Jump to content

Vita S. Vedasti

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Vedasti
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101


Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

Vita S. Vedasti

(0663D)Dulcissimo dilectionis filio Radoni abbati humilis levita Albinus salutem.

I. (0664D)Dilectionis vestrae venerabile praeceptum secutus, Vitam sancti Vedasti Patris vestri et intercessoris (0665A)nostri, emendare studui: non quod aliquid illius excellentissimis meritis dignum valuissem, sed quod nihil tuae reverentiae jussis denegare ratum putavi. Idcirco ad te maxima [ Boll., maxime] pertinent harum laus vel vituperatio litterarum. Utinam tibi et fratribus, qualescunque sint, placeant. Deprecor autem, ut meum laborem orationum vestrarum solatio remunerare dignemini; et unus merear esse vestrum in charitatis communione: illius semper memores mandati, qui dixit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Joan. XV, 12). In hoc enim mandato omnium salus consistit: hoc cunctis pernecessarium esse constat, et maxime iis qui gregem Christi regendum accipiunt. Quapropter tu, charissime, gregem quem accepisti regendum, fraterno (0665B)amore diligenter erudire studeto, et sanctis admonitionibus eum per pascua vitae deducere satage. Habes in omni opere bono Christum adjutorem, sanctum quoque Vedastum intercessorem. Sicut magno labore domum Dei optime habes ornatam et largissimis donis decoratam; ita sibi [ Boll., tibi] subjectos bonis moribus ornari contende, et eos in divina laude fac consistere; et quod angeli semper agunt in coelis, hoc fratres jugiter faciant in ecclesiis. Tuum est praecipere, illorum obedire. Tuum est praeire, illorum subsequi. Omnium itaque in servitio Dei una debet esse voluntas, ut una fiat in regno Dei remuneratio.

II. Nullus horis canonicis se divinis subtrahat laudibus, ne propter aliquam negligentiam cujuslibet (0665C)locus in conspectu Dei vacuus inveniatur: et verba Dei in ecclesiis intimo cordis affectu proferantur, et cum magna reverentia Dei omnipotentis officia celebrentur [omne vero ministerium Christi humiliter et devote impleatur]. Omnes ubique obedientiam in saeculi necessitatibus fideliter et strenue peragant. Fiat equidem inter omnes concordissima pax, et sanctissima charitas [et devotio vitae regularis]. Seniores bonis exemplis et sedula admonitione erudiant juniores, illosque diligant ut filios: et illi quasi patres eos honorificent, illorum cum omni alacritate obediant praeceptis. Tua vero, venerande fili, conversatio omnibus sit exemplum salutis. Cave, ut nec minimus quis in tua scandalizetur vita, sed aedificetur et roboretur in via veritatis: quia tibi ex illorum (0665D)salute merces judicabitur aeterna. Cani capilli extremum denuntiant properare diem. Quapropter paratus esto omni hora in occursum Domini Dei tui. Dilectio fraterna, et eleemosynae miserorum, et vitae castitas praeparent tibi gradus in coelum. Diligenter elabora tibi aeternos dies felices. Honor saecularis, quem habes, spiritualem tibi abundet in gloriam.

III. Festivis diebus veniente ad ecclesiam populo, fac eis praedicari verbum Dei; et quocunque vadis, clerici servitium Dei pleniter peragant; tecum eant, (0666A)sobrietate ornati, non ebrietati assueti; quorum honestas vitae aliis 164 sit doctrina salutis; curamque ubique habeas maxime pauperum, viduarum, orphanorum, ut audias in die tremendo a Domino Christo cum aliis eleemosynam facientibus: Quandiu uni ex his minimis fecistis, mihi fecistis (Matth. XV, 40). Esto miseris ut pater, et causam ad te clamantium diligenter discute, et parce in te peccantibus, ut Deus tuis parcat peccatis. Esto justus in judiciis, et misericors in debitis. Magister virtutum, moribus honestus, verbis jucundus, vita laudabilis, in omni opere Dei devotus. Fratres quoque hortare, ut sanctas diligentissime legant Scripturas. Non confidant in linguae notitia, sed in veritatis intelligentia, ut possint contradicentibus veritati resistere. Sunt (0666B)tempora periculosa, ut apostoli praedixerunt, quia multi pseudodoctores surgent, novas introducentes sectas, qui catholicae fidei puritatem impiis assertionibus maculare nitentur (II Tim. III, 1; II Petr. II, 1). Ideo necesse est Ecclesiam plurimos habere defensores, qui non solum vitae sanctitate, sed etiam doctrina veritatis castra Dei viriliter defendere valeant.

IV. Has vero piae admonitionis litterulas non quasi nescienti direxi, sed ut verae charitatis in meo pectore fidem ostenderem. Quid facit amicus, si seipsum verbis non ostendit? Si divites pauperum munuscula non spernunt, cur et vestrae sapientiae flumina nostrae rivulos intelligentiae respuere debent? Nam et majores amnes rivulis augentur influentibus, et ipse Dominus viduae laudavit duo minuta, quae ex (0666C)inopia suae paupertatis larga manu Deo, quod habuit, obtulit (Luc. XXI, 2). Et ego quamvis scientia inops, tamen fideli [ Boll., fraterno fidelis] amore vestrae haec munuscula direxi pietati, obsecrans ut tam humili fraternitatis ea intuitu respicere digneris, quam nos pia devotionis charitate illa vobis dirigere studuimus. Omnipotens Deus, te tuosque [charissimos] fratres in omni bono proficere faciat, et ad beatitudinem aeternae gloriae pervenire concedat.

CAPUT PRIMUM. Doctrina Christiana regi Chlodoveo explicata a sancto Vedasto.

