§ I. Exponitur praevia controversia duplex.—1. Tertulliani vitam Deo auspice descripturis, qui (quod memoratu dignum est) sub Afro Romano Pontifice S. Victore, Imperatore item Afro sibi cognomine Septimio Severo, Afer et ipse floruit; duae occurrunt controversiae, eaeque difficillimae. Prior, de Tertullo Consule, Tertulliano nostro, Tertyliano Jc. et S. Tertullino Martyre, e quibus quatuor hallucinatione quadam unum conficere quidam conati sunt. Altera, de tempore et aetate Auctoris, qua fidei Sacramentis novus Christi Tyro initiatus est.
2. Ac primo, de Tertullo consule, Tertuliano nostro, Tertyliano Jc. et S. Tertullino Martyre.—Ad priorem quod attinet, imprimis fefellit Rhenanum corrupta lectio apud Reginonem, quae castiganda etiam apud Hermannum Contractum in Chronicis, ut pro Tertullino Martyre, quem recensent Martyrologia ex Actis passionis S. Stephani Papae pridie Nonas Augusti, Tertullianum legerit. Deinde non minus hallucinati sunt hactenus, qui Tertullum Romanum Consulem cum Jureconsulto Tertyliano confundunt, occasione Senatusconsulti Tertulliani, ad quod complura Rescripta sunt edita, quae recitantur D. L. 38. T. 17. et Cod. L. 6. T. 55. Neque enim reperiri poterit aliquis Consul Tertullianus, seu Tertylianus, sed Q. Flavius Tertellus cum Licinio Sacerdote anno U. C. Dccccx. ad cujus relationem jam antea, imperante Hadriano Augusto, dictum Senatusconsultum publicatum est. Utpote quum D. dicto Titulo lib. 21. D. Pius decreverit, in quadam facti specie cessare Senatusconsultum Tertullianum, quod proinde eo constat esse antiquius; Tertylianus vero Jc. sicuti mox latius, sub Alexandro Imperatore multis post annis claruit, cum aliis plerisque Papiniani discipulis, qui Juri dicundo operam dedere, cujus Constitutiones ex Libris Quaestionum et Libro singulari de Castrensi peculio, ne quid hic desit, post Vitam hanc Auctoris nostri subjecimus. Quae solae quum supersint; nec quisquam alius librorum aliorum ab hoc Tertyliano editorum meminerit, falsus videtur Conradus Gesnerus, dum illi praeterea adscribit legum Rescripta ex Libris, de Senatusconsultis, ac ad Sc. Libonianum et Orphitianum. Atque in his satis consentiunt Doctiores. Verum an idem sit ille Tertylianus cum nostro hoc Tertulliano, adhuc sub judice lis est, praesertim id asserentibus quibusdam magni nominis et eruditionis Jc. Nos certe, salvo saniori judicio, diversum censemus, tum quod ille juxta veriorem ex Pandectis Florentinis lectionem, teste Augustino Justiniano, ubique Tertylianus vocetur, noster vero Tertullianus, tum quod etiam Francisc. Balduinus datis ad me litteris stylum, et orationem dissimilem confessus sit, tum denique, quod tempora non satis conveniant. Si enim cum Bernardino Rutilio Tertylianum suos edidisse Libros dicamus sub Imperio Hadriani et Antonini, quum Hadrianus Imp. obierit an. U. C. Dccclxxxx. et Severus Imp. sub quo noster Tertullianus, primum coeperit imperare anno U. C. Dccccxlv. et sic intercesserint anni LV. oportebit hunc fuisse aetate quinquagenario majorem, quum ex Jc. Christianus factus est, maxime si responsa illa illi attribuamus, quae nonnisi in auctoritate magna constituti dare solent Jc. cujus tamen contrarium ex S. Hieronymo constat, qui media illum aetate, quum antea diu Presbyter fuisset, ad haeresim scribit defecisse. Sin vero, juxta alios (quorum supra secuti sumus sententiam) sub Alexandro Imp. cum caeteris Jc. quorum responsa in Pandectas relata sunt, jam luce clarius est, eumdem non esse. Nam noster Tertullianus ante Alexandrum annis plus minus XXX. Christi fidem amplexus, eo tempore si adhuc superstes fuerit, in haeresi volutabatur. Neque vero argumenta contra sentientium tanti sunt ponderis, ut in partes suas me potuerint pertrahere. Quod enim Ulpianus (qui locus fortassis occasionem huic dedit controversiae) D. L. 38. T. 17. ad Sc. Tertullianum lib. 1. Rescripti meminit Imperatoris et D. Patris (id est Antonini et Severi) ad Tertullianum quemdam; imprimis aut Junius, aut Ovinius juxta Ms. cod. Tertullianus ille praenominatur, quum noster Q. Septimius Tertullianus appelletur, deinde Pandectae Florentinae Tertullum legunt, fortassis eumdem, qui etiam dictus Q. Flavius Tertullus, cum T. Flavio Clemente Consulatum gessit anno Severi III. Altera vero ratio, qua potissimum nituntur illi, quod Juris verborum retinentissimus atque adeo Jc. Romanus fuerit, vel Eusebio teste, noster Tertullianus, non magis convincit, quam si dicamus, Caecilium Oratorem quem introducit secum colloquentem in suo Octavio Minutius Felix, eumdem esse cum Caecilio Cypriano nostro, quod uterque Oratoriam exercuerit. Aut (quod ad institutum facit magis) si Septimium Severum Imp. eumdem esse existimemus cum Septimio altero Severo, quod uterque Afer et Historicus fuerit, quorum ille suam, hic Alexandri Imp. vitam conscripsit. Aut denique, si Septimium illum cujus versus extant apud Crinitum in Jani laudes, aut Quintum Septimium Romanum, qui Dyctis Cretensis de bello Trojano Libros sex Latinos fecit confundamus cum nostro Septimio Tertulliano, quod ambo et Afri et Poetae fuerint. Ad quorum fortassis distinctionem, Auctor noster, Q. Septimii Florentis Tertulliani Carthaginiensis appellationes Libris praefixit suis, non contentus duabus illis Septimii Tertulliani, quemadmodum reliqui post eum scriptores Afri, Minutius Felix, Caecilius Cyprianus, Lactantius Firmianus, Marius Victorinus, et Aurelius Augustinus.
§ II. De tempore quo ad fidem conversus est Tertullianus noster.—3. Porrò (quod ad alteram pertinet controversiam) de tempore quo ad fidem conversus est Tertullianus noster, major multo se difficultas offert. Quosdam qui claruisse putant circa annum Christi nati CLX. fefellit illud Auctoris Lib. de Monogamia, annis circiter CLX. exinde productis (de Monog. III.); verum illi quomodo computandi sint a passo Christo, an potius ab aetate qua Apostolus Paulus Epistolam scripsit ad Corinthios primam, infra latius ad annum Domini Ccxiiii. Multo itaque rectius Eusebius, Ven. Beda, Freculphus Lexoviensis, Martinus Polonus, Conradus a Lichtenaw Abb. Urspergensis, Vincentius Bellovacensis, Hermanus Contractus, et Trithemius, circa annum plus minus Christi nati CC. Tertullianum claruisse scribunt. Atqui de anno, quo Christo nomen dederit, silent omnes praeter ipsum Tertullianum, sed verbis longe obscurissimis. Illud quidem perspicuum est, statim a baptismo conscriptum ab eo Librum de Pallio, ea nempe occasione, quod, quum pro more Christiano Toga dimissa Pallium indutus esset, amicus quispiam objecit: Ita a Toga ad Pallium? Cui inter caetera respondet: At ego jam illi etiam divinae sectae ac disciplinae commercium confero. Gaude Pallium et exulta, melior jam te Philosophia dignata est, ex quo Christianum vestire coepisti (Lib. de Pall. c. 5. Ibid. c. 6. Ibid. c. 3.). Verum non perinde intelligi potest, quid sibi velint ejusdem Libri verba: Sed vanum jam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum reformavit orbis saeculum istud! Quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis Imperii triplex virtus, Deo tot Augustis in unum favente! Quot census transcripti! Quot populi repugnati! Quot ordines illustrati! Quot barbari exclusi! Revera orbis cultissimum hujus Imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae familiaritatis, consitum et amoenum super Alcinoi pometum et Midae rosetum. Id quidem Rhenanus, Magdeburgenses, aliique eum secuti ita interpretantur; ut per Triplicem Imperii virtutem, intelligant Severum Augustum, et Pescennium Nigrum, ac Claudium Albinum Caesares, quorum illi ab exercitibus in Pannoniis et Oriente, hic in Gallia Caesar dictus est. Sed ipse sibi contradicit Rhenanus, quum fatetur invito Severo id factum de Pescennio, et utrumque ab illo hostem judicatum, et e vivis sublatum postea. Non poterit igitur in tanta trium Caesarum simultate accommodari illud: Deo tot Augustis in unum favente, multo vero minus illud: eradicato omni aconito hostilitatis. Imo quum illa trium Caesarum variis in Provinciis delectio contigerit statim initio Imperii Severi, minime convenire potest cum verbis sequentibus: Quot census transcripti! etc. quot barbari exclusi! Quorum postremum majorem scrupulum injicit, quod inde constat, non nisi post exclusos barbaros hunc librum conscriptum, id est, post devictos Arabas, Parthos et Adiabenos. Quod itaque, in Argumento et Annotationibus nostris, ad annum fere quintum retulimus Imperii Severi, ad annum tertium potius applicari oportere postea deprehendimus, quum anno quarto a Severo deficere Albinus coeperit, et anno quinto interfectus sit. Itaque Imperantibus tunc una Severo Augusto, Antonino ejus filio, et dicto Albino, pacato jam Imperio, utpote devictis jam ac occisis, et Juliano, qui occiso Pertinace illud invaserat, et Pescennio Nigro.
4. Et vero de Albino Imperii consorte consentiunt omnes. Nam juxta Fastos Consulares, statim post acceptos omnes Imperii titulos, D. Claudius Albinus Ab Imp. Caes. L. Septimio Severo Aug. Caesar Appellatus Est: et anno sequenti Consulatum iniit Severus cum Albino, qui jam inde etiam Septimius dictus est, quantum apparet, in Severi gratiam. Qui eo etiam honore illum prosecutus est ut nummos ejus imagine (teste Spartiano) insigniri jusserit, qui etiamnum extant cum inscriptionibus tam Graecis quam Latinis apud Generosos Dominos Marcum et Guidonem Laurinos Watrefleti Toparchas, cum aliis compluribus, quorum infra fiet mentio. E quibus pro nostra sententia faciunt, jam post occisum Nigrum publicati isti: Imp. Caes. D. Claudio Sept. Alb. Cos. II. Moneta Aug. Cs. Vict. Aug. aut Minervae Paciferae Saeculo Foecundo; aut denique: Felicitas; quae omnia pertinere videntur ad illud, eradicato omni aconito hostilitatis.
