Jump to content

Vita Sancti Hugonis Rothomagensis episcopi

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Sancti Hugonis Rothomagensis episcopi
saeculo X

editio: J. P. Migne (post R. P. Arturuμ du Monstier, Neustria pia, p. 282, ex ms. codice S. Vedasti Atrebatensis)
fons: PLD

Incipit prologus.

[recensere]

|1163B|

I. BALDRICUS, Dei gratia Britannorum archiepiscopus, URSIONI, venerabili Gemmeticensium abbati ejusdemque loci reverendae congregationi, obedientiam et benedictionem.

Omnis materies nullius politoris artificio commendata, minoris apud intuentes est pretii. Aurum enim et argentum, ebur et lignum, marmor et omne genus lapidum, nulla decusata sculptura, vel politura, quod esse videbantur, duntaxat sunt; quibus si accesserit manus politoris, statim ex pretiosis pretiosiora fiunt. Haud dissimiliter quaelibet nobilis historia, nisi urbane recitetur, vilescit; nisi disertus eam coloraverit stylus, a nobilitate sua deperit. Cantilenas etiam nisi commendaverit modulatio lectionem quoque nisi venustaverit sonoritas et |1163C| faceta distinctio, ipsa eam deturpat inconcinnitas, et fastidiosa subripit ei vilitas. Evidens est igitur quia tantum in singulis superaddita valet euphonia, quantum in omnibus nocet negligentia vel imperitia. Vos autem, fratres Gemmeticenses, gemma coenobialis, gemma laudabilis, humilitati nostrae imperando et obsecrando injunxistis, quatenus de conversione et conversatione D. Hugonis, Rothomagensis |1164B| archiepiscopi, viri pene ab utero matris sanctissimi, aliquid scribam, ex libello qui super hoc ab annis et annis conscriptus est, correctorie censoris oculum adjiciam. Librum autem illum, vel laudare, vel lividare supersedeo, corrigere vero non praesumo, quoniam ad hoc opus et onus nequaquam sufficio. Beatus siquidem Hugo, regale germen eluxit, et ideo regali urbanitate calamoque palatino tanta res deberet praesumi. Nam quis ego qui scribam? Quis, inquam, ego, quem nullus color Tullianus associat, qui ad hoc sufficiam? Sed quis ego, qui D. abbati vestro vobisque fratribus nostris et dominis, imo ipsi charitati, non obediam? Totus igitur vester, vobis acquievi, et de gestis domini mei Hugonis, prout potui, paucis absolvam. Forsitan etiam Spiritus |1164C| sanctus dispensavit quatenus ego Britannorum archiepiscopus, Northmannorum archiepiscopum, monachus monachum praedicem, et veritate servata extollam, et de nobili materia parum quid excerpam, Spiritum autem paraclitum mihi cooperatorem et coadjutorem ipse beatissimus Hugo precesque vestrae, charissimi fratres, implorent. Amen.

Incipit vita.

[recensere]

|1163D| II. Lecturos quod de B. Hugone succincte digessimus, persuasos et obsecratos volo ne nimis invectim nobis insurgant, ne simplicitatem nostram violent; |1164D| qui tanquam praesumptivus nova de veteribus elicui, et scriptis eorum velut occlamavi. Scripta illa non diffiteor simplicia, sed tamen scio veracia. Quod |1165A| autem illuc manum nostram applicui, charitas et obedientia coegit. Nec ego in scribendis quae Deus per D. Hugonem miraculis operatus est, diutius immoror, cum tamen multa sint; sed sanctitudinem ipsius modumque conversationis prout potero, explicabo. De miraculis autem libando, quasi dissimulabo quae possunt fidelibus et infidelibus esse communia; sicut scriptum est quia se de miraculis jactantibus, Nescio vos, dicturus Dominus. Enimvero Hugo infantiam et adolescentiam, insuper et aetatem suam reliquam, ita sanctificavit, ut quoad vixit longum martyrium duxerit, inter spinas rosa formosa floruerit, eleemosynis et jejuniis, lacrymisque suis roscidus, tanquam suo sanguine purpuratus rubuerit, et nihil quod religiositati competeret, neglexerit. Nam |1165B| juxta sui Jesu condictum, crucem suam bajulavit, quousque crucifixus, ad Jesum crucifixum migravit.