V. Postquam Deus et Dominus noster Jesus Christus ovem quaerere perditam de coelis in hunc mundum (0666D)per virginalem venerat uterum (Luc. XV, 4), et tota suae dispensationis et nostrae salutis peracta plenitudine, cum triumpho gloriae ad sedem paternae majestatis reversus [est], ut tetricas [ Al., tetras] ignorantiae tenebras toto depelleret orbe, multa sanctorum lumina doctorum, evangelicae praedicationis luce fulgentia, toto diviserat mundo: ut sicut coelum fulgentibus ornatur stellis, quae tamen omnes ab uno illustrantur sole; sic et lata terrarum spatia sanctis splendescerent doctoribus, qui tamen ab aeterno sole illuminati, divina praeeunte gratia, caecas (0667A)ignorantiae tenebras verae fidei fulgore [et] glorioso Christi nomine illustrarent, ut eis ministrantibus, longa ab initio saeculi esuries aeternae vitae epulis satiaretur. De quorum numero sanctus Dei sacerdos Vedastus, et praedicator egregius, temporibus fortissimi regis tunc temporis Francorum Clodovei, in has divina dirigente gratia ob multorum salutem pervenit regiones; quatenus supernae pietatis suffultus auxilio, populum diabolica fraude deceptum, et errorum laqueis captivum in viam dirigeret salutis aeternae et verae, quae in Christo est, libertati restitueret. Sed ut hoc acceptabili, secundum Apostolum, fieret tempore, qui ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2) - Dominus Jesus, qui vult omnes homines salvos (0667B)fieri (I Tim. II, 4), competentem suo famulo praevidebat causam, quomodo opportune ad ministerium verbi Dei pervenire valuisset.

VI. Contigit vero praefatum Francorum regem Clodoveum Alemannis bella [ Boll., bellum] inferre, qui tunc temporis regno suo per se potiti sunt: sed non eos ita offendit imparatos, ut voluit. Nam fortissima collecta manu, regi circa ripas Rheni 165 fluminis obviaverunt unanimes, bellica virtute patriam defendere, vel libera manu pro patria mori; et fortissime utrinque decertatum est: hi, ne triumphi gloriam; illi, ne patriae perderent [ Al., proderent] libertatem, in mutuam corruentes caedem. Igitur rex nimio turbatus terrore, dum inimicos vidit fortiter pugnare, et suos pene ad internecionem vinci, (0667C)magis coepit de salute desperare quam de victoria sperare. Etsi autem necdum voluntate renatus esset in Christo, tamen necessitate cogente, ad Christi confugit auxilium. Et quia reginam habuit religiosam, baptismique sacramentis initiatam, nomine Clotilden, oculos cum hac voce ad coelum levavit: O Deus unicae potestatis, et summae majestatis, quem regina Clotildis colit, confitetur et adorat: concede mihi hodie de inimicis meis victoriam. Nam ex hac die tu solus mihi eris Deus, et veneranda potestas. Tu mihi triumphum praesta, et ego tibi servitium promitto sempiternum. Mox divina operante pietate, terga verterunt Alemanni, victoria cessit regi et Francis. O mira omnipotentis Dei clementia! O ineffabilis bonitas, qui sic exaudit et nunquam derelinquit (0667D)sperantes in se! Quanta fide Christiani illius misericordiam invocare debent, dum paganus rex ad unius precis effectum tantam promeruit victoriam. Cui ex antiquis hujus divinae pietatis adaequare auxilium debemus, qui ob unius momenti lacrymas tam celebrem venturo suo servo contulit triumphum; nisi Ezechiae regi, qui in angustia tribulationis una (0668A)tantummodo petitione promeruit, non solum a praesenti vastatione civitatem superna protectione defendi, sed etiam in eadem nocte, qua preces in divinas effuderat aures, centum octoginta quinque millia hostium laetus et liberatus occidi viderat (IV Reg. XIX) ?

VII. Haec vero victoria, de qua ante diximus, regi populoque suo causa fuit salutis aeternae, et ne lucerna, sanctus videlicet Vedastus, sub modio lateret absconditus, sed supra candelabrum positus, exemplis vel praedicationibus in domo Dei lucens, ab errore idololatriae et caligine ignorantiae in viam plurimos educeret veritatis. Igitur superatis hostibus, et rebus in pace compositis, et Alemannis suae subjectis ditioni, rex ovans cum laude triumphi ad (0668B)patriam rediit. Et ut fidelis tantae sibi gloriae largitori sponsor appareret, festinavit servorum Christi sacra imbui praedicatione, et sancti baptismatis ablui sacramentis. Venit autem ad Tullum oppidum, ubi sanctum agnovit Vedastum laudabili religione soli servire Deo, et dulcissimos contemplativae vitae carpere fructus. Hunc vero ad sanctum Remigium Christi clarissimum sacerdotem, ad Rhemorum properans civitatem, sibi socium assumpsit: quatenus per singulos itineris sui gressus saluberrimis ab eo imbueretur doctrinis, et catholicae fidei firmis initiaretur fundamentis: ut paratus fide et virtutum scientia, a tanto pontifice spirituali ablueretur lavacro, et ab illo donis coelestibus confirmaretur, quod ab isto, divina prius praeveniente gratia [ Al., clementia], (0668C)evangelicis coeptum fuerat praedicationibus. Hic ad fontem vitae festinantem deducebat regem; ille in fonte salutis aeternae venientem abluebat. Ambo propemodum pari pietate patris [ Forte, patres]: hic doctrina fidei, ille baptismatis unda: utrique aeterno regi regem temporalem munus obtulerunt acceptabile. Hi sunt duae olivae et duo candelabra lucentia (Zach. IV, 3), a quibus rex praefatus in via Dei eruditus, miserante Deo, portam perpetuae lucis ingressus, cum fortissima gente Francorum credidit Christo: et facta est gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II, 9), ut annuntientur in eo virtutes illius qui eos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum.

CAPUT II. Miracula et virtutes sancti Vedasti. Baptismus Chlodovei regis.

VIII. Sacra igitur evangelicae auctoritatis narrat (0668D)historia, Dominum Jesum Jericho pergentem ad confirmanda fide suae majestatis corda populi praesentis, cuidam caeco ad se clamanti lumen reddidisse oculorum (Luc. XVIII,), ut per corporale unius illius 166 caeci lumen spiritualiter multorum illuminarentur (0669A)pectora. Ita et sanctus Vedastus, Deo Christo donante, per cujusdam illuminationem caeci, fidem quam verbo praedicavit, in corde regis miraculo confirmavit: ut rex ipse intelligeret, tam sibi esse necessarium cordis lumen, quam caeco oculorum illustrationem: et quod divina operata est gratia per preces famuli sui in oculis caeca nocte castigatis; hoc per sermones ejusdem famuli, eadem operante potentia, per spiritualis intelligentiam lucis in suo pectore perficeretur. Nam [dum] regia excellentia condigno comitatu cum multitudine maxima [iret] populi, iter agentibus illis, venerunt in quemdam pagum, qui incolarum terrae illius consuetudine Vungise pagus dicitur, prope Reguliacam villam, quae sita est super florigeras Axonae fluminis ripas. Et (0669B)ecce ejusdem fluminis pontem rege transeunte cum multitudine populi, obviavit illi caecus quidam hujus diutissime solaris expers luminis: forte nec sua caecatus culpa, sed ut manifestarentur opera Dei in illo, et per illius illuminationem praesentem plurimorum illuminarentur corda spiritualiter. Qui cum intellexisset a praetereuntibus, sanctum Vedastum Christi servum in eodem iter agere comitatu, clamavit: Sancte et electe Deo Vedaste, miserere mei, et supernam pio pectore diligentius deposce potentiam, ut meae subveniat miseriae. Non aurum posco, nec argentum, sed ut mihi lumen per sanctitatis tuae preces restituat oculorum. Sensit itaque vir Dei virtutem sibi adesse supernam: non ob illius caeci tantummodo, sed plus propter praesentis populi [ Al., praesentis (0669C)saeculi] salutem, totum se in sacras effudit preces, in divina fidens pietate, et dexteram cum signo crucis posuit super oculos caeci, dicens: Domine Jesu, qui es lumen verum, qui aperuisti oculos caeci [nati] ad te clamantis, aperi oculos et istius, ut intelligat populus iste praesens, quia tu es Deus solus, faciens mirabilia in coelo et in terra. Mox ille caecus lumine recepto, gaudens perrexit viam suam. In quo loco tempore sequenti a religiosis viris aedificata est ecclesia in testimonium miraculi istius, in qua orantibus et credentibus usque hodie beneficia praestantur divina.

IX. Igitur rex a viro Dei evangelicis apprime imbutus doctrinis, et hoc praesenti miraculo in fide firmiter confortatus, nil moratus in via, nil dubitans (0669D)in fide, sed magna alacritate animi, magna festinatione itineris, sanctissimum pontificem Remigium videre properavit, ut illius sacratissimo ministerio, Spiritu sancto operante, in remissionem peccatorum et spem vitae aeternae, catholici baptismatis vivo (0670A)ablueretur fonte. Cum quo aliquantis moratus est diebus, ut ecclesiasticis satisfaceret sanctionibus, et poenitentiae secundum apostolicum praeceptum prius ablueretur lacrymis, dicente beato Petro principe apostolorum: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi (Act. II, 38): et [sic] in nomine sanctae Trinitatis coelestis mysterii baptisma susciperet. Sciens vero beatus pontifex apostolum dicere Paulum: Omnia vestra honeste cum ordine fiant (I Cor. XIV, 40): statuit [ Al., constituit] diem, quo rex ecclesiam intraret ad suscipienda divinae pietatis sacramenta. Quale fuit tunc sanctis Dei gaudium, qualis in Ecclesia Christi laetitia, cum viderent regem Ninive ad praedicationem Jonae de solio majestatis suae descendisse, et in cinere sedisse (0670B)poenitentiae, et sub pia Dei sacerdotis dextera suae excellentiae caput humiliare (Jon. III). Baptizatus itaque rex cum optimatibus suis et populo, qui divina praeveniente gratia salutaris lavacri gaudebant suscipere sacramentum. 167

X. Utriusque et victoriae ex hostibus, et suae salutis voti compos, ad sceptra regni gubernanda reversus est, sanctumque Vedastum beato pontifici commendavit Remigio. Qui ibi moratus, vitae meritis et virtutum claruit exemplis, omnibus amabilis et venerabilis factus est. Fuit enim morum dignitate religiosus, charitate praecipuus, fraterna dilectione jucundus, humili pietate eximius, orationum vigilantia assiduus, sermone modestus, corpore castus; jejunio sobrius, miserorum consolator; non (0670C)de crastino cogitans, sed semper de Dei confidens clementia, omnes ad se venientes aeternae vitae pascebat alimento. Nullum in sua despiciebat angustia, sed pie consolationis verbo reficiebat moestos. Nemini vel verbo nocuit, sed fraterno amore cunctis prodesse satagebat. Unde et a quam plurimis illustribus frequentabatur viris, ut illius sacratissimo alloquio, vel in tristitia cujuslibet sollicitudinis susciperent consolationem, vel in religione ecclesiasticae exercitationis puram ab eo audirent veritatem. Unde et illius pia devotione [ Al., admonitione] multi a diaboli laqueis liberati sunt, et vias vitae perpetuae, superna adjuvante pietate, ingressi sunt. Scilicet multi, ut supra diximus, ob celeberrimam sanctitatis famam nobilium vel plebeiorum, virum Dei visitare solebant, (0670D)ut consolarentur per gratiam, quae abundabat in labiis illius; et quia ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34), et quia fraterno amore omnes diligebat, omnibus se affabilem praestabat. Aliorum salutem suum reputans lucrum, nec Dominicae talentum (0671A)pecuniae pigritiae obruit humo, sed quotidiano charitatis sudore multiplicare studebat, ne vacuus reveniente Domino suo in conspectu illius appareret [ Al., inveniretur].

XI. Igitur quidam vir nobilis et religiosus inter alios famulum venit visitare Christi, ut per eum coelestis doctrinae reficeretur melle. Et dum sermo dulcissimae allocutionis in longum traheretur, et sol medium coeli transiens centrum, crescentes duplicaret umbras, nolebat vir Dei hospitem suum absque charitatis dimittere viatico. Mandavit autem [ Boll., sed mandavit] puero, ut si quid illi remansisset vini, charo pocula portaret amico, quatenus in utroque et anima refectus et corpore confortatus domum rediret. Sed propter hospitum frequentiam, et viri (0671B)Dei largam erga omnes munificentiam, non arida Patris charitate, aridum invenit vasculum, in quo vinum servari solebat. Mox tristis, tacito murmure, hoc ipsum puer paternis intimavit auribus. Qui verecundiae rubore perfusus, charitatis tamen dulcedine abundans corde, in divina confisus suffragia, tacitus paulisper Deo preces effudit, nil de divino dubitans auxilio, nil de suae petitionis haesitans effectu, totus in ejus credens clementia, qui de arida petra sitienti populo fontem aquae vivae produxit (Exod. XVII; Num. XX); vel in Cana Galileae aquam in mirabilis vini convertit saporem [ Al., vertit in vinum] (Joan. II), dixit puero: Vade in Dei confidens bonitate, et quodcunque inveneris in vasculo, non cuncteris nobis afferre. Qui celer, paterno obediens (0671C)praecepto, cucurrit et vas vino optimo superaffluens invenit: gratias Deo agens, alacri animo venienti et ejus sociis, propinavit amico, qui duplici roboratus charitate, remeavit in propria. Sed famulus Christi, ne vanis jactantiae verbis vel rumigero populi celebraretur favore, sub magna attestatione praecepit puero, omnibus vitae suae diebus hoc tacere miraculum, plus Deo soli cognitus esse cupiens quam hominibus; certo sciens omnium esse virtutum veram in humilitate custodiam, et hanc esse quae charitatis gradibus altissima coeli regna conscendat [ Boll., conscendit], ipsa dicente Veritate: Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12).

CAPUT III. Sancti Vedasti episcopatus Atrebatensis.

XII. Cumque viri Dei celeberrima vulgaretur fama, (0671D)et charitatis in eo munificentia, et religio vitae, et verbi Dei instantia longe lateque ab omnibus celebraretur [ Al., magis magisque excresceret], visum est beatissimo pontifici Remigio, tam praeclaram Christi lucernam melius esse supra candelabrum ponere, ut splendidissimo suae sanctitatis fulgore latius ad salutem luceret multorum, quam sub unius loci lateribus [ Boll., latebris] propemodum abscondita lateret. Divina igitur dispensatione, et salubri sacerdotum (0672A)consilio, ordinavit eum episcopum, et ad praedicandum verbum vitae 168 Atrebatensi eum direxit urbi, quatenus populus diu in antiquis malae consuetudinis erroribus jacens, Deo auxiliante, per assiduam sacrae praedicationis instantiam, per illum in viam veritatis et agnitionem Filii Dei deduceretur. Qui pontificatus gradu et praedicationis officio suscepto, concitus ad praefatam ire perrexit urbem; sed in auspicium futurae prosperitatis et salutis, Deus cujusdam miraculi testificatione ejus patefecit civibus introitum.

XIII. Igitur in ipsa civitatis porta duos habuit obviam sibi egenos et infirmos, caecum scilicet et claudum, miserabili a viro Dei voce stipem [ Boll., stipendia] postulantes. Mox sacerdos Christi illorum (0672B)condolens miseriae secum tractabat quid illis solatii praestare posset. Et cum apostolicus praedicator pecuniam in sacculis se non habuisse sciret, in divina confidens clementia, et sanctorum apostolorum Petri et Joannis confortatus exemplo, ait: Aurum et argentum non est mecum; quod autem habeo, id est, charitatis officia, et pietatem orationis [ Al., pietatis orationem] ad Deum, hoc vobis praestare non differo (Act. III, 6). Et post haec verba vir Dei ex intimo cordis affectu pro illorum miseria fudit lacrymas, et cum fidei puritate opem illis poscebat divinam, vel pro illorum corporali, vel pro populi praesentis salute spirituali. Nec tam piae et tam necessariae preces inefficaces esse potuerunt, sed ab illo, qui per Isaiam inquit Prophetam: Tempore opportuno exaudivi (0672C)te, et in die salutis adjuvi te (Isai. XLIX, 8): mox ambo in conspectu multitudinis optatam receperunt sanitatem; hic luminis claritate ditatus, ille pedum velocitate laetatus. Ambo supernae gratias agentes pietati, majora quam speraverant munera reportantes, domum reversi sunt. Sed et hoc miraculum sanitatis in illis, plurimis causa fuit salutis aeternae. Videntes enim coelestem virtutem verba consequi sacerdotis Dei, relictis idololatriae sordibus, in Christum credentes, vivo sacri baptismatis fonte purgati sunt.

XIV. Praefati vero miraculi testificatione vir Dei favore populi suffultus, singula civitatis loca peragrans, quaesivit inter ruinas aedificiorum, si quod ecclesiae (0672D)signum inveniri valuisset. Nam antiquis ferme temporibus, sacrae in illis locis fidei floruisse religionem agnovit; sed propter peccata habitatorum terrae illius, occulto Dei judicio, sed justissimo, tradita est, cum caeteris Galliae vel Germaniae civitatibus, pagano et perfido Hunnorum regi Attilae urbs quoque illa depraedanda: qui propter animi sui saevitiam, nec sacerdotibus Dei honorem, nec ecclesiis Christi reverentiam impendere sciebat, sed omnia, quasi tempestas immanissima, ferro vastavit et igne. Tunc in similitudine Hierosolymitanae vastationis, quae ab impio Babyloniae rege facta est, venerunt gentes in haereditatem (0673A)Dei, et pollutis manibus profanaverunt sacraria Christi, effundentes servorum Dei sanguinem circa altaria altissimi regis (IV Reg. XXV). Non haec paganorum fecit fortitudo, sed populi Christiani promeruerunt peccata. Invenit vero famulus Christi antiquae ruinas ecclesiae, inter murorumque fragmenta veprium crescere densitates: ubi quondam psallentium chori, ibi lustra et latibula ferarum visa sunt, stercoribus et immunditiis omnia plena, ita ut vix vestigium aliquod remansisset murorum. Haec cernens, intimo cordis dolore ingemuit, dicens: O Domine, haec omnia venerunt super nos, quia peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Sed tu, Domine, memor esto misericordiae tuae, et nostris parce peccatis, et ne obliviscaris (0673B)pauperum tuorum in finem (Psal. CV, 6).

XV. Dum haec itaque lacrymosis murmuraret querelis, ecce subito ex ruinosis speluncis ursus prosiluit. Cui vir Dei cum indignatione praecepit, ut in deserta secederet loca, et sibi commoda inter condensa silvarum quaereret habitacula, nec ultra illius fluminis ripas transiret. Qui mox tali territus minatione fugit, nec unquam postea illis visus est in partibus. O mira omnipotentis Dei in sanctis suis potentia, quibus bestiae ferocissimae obedire sciunt! O miserabilis hominum audacia, qui salutiferae praedicationis verba, a sanctis prolata doctoribus contemnere 169 non metuunt. Irrationabilis bestia, in obtemperando sanctorum praeceptis quodammodo ratione utitur humana: homo vero ad imaginem Dei (0673C)conditus, ratione praeditus, honorem suum non intelligens, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13).

XVI. Dum vero comperisset vir Dei ecclesias Christi desertas, cor populi idololatriae erroribus infectum, ignorantiae tenebris obcaecatum, gemino se pietatis subdidit labori. Populum sedula intentione ad agnitionem veri luminis perduxit, ecclesias ad culmen summi honoris erexit, presbyteros et diaconos sibi in adjutorium per diversa Ecclesiarum disposuit loca; et ubi prius speluncae fuerunt latronum, ibi orationum domos construxit, magisque divinis intendit eas ornare laudibus, quam pompaticis saeculi divitiis comere. Fuit vero pauperibus largus, divitibus affabilis, quatenus omnes vel largitate munerum, (0673D)vel jucunditate verborum in viam deduceret veritatis. Sciens itaque nullatenus superba potentiae colla ad Christianae religionis humilitatem inclinare [ Boll., converti vel inclinari] posse, nisi per suavissimas pietatis admonitiones, apostolico instructus exemplo, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX, 12), seniores honoribus praeveniens, juniores paterna dilectione admonens, ubique per officia charitatis non sua quaerens, sed quae Dei sunt, (0674A)Christi secutus vestigia, potentium convivia non contempsit, non luxuriae causa, sed praedicationis obtentu, ut familiaritate concordiae [ Boll., familiaritatis concordia], facilius verbum Dei convivantium infunderet cordibus.

XVII. Igitur quidam nobilis Francus, potentia clarus, Ocinus nomine, regem Clotarium praedicti regis Clodovei filium, qui tunc temporis regni nobiliter rexerat sceptra [ Boll., regebat sceptrum], vocavit ad prandium, quod magno apparatu in domo sua regi et suis paraverat optimatibus. Rogatus quoque est sanctus ad convivium Vedastus. Qui domum intrans, more sibi solito, dextera extenta, omnia sanctae crucis vexillo signavit. Quaedam vero vascula ibi cervisia adstabant plena, sed male gentili (0674B)errore daemoniacis incantationibus infecta. Quae mox ob potentiam sanctae crucis destructa crepuerunt, et quidquid liquoris habuerunt, in terram effuderunt. Territus vero rex et optimates illius hujus visione miraculi, sciscitabatur pontificem causam repentini prodigii. Cui sanctus respondit episcopus: Per quasdam maleficorum incantationes, ad decipiendas convivarum animas, diabolica in his latuit liquoribus potentia: sed virtute crucis Christi territa, sic invisibiliter de domo effugit ista, sicut visibiliter considerastis liquorem effundi in terram. Haec vero res multis proficiebat in salutem. Nam plurimi, occultis diabolicae fraudis catenis absoluti, auguriorum vanitate spreta, incantationum consuetudine relicta, ad verae religionis convaluerunt (0674C)[ Boll., convolaverunt] puritatem, intelligentes divinae potentiae efficacia in suo famulo jacere signa [ Boll., efficaciam . . . facere signa], nihilque contra ejus sancitatem antiqui serpentis valere machinamenta. Et quod ille ad perditionem paraverat aliquorum, hoc Christi gratia ad redemptionem convertit plurimorum.

CAPUT IV. Sancti Vedasti obitus, sepultura.

XVIII. Rexit [ Bolland., Rexerat] igitur praefatus Dei sacerdos Ecclesiam Christi, divina auxiliante gratia, annis circiter quadraginta, sub magna evanlicae praedicationis devotione, sub magno pietatis amore: ac per id temporis multitudinem populi catholico dogmate ad Christianae fidei convertit sanctitatem. (0674D)Claruit ubique divinae cognitio legis, sanctissimum Christi nomen cunctorum audiebatur in ore, floruit in moribus castissimae vitae honestas, ardebat in pectoribus singulorum 170 coelestis patriae amor, populus statutis diebus ad ecclesiam concurrebat, festa cum magno gaudio nostri Salvatoris opportunis celebrabantur diebus, eleemosynae circa domos uberrime pauperibus dispertiebantur, verbum Dei quotidie per loca singula populis praedicabatur, hymnidicas (0675A)laudes Deo horis canonicis chorus cantabat in ecclesiis. Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ejus (Psal. CXLIII, 15). Omnes enim in pulchritudine pacis quiescebant, in agnitione veritatis gaudebant, in sanctitate Christianae religionis laetabantur.

XIX. Postquam vero pius praedicator et sanctus Dei sacerdos, meritis maturus et annis, praemia sui laboris accipere debuit, Deo dispensante, in eadem Atrebata civitate validae infirmitatis febre correptus est, divina praevidente misericordia, ut ubi plurimum in Dei sudavit servitio, inde ad palmam aeternae beatitudinis perveniret, et inter charissimorum manus filiorum animam suo redderet Creatori. Ut vero (0675B)sui famuli obitum Deus designaret, visa est nocte quadam clarissimae columna lucis, a culmine domus in qua sanctus jacebat sacerdos, usque ad summum coeli, horarum ferme spatio duarum, stare fastigium. Quod cum viro Dei diceretur, intellexit statim hoc signum suum demonstrare obitum. Vocavit igitur suos ad se filios, ut eorum precibus suam fideli Conditori commendaret animam. Et post dulces paternae pietatis admonitiones, et extrema charitatis verba sacrosancto corporis et sanguinis Christi confirmatus viatico inter manus lacrymantium spiritum emisit. O dies sancto laetissima sacerdoti, sed cuncto moestissima populo, quem tantus subito corporali vita deseruit pastor, quem tamen spirituali nunquam deserit intercessione, si sacrae illius admonitionis (0675C)verba et probatissimae vitae vestigia sequi non desistat!

XX. Convenerunt itaque ad ultimas venerandi viri exsequias clerus et populus copiosus, aliarumque ecclesiarum sacerdotes, presbyteri, et diaconi. Sed mirum, inter lacrymantium voces in terra, psallentium, ut fertur, a quibusdam religiosis viris coetus audiebantur in coelo: et dum digno honoris officio feretrum, in quo jacebat corpus, paratum staret in medio, accedentes movere illud non valebant. Quid vero agerent, ambigebant; quo se verterent, nesciebant. Sciscitabantur a Scopilione [ Al., a S. Phyleone] archipresbytero, viro equidem religioso, qui (0676A)secretarius fuerat sermonum sancti Dei, si aliquid de sua eum testari sepultura memoraret: timentes ne forte illis hoc ideo accidisset, quia intra murum ejusdem civitatis illum sepelire disponebant. Quibus ille respondit, saepius eum se audisse dicentem, quod nullus intra [ Al., infra muros] muros civitatis sepeliri debuisset: quia omnis civitas locus debet esse vivorum, non mortuorum. Volebant siquidem illum in ecclesia beatae semper virginis Mariae, ubi sedi pontificali praesederat, tumulari. Ipse vero sepulturae suae locum in oratorio, quod paupere sumptu, 171 id est, ligneis tabulis, prope littus Crientionis fluvioli aedificaverat, fieri disposuisse cognoscitur. Quod licet ipse pro humilitate, qua semper usus est, fieri voluisset; omnes tamen qui aderant, (0676B)attendentes meritorum ejus insignia, indignum ducebant tanti viri corpus in loco humili debere sepeliri: praesertim cum nec locus ipse habilis esset tanto monumento, nec, palude obsitus, foret accessibilis populo.

XXI. Dum talia inter se quererentur, venerabilis vir Scopilio, doctus virtute precum, ad solita sibi credidit arma currendum: ut videlicet oratio fidei obtineret, quod multa hominum manus viribus nequivisset. Unde cunctos hortans ad precem, ipse prior illacrymans, super corpus sacratissimum incumbens orationi, in hanc vocem, moerore cordis affectus, erupit: Heu mihi, inquit, o beatissime Pater! quid vis, ut faciam, quoniam et dies in vesperum declinat, et omnes qui ad tuas exsequias convenerunt, (0676C)ad propria jam remeare festinant? Permitte, obsecro, te perferri ad locum, qui tibi filiorum cura praeparatus existit. Et his dictis, accipientes capulum, in quo sancti viri corpus jacebat exanime, nullum onus sentientes, portaverunt eum subjectis humeris cum alacritate animi ad sepulturae locum. Sepelieruntque eum in ecclesia jam dicta beatae Dei genitricis semper virginis Mariae, in dextera parte altaris, ubi quondam pontificalis cathedrae fungebatur officio, nobilem terrae abscondentes thesaurum. In quo loco per aliquod jacuit tempus, quousque Domino revelante ad locum, ubi nunc fulget ejus memoria, est a viris sanctis Autberto (0677A)et Audomaro episcopis felici mutatione translatus.

XXII. Nunc autem, quid in eodem episcopo post ejus excessum visum est dignum memoriae, referatur. Superveniente igitur tempore, domuncula, in qua Deo dilectus diem obiit, flammis arrepta ardere coepit. Sed vidente quadam religiosa femina Abita nomine, sanctus adveniens Vedastus, flammas a domo discussit, et ita incolumis remansit cum lectulo, in quo vir Domini sanctam ad coelestia regna animam emisit: ut omnes agnoscerent quanta illius esset beatitudo in coelis, cujus lectuli domicilium in terris ardere non potuit.

CAPUT V. Translatio corporis sancti Vedasti.

XXIII. (0677B)Jacuit autem in loco eodem usque ad tempus beati Autberti, qui septimus ei in sede pontificali successit episcopus. Is autem, ut majorum relatione cognovimus, et ut innumerabilium hominum ore versatur, et quod oculis etiam factum probamus, dum quadam die post hymnos matutinos in humanis [ Boll., in moenianis; Fulbertus in Vita S. Autberti, stans in moenibus] consistens, rubente aurora, Orientem versus intenderet; vidit eminus trans fluviolum, qui Crient o vocatur, virum praefulgidum virgam manu tenentem, basilicae locum metiri. Quod ille cernens, revelante Deo, visionem cognovit angelicam: ostensumque est illi beatum illuc Vedastum, annuente Christo, sine dubio transferendum. Qua revelatione certior factus, invitavit (0677C)ad tantum opus beatum Audomarum, qui ea tempestate Tarvennae Morinorum urbis episcopus, in Dei rebus magnificus habebatur. Qui licet jam senio pressus, et amissione luminum videretur debilior factus, animum tamen ut arcum habens spiritali studio intentum, illico promptus, Christo gressus tegente, festinus ad venerabilem pervenit Autbertum. At ille quid animo gereret, et quid sibi divinitus esset ostensum, referens, pari voto communique consilio cum magno populorum gaudio, qui undique confluxerant, ad locum designatum beatissimum transtulerunt Vedastum. In qua translatione perhibetur beatus Audomarus lumen recepisse oculorum, sed illico precibus eamdem, quam ultroneus ferebat, reimpetrasse caecitatem. Parvipendebat (0677D)quippe lumen carnalium oculorum, qui lumen meruit civium supernorum.

(0678A)172 XXIV. Porro autem miracula, quae et tunc gesta perhibentur, et quae jam per annos ferme centum sexaginta per merita beati Vedasti patrata sunt, nullo sunt stylo memoriae tradita, excepto quod vocibus cantorum hujusmodi canitur Antiphona: Hic est beatus Vedastus, cui templum fieri ab angelis jussum est hominibus. Est autem locus ipse non longe ab eadem urbe, qui pro nobilitate sui Nobiliacus primo est appellatus: sed procedente tempore tam insignis effectus, ut urbis nomine, quae jam ruinis crebrioribus pene obsoleverat, vocitetur. Est namque et largitione fidelium sublimatus, et agmine monachorum, et aliorum Deo devotorum grege refertus: ubi incessanter quotidie divina celebrantur praeconia, et frequenter coelestia facta (0678B)sunt et fiunt miraculorum signa, quae jam magis cernentium ore narrantur, quam dictantis stylo scribantur. Felix equidem Atrebatum civitas, tam excellenti munita patrono, etsi murorum ruinis vilescat, illius tamen meritorum nobilitate clarescit. Totusque pro ejus sanctitatis intercessione gaudeat populus, omnipotentique Deo aeternas referat laudes, qui tam clarum illi perdonavit doctorem, cujus praedicatione viam agnovit veritatis. Cujus precibus, si in fidei firmitate et vitae sanctitate consistit, ab omni adversitate secura permanebit, et usque ad perfectam beatitudinis gloriam perveniet, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

ADHORTATIO AD IMITANDAS VIRTUTES SANCTI VEDASTI IN ACTIS DESCRIPTAS, AUCTORE EODEM ALCUINO Ex mss. Vedastino et Antwerpiensi. (0678C)

I. Gaudete, dilectissimi fratres in Domino, qui ad sanctissimi Patris et protectoris nostri, sancti scilicet Vedasti, solemnia convenistis, et spiritali jucunditate laetamini, et ex intimo cordis affectu clementiam Domini nostri Jesu Christi collaudate, qui nos ab idololatriae erroribus ad agnitionem sui sancti nominis per hujus sancti sacerdotis praedicationem perducere dignatus est. Sequamur unanimiter (0678D)tam sancti doctoris vestigia: non simus tanti Patris degeneres filii; sed sanctitatem vitae illius (0679A)morum nobilitate imitemur. Abjiciamus a nobis opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus: quia nox ignorantiae recessit, et verae scientiae nobis lumen illuxit, ut filii lucis in omni castitate et pietate ambulemus. Non sint alicujus nequitiae vel malitiae occulta in cordibus nostris semina: quia homo videt in faciem, Deus autem corda considerat, nec aliquid illius omnipotentiae oculis occultari potest. Praeparemus nos in omni bonitate, ut praeclarus pontifex et pius praedicator noster Vedastus gaudens nos ante tribunal summi judicis in die ultimo deducat, 173 quatenus ex numerositate filiorum illius cumulemur gloria, et nos cum illo desiderabilem audire mereamur sententiam: Venite, benedicti Patris mei, percipite (0679B)regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Ille de coelesti patria piis orationibus nostrum quotidie agonem adjuvare non desistit, desiderans nos [ Ms., Vedast., desiderans suos] charissimos filios, quos paterna pietate genuit in Christo, ad gloriam perpetuae venire beatitudinis. Quapropter, charissimi fratres, unusquisque in suo ordine secundum virium facultatem, fortiter diabolicis resistat suggestionibus, ut aeternam triumphi coronam cum pio parente nostro accipere dignus efficiatur. Non sunt enim condignae, ut ait Apostolus, passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Igitur breve laboris tempus divina nobis voluit esse pietas, et agonis nostri retributionem esse perpetuam, et pro temporali tribulatione, (0679C)permanentis gloriae mercede gaudere.

II. Audivimus itaque, cum Deo dilecti sacerdotis Vita legeretur, quantam in omni bonitate habuit devotionem, quomodo per abstinentiae rigorem suum castigavit corpus, qualiter per charitatis officia omnibus prodesse contendit. Incedamus cum omni alacritate mentis, et tota virium facultate illius vitae vestigia, ut beatitudinis, in qua regnat cum Christo, consortes effici mereamur. Nulla carnalis concupiscentia, nulla saecularis ambitio, impediat iter nostrum. Curramus per opera pietatis ad coelestis patriae portas. Exspectant nos cives aeternae civitatis, et rex ipse, qui vult omnes homines salvos fieri, nostram cum sanctis suis vehementer desiderat salutem. Decet enim nos illius esse cooperatores in salute (0679D)nostra, qui nos in tantum dilexit, ut proprio Filio suo non parceret, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Diligamus eum, quia ille prior dilexit nos: faciamus illius voluntatem, quia voluntas illius felicitas est nostra. Habeamus semper in mente quod ipsa Veritas cuidam diviti respondit in Evangelio: Si vis vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX, 17). Quae sunt mandata, nisi charitas Dei et dilectio proximi? In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Dilectio itaque proximi in operibus misericordiae comprobatur: qui saeculi habet substantiam, auxilietur non habenti. Qui doctrinae habet scientiam, corrigat errantem, dicente apostolo Jacobo: Qui converterit peccatorem (0680A)ab errore viae suae, cooperuit multitudinem peccatorem suorum (Jac. V, 20). Scire debemus, charissimi fratres, quod quantas animas quisque lucratus fuerit Deo, tantas accepturus erit mercedes a Deo. Quantam gloriam habere putatis sanctum Vedastum in coelesti regno cum Christo, qui tam innumerabilem populum sedula praedicatione Christo in terris acquisivit? Vel quanta sit gloria animae illius speratis inter angelos, dum tantum honorem habet corpus illius inter homines? Vel quid non potest pietatis precibus impetrare in coelis, qui tantis in mundo claruit miraculis? Sed omnibus miraculis major est evangelicae praedicationis instantia, et sanctae charitatis in corde fragrantia. Valde enim viriliter accepta Dominicae pecuniae talenta multiplicare studuit; ideo feliciter (0680B)sibi Dominum audiet dicentem: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23). Parva sunt praesentis vitae bona in comparatione futurorum bonorum. Sed qui in his fideliter laborat, in illis fideliter requiescet.

III. Iste sanctus, ad cujus concurrere festa voluistis, pro multorum laboravit salute, ideo plurimorum praemia in die judicii suscepturus erit. Seipsum per abstinentiae maceravit rigorem, aliis praedicationis profuit sedulitate, ideo laudabilis omnibus exstat, juxta vocem sapientissimi Salomonis: Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet (Prov. X, 7). Dum vita justorum laudatur, iniquitas impiorum quasi stercus detestatur ab omnibus. (0680C)Quid est felicius quam in bona conversatione a Deo perpetuae promereri beatitudinis gloriam, et omnium ore laudari? Cogitemus quotidie, qua fiducia veniamus ante tribunal summi judicis, quid boni operis nobiscum deferamus. Aequitas illius nullius accipiet personam; sed unicuique reddet secundum opera sua: et qui plus laborat in opere Dei, plus mercedis accipiet in regno Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea viriliter suam operetur salutem. Omnibus coelestis regni janua patescit, 174 sed meritorum qualitas alium introducit, alium expellit. Quam miserum est hominem a gloria excludi sanctorum, et aeternis cum diabolo deputari flammis! Peccatorum sarcina animam submergit in tartara: justitiae abundantia ad coelestem (0680D)evehit gloriam. Frequentemus saepius ecclesiam Christi; audiamus in ea diligentius verba Dei; et quod aure percipimus, hoc corde retineamus, ut fructum boni operis feramus in patientia, et fraterno amore unusquisque alium adjuvare studeat. Habemus praeclara sanctissimi Patris nostri abundanter exempla in omni charitatis officio, in fidei fervore, in spei longanimitate, in perseverantia totius bonitatis illius. Quem tanta celebramus laude, et tanto diligimus amore, tota mentis intentione in omni conversatione sancta sequamur vestigia ejus, quatenus viam vitae illius currentes aeternae beatitudinis cum illo gloriam accipere mereamur, auxiliante nos rege aeterno Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre (0681A)et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

VERSUS AD RADONEM ABBATEM.

Noli, quaeso, Pater, munuscula spernere nostra:
Parvula si videas, magna haec dilectio mittit.

ALCUINI HYMNUS DE S. VEDASTO.( Ex Lambecio, loc. cit., pag. 413.)

Christe Salvator hominis ab ore
Hostis antiqui superantis Adam,
Nostra clementer, Domine, precamur,
Suscipe vota.


Multa fecisti meritis tuorum
Dona, Vedasto propria dedisti,
Nos tui servi tua larga, Christe,
(0681B)Corde rogamus.


Terra Francorum tenebras habebat
Horridas; dempsit radios salutis
Viscera nostra pietate Patris,
Christe, refulge.


Vultibus caecis pietate motus
Lumina clara dedit ipse sanctus,
Lucida fecit tenebrosa corda
Ignifer ille.


(0682A)Debiles turbas, solita salute,
Reddidit sanas populo vidente;
Multa praeclara, Domino favente,
Fortiter egit.


Mortifer ursus timidus recessit,
Voce Vedasti prohibentis, ultra
Terminum scriptum penetrare dirum
Omne per aevum.


Pectore puro pia verba vera
Auribus fudit populi fidelis:
Auxerat inde numerum piorum
Sedibus altis.


Obvia venit radians columna,
Splendida coeli comitata plebe,
Spiritum purum Domino vocante,
(0682B)Fine beato.


Zabulo victo fide cum labore
Belliger miles penetravit astra;
Praemia digno obtinet honore
Regis in aula.


Gloria laudis resonet in ore
Omnium Patris, genitaeque Prolis,
Spiritus sancti pariter resultet
Laude perenni. Amen.