5. De Antonino autem Severi filio, quod etiam jam inde Caesaris titulo insignitus fuerit, duo sunt quae conjecturam confirmant nostram, tum lex 1. de inofficioso Testamento Cod. l. 3. quam rescripserunt Severus et Antoninus Kal. Juliis Falcone et Claro Coss. quorum Consulatus incidit in 1. annum Severi; tum haec numismatis inscriptio: Impp. Invicti Pii Augg. (cum Severi effigie et Antonini adhuc pueri imberbis) Victoria Parthica Maxima. Quae adeo referri potest ad illud: quot barbari exclusi! sicut et ista: L. Sept. Sev. Pert. Aug. Imp. II. Arab. Par. Adiab. Cos. II. Pp. Sc. Maxime consentiente Spartiano in haec verba post Nigri caedem: Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in deditionem redactis, necnon et Adiabenis, qui omnes cum Pescennio senserant. Atque ob hoc reversus, Arabicus, Parthicus, Adiabenicus, appellatus est, sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. Insuper et Eusebio (seu potius B. Hieronymo, qui multa ad Latinos pertinentia Chronicis ipsius interseruit) qui bellum Judaicum, Samariticumque ac Parthicum caedi Albini praeponit; quemadmodum etiam Orosius, Joannes Zonaras, et Hugo Floriacensis. Nec obstat, quod Herodianus dilatum adhuc scribat bellum Parthicum, tum quod fides major haberi debeat Latino quam Graeco scriptori, qui nullum historiae ordinem observavit, tum quod Spartianus postmodum iterum profectum scribat in Arabas, Parthos, et Adiabenos, et bello contra eos confecto triumphum egisse, eumdem nempe de quo infra anno Severi X. Praesertim, quum extent et Marmorum et Nummorum inscriptiones, in quibus bis Parthicus nuncupatur. Altera anni XI. ejusdem in Arcu Septimii Romae: Imp. Caes. L. Sept. M. F. Severo. Pio. Pert. Aug. P. P. Part. Arab. Part. Adiab. Pont. Maxi. Trib. Potes. XI. Cos. III. Procos. Et Imp. Caes. M. Aurel. L. F. Antonino Aug. Pio Felici. Trib. Pot. VI. Cos. Procos. P. P. Optimis Fortissimisq. Principibus. Insignibus Eorum Virtutibus Domi Forisq. S. P. Q. R. Anni XV. altera: L. Sep. Sev. Aug. Imp. XII. Part. Arab. Part. Adiab. Aa. X. Profectio. Aug. quantum apparet, in Britanniam. Quarum priori partim etiam explicatur illud: quot populi repugnati! Quemadmodum et illud: quot ordines illustrati! de Ordinibus nempe seu Legionibus Militaribus, per inscriptiones annorum Seve. II. III. ac IV. istas: Imp. Caes. L. Sev. etc. Trib. Pot. II. Imp. IV. Cos. II. Procos. P. P. Ordo Clus. et: Virg. Dian. Sacr. Pro Salute Imp. L. Sept. Sev. etc. Trib. Pot. III. Imp. V. Ordo Clus. ac: Imp. Caes. etc. Imp. VIII. Trib. Pot. IV. Leg. VII. Clus. Historiam nihilominus nostram auspicabimur a primo Severi anno, et Tertulliani jam Christiani ab anno illius tertio, dummodo quaedam praemiserimus de ejus appellationibus Q. Septimii Florentis Tertulliani Carthaginiensis, et proinde de ipsius gente, familia, stirpe, parentibus, patria, institutione, studiis et scriptis adolescentiae, vitae statu, et aetate, quum Severus Imperium iniit.
§ III. De ejus praenomine, nomine, cognomine et agnomine. —6. Porro Q. (quod auctori nostro tribuerunt jam olim Vincentius Bellovacensis, Trithemius, Politianus, et Ms. cod.) Praenomen esse, norunt Antiquarii omnes, fortassis quod quinto loco natus esset, utpote quum Praenomina aut ab eventu, aut ab avis, proavis, seu atavis fere usurpari a Romanis soleant (in quorum locum hodie successerunt propria cujusque nomina) quale est et illud: Quinta Septimia, quod inter praenomina feminarum ab Onuphrio recensetur. Septimii, gentis est appellatio, quae apud Romanos primum Regia, deinde plebeia, postremo Consularis fuit et Patritia. Imprimis enim invenitur: Septimius Mesius Aequicolarum Rex, inde in variis Marmorum inscriptionibus, partim inter Epigrammata antiquae Urbis, partim in Orthographia Aldi Manutii, feminarum appellationes: Septimia Annia, Fl. Horatia Septimia Octa Villa, Sept. Felicissima Euresia, Sept. Secunda, Sept. Exorta, et Ordinis Militaris virorum (quae ad institutum magis faciunt) T. Septimius Felicissimus Cohortis II. et L. Flavius L. F. Septimius Afer Octa Vianus C. V. Turm. II. Equit. Rom. X. Vir St. Litibus Judicandis; et L. Septimius Antigonus Mil. Coh. VI. Pr. et T. Septimius C. F. Ser. Tivia Tr. Mil. denique L. Septimius Severianus, et Sept. Carito V. P. Consularium denique virorum sub Julio Caesare Augusto P. Septimius, Trajano Caesare Septimius Agnidinus V. C., Agens Per Hispanias V. C. P. T. Vicesacra Cognoscens, sub Marco Imp. Septimius Severus, sub Imper. Vero L. Septimius Severus, M. Septimii Getae F. postmodum Imperator, sub ipso illo Severo D. Claudius Septimius Albinus, cum illo, uti supradiximus, Caes. appellatus, P. Septimius M. F. Geta illius frater, Q. Septimius Plautianus Antonini filii ipsius socer, et (mirum de Antonino ejus filio majore natu, quod Septimii appellationem praetermiserit.) P. Septimius Severi Aug. F. Geta Imp. Caes. Aug. De quorum gente an fuerit, etiam ipse Afer Auctor noster non ita constat, ipse interim sibi ipse, lib. de vel. Virg., cap. ult., num. 140, his verbis id nominis tribuit: Pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cujus hoc opusculum est; hinc, et a Lactantio Instit. divin. l. 5. c. 1. et a B. Hieron. 188. Epist. ad Fabiolam, Septimius Tertullianus appellatur; quibus etiam consentiunt Trithemius, Politianus, et Ms. excusique hactenus codices omnes. Florentis cognomen, familiam quidem certam gentis Septimiae significat, sed quae apud Romanos fuit incognita; attribuitur tamen auctori non modo in excusis, sed et Ms. cod. ac jam olim a Trithemio et Politiano. Tertulliani nomine praeter alios qui illius mentionem faciunt scriptores omnes, non modo verbis jam citatis, sed etiam hisce seipsum appellat, Tantum oro ut, quum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis, et, Memento in orationibus tuis Tertulliani ad haec exhortantis. Quod videtur derivatitium a Tertullo, sicuti Octaviani ab Octavio, et Septimii a Septimio, et stirpem significare familiae Florentum. De qua fortassis est quae extat Montuni ad S. Mauritium, ac Mediolani ad S. Victorem porta Vercellensi haec inscriptio: C. Sartorius L. F. Ovf. Tertullianus Veteranus Leg. XI. Curator Civium Romanorum Moguntiaci, seu Mungotiarii. Hoc saltem constat ex Eusebii Chronico et B. Hieron. Cat. Scriptorum Eccles. Tertullianum nostrum Afrum fuisse centurionis Proconsularis filium; quod etiam affirmant B. Isidorus, Ven. Beda, Nicephorus, Freculphus Lexoviensis, Marianus Scotus, Ado, et Vincentius Bellovacensis.
§ IV. Cujus fuerit, qualisve ejus institutio, litterarum peritia ac scientiarum?—7. Patriam Carthaginem indicat agnomen Carthaginiensis: in quo etiam illi consentiunt, quum dicunt Provinciae Africae, Civitatis Carthaginiensis, sicuti et B. Optatus Milevitanus lib. I. adv. Parmenianum, et nominatim Nicephorus, quum Carthagine in Africa ortum scribit. Quid? quod ipse Auctor id satis superque indicet initio Libri de Pallio: Principes (inquit) semper Africae, viri Carthaginienses vetustate nobiles, novitate felices... Tamen et vobis habitus aliter olim.... Vobis vero post injuriae beneficium..., post Gracchi obscoena omina..., post trinas Pompeii aras, et longas Caesaris moras: ubi moenia Statilius Taurus imposuit, solemnia Sentius Saturninus enarravit, quum concordia juvat, Toga oblata est... Pallium tamen generaliter vestram, immemores etiam, denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et Arietem illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse. Quum tamen ultimarent tempora patriae (en patriam Carthaginem vocat) et Aries jam Romanus in muros quondam suos auderet, stupuere illico Carthaginienses ut novum extraneum ingenium. Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas. Sic denique nec Pallium agnoscitur. Haec paulo prolixius, ob opinionem Vadiani, qui in Charta Palestinae patriam illi assignat Municipium quoddam juxta Aras Philenorum fratrum.
8. Atqui Tertulliani qualis felix fuerit institutio, Libri ejus adversus Gentes testantur, qui (B. Hieron. teste Epist. ad Magnum) cunctam seculi continent disciplinam, e quibus vel solis constat omnes illum Auctores evolvisse, Historicos, Poetas, Grammaticos; de Jureconsultis vero res notior est quam ut probatione sit opus, de Medicis et Philosophis idipsum ex libro de Anima colligere est. Quorum omnium Catalogum in suas classes distributum reperiet Lector inter Indices nostros, tam Graecorum quam Latinorum. Hinc a Lactantio dicitur in omni genere litterarum peritus, ab Eusebio legum et rerum Romanarum peritia clarus, a B. Hier. acris et vehementis ingenii vir quo nihil eruditius, nihil acutius, a B. Augustino disertissimus, qui buccis sonantibus orationem inflaverit, a Nicephoro eloquentia admodum pollens, acris et ingeniosus admodum. Quae omnia latius multo prosequitur Vincentius Lirinensis: «Hic (inquit) apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus. Quid enim hoc viro doctius? quid in divinis atque humanis rebus exercitatius? Nempe omnem Philosophiam, et cunctas philosophorum sectas, auctores assertoresque sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum et studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi et vehementi excelluit, uti nihil sibi pene ad expugnandum proposuerit, quod non aut acumine irruperit, aut pondere illiserit? Jam porro orationis suae laudes quis exequi valeat? Quae tanta nescio qua rationum densitate conserta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat, cujus quot pene verba, tot sententiae sunt, quot sensus, tot victoriae.» Quanquam interim experientia ipsa convicti fateamur necesse sit, quod de eo scribit Lactantius, parum esse facilem, minus comptum, et multum obscurum, et juxta B. Hieronymum, crebrum quidem in sententiis, sed difficilem in eloquendo, ut non mirum sit, stylum ejus et aliorum etiam Afrorum facile potuisse discerni a Nepotiano (uti in Vita ejus testatur idem B. Hieronymus), Minutii Felicis dico, B. Cypriani, Arnobii, Lactantii, Victorini. Obscuritatis vero styli praecipuam causam annotavit alicubi Rhenanus, quod ex Graecorum Auctorum assidua lectione adeo Graecas loquendi formulas imbiberit, ut etiam Latine scribens, illarum oblivisci nequiret. Et vero scripsisse eum quaedam in adolescentia, atque adeo ante fidem Christi susceptam, idem B. Hieronymus locuples testis est. Nam «est (inquit lib. 1. adv. Jovin.) hujus loci nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis Rhetorico exultare sermone. Certe et Tertullianus, quum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia.» Cujus libri argumentum et titulum idem Epist. 22. ad Eustoch. recenset: «Si tibi placet (inquit) scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor astricta sit, legas Tertullianum Ad Amicum Philosophum.» Quo fit ut castitatem, quam toto vitae tempore usque adeo commendatam habuit, etiam jam inde ab illo observatam censeamus. Atque adeo non tam suo quam aliorum nomine, exempli gratia, dictum intelligimus illius Auctoris: « Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. Lib. de Resur. car. cap. 59.»
§ V. De ejus conversatione in gentilismo, de conjugio. 9. Conjugium tamen iniisse Tertullianum ex Libris duobus ad Uxorem perspicuum est: fortassis quod nondum sublatae essent Papia, Poppaea et Julia leges, quae liberos suscipi cogebant (uti ipse fatetur) et caelibes et orbos vetabant ex testamento solidum capere; de quibus per Severum Imp. sublatis infra latius. Quarum legum constitutio praescribens matrimonii certam aetatem, utpote juxta Platonem anni XXXV, nostram confirmat conjecturam, quod ante fidem matrimonium contraxerit, quanquam tamen liberorum ejus nulla uspiam mentio. Scribitur autem a Trithemio apud Carthaginem aliquot annis Rhetoricam gloriose docuisse; postea et Oratorem fuisse seu causarum Advocatum mox comprobabimus. Jureconsultum etiam fuisse constat ex variis quibus utitur phrasibus et Jc. vocibus. Fortassis Romae praeceptore usus est Serbidio Scaevola, et studiorum collega Severo Imp. et Aemilio Papiniano: aetate tamen minor Severo, qui natus fuit anno Domini CXLVI, ut quadragenarius fuerit initio Imperii illius. Inde enim ad finem usque Imperii ipsius et filii ejus Antonini Caracallae, sub quibus Auctor floruit, anni efficiuntur XXIV. aut circiter; et sic simul constituuntur LXIII. aetatis Tertulliani, a quo anno (quem climactericum vocant Medici) decrepita aetas, ad quam usque vixit, exordiri solet. Pro quo facit quod B. Hieron. et Nicephorus post mediam aetatem in haeresim Montani lapsum scribunt, nempe nostra quidem sententia circa annum aetatis ejus quinquagesimum tertium, anno Severi XV. toto ante obitum decennio. Verum de his plus satis. Jam ad Historiam pergamus annorum illorum XXIV.
Anno J. C. CXCIV.
10. Anno igitur Domini CXCIV, C. Sosio Falcone et C. Julio Erutio Claro Coss S. Victoris, F. Felicis Afri, Romani Pontificis an. VIII. Imp. Caes. L. Septimii M. F. Afri, P. Pertinacis Augusti anno I. Tertullianus adhuc ethnicus causarum patronum agebat Carthagine; quod comprobatur his ipsius verbis quae sub Pallii persona de se scripsit jam Christianus factus: Ego, inquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo, nihil officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria observo, cancellos non adoro, subsellia non contundo, Jura non conturbo, causas non elatro. Plus togae laesere Remp. quam loricae (De Pall. c. 5.). Certe ethnicum se fuisse ipse fatetur, agens de judicio extremo, vita et igne aeternis, et suscitatione defunctorum: Haec, inquit, et nos risimus aliquando, de vestris fuimus. Fiunt, non nascuntur Christiani. Apud auctorem vero quaedam ad annum hunc pertinentia reperire est. Imprimis de caede Imper. P. Helvii, P. F. Pertinacis occisi V. Kal. April. illud Apologetici: Unde qui faucibus exprimendis palaestricam exercent? Unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, ni fallor (Apol. c. 35.), utpote qui in foribus palatii ab armatis Praetorianis militibus interfectus sit, factione Laeti praefecti praetorio ejusdem, cujus jussu Commodus Imper. non multo ante a Narcisso athleta, cum quo ille solebat in palaestrica exerceri, strangulatus fuerat. Deinde de Imper. Caes. Pescennio Nigro, qui occiso jussu Senatus Imper. Caesar. M. Didio M. F. Commodo Severo Juliano Augusto, exante diem Kalendas Maias Imperium invaserat, illud ejusdem loci: Plane caeteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide nihil hosticum (adversus Caesarem) de ipso Senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirant. Unde Cassii et Nigri? Quorum prius ad Avidium Cassium refertur, qui ex familia Cassiorum C. Julii Caes. interfectorum, et Antonino Pio et Marco ac Vero Impp. principatus extorquere conatus fuit; alterum ad Nigri conspirationem adversus Severum Imp. Jam et solemnia Caesarum (qualia etiam Kalend. Juniis in auguratione nova Severi, qui antea Idibus Maii ab exercitu Imperator dictus fuerat, celebrata sunt) ibidem in haec verba describit: Cur die laeto non laureis postes obumbramus, nec lucernis diem infringimus? et paulo post: Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio; an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana? Testis est Tiberis, et scholae bestiarum. Jam si pectoribus ad translucendum quamdam specularem materiam natura obduxisset, cujus non praecordia insculpta apparent novi ac novi Caesaris scenam Congiario dividundo praesidentis etiam illa hora, qua acclamant: De nostris annis tibi Jupiter augeat annos? Hoc enim indicant Herodianus l. 2. inter caetera scribens Milites Praetorianos relictis armis pomparum habitu laureatos processisse; et Spartianus ac Fasti Consulares, dum 30. postquam in urbem venerat die, exante diem Kal. Jul. profectum scribunt Severum in Orientem contra Nigrum tyrannum, datis prius plebi Congiario, et Donativo Militibus; denique et haec numismatis inscriptio; Imp. Caes. L. Sept. Sev. Pert. Aug. Cos. Liberalitas Aug. quo pertinet etiam quod praetermittitur: Focos et thoros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu obole facere, vino lutum cogere. Ad hunc praeterea annum pertinere censemus illud lib. ad Scapulam: Ipse etiam Severus pater Antonini Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum, qui Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus: quem et Antoninus optime noverat Christiano lacte educatus (L. ad Scap. c. 4.). Nam morbum illi gravem contigisse initio Imperii, ex Aelio Lampr. vel inde patet, quod quum filii sui id aetatis non haberent ut imperare possent, Severum id in animo habuisse scripserit, ut, si quid sibi forte humanitus accidisset, Niger Pescennius et Claudius Albinus succederent; quorum ille occisus fuit anno sequenti. Et quum (sicuti infra latius) anno ipsius 4. Antoninus annum agens 13. Caes. Aug. appellatus sit, oportebit huc referre quod de illius scribit educatione Auctor. Cui simile est illud de illo Spartiani: «Si quando feris objectos damnatos vidit, flevit, aut oculos avertit. Septennis puer, quum collusorem suum puerum ob Judaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, neque auctorem verberum diu respexit.» Christiano vero lacte educatum, ex eo confirmatur, quod Lugduni natus sit, ubi vigebat fides Christiana.
Anno Domini CXCV.
11. Imp. Caes. L. Sep. Sev. Pert. Avg. II. Et D. Claudio Sept. Albino Caes. II. Coss. anno 9. S. Victoris Rom. Pont. et ipsius Severi II. adhuc Carthagine causarum fuisse advocatum Tertul. verisimile est. Ad hunc autem annum referri debet illud ipsius lib. ad Scapulam: Sic et circa Majestatem Imperatoris infamamur, tamen nunquam Albiniani nec Nigriani vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani; sed iidem ipsi qui per Genios eorum in pridie usque juraverant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, hostes eorum sunt reperti (Ad Scap. 2.). Hoc enim anno Imper. Caes. C. Pescennius Niger Justus August. occisus est apud Cyzicum, sive Isicum juxta Herodianum, quo facto mox Severus eos Senatores occidit qui Nigri partes secuti fuerant et cum Nigro militaverant Ducum aut Tribunorum nomine, aliosque omnes exceptis Militibus, quos impunitate proposita recepit; Antiochenis privilegia, et Neapolitanis jus civitatis eadem de causa ademit. Aliquot deinde Barbarorum Reges (juxta Onuphrium), qui Nigro fuerant auxilio, a Severo victi sunt; quare ipse Imp. II. III. et Iiii. appellatus est: quos omnes Nigrianos Auctor noster appellat. Quod postremum confirmat nostram sent. de Arabibus, Parthis et Adiabenis hoc anno devictis; atque adeo huc pertinent inscriptiones Nummorum et Marmorum antiquae supra citatae; et proinde illud Auctoris: barbari exclusi (De Pall. c. 2.). Et vero Constitutiones his Coss. editae titulo Severi et Antonini Augg. datae V. Kal. Martii, XI. Kal. Maii, Nonis Julii VI. Kal. Oct. et XI. Kal. Novemb. confirmant quod supra diximus de Antonino Imp. consorte ab initio; quae extant Cod. Lib. 8. T. 14. l. 1. l. 6. T. 2, l. 2. lib. 2. Tit. 1. l. 2. lib. 2. T. 24. l. 1. et lib. 8. T. 16. l. 1. Ad hunc annum pertinere censemus, cujus ex Eusebio supra meminimus, bellum Judaicum et Samariticum, de quo etiam Freculphus Lexoviensis, unde et Judaicum (cognomen) ei oblatum fuisse. Quo videtur ex parte respicere Auctor de Judaeis agens: Dispersi (inquit), palabundi, et coeli et soli sui extorres vagantur per orbem, sine homine, sine Deo Rege, quibus nec advenarum jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur (Apolog. c. 21.). Unde conjicio belli illius occasionem, quod Judaeam vellent repetere, quia illis ab Hadriano Imp. interdictum fuerat. Huc etiam referendum quod scribit Niceph. Eccl. hist. l. 5, cap. 2. Severi imperii initio satis bono loco res nostrae fuere, in diesque fidei professio augmenta sua cepit, eorum quos recensuimus Ecclesiasticorum doctorum scriptis atque doctrinis eam provehentibus, idque in maximis quibusque potissimum urbibus, nimirum Alexandriae, Antiochiae, Aeliae, et per Palaestinam omnem, Ephesi, Caesareae, et Occidentem versus, Thessalonicae, Athenis, Corinthi, in Galliis, et Romae maxime. Universae enim multitudines et domus totae ad fidem accedebant, quidvis facere et pati paratae, quam ut quidquam contra religionem nostram agerent aut novarent. Qua occasione etiam recensendi hic veniunt, quorum tum ille, tum Eusebius, meminerunt; hujus aetatis Ecclesiastici scriptores, maxime quum ipsorum scriptis et doctrinis haud dubie acceptam debeat suam conversionem Auctor noster. Apud Alexandriam Demetrius Episcopus 12. ac Presbyteri Panthenus et ejus discipulus Clemens Alexand. Antiochiae 9. Episc. Serapio, Hierosolymorum 34. Gordius, Caesareae Palaestinae Theophilus, Ephesius Polycrates, Ponticus Palmas, Berillus et Bachilus Corinthii, in Africa Carthagine Agrippinus, Lugduni Galliarum S. Irenaeus, Romae denique S. Victor Pont. Atque adeo hinc confirmatur nostra ex Ms. cod. lectio apud Auct. Quales ergo Leges istae, quas adversum nos soli exercent impii, injusti, turpes, truces, vani, dementes; quas nullus Pius, nullus Verus impressit? (Ibid. c. 5.) nempe usque ad id temporis quo Apologeticum edidit.
Anno Domini CXCVI.
§ VI. Quandonam, quave occasione ac quibus momentis Christianus evaserit.—12. Q. Flavio Tertullo Scapula et T. Flavio Clemente Coss. S. Victoris Rom. Pont. anno X. et Severi III. Tertullianus fidei Christianae, mea quidem sententia, nomen dedit, Imperio jam prorsus pacato, cum Severo imperantibus Antonino ejus filio et Claud. Albino Caesaribus, quod adeo Triplex Imperium vocat verbis supra citatis, quo Lectorem remittimus; complura enim illic reperiuntur quae ad hunc annum pertinent. Id tamen non initio, sed sub hujus anni finem: eradicato jam omni aconito hostilitatis (Ad Scap. c. 3; Apolog. c. 23), utpote post excidium Byzantinum, quae urbs, Herodiano, Zonara et Michaele Glyca testibus, post triennii obsidionem, coeptam anno I. Severi, adhuc vivente Nigro, tandem fame capta est, et libertate omni adempta Perinthiis (qui multa a Nigro passi fuerant), adjudicata est, etiam moenibus eversis, in vici formam redacta. Cujus etiam Auct. meminit: Caelius, inquit, Lapella in exitu Byzantino, Christiani gaudete, exclamavit (Ibid. c. 19.). Occasionem suae conversionis ipse, quantum apparet, indicat ex testimonio alicujus Dei qui a Christianis adjuratus daemonem se confitebatur (Ibid., c. 20). Haec testimonia (inquit) Deorum vestrorum Christianos facere consueverunt, qua plurimum illis credendo, in Christo Domino credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant. Neque tamen inde solummodo, sed et ex fide scripturarum sacrarum, quarum fidem dii suo testimonio approbant. Maxime quod illarum auctoritatem (vel ipso teste jam Christiano) summa antiquitas vindicaret, utpote quum: omnes substantias, omnesque materias, origines, ordines, venas veterani cujusque styli, gentes etiam plerasque et urbes, insignes historiarum causas et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum; ipsos Deos, ipsa templa et oracula et sacra unius Prophetae Moysei scrinium seculis aliquot anteverterit. Quum etiam illarum Majestatem divinam praedictionum veritas comprobaret: Quidquid enim, inquit, agitur, praenuntiabatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna compulsant, quod fames et lues, et locales quaeque clades, et frequentiae plerumque mortium vastant, et quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portenti, naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt (Nempe Matth. 25). Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. De quibus omnibus latius et l. de Pallio c. 2, et ejusdem Apolog. cap. 40, quo et ad Annotat. nostras Lectorem remittimus.
13. Hic duntaxat addemus, alludere illum inter caetera ad luem maximam Romae et in multis Provinciis, ac terrae motum quo corruit Smyrna urbs Asiae, quae recenset Euseb. in Chronicis sub Marco et Vero Impp. et fulmen quod sub Commodo in Capitolium ruens Bibliothecam inflammavit, et bella ejus aetatis civilia, quorum jam meminimus. Item ad famem, de qua l. ad Scap. in haec verba, (L. ad Scap. c. 3.): Sicut et sub Hilariano praeside, quum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areae non sint, areae ipsorum non fuerunt; messes enim suas non egerunt. Denique ad portentum, de quo ibidem: Nam et sol ille in conventu Uticensi, extincto pene lumine adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. (L. de testim. animae cap. 1.). Et vero, scripta quoque multorum a Christo Patrum adv. Gentes conversioni causam dedisse sentimus, ad quae alludit alibi: Nonnulli, inquit, quibus de pristina litteratura, et curiositatis labor, et memoriae tenor perseveraverit, opuscula penes nos condiderunt, commemorantes et contestificantes in suggillationem et originem et traditionem et sententiarum argumenta per quae recognosci possit, nihil nos aut novum, aut portentosum, suscepisse, de quo non etiam communes litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris ejecimus, aut aequitatis admisimus. (L. adv. Valent. c. 5.). Inter quos commemorandi Quadratus, Aristides, Anaxagoras, Melito, Theophilus Antiochenus, Apollinarius, Tatianus, Clemens Alexand. et Apollonius Senator, denique ab Auct. alicubi citati Justinus Philosophus et Martyr, Miltiades Eccles. Sophista, et Irenaeus omnium doctrinarum curiossimus explorator. Quibus omnibus evolvendis et ante et post fidem susceptam ipsum allaborasse, vel ex Apolog. patet, in quo subinde illos ad verbum fere imitatur. His omnibus adminiculis ad Christi fidem conversus et jam initiatus, quum pallium Christianum indutus (sicuti antea etiam attigimus) inconstantiae notaretur ab amico, quod a Toga transisset ad Pallium, Orationem habuit Carthagine (quam Lib. De Pal. inscripsit), qua et Pallii vetustatem, simplicitatem, facilitatem, libertatem sine cura, Philosophicam gravitatem et sanctitatem commendat; et vitio sibi dari non debere variis exemplis ostendit, quod habitum verterit. Qua occasione et libidinum varia genera, quibus natura mutetur, et Matronarum cultum indecentem insectatur, et fori Judicum et militum vitiis, tum ambitioni et gulae cauterem adigit. Atqui his Coss. data Constitutio Severi et Antonini V. Idus Martias, quae extat D. Lib. 9, Tom. I. lib. I. iterum confirmat nostram sententiam de Antonino filio Imperii consorte.
Anno Domini CXCVII.
§ VII. Unde suam hauserit omnimodam disciplinae christianae scientiam.—14. C. Domitio Dextro II. Et L. Valerio Messa La Thrasea Prisco Coss. S. Victoris Papae Romani anno II. et Severi IV. Tertullianus jam Christianus quibus se occupationibus totum dediderit, scripta ejus, de quibus postea, plus satis suo confirmant testimonio. Ex quibus imprimis constat ita versatum fuisse in sacrarum lectione litterarum, ita memoriae omnia et singula scripturarum loca commendasse, ut vel unica periodo subinde complura complexus sit; sicuti ex Scripturarum Indice nostro, collatione cum Auctore facta, facile est deprehendere. In illis autem citandis editionem sequitur ubique 70. Interpr. quod ad Vetus Instrumentum attinet, quod per Esdram (vel ipso teste) constat restauratum (L. de Hab. mul. c. 3. Apolog. c. 18), idque non in Pentateucho Moysi duntaxat, aliisque libris historicis, sed et in Prophetarum vaticiniis: Quos enim (inquit) diximus praedicatores, Prophetae de officio praefandi dicuntur. Voces eorum, itemque virtutes, quas ad fidem Divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae nunc latent. Ptolemaeorum eruditiss. (quem Philadelphum supernominant) et omnis litteraturae sagacissimus, quum studio Bibliothec. Pisistratum (ut opinor) aemularetur; inter caetera memoriarum, quibus aut vetustas, aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, eae suggestu Demetrii Phalerii Grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Judaeis quoque postulavit, proprias scilicet atque vernaculas Litteras, quas soli habebant. Ex ipsis enim et ad ipsos semper Prophetae peroraverant, scilicet ad domesticam Dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro, qui nunc Judaei. Igitur et litterae Hebraeae, et eloquium. Sed ne notitia vacaret, hoc quoque Ptolemaeo a Judaeis subscriptum est, Septuaginta duobus Interpr. indultis; quos Menedemus quoque philosophus, Providentiae vindex de sententiae communione suspexit. Affirmavit haec vobis etiam Aristaeas. Ita in Graecum stylum ex aperto monumenta reliquit. Hodie apud Serapaeum Ptolemaei Bibliothecae cum ipsis Hebraicis Litteris exhibentur. Quae paulo prolixius citavimus, adversus eos qui auctoritatem 70. Interp. elevare non verentur. In Novo vero Testamento non tam Latinis Translatis, quam Graecis veteribus codicibus usum Auctorem, Graece doctissimum, ex versione ejus peculiari, ab aliis omnibus multum subinde diversa, manifestum fit; quam adeo discrepantiam in gratiam Professorum sacrarum Litterarum ubique annotavimus. Quam jam olim etiam indicavit B. Ambr. sive quisquis Auctor est Comment. in Epist. Pauli ad c. 5. Rom. «Constat (inquit) quosdam Latinos olim de veteribus Graecis translatis codicibus, quos incorruptos simplicitas temporum servavit et probat. Postquam autem discordia animis dissidentibus et haereticis perturbantibus torquere quaestiones coeperunt, multa immutata sunt ad sensum humanum, ut hoc contineretur in litteris, quod homini videretur. Unde et ipsi Graeci diversos codices habent. Illud autem verum arbitror, quando et ratio, et historia, et auctoritas observabatur. Nam hodie quae in Latinis reprehenduntur codicibus, sic inveniuntur a veteribus posita, Tertulliano, Victorino, et Cypriano.» Hactenus ille. At qui versabatur praeterea noctu diuque Auctor noster in perscrutandis non modo quos supra adduximus Apologiarum pro fide Christiana Auctoribus, sed et aliis haud dubie Scriptoribus Ecclesiast. praeter Apollonium Senatorem et B. Victorem Graecis omnibus; Philonem dico, Josephum (quem vocat Antiquitatum Judaicarum vernaculum vindicem) (Apolog. c. 19. l. de Praesc. adv. haeret. c. 32. l. adv. Valeut. c. 5. carm. adv. Marc. c. 9. l. de Praesc. adv. haer. c. 38. t. I. Apolog. c. 35.), Appionem et Hegesippum, Judaeos, Clementem Romanum, ac S. Polycarpum (quorum illum Romanorum a Petro, hunc a Joanne Smyrneorum Episcopos ordinatos agnoscit), S. Ignatium Antiochenum, S. Dionysium Areopag. Galliarum, Papiam Hierapolitanum Episcopos; Agrippam Castorem, Dionysium Corinthiorum, Plinitum ac Philippum Cretenses Episcopos; Musanum, Modestum, Panthenum Alexandrinum, Rhodonem Asianum, Serapionem et Proculum quemdam, quem vocat eloquentiae Christianae dignitatem, de quo postea latius; Sextum denique Appionem, Candidum, Arabianum, Maximum, et Heraclitum. Quibus adjicio primos illos caeteros. Pont. Rom. in Petri cathedra successores, quorum extant Decretales, quorumque cum Lino et Cleto Auctor meminit, Anacletum, Evaristum, Alexandrum, Sixtum, Telesphorum, Hyginum, Pium, Anicetum, Soterem item (quem, quod occasio sese non offerret, praetermisit) et Eleutherum, quem Benedictum nuncupat. Quos omnes Graece scripsisse, ex eodem stylo Latino, qui interpretis ejusdem videtur, censeo; ut pote, qui melius Graece noverint, sicut etiam S. Iren. quam Latine. Quo fit, ut (vel Rhenano annotante) nemo mirari debeat Graecam Auctoris loquendi consuetudinem, quum etiam si qui in Latinam linguam translati essent, mallet ex fontibus bibere (quod aiunt) quam ex lacunis. Atqui hoc primum anno quidam scribunt Idib. Maii die Natalitio Imperii a Severo Imp. appellatum Caesarem Aug. filium ejus Antoninum apud Viminatium, priusquam in bellum contra Albinum proficisceretur. Verumtamen etiam ab initio Augustum olim fuisse nuncupatum, patet ex Rescriptis praecedentium annorum nomine Severi et Antonini Augg. Conspirationis interim Albini adversus Severum hoc anno factae meminit etiam Auctor in haec verba, Unde Cassi, Nigri, et Albini.
Anno Domini CXCVIII.
§ VIII. Quandonam, et in qua rerum tempestate carmina quaedam libaverit.—15. T. Sextio Laterano Et M. Mario M. F. Cuspio Rufino Coss. S. Victoris Rom. Pontif. anno 12. Severi Imp. V. Tertullianum verisimile est memoriae exercendae gratia conscripsisse Carmine Genesim Et Sodomam, imo mea sententia integram sacrorum Bibliorum Veteris Testamenti historiam; ut pote quum et prius illorum mutilum sit, et ex initio posterioris satis videatur etiam descripsisse orbis universi diluvium; atque adeo etiam Carmen illud Ad Senatorem Ex Christiana Fide Ad Idolorum Servitutem Reversum, et libros quinque Adver. Marc. carmine, ac De Judicio Domini librum. Hoc vero anno ad XI. Kal. Martias Imp. Caes. D. Claudius Septimius Albinus Augustus praelio ab Imp. Severo victus et occisus est, idque apud Lugdunum; quae quod illum antea recepisset (Herodiano teste) et direpta et incensa est; in qua expeditione, uti ex variis Inscript. constat, Imp. VIII. IX. et X. appellatus est. Quo jamjam expugnato, omnes imprimis Galliarum, Hispaniarum, Britanniaeque proceres qui illum juverant, deinde Romam reversus amicos ejus undique conquisitos, et inter eos Senatores 40. Severus interfici jussit, tum et eos omnes qui in Pertinacem conspiraverant: Quos adeo Auctor Albinianos appellat verbis supra citatis. Ad ann. Domini 195. et per aliquot annos perdurasse hanc illorum inquisitionem significat: Sed et qui nunc, inquit, scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes; nempe, quantum apparet, ad triumphum usque Parthicum, atque adeo novum Severi annum, quemadmodum ibi latius. Alibi etiam ad Senatores occisos alludit: Nemo non, inquit, etiam hominis causa pati potest quod in causa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint; quantae, qualesque personae inopinatos, Natalibus et Dignitatibus et Corporibus, et aetatibus suis exitus referunt, hominis causa: aut ab ipso, si contra eum fecerint, aut ab adversariis ejus si pro eo steterint. (Ad. Sc. c. 2. Apolog. c. 35. l. ad. Marc. cap. ult.) Fuit autem dictorum consulum alter Lateranus tantopere amicus Severo Imp. ut illi magnificentissimas aedes Romae aedificaverit, quas etiamnum Palatium Lateranense appellamus, quem postea scribit B. Hierony. Epitaphio Fabiolae, Caesariano obtruncatum gladio, fortassis Antonini Caracallae, qui in plerosque amicos patris sui animadvertit. Atqui cum his Coss. scripta sit Epist. II. S. Victoris Rom. Pont. ad Afros Episcopos data Kal. Septemb. et Epist. S. Eleutherii Decessoris ejus. V. Id. Julii Materno et Bradua Coss. necessario hunc annum, non praecedentem XII. Pontif. ejus designavimus, maxime quod B. Damasius in Pont. sedisse Victorem scribat a Consulatu Commodi V. et Glabrionis (quibus Coss. XIII. Kal. Aug. data est prior ejus Epist. ad. Theoph. Alexand.), usque ad Lateranum et Rufinum. A Kal. autem Juniis dicti consulatus, quo die creatus Pont. usque ad V. Kal. Augusti anni sequentis, conficiuntur anni 12. mensis 1. dies 28. Is dicta 2. Epist. discrepantiam Afrorum in Sacramentis increpans, mihi videtur ad celebritatem diei Paschae alludere (quam Epistola priori die Dominica celebrari debere, juxta quod et praedecessores sui statuerunt, mandaverat, quaecumque incideret a XIV. Luna primi mensis, usque ad XXI. in quo fortassis initio Afri quidam cum Polycrate Asiano contrariam sequebantur consuetudinem, quanquam postea in unum consenserint. Nam de Blasto haeretico quartodecimano, sic Auctor: Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter Judaismum vult introducere; Pascha enim dicit non aliter custodiendum, nisi secundum legem Moysi 14. mensis. Quis autem nesciat, quoniam Evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum redigit? (L. de Praesc. adv. haer. c. 53, haer. 22. l. de Jejun. c. 14. Ib. c. 13.) Ad eamdem observationem pertinet illud ejusdem: Pascha celebramus annuo circulo, mense I; atque adeo etiam illud: Aguntur praeterea per Graecias illas certis in locis Concilia ex universis Ecclesiis. Id enim etsi generatim loquatur, existimamus potissimum intelligi de Conciliis paulo ante celebratis Palestinae a Theophylo Caesariensi, Ponti a Palma, Corinthio a Bachylo, et Ecclesiarum apud Osroenum, Alexandrino quoque a Theophilo, denique Asiano, in quo scribit Niceph. hist. Eccl. l. 4. c. ult. Patres dictam sententiam B. Victoris Concil. Romani secutos esse, cui etiam consentit Concil. Galliarum sub Irenaeo.
Anno Domini CXCIX.
§ IX. De libris adversus Judaeos in lucem editis.— 16. T. Hatvrio T. F. Saturnio, Et C. Annio App. F. Treboniano Gallo Coss. S. Zephyrini Papae Romae I. ac Severi Imp. VI. videtur nobis contigisse discrepatio illa Tertulliani cum Judaeo quodam, cujus occasione scripsisse se significat librum Adver. Judaeos. Proxime accidit, inquit, (l. ad. Jud. c. I.), disputatio habita est Christiano et Proselyto Judaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus etiam quibusdam spectantibus, singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, quod per concentum disputationis minus plene potuit elucidari, inspici curiosius, et lectionis stylo quaestiones retractatas terminare. In quo inter caetera annotandum venit, quod de dilatatione fidei per universum pene orbem jam ab ea aetate pulchre deducit. In quem enim, inquit, alium universae gentes crediderunt, nisi Christum qui jam venit?... Parthi, Medi, Elamitae, etc. (Ibid., c. 7.), sicuti legitur Act. 2. et caeterea gentes, ut jam Getulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum et Germanorum, et Scytharum, et abditarum multarum gentium, et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare minus possumus; in quibus omnibus locis Christi nomen qui jam venit regnat? Est et illud de finibus Imperii Rom. tum temporis memoria dignum: Germani adhuc usque limites transgredi non sinuntur. Britanniae intra Oceani ambitum conclusae sunt. Maurorum gens, et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis Imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt? Quod ipsum attingit de Germanis Herodianus, hist. l. 2. dum Severum electum dicit per exercitus omnes, qui pro ripis Danubii Rhenique coercendis barbaris excubantes Rom. tuebantur Imp. Et vero hunc annum 1. collocamus Pontif. S. Habundii Zephyrini Habundii F. natione Romani, quod defuncto S. Victore, postquam sedes vacasset diebus 12. ipse creatus fuerit 4. Idus Augusti, his ipsis Coss. vel Damaso teste, qui sedisse eum scribit temporibus Severi et Antonini, a Consulatu Saturnini et Galli, usque ad Praesentem et Extricatum Consules. Quomodo interim nondum incoepta persecutione Christianorum quinta inter Martyres S. Victor collocetur, difficultate non caret, quae et Eusebium et alios Chronographos movit, ut in annum 8. et 9. aut. 10. Severi ejus Pontificatum protendant. Verum dicta mea et S. Damasi de utriusque temporibus sententia confirmatur per Epist. Decret. Zephyrini datas his ipsis Saturnino et Gallo Coss. priorem 12. Kal. Octob. posteriorem 7. Idus Novemb. et in primitiva Eccl. non fuit insolitum persecutionem a populo Rom. aut praefectis Urbis initium sumere. Quid? quod de hoc tempore id disertis verbis Auctor asserit: Sed et clarissimas, inquit, foeminas et clarissimos viros Severus sciens hujus sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in os palam restitit (Ad Scap. c. 4. Apol. c. 1. 2.). Atqui ante annum sequentem oportet latam fuisse legem Divorum Severi et Antonini, ne quis absens puniatur, cujus fit mentio lib. 1. ff. de Requir. reis; nam ad cam haud dubie alludit in haec verba Auctor; Quid hic, inquit, Legibus deperit in suo regno dominantibus, si audiatur? An hoc magis gloriabitur potestas earum, si inauditam damnabunt veritatem? et rursum: quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari.
Anno Domini CC.
§ X. De Apologetico, Testimonio animae et Fato, adversus gentes, ac de Tertulliani sacerdotio, librisque inde obortis de Poenitentia, de Oratione, de Circumcisione, de Vestibus Aaron, de Mundis et immundis animalibus, de Trinitate, de Baptismo. —17. P. Cornelio Anullino II. Et M. Aufidio. M. F. Frontone Coss. S. Zephyrini Rom. Pont. anno II. Severi Imp. VII. quum, Imp. cum filiis suis Antonino et Geta ante discessum suum declaratis Caesaribus Augustis et Imperat. Congiario iterum populo dato et Donativo militibus, in secundum bellum Arabicum, Parthicum et Adiabenicum profecto (de quo supra latius) Antistites Romani Sacrorumque Pont. religionem Christianam initio sumpto a S. Victore Pont. persequi pergerent, Tertullianus ad imitationem aliorum qui ante se id fecerant, et praesertim B. Justini Mart. Apologeticum Pro Christianis Romam misit, in quo, vel Lactantio teste, plene hanc causam peroravit. Jam ante tamen discessum suum multas Leges a Severo et emendatas et publicatas vel ipse auctor indicat: Nonne, inquit, et vos quotidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis, totam illam veterem et squalentem sylvam Legum novis Principalium Rescriptorum et Edictorum securibus truncatis et caeditis? Nonne vanissimas Papias Leges (ubi alludit ad Legem Papiam Poppaeam, ita dictam a suis latoribus M. Papio M. F. M. N. Mutilo et Q. Poppaeo Q. F. Q. N. Secundino Coss.), quae ante liberos suscipi cogunt, quam Juliae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem, heri Severus constantissimus Caesarum exclusit? (Apol. c. 4.). Quae dictarum legum abolitio quomodo Severo possit attribui et tamen postea Constantino Imper. tribuatur, latius in Annotat. ad hunc locum nostris tractavimus; in quibus si placeat conjectura nostra de l. I. D. de Stupro et adult. qua definitur etiam in sponsa stuprum et adulterium accusari et vindicari posse, oportebit eam Legem his Coss. latam fuisse. Et vero pro bello secundo Parthico nondum completo (quod his Coss. Cassiodorum etiam incoeptum tradit) facit Auctor, dum inter hostes Imper. Romani enumerat Mauros et Marcomannos, ipsosque Parthos (Ibid. c. 37.). Iterum vero Christianae fidei dilatationem his verbis celebrat: hesterni sumus, et vestra omnia complevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, Senatum, Forum; et paulo ante, quod anno praecedenti diximus de populari persecutione confirmat: Quoties, inquit, etiam praeteritos a vobis, suo jure nos inimicum vulgus invadit lapidibus et incendiis? Ipsis Bacchanalium furtis, nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, jam alios, jam nec totos, avellant, dissecent, distrahant (Ib. c. 37.). Eodem pertinet illud: nec ulli magis depostulatores Christianorum quam vulgus, et toties citata ab Auct. popularis vox illa: Christianos ad leonem. Complura sunt alia in Apologetico memoratu digna; sed ne hic prolixiores simus, ad Annotat. nostras Lectorem remittimus. Hic duntaxat addemus occasionem persecutionis ortam ex falsis calumniis, quas pulcherrime refutat, potissimum tribus infanticidii, sanguinis humani pabuli, et incesti: Dicimur, inquit, sceleratissimi de sacram. infanticidii, et pabulo inde, et post convivium incesto; quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, tum et libidinum impiarum inverecundiam procurent (Ibid., c. 7.).
Anno Domini CCC.
18. Ti. Claudio Severo (non autem severo Imp. III. ut quidam non recte) Et C. Aufidio Victorino Coss. S. Zephyrini Papae Romani Anno III. Severi VIII: quanquam Imperatore absente adhuc in expeditione Parthica et Adiabenica, Arabibus et Persarum Rege Abagaro in deditione anno praecedenti receptis, persecutio Christianorum Romae aliquantulum cessare videretur, fortassis Apologetici sui adminiculo; videns tamen Tertullianus et se et alios Scriptores Apologiis suis pro Christianis nihil aut parum profecisse ad conversionem Gentium; alio genere scripti eos aggressus, ab ipsa anima adhuc ethnica adversus idola testimonium flagitat; atque adeo librum De Testimonio Animae inscripsit. In quo urget illas vulgi voces: Quod Deus dederit; Si Deus voluerit; Benedicat te Deus; Deus videt omnia; Deo commendo; Deus reddet; et, Deus inter nos judicabit. Fit mihi multum verisimile hoc etiam anno conscriptum librum De Fato, cujus fragmentum unicum extat, et tamen ab ipso Auctore commemoratur in haec verba - Potestates enimvero praesunt: secundum nos quidem, inquit, Dominus Deus, et Diabolus aemulus; secundum communem autem opinionem et providentia, et Fatum, et necessitas, et arbitrii libertas. Nam haec et Philosophi distinguunt, et nos secundum fidem disserenda suo jam novimus titulo. Atqui in hunc annum etiam rejicimus statum vitae novum Auctoris, quo in Presbyterorum ordinem allectus sit, fortassis ab Agrippino Carthaginiensi episcopo. Eum enim alium fuisse ab Agrippino sive Agrippa episcopo, cujus meminit sub M. Aurel. imper. Eusebius et Niceph. sub M. Anton. Philosopho Imper. Zonaras, sub Antonino Vero Uspergensis Abbas; inde mihi videtur, quod B. Cyprianus Epist. 70 ad Januar. ex antecessoribus suis Agrippinum fuisse significet, et B. Augustinus lib. 2. contra Donatum cap. 7. ipsum B. Cypriani praedecessorem nuncupet. Maxime cum alia esset ab Africa Aegypti provincia, in qua Alexandrinus ille episcopatum agebat, et B. Cypr. Epist. 71. ad Quintum scribat Agrippinum bonae memoriae virum cum suis coepiscopis (quos etiam antecessores suos nuncupat Epist. 70.), decretum de haereticis baptizandis fecisse. Et vero statim accepto sacerdotio continuisse Auctorem a matrimonii usu pari consensu cum sua conjuge, mihi fit verisimile ex consuetudine Ecclesiae latinae, jam inde a decreto S. Clementis Pp maxime cum propendere eo videantur haec ejus ad Uxorem verba: Ne me putes propter carnis tuae integritatem mihi reservandam de contumeliae dolore suspectum, insinuare jam hinc tibi viduitatis consilium; item: Tempus, inquit, in collecto est; superest ut qui matrimonia habent, tanquam non habentes agant. Quod si habentes, oblitterare debent quod habent, quanto magis non habentes? (Ad Uxor. c. 1. c. 5. et 6.) Certe id multis eo tempore fuisse usitatum ibidem indicat: Quot enim sunt, inquit, qui statim a lavacro carnem suam obsignant? Quot item, qui consensu pariter inter se matrimonii debitum tollunt? Voluntariis spadonibus, pro cupiditate coelesti, salvo matrimonio, abstinentia toleratur (De Bapt. c. 15. t. I. ad Scap. c. 3.). Jam vero Presbyter factus, potestatis sibi concessae et de absolvendis Poenitentibus, et de sacrificiis offerendis haud immemor, libros De Poenitentia Et De Oratione conscripsit, quibus et poenitendi modum tum Catechumenis, tum Christianis Lapsis, et quos ritus servare debeant in sacrificio fideles, praescribit. Possunt etiam in hunc annum rejici scripta, quorum B. Hieron. meminit hodie desiderata: De Circumcisione, De Vestibus Aaron, De Mundis Et Immundis Animalibus; denique de Trinitate; fortassis etiam liber De Baptismo graecus; utpote qui videatur conscriptus post Concilium Agrippini. Nam ejusdem fuisse argumenti Auctor indicat: Sed circa haereticos sane, inquit, quid custodiendum sit, digne quis retractet. Ad nos enim editum est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, etc. Sed de isto plenius jam in Graeco digestum est. Verum de hoc et Agrippini, et ipsius Paradoxo inter Prolegomena latius. Porro hoc anno etiam oportet contigisse, quod scripsit lib. ad Scapulam anno seq. Caeterum et imbre anni praeteriti, quid commeruerit genus humanum apparuit; cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum. Fortassis et illud: Et ignes qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt, et pristina tonitrua quid sonarint, sciunt qui obduruerunt. Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus et praedicemus, et deprecemur localem esse. Universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur.
Anno Domini CCII.
§ XI. De aliis bona fide scriptis ad Scapulam, ad martyras, de Patientia, de Praescriptionibus adversus haereticos.—19. L. Annio Fabiano, Et M. Nonio M. F. Mutiano Coss. S. Zephyrini Pontificis Romani anno III. Severi Imper. IX. quum Scapula vir Consularis Ordinis, Praeses Carthaginis, et proinde Africae Proconsul, nondum adhuc decreta ab Imperatore persecutione, imo fortassis Romae prohibita, crudelius tamen caeteris Carthagine grassaretur in Christianos, librum Ad Scapulam scripsit Tertullianus (Ad Scap. c. 2. Ibid. c. 3. Ibid. c. 4.). In quo imprimis benevolentiam captat a Christianorum innocentia, et non solum oratione, sed et sacrificiis suis pro salute Imperatoris, ex quo jam Presbyterum fuisse constat. Deinde sanguinis Christiani effusioni imputat portenta ejus temporis et exitium Byzantinum, quorum ante mentionem fecimus, et exempla punitionis affert, tum Valgii Saturnini, Hilariani, et ipsius Scapulae in Africa; tum Claudii Herminiani in Cappadocia, Persecutorum fidei Christianae. Post haec hortatur ad dissimulationem ab hujusmodi causis, exemplis tum Severi et Antonini Impp. supra adductis, M. Aurel. Imp. in expeditione Germanica; tum Praesidum et Proconsulum Servilii Prudentis sub Antonino Vero Imp. Vespronii Candidi sub Imp. Commodo, Cincii Severi, qui postmodum a Severo Imp. interfectus est, Apri quoque et Arii Antonini (hic a Lampridio Arius, ab aliis Brusius Praeses appellatur) qui sub Anton. Imper. Consules fuerunt. Denique conqueritur quod, quum a primordio mandatum sit gladio tenus animadverti, et id observaretur a Praesidibus Legionis et Mauritaniae, jussu ipsius Scapulae etiam cremarentur Christiani. Quo pertinet et illud Apolog. Sarmentitios et Semaxios appellatis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Ubi etiam recenset illud damnationis genus, quod ad Lenonem damnata fuit Christ. potius quam ad leonem (Apol. cap. ult.). Idem libro Ad Martyras in carcere constitutos, quem eadem tempestate conscripsit, praeter gladium et summam ignium poenam, addit etiam: trucem rabiem bestiarum, et omne carnificis ingenium in tormentis (Lib. ad Mart. c, 4.). Ubi etiam meminit consuetudinis, qua pacem in Ecclesia non habentes, ut pote lapsi, a Martyribus in carcere exorare consueverunt (c. I.), quam etsi sub finem vitae jam haereticus non probet, in Ecclesia permansit usque ad B. Cypriani tempora, juxta quod tractavimus in Vita illius latius. Eadem omnia Martyrum supplicia repetit libro De Patientia (L. de Patient. c. 13. l. ad Scap. c. 3., l. de haer. mult. c. 7.), quem etiam hujus persecutionis occasione conscripsit. Ubi fugam quoque in persecutione patientiae bono imputat, atque adeo nondum Montanistis addictus fuit, ex quorum sententia librum de Fuga in persecutione contrarium postea, sed frustra scripsit. Et vero sub Scapula damnatum fuisse ad bestias S. Manilium Adrumeticum, disertis verbis attestatur Auctor. Porro Romae hoc anno fuisse Auctorem ex illis verbis apparet: Gemmarum quoque nobilitatem vidimus Romae, de fastidio Parthorum et Medorum, caeterorumque gentilium suorum coram matronis erubescentem, nisi quod nec ad ostensionem fere habentur. Latent in singulis smaragdi, et cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit, et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Quod factum interpretamur in triumpho Severi Imper. de quo in Fastos Consulares hujus anni sic relatum invenimus: Imp. Caes. L. Septimius M. F. Severus, Pius, Pert. Aug. Arabicus, Adiabenicus, Parthicus, Maximus, Pont. Max. Trib. Pot. VIII. Cos. II. P. P. Procos. Imp. XI. Et Imp. Caes. M. Aurelius, Sev. Aug. F. Antoninus, Pius Felix, Aug. Trib. Pot. III. Cos. Designatus Imp. Una De Arabibus, Partheis, Adibeneis Q. Et Rege Artbano, Triumpharunt. Cujus triumphi etiam meminerunt Spartianus et Herodianus. Facit pro hac nostra sententia, quod etiam morem in Triumphis usitatum describat Auctor tanquam testis oculatus: Hominem, inquit, se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru, admonetur. Suggeritur enim ei a tergo: Respice post te, hominem te memento (L. Apol. c. 33.).
Anno Domini CCIII.
20. Imp. Caes. L. Sept. M. F. Arab. Adiab. Part. III. Et Imp. Caes. M. Aurel. Sev. Avg. F. Antonin. Avg. Cos. Sancti Zephyrini Papae Romani anno IV. ipsius Severi Imper. X. aut certe praecedenti, jam grassantibus non solum antiquis, sed et recentioribus aliquot haeresibus vel in ipsa Africa, edidit Tertullianus vere aureum illud opus De Praescript. Advers. Haereticos, utpote quod ante alios omnes scriptum ejusdem argumenti libros, ex his Auctoris verbis constat: Sed nunc quidem generaliter actum est a nobis adversus haereseis omneis, certis et justis et necessariis praescriptionibus repellendas a collatione scripturarum. De reliquo, si Dei gratia annuerit, etiam specialiter quibusdam respondebimus, (L. de Praescr. adv. haer. c. 45. n. 293 et 294.). In eo sub finem Catalogum haereticorum recenset, qui ad id temporis Ecclesiam dilacerarunt, Beatum Irenaeum imitatus, quanquam ordine temporum non satis observato, quem nos adeo, quantum fieri potuit, expressimus. Imprimis Judaismi I. haereticorum genera quatuor, Dositheum Samaritanum, Sadducaeos, Pharisaeos et Herodianos. Deinde eos 2. qui ex Evangelio haeretici esse voluerunt (C. 46. haer. 1. 2. 5. 10. et 11), in universum numero XXV. Simonem Magum, Menandrum, Nicolaum, Cerinthum et Hebionem (C. 46. haer. 3. et 4. et cap. 47. haer. 6. 7. 8. et c. 48. haer. 6.), qui sub Apostolis suas sparserunt haereseis, atque adeo sub Tiberio, Claudio, Nerone, et Trajano. Item 3. Saturninum et Basilidem, Ophitas, Caineos, Sethoitas, et Carpocratem, sub Apostolorum discipulis usque ad Hadrianum Imperatorem. 4. Valentinum deinceps, ejusque asseclas Ptolomaeum ac Secundum, Heracleonem, et Marcum ac Colorbasum, quorum coryphaeum illum in Catholicam primo doctrinam apud Romanenses credidisse sub Hygino Papa, Antonini fere Principatu tradit Auctor, et sub Episcopatu Eleutheri ob inquietam semper curiositatem, una cum Marcione semel et iterum ejectum esse ab Ecclesia (Ibid. c. 30. c. 49. haer. 12. 13. 14. 50. haer. 13. Ibid. c. 51. haer. 16. 17. 18. et 19. 6. Ibid. c. 52. haer. 20. 7. Ib. haer. 21. c. 53. haer. 22. 23. 24. ac 25. 9. Ib. c. 3. 10. Ib. c. 30. de Spect. c. 27. Ibid. l. de Idol. c. 25.); sectatores vero ejus sub Piis Pont. et Imper. 5. Cerdonem deinde ejusque discentem Marcionem, illiusque ex discipulis magistros Lucanum et Appellem, quorum prior cum Valentino coepit, Marcion et alii sub Aniceto, Sotere, et Eleuthero, Imperantibus Pio et Aurelio. 6. Tatianum post haec, quem etiam scholam suam erexisse scribit Clemens Alexand. sub annum XII. Antonini Pii. Quid? quod Cataphrygas quoque, in quorum haeresim postea incautus incidit, haereticos nominatim appellet, 7. quorum quidam dicuntur κατὰ Proclum (de quo infra latius), alii secundum Aeschinem, quibus non modo haeresim, sed et blasphemiam impingit, qua in Apostolis dicebant Spiritum sanctum fuisse, Paracletum non fuisse, et Paracletum plura, meliora atque majora in Montano dixisse, quam Christum in Evangelio protulisse, de cujus temporibus mox latius 8. Blastum denique, de quo supra; Theodotum Byzantium ac Theodotum Coriarium Melchisedechianum sub S. Victore Pontifice, et Commodo Imperatore, et Praxeam de quo postea, ac Victorium qui illius haeresin corroborare conatus est. Fit eodem lib. etiam mentio ex Apost. Paulo aliorum haereticorum, nempe 9. Phygelli et Hermogenis, Hymenaei et Phileti. Item 10. Nigidii, nescio cujus, et Hermogenis. Sed de hoc quoque paulo post latius. Porro ad eodem anno indictam persecutionem Christianorum a Severo Imp. alludit Auctor in haec verba de Amphitheatro loquens: 12. Illic quotidiani in nos leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde tentationes emittuntur. Item illud: Scire volunt scilicet tempus persecutionis, et locum tribunalis, et personam praesidis. Aliaque complura in lib. quos infra recensebimus. Hic duntaxat probavimus, non in annum VII. aut XI. sed in hunc potius X. imperii Severi annum referendum dictae persecutionis initium. Imprimis B. Hieron. Cat. Script. Eccles. in Origene et post eum Sophronius ac Nicephorus Graecus scribunt, X. Severi Pertinacis anno adversus Christianos persecutione commota, Leonidem ipsius Patrem, Christi martyrio coronatum; ille vero inter primos martyras recensetur ab Eusebio hist. Eccles. lib. 5. qui Alexandriae, ubi maxime persecutio abundat, passi sunt. Deinde Judas ad hunc usque annum Chronographiam perduxit; quod instare putaret adventum Antichristi ob hanc persecutionem gravissimam. Denique disertis verbis Spartianus significat, non nisi post Consulatum cum filio in Syria initum (qui in hunc annum incidit) Alexandriam profectum, peregrinatione ea suscepta propter religionem Dei Serapidis: in quo (inquit) itinere, Judaeos fieri sub gravi poena vetuit; idem etiam de Christianis sanxit. Qua persecutione passi sunt quam plurimi martyres Alexandriae sub Laeto praefecto; ac in Aegypto, Libya et Thebaide sub Aquila tyranno, in Galliis denique Ss. Irenaeus, Andeolus, Benignus, Andochianus, et Tyrsus. Porro ad hunc annum referunt plerique inscriptionem illam: M. Agrippa L. F. Cos. III. Fecit, Imp. Caes. M. Aur. Anton. Cos. Pantheon. Vetustate Corruptum Cum Omni Cultu Restituerunt. Quod nunc adducendum putavimus ad memoriam Ecclesiae.
Anno Domini CCIV.
§ XII. De Baptismo adversus Quintillam.—21. P. Septimio M. F. Geta, Et L. Septimio Plautiano II. Coss. S. Zephyrini Pontificis Romani anno V. Severi Imper. XI. etsi persecutione jam vigente, non tamen destitit Tertullianus a scribendis adversus haereseis libris. Inter quos primo loco collocandum censemus De Baptismo Adversus Quintillam, utpote quem scriptum constat antequam aliquo modo ad haeresim propendere coepisset, ex eo quod factionis fuerit Montanistarum Quintilla, a qua dictos Quintillianos ex Epiphanio illic deduximus. An aliud quid adversus Montanum ipsum scripserit Auctor, non aeque probari potest, sed verisimile fit, tum ex illius B. Augustini verbis lib. de haeres: «Ad Cataphrygas transiit, quos ante destruxit,» tum maxime ex Niceph. lib. 4. cap. 34. qui tradit Auctorem ad statam mediamque aetatem in Ecclesia Catholica Presbyterum plura adversus Montani dogma conscripsisse, postea vero in illius delapsum errorem, plures rursus libros pro illo composuisse. Qui quum Montani haereseos historiam lib. ejusdem c. 18. 20. 22. 23. 24. et 25. late tractet, ex Apollinari Hierapolitano, Rhodone, Miltiade, Serapione et Apollonio, qui adversus illum scriptis suis disputarent, secutus Euseb. lib. 5. cap. 3. 4. 14. 15. 16. 17. et 18. nos (praeter ea quae ad lib. de Praescript. advers. haeret. annotavimus) eam, uti promissis satisfaciamus, in compendium hic redigendam putavimus (Lib. de Baptis. n. 2.).
Excursus fit in Montanismum quem scriptis primo lacessit Tertullianus.—22. Pagus quidam esse dicitur in Mysia Phrygiae, quae nuncupatur Ardabam, ubi ferunt quemdam Montanum nomine (Lib. de Praescr. adv. haer. c. 52. haer. 21), qui nuper ad fidem venerat, Grato tum Proconsule Asiae, primum insatiabili quadam animi cupiditate in primatu ambiendo incensum, simul atque aditum diabolo ad se patefecerat, spiritu quodam maligno abreptum, et de repente furore et mentis insania exagitatum, peregrinas quasdam voces fundere, et contra quam Ecclesiae consuetudo ex traditione et successione Apostolorum derivata postulabat prophetare coepisse. Quas etsi adulterinas voces quidam agnoscentes, ne deinceps ita garriret, increparent, inter quos Episcopi Zoticus Comanae sive Ostrenus, et Julianus Apameae, et Martyres quoque Gajus et Alexander cum illo sensu ejusque insanis vatibus Maximilla et Priscilla, quas antea meretrices eodem spiritu daemon impleverat, ad extremum usque spiritum communicare recusarent: pauci tamen ex Phrygibus illi coeperunt adhaerere, et Theodotus ille, de quo supra, ejus commentitiae Prophetiae quasi procurationem suscepit. Qui inde in Galatiam, Pontum et Asiam, progressi, etiam Alexandrum quemdam sibi adjunxerunt convivio familiariter a Maximilla excipi solitum, Alcibiadem quemdam et Themisionem, qui falso se confessores et Martyras Christi jactitabant. Idque (vel B. Hieron. cum illis consentiente) sub Imperio M. Aurelii Imperatoris initio Pontificatus S. Eleutherii. Nam ad hunc ex Galliis litteras tulerat B. Irenaeus, a Lugdunensibus cum litteris S. Attali, aliorumque Martyrum tum adhuc carcere conclusorum, in Asiam et Phrygiam missus, uti judicium Ecclesiae Gallicanae de Pseudoprophetia illorum eo perferret. Idem etiam, mea quidem sententia, Romanus Episcopus litteras pacis, praedecessorum suorum auctoritate nixus, illis recusavit (Tom. 3. lib. ad Praxeam. c. 1.). An ad hoc cooperatus fuerit Praxeas tunc adhuc Catholicus, penes auctorem fides esto. Certe non solum Romae et in Galliis Episcopi, sed etiam qui Asiam incolebant saepenumero et multis in locis in unum convenientes, Prophetiam illorum falsam explorarunt, detestabilem ostenderunt, et Montanistas communione privarunt. Et vero Montanus insanaeque ejus prophetides in Judae mortem suspendio interierunt, non Martyrio; et Alexander ille Ephesi ab Aemilio Frontino Proconsule propter latrocinia in judicio condemnatus, quum falso se Martyrem praetexuisset, ne a suis quidem, qui latro, receptus est. Denique Theodotus ille sublimis in coelum a daemone elatus, Simonis Magi instar, de repente praeceps delapsus, ita misere vitam finiit. Atqui de erroribus Montani, in quos postea Auctor incidit, inter paradoxa ejus latius. Porro hoc anno ante Kalendas Junias, ad quas incipiebat annus XI. Severi censeo accidisse quod scribit Auctor: Agonas istos, contentiosa solemnia et superstitiosa certamina Graecarum et religionum et voluptatum quanta gratia istud saeculum celebret, etiam Africae liquit. Adhuc Carthaginem singulae civitates gratulando inquietant donatam Pythico agone post stadii senectutem (Ibid. lib. ad Gnost. c. 6.). Nam eo pertinere videtur illa nummi vetus inscriptio: Sever. Pius Aug. Pont. Max. Trib. Pot. X. sive: Anton. Pius, una ex parte, et ex altera: Indulgentia Aug. Sc. In Carthagine; item et Graeca illa: ΑΥ. ΚΑΙ ΖΕΟΥΑΡΟΣ ΠΕΡΤ. ΚΑΡΤΑΓ ΜΗΤΡΟΠΟΛΙΟΣ; utpote qua significetur institutos ludos illos Carthagine a Severo et Antonino Impp.
Anno Domini CCV.
§ XIII. De quibusdam sublestae fidei libris, de Spectaculis, de Idololatria, de Habitu muliebri et de cultu feminarum, duobus ad Uxorem, adversus Apelletianos, adversus Hermogenem, de Materia Deo coaeterna, de Censu animae ex eadem materia, adversus Valentinianos, de Anima, de Spe fidelium. — 23. L. Fabio M. F. Septimiano II. Et M. Annio M. F. Libone Coss. S. Zephyrini Papae Romani anno VI. Severi Imper. XII. partim occasione dicti Pythici agonis, aliorumque certaminum Carthagine exhibitorum, partim quod jam indicti essent Ludi Seculares Romae, ad quos per praecones convocare solebant omnes, utpote qui nec spectati nec spectandi iterum forent, ut Christianos ab ea profectione deterreret, scripsit Tertull. et Graece et Latine insignem illum librum De Spectaculis (Lib. de Spect. n. 1 et deinceps.), quo pulcherrime deducit, quidquid ad 4. Spectaculorum genera pertinet, ab Idololatria suam habere originem, atque adeo Christianis interdicta. Certe hoc anno octavorum Ludorum secularium a Severo celebratorum non modo meminerunt Censorinus lib. de Die natali, et Dion et Herodianus, quorum hic eos vidisse se scribit, sed etiam, testibus Fastis Consularibus: Ludi Saeculares Octavi Ex. Sc. Facti, et invenitur haec nummi inscriptio: M. Aur. Antoninus Pius Aug. Saecularia Sacra Sc. Existimant etiam Arcum Severi triumphalem, qui etiamnum extat, ea occasione hoc anno erectum, Politianus et Onuphrius, cujus inscriptionem habes supra, quorum uterque latissime et originem et omnes ritus Saecularium Ludorum prosequitur. Et vero tam late de omnibus Ludorum Spectaculis in illis exhiberi solitis Auctor tractat, ut alio Commentario Lectori curioso non sit opus, maxime si consulat et Annotationes nostras. Eodem pene tempore conscriptum constat librum De Idololatria, utpote in quo et hujus libri ac persecutionis meminerit (Lib. 2. de Idol. c. 13. n. 164. lib. 1. ad Uxor. c. 7. n. 44. l. 2. ad Uxor. c. 1.), et Solemnia Caesarum ad Idololatriam pertinere astruit, sicuti etiam multa alia, in quibus directe consistit Idolorum cultus. In eumdem quoque annum referimus libros, De Habitu Muliebri et De Cultu Feminarum, quorum priori nimium ornatum, posteriori magis capilli et cutis curam superfluam reprehendit. Videntur eodem anno etiam conscripti libri Ad Uxorem duo. Nam quum priori a nuptiis secundis tantum dehortetur, et posteriori saltem nuptias cum Gentilibus interdicat, apparet eos conscriptos ante haeresin Auctoris, fortassis Romae, quo frequenter discurrere solet saltem ad absentem, et quantum apparet a valetudinario, quippe qui priorem admonitionem tanquam jam moriturus Legatum ac Fidei commissum nuncupet.
Anno Domini CCVI.
24. Imp. Caes. M. Aur. Bassiano Sev. Aug. F. Antonino Aug. II. Et P. Sept. Sev. Aug. F. Geta Coss. S. Zephyrini Romani Pontificis VII. Severi Imper. XIII. quum haereses variae grassarentur in Africa ad scribendum adversus eos serio se contulit. Inter quos primus occurrit liber Adversus Apelletianos, etsi hodie desideratus, id est, Apellis discipuli Marcionis sectatores, de quibus Auctor: Adhuc, inquit, in seculo supersunt, qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum; ne posteriores negare possint. Eodem anno conscriptos putamus libros Adversus Hermogenem duos, De Materia Deo Coaeterna unum, De Censu Animae Ex Eadem Materia alterum. Qui quo tempore disseminare suas haereseis coeperit, non ita constat; attamen ex parte id significare videtur B. Hieron. Catal. Script. Eccles. dum contra Haeresin Hermogenis primum scripsisse tradit Theophilum Antiochenum. Qui, etsi sub Imper. Vero floruerit, eidem tamen supervixisse, ex ejus lib. 3, ad Autolycum comprobatur, ubi annos et mundi, et Romani Consulatus, et Caesarum usque ad obitum Veri Imper. computat. Proinde sub Commodo potius Imper. errores illum suos sparsisse censemus; qui tamen aetate Auctoris adhuc vixerit, vel eo teste in haec verba: Hos (inquit de Marcione, Valentino, et Apelle loquens jam mortuis) ut insigniores et frequentiores adulteros veritatis nominamus. Caeterum Nigidius, nescio quis, et Hermogenes, et multi alii, adhuc ambulant subvertentes vias Domini (L. de Praescr. adv. haer. c. 30.). Et vero in Africa Hermogenem floruisse testis est Philastrius lib. de Haeres. cui auctor addit tanquam Magistrum aliquem Nigidium. Quum etiam superessent adhuc Valentinianorum haereticorum examina, ducibus praeter primos illos supra adductos Theotimo, Axionico, Alexandro et Prodico, B. Irenaeum imitatus ad verbum pene, Librum conscripsit Adversus Valentinianos. De prioribus sic Auctor: Multum circa imagines Legis Theotimus operatus est. Ita nusquam Valentinus: et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum ejus consolatur (T. 3. l. ad Valent. c. 4. n. 32. 33. ac 34. Ibid. l. de carit. Christi c. 15. n. 127. Ibid. c. 16. n. 131.). De tertio in haec verba: Nam, ut penes quemdam ex Valentini factione legi, primo non putant terrenam et humanam Christi substantiam informatam (Ib. c. 17. Tom. 3. l. adv. Gnost. c. ul.). De quo vero loquatur subjecit: Insuper argumentandi libidine ae forma ingenii haeretici locum sibi fecit Alexander ille. Et rursum: Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis (Ibid. l. adv. Prax. c. 3. Ibid. l. de Praes. adv. haer. c. 21.). Denique de postremo duo concurrunt loci: unus: Quod si jam tunc Prodicus aut Valentinus adsisteret; alter: Quum alius Deus infertur adversus creatorem, tunc male quum plures, secundum Valentinos et Prodicos (Ib. l. adv. Valent. c. 5. Ibid. lib. de Praes. ad haer. c. 3. Ibid. c. 52. haer. 52. n. 327. lib. de Anima cap. 55). Neque enim ibi legi posse Proclos, quod erat in excusis codicibus, praeterquam quod suo loco comprobaverimus, vel eo convincitur quod Proclus seu Proculus non Valentinianus fuerit, sed Montanista, a quo dicti κατὰ Proclum quidam Montani sectatores; quum antea adhuc Catholicus adversus Valentinum scripserit. Et vero quum vocet illum Auctor virginis senectae et Christianae eloquentiae dignitatem, videmur nobis attigisse primum quod aiunt lapidem offensionis, in quem ipse impegit, dum partibus Montani favere coepit; seductus, quantum apparet, admiratione quadam tum virginis senectae Proculi, quem tunc senem fuisse oportuit, utpote vel eodem teste contemporalem haeresiarcharum Valentinianorum, tum eloquentiae Christianae, quam in scriptis ejus deprehendit: parum memor miser ille, quid antea scripsisset, fortassis hujus tanti viri occasione: Solent, inquit, miriones isti etiam de quibusdam personis ab haeresi captis aedificari in ruinam: Quare illa, vel ille, fidelissimi, prudentissimi et usitatissimi in Ecclesia, in illam partem transierunt? Quis hoc dicens, non ipse sibi respondet: neque prudentes, neque fideles, neque usitatos aestimandos, quos haereses potuerint immutare? Quid igitur, si Episcopus, si Diaconus, si vidua, si virgo, si Doctor, si etiam Martyr lapsus a regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probemus fidem, an ex fide personam? Alioqui certe non est verisimile in tam absurdam haeresin lapsum iri Auctorem, nisi ex tali quapiam occasione, fortassis etiam ex frequentatione ipsius familiari, dum subinde Romam inviseret; nam Romae Proclum habitasse postea deducemus, maxime quum antea blasphemiam dixerit, Paracletum quem Christus promisit, in Montano primum apparuisse, et tamen in sequentibus scriptis non vereatur illi nomen Paracleti frequenter ascribere.
Anno Domini CCVII.
25. Nummio Senecto Albino Et Fulvio Aemiliano Coss. S. Zephirini Papae Romani VIII. Severi Imp. XIV, plerique passas scribunt Perpetuam et Felicitatem, idque juxta Ven. Bedam die natali Severi, quem assignant Martyrologia Usuardi et Romanum Nonis Martiis, illis praeterea annumerantia Revocatum, Saturninum et Secundiolum, simul passos in Mauritania civitate Thuburbitanorum. Quum autem Perpetuae fortissimae Martyris eo libro meminerit Auctor, oportet non ante scriptum fuisse librum De Anima, quem scripsit Adversus Philosophos Et Haereticos. In quo etiam alludit ad librum De Paradiso. Quem conjicimus conscriptum fuisse occasione eorum, quae vidisse scribit S. Perpetuam in paradiso. Et vero uti in hac Christianorum per Africam quoque persecutione animos fidelibus adderet, censemus eodem pene tempore scriptum librum De Spe Fidelium. Quanquam interim verissimum comperiamus illud Proverbii, quod Error unus alium trahat, utpote quