, in proposito suo annis quinquaginta et mensibus sex. Omne vitae suae tempus implevit 88 annis et mensibus sex. Dormivit in Domino pridie kalendas Octobris.