III. Quibus autem parentibus Hugonis genealogia processerit, illis difficillimum est ignorare qui regum Francorum prosapiam successivam (scriptum est enim) curaverunt legere. Inter siquidem regum illorum nobilissimam computationem, quidam nobilium nobilissimus emersit, Galliarum et Italiae imperator, Carolus Magnus, Pipini patricii filius, bellis invictissimus, et tamen incessanter bellicosus. Istius Caroli Magni exercitus quemdam Bajoariae ducem, nomine Tassilonem, in quodam conflictu devicit et cepit, et captum in Franciam, imperatori praesentavit, quia non sine damno et labore gravi de eo tandem triumphavit. Quem rex exsilio damnatum, ut tamen ei vitam |1165C| concederet, monachum in Gemmetico monasterio fieri permisit; qui locus, et tunc, et multo post, magna rerum copiositate et ordinis rigore effloruit. Anstrudem vero, Tassilonis filiam, thalamis suis imperator ascivit, et exinde filium genuit, quem Hugonem vocari voluit. Anstrudis autem praedictum liberum suum tenerrime dilexit, et suis uberibus educavit, quousque jam in anno quarto regis Caroli eum delegavit in palatio alendum, et ut filium imperatoris ibidem salutandum et honorandum, super quem paterno spiritu exhilaratus dominus imperator, multum exsultavit, et infantulum custodiae fideli commendavit. Puer autem provehebatur aetate, et apud palatinos magna proficiebat gratia.

|1165D| IV. Tempus adfuit quo puer regii germinis litteris imbuendus destinari debuit. Mandatum est de eo, qui curam super hoc impenderet, magistro. Adjunctus est itaque Hugo coaetaneo exercitui, quatenus libentius vacaret scholis; ut mos est artis litteratoriae, prima videt elementa, quae illi praesentabantur in membranula. Nondum quinquennis erat, et jam in isto tirocinio desudabat. Exercitium autem illud ultra collegas suos haurire videbatur: et in ejus pectusculo tanquam in molli cera, formabatur quidquid invehebatur. Erat siquidem animus ejus mirae capacitatis, et tenacis vivacitatis, et ultra tempus infantile, industriae sagacitatis: non tamen sine magistri ipsius admiratione, qui jam aliquid magnum auspicari cogebatur de Hugone. |1166A| Jam quoque Spiritus sanctus aliquid praesignabat in puerulo, quod olim Galliarum profuturum esset omni populo. Transcendebat siquidem aetatulam puerilem, et anticipabat magistri solliciti curiositatem. Nec tantum erat in litterarum perceptione laudabilis, sed jam aliquatenus facundus erat in colloquiis. Redimebat aliquando magistrum suum promissis et quibusdam hortationibus, quatenus insisteret magis sedulus super eum, studiis scholaribus. Jam enim videbatur agere septennium, et tamen ultra septennis agebat tirocinium.

V. Audivit rex hujuscemodi de filio (neque si quidem genitoris animus a primogenito suo diu poterat esse longinquus) eumque ad se deductum complexatur et deosculatur, et de tam tenelli infantuli |1166B| sagacibus responsis admiratur, etiam quod magnum quid in filioli pectusculo latitaret. Praeter enim perceptionem doctrinae, venustabat eum quaedam honestas vitae. Neque siquidem jocis puerilibus assidebat, neque spectaculis regalibus inhiabat; sed pedetentim ad provectiora maturabat. Imperator de filii sui gavisus indole, ad ecclesiam beatissimi Dionysii eum direxit, quatenus ibi inter servos Dei educaretur et doceretur; prospiciebat siquidem rex filio suo utile ut ibi nutriretur ubi nulla mali thecna macularetur. Susceptus est in scholis, et accurate alebatur filius regis. Tanto autem videbatur capacioris ingenii, quanto et altioris erat sanguinis. Nec propter regalem celsitudinem dedignabatur disciplinam, sed deditus scholae, subditus erat et ferulae. |1166C| Diligebat quippe virgam, quo facilius assequeretur disciplinam. Nam nullo mens ejus instabatur supercilio pro eo quod erat oriundus germine regio. Putares illum inter conscholares unum de inferioribus, quia nullatenus extollebatur pro sublimibus utriusque parentelae discursibus. Magistros et condiscipulos saepenumero matutinus praeveniebat, ut plane daretur intelligi in tam studiosi discipuli novitate discipulatus novitas. Nam quidquid audiebat pectore sitibundo ultra humanum ingenium sibi rapiebat; et de paucis multa conjiciebat. Erubescebat enim non mediocriter, si unquam otiosus inveniretur. Mirabantur enim magistri, mirabantur omnes, quoniam nec admirari non poterant quid talis et tanta litterarum abyssus portendebat. Ipse siquidem magistros |1166D| suos precibus per se redimebat, vel quovis pretio conducebat, seu etiam compellebat quo lectionibus instarent, ipsumque famelicum quoquomodo satiarent. Erat igitur de eo multus et frequentissimus sermo; interim ad annos quindenos Hugo pubescebat et provehebatur; et Ciceronis Varronisque libris decursis, jam in aliis cogitationibus versabatur in ejus pectore, quam olim conceperat, Dei dilectio, et ex [ f. add. tunc] instabat istius conceptionis parturitio. Nolebat amplius occupari garrulitatis sophismatibus, sed de caetero vacare deliberabat divinis occupationibus.

VI. Subintravit autem ejus animum hujusmodi cogitatio, quatenus ad apostolorum limina properaret, |1167A| ipsorum fulciendus patrocinio; dignum siquidem autumabat tantis doctoribus prius suum propalare desiderium, quos principes noverat apostolorum omnium. Decernebat etiam sibi magistrum ascribendum, Petri, imo Dei specialem vicarium. Arbitrabatur etenim voti sui promereri quodlibet incrementum per ipsos senatores qui totius apostolatus obtinuerant principatum. Accepta igitur a magistro suo ad palatium redeundi licentia (magistris quippe suis semper subditus esse volebat), venit ad patrem ut ei confiteretur voluntatem. Alacri vultu susceptus est, et cum clericis palatinis aliquantulum conversatus est. Die quadam, ad missas clerici sustinebant imperatorem, et interim, ut assolet, de quibusdam divinis ambiguam habuere confabulationem. Dixit |1167B| unusquisque quod sentiebat; nec tamen quilibet ad sententiae medullam pertingebat. Audiebat Hugo uniuscujusque taciturnus sensum; nec redarguebat istum vel illum. Elationem vitabat, dum, nondum rogatus, silebat. Tandem ad illum perventum est, et ab illo responsum quaesitum est. Pendebant ab ore sermocinantis, et admirabantur prudentiam exponentis. Non videbatur enim loqui ore hominis, sed loquebatur tanquam plenus Spiritu Dei. Placuit igitur omnibus, nec defuit qui de filii prudentia patri nuntiaret, super quae in immensum gavisus est. Ex tunc Carolus Magnus coepit eum habere chariorem eique majorem a suis lateralibus impendi decernebat honorem. Ex tunc vocabat eum familiarius; et si grande quid emergebat, audiebat eum |1167C| attentius. Dedit ei tunc imperator in duabus abbatiis omnia sua regalia, Resbacensem videlicet locum, et Crucem S. Audoeni, villas videlicet perpulchras, et ad ejus redditum opportunas. Cognovit etiam quod Romam proficisci disponebat, quod statim ei concessit; et evectiones quae regis filium decerent dapsiliter praeparavit. Scripsit etiam Leoni papae venerabili, quatenus Hugonem susciperet prout competebat filium imperatoris. Erat siquidem ei charissimus et omni acceptioue dignus. Si quid etiam Hugo a papa postularet, mandabat rex quatenus ei indifficulter impertiret; diligeret ipsum paterno affectu, et in omne bonum confirmaret eum charitatis affectu.

|1167D| VII. Jam vero qualem se conviatoribus suis exhibuerit, quam jucundum, quam dapsilem, quam benignum, quam omnibus indigentibus magnificum, quam sobrius in conviviis, quam indigus sibi inservierit, quam affabilis fuerit, quam rarus in verbositate, quam sedulus in oratione et pernoctatione, non est nostrum edicere, quia non omnia possumus omnes. Ubi quoque Romam ventum est, quam singultuosas lacrymas immolaverit, quanto moerore se in auribus Dei et B. Petri affecerit, ipse novit melius, cui se totum vovebat, bonae indolis juvenculus. Putares illum carne praemortuum, tanta soliditate deosculabatur solum. Commendabat se suppliciter omnium sanctorum patrociniis in quorum conversabatur domiciliis. A Domino papa tandem Hugo |1168A| solemniter excipitur, et in omnibus tanquam regis filius honoratur. Alloquitur alter alterum spirituali jucunditate, seque sibi communicant reciproca vicissitudine. Inter alia piae confabulationis colloquia, Hugo domino papae secretum sui pectoris desiderium aperit, et de se clericando delegit. Audit papa juvenis voluntatem; et dubitat an ipsius debeat favere petitionibus. Veretur imperatorem in utroque: timet enim si, rege inconsulto, filium tondeat; identidem veretur si filii regiam voluntatem offendat. Ascendit tandem in cor apostolici quia melius erat juveni acquiescere, ubi Deo serviretur, quam tantam rem negligere, ubi Deus offenderetur. Regem post offensam providebat sibi reconciliandum, si duntaxat Deum promereretur propitium. Et adjecit: Rex per |1168B| chartas suas nobis mandavit quatenus in omnibus filii sui satisfaciamus voluntati. De tonsura non expressit; sed qui dicit in omnibus, nihil excepit. Faciamus igitur in quo Deo lucremur. Nos jaciamus fundamentum, Deus dabit incrementum. Et statim admotis forcipibus, arreptam Hugo suam ipse caesariem confestim amputavit, ipsamque singultuosus Domino Deo libavit. Videres astantes pia compunctione collacrymantes, et de Hugone altius praesagientes. Factus est itaque Hugo, domini papae filius adoptivus, cujus se totum bonus adolescens mancipaverat praeceptionibus. Promotus itaque clericus, prostravit se Hugo humillimus domini Leonis pedibus, ut ubicunque de caetero specialiter fulciretur ipsius orationibus. Cincinnos autem capitis sui |1168C| B. Petro obtulit, ut per hoc signum totus dicaretur clericatui. Dixit etiam: « Processu dierum, Deo cooperante, me monachum futurum profiteor, in nostra patria, in quodam Dei contubernio, in Gemmeticensi videlicet monasterio. Tempore opportuno usque levitam per manum summi pontificis (diu siquidem cum eo mansit) ordinatus est; et tandem multis sanctorum reliquiis, quas uniceque flagitaverat, honoratus, in Franciam prospero [f. propero] pede regressus est.

VIII. Non tamen silentio supprimendum est quod, dum Roma exiret, per ipsum Dominus Deus operari dignatus est. Neque siquidem ulterius militem suum volebat absconditum, qui Deum suum jam |1168D| praedicabat per publice assumptum clericatum. Daemoniacus quidam, caute catenatus (nam nimio daemonis furore angebatur), multis suorum comitatus, ante sanctissimum Hugonem adducitur, et pro eo instanter supplicatur. Interim se miser ille dilaniabat, horrendumque clamabat; et si quid attigisset, violenter discerpebat; erat enim furor immensus. Substitit Hugo sanctissimus, instinctu sancti Spiritus afflatus: nec poterat carere misericordiae praerogativa, in quo Spiritus sancti vivebat affluentia. Quem videns daemoniosus, confestim tanquam obstupuit, et concitus in terram corruit. Jam enim spiritus malignus commentabatur quod Spiritus sanctus ordiebatur. Rogat Hugo beatissimus episcopos qui aderant, qui eum deducebant, |1169A| quatenus benedicant quoniam et praesignare debebant. Ipse autem intrepidus ad furiosum accessit, eique lignum sanctae crucis supposuit; et in nomine Domini spiritui maligno increpativus imperavit quatenus innoxius discederet, neque denuo illum vexare praesumeret. Dedit ei etiam ad potandum aquam benedictam; ipse quoque illum manu sua signavit, et perturbatorem servi Dei a non propria sede expulit. Mirati sunt universi, neque post haec de sanctitate Hugonis taceri potuit. Ad confirmationem quoque miraculi, furibundus ille, sui compos effectus, sanus et laetus, cum illo sancto collegio proficiscebatur; et in laudes Dei cum aliis, incolumis gratulabatur.

IX. In redeundo sanctus ille nunquam fuit otiosus. |1169B| Jugis ei oratio, juge jejunium, juge exercitium psallentium, eleemosyna larga, contemplatio crebra. Et quamvis haec et singula Hugo ante clericatus assecutum tirocinium consuevisset, tamen detonso capite, et ordine suscepto, tanquam immutatus est, quoniam ex tunc in omnibus bonis sedulo spiritus ejus contribulatus est. Eo in tempore Carolus Treviris in palatio suo residebat. Adfuit quispiam qui regi de filii sui adventu nuntiavit, eique ut quantocius ad se maturaret, mandans. Afficiebatur etenim magno videndi eum desiderio. Misit quoque illi obviam magnam domus suae partem: adjuncti ei et plures, de illius mutatione mirantes. Alii dolebant et flebant; alii quibus mens sanior |1169C| erat, gaudebant. Erat in regis curia Hugonis frater germanus, Drogo nomine, laudabili et ipse venustatus conversatione. Hic fratri festinus obviavit, eumque deosculatus ulnisque fraternis complexatus, uberrime ploravit: ploravit, inquam, tanquam jam videret mortuum, quem videbat clericatum; non quia clericatui derogaret, cum ad idem opus anhelaret: sed fraternus affectus lacrymas extorquebat, singultusque nimios repererat ( sic ). Plorabat igitur et plorando tabescebat. Ad quos Hugo, et ad fratrem praecipue: « Gaudendum est, inquam, de me, tibi, frater, et vobis, quoniam talis est mutatio dexterae Excelsi. » Venienti filio pater assurgit, eumque deosculatum sibi consedere fecit: maduerunt oculi regi pro quasi redivivo et reduce |1169D| filio, haesitque diu in complexati osculo. Delectabatur filio imperator in utroque, praecipue tamen in Hugone.

X. Sedentibus eis juxta patrem ad mensam, allatae sunt epistolae; alia de Rothomagensis, alia de Metensis Ecclesiae infortunio, unaquaeque conquerens, et pastorem illius populi migrasse intimans. Dicebant etiam clerus et populus illius et istius Ecclesiae: « Rex, concordi supplicatione precantur, ut duos liberos suos pontifices sibi mereantur (nam et Drogo, de quo modo sermo, admodum litteratus erat). Canonice, inquiunt, eos elegimus, tantummodo non desit nobis magni Caesaris assensus. » Litteris recitatis, Augustus interim siluit, donec super hoc accitis multis episcopis et optimatibus |1170A| suis, consuluit. Aquisgrani concilium propterea specialiter Carolus celebravit, in quo super Ecclesiis desolatis consilium quaesivit. Non enim tunc temporis reges inclyti super tali re temere vel praecipitanter agebant, sed cum episcopis virisque religiosis considerate et morose conferebant, Deique voluntatem humanis intrusionibus semper praeferebant. Et litterae denuo recitatae sunt, et legati sapienter distincte locuti sunt. Cognovit sancta synodus quod hujuscemodi rei dux et praeambulus exstiterat Spiritus sanctus: neque siquidem sensus humanus tam opportunam tamque consonam fecisse potuerat electionem. Adducti sunt duo fratres, duae olivae, duo magna luminaria, in medio: et de ipsis, prout Spiritus sanctus dictaverat, est institutum. |1170B| Rex autem electionem factam et condictum episcoporum nutu suo confirmavit, et Rothomagensibus Hugonem, Metensibus vero Drogonem destinari mandavit. Subdidit etiam Hugoni, qui major natu erat, abbatias, et omnia regalia quae in dioecesi illa rex jure haereditario possidebat, sumptibus filii sui et usibus pauperum Christi temporibus suis profutura. Drogoni etiam Metensem cum suis regalibus, eodem tenore, subjugavit provinciam. Facta est haec synodus Aquisgrani tertio decimo Kalendar. Octobrium, anno ab Incarnatione Domini 702, regnante Magno rege Carolo. Fratres praedicti, quibus ultra spem et voluntatem contigerat, obstupefacti, dubitabant quid potissimum deberent, acquiescere an |1170C| reniti: reniti, inobeditioni; acquiescere hujusmodi deputabant vel humanae ambitioni. Reniti tamen praesumpsissent, nisi ex Deo adjurati coactive fuissent. Nec quilibet poterat refellere rem, tam secunde progredientem, ex divina providentia processisse. Quoniam igitur die crastina Sabbatum illucescebat, et autumnale jejunium erat, eos sancta synodus presbyteros ordinavere, et die subsequenti, Dominica videlicet, episcopos consecravere. Sciebant equidem dilationem in hujusmodi nocivam. Emisit eos imperator augustus ad sibi praedestinatas a Deo sedes, adjungens unicuique legatos idoneos, sumptusque necessarios et ex thesauris regalibus copiosos.

XI. Suscepit Hugonem Rothomagus cum magno tripudio; et obviaverunt ei omnes cum exsultatione |1170D| et gaudio: successit itaque isdem vir venerandus Hugo in sede Rothomagensis Ecclesiae vicesimus tertius a Mallone, primo pontifice ejusdem urbis; porro in regimine coenobii Fontanellensis, a S. Wandregesilo, et a B. Phileberto, in regimine coenobii Gemmeticensis, septimus, et a D. Aichardo, sextus. Mensa sua tantae laetitiae condigna, die illa, prius refocillavit pusillos pauperes, deinde pavit majores. Nec illa nec aliis diebus mensae suae defuit lectio, ne forte loquacitas subreperet in convivio. Dein ecclesiis Dei reaedificandis coepit insistere; et ecclesiam in honore Jacobi apostoli, a fundo diruptam, decrevit reaedificare. Tabernas meretricales, lupanar et prostibulum. et omnem abusum, quae publica erant in civitate, destrui mandavit, ut liberius |1171A| munditiae vacaretur et castitati. Mandavit etiam ad se ex tota dioecesi sua Dei servos clericos et monachos, sanctimoniales et viduas, ut sanctam illorum conversationem sigillatim dignosceret, et illorum paupertati subveniret, si quid forte deesset. Commendavit etiam se notitiae singulorum et orationibus. Vocabat certis temporibus Hugo sanctus et disertus plebem suam, et disserens de Scripturarum jucunditate, saepe docebat eam, et ad coeleste desiderium eos accendebat. Celebrabat inter episcopos suos concilia, in quibus affluenter et affatim de morali sanctitate disputabat. Nolebat enim ut se quodlibet tempus praeteriret quo a divinis operibus otiosus esset. Nec spero quod aliquis a conciliorum conventu discesserit donec in evectionum usibus |1171B| salutationem et benedictionem illius largifluam perceperit. Quippe nolebat aliquid proprium, sed faciebat omnia sua communia, maxime tamen pauperibus profutura. Nec illud silendum est quod ideo in Hugonis curia copiosa quotidie parabantur convivia, quoniam et Ecclesiae Rothomagensis dignitas, et regii sanguinis celsitudo illud exposcebat. Quae convivia pauperibus et supervenientibus communicabat; ipse tamen a mensa copiosa semper vel jejunus vel esuriens surgebat. Mensae suae lectionis condimentum non deerat, quoniam suus homo interior ex hac maxime delectabatur et vivebat. Accidit igitur ut quadam die lector in principio lectionis hujusmodi exordium dederit: Vae vobis |1171C| divitibus, qui habetis consolationem vestram, quoniam facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regna coelorum, statimque subjunxit: Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum Dei. Et iterum: Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Quae lectio viro Dei incussit formidinem, ut se vir Dei specialiter increpatum intellexerit, quatenus a Septuagesima usque in Ramis Palmarum, cum fratribus Gemmeticensibus habitaret, silentio, jejuniis et orationibus vigilaret. Adhuc indutus clericum, jam vivebat monachum ( sic ).

XII. Deinde, paucis evolutis diebus, mortuo patre, diversarum regionum convocato populo, indignum se esse episcopum, prae humilitate reputans, et |1171D| proclamans, postquam per viginti sex annos, Rothomagensem rexerat Ecclesiam, licentia a populo suo accepta, Gemmeticum migravit: et ibi factus monachus archiepiscopalem exuit dignitatem. Ubi fere decennio in hoc carnis vixit exterminio, et germen regale seipsum deposuerat in totius utilitatis |1172A| sterquilinio. Die quadam, matutinorum expleta solemnitate, beatus ille peculiares ex more celebrans orationes, remansit in ecclesia, lacrymis rigans pavimentum, precibus pulsans coelum; nudus pedes marmoris et hiemis despiciebat algores. Totus in coelo, nihil de terreno curabat incommodo. Febres igitur Hugonem aggressae sunt; quae illi mortem contiguam nuntiaverunt. Febribus igitur quatiebatur: sed quoniam ab itinere patrum aliquantulum coercebatur adhuc, angustiabatur. Desiderabat enim cum Apostolo, dissolvi et esse cum Christo. Accersiri tamen ad se mandavit abbatem, et fratres Gemmeticenses: vocavit etiam successorem suum, archiepiscopum Rothomagensem; quibus sui corporis dissolutionem praedixit, seque ipsorum orationibus commendavit. |1172B| Munitus autem corporis et sanguinis Dominici perceptione, sed primum delibutus olei sancti liquore et aliis Christianae religionis insignibus, Deo spiritum reddidit: corpusculum quoque, sanctis operibus profligatum, pallida monachorum turba aromatibus condivit. Migravit autem saepe nominandus Hugo pridie Idus Aprilis, in confessione verae fidei et in consummatione verae religionis. Totus vero B. Hugonis conversationis et agonis cursus quaedam fuit Deo acceptabilis militia, quae mox in ipsa rutilare coepit pueritia. Fuit autem copiosus in eleemosynis, in praedicatione discretus et subtilis, amator paupertatis, continui conservator jejunii, alumnus, et vas honestum sobrietatis, contemptor |1172C| totius carnalitatis. Obedientiam et humilitatem, duas videlicet sorores egregias, sibi conglutinatas praeelegit et peculiavit: et inter monachos Gemmeticos monachus mansuetissimus habitavit et dormivit. Multorum autem miraculorum patrator enituit, quae tamen semper esse abscondita voluit. Nos autem illa stylo celebriori digerenda dimisimus, manumque nostram quieti prospectantes, a tanta falce subtraximus. Vixit autem ille beatus annis septuaginta quatuor, semper militans in procinctu, duntaxat ut togam mereretur. Evolavit autem ad locum a Deo sibi destinatum senex plenusque dierum. Senectus est enim venerabilis, non diuturna, neque numero annorum computata, sed Deo placens et bene disposita. Fecerunt autem ei exsequias celebres |1172D| et lugubres, grex flebilis et pupillus Rothomagensis et Gemmeticus, quos omnes paterno educaverat affectu; cum tamen scirent rationabiliter de eo magis gaudendum, quem Deus deorum vocaverat ad coelum, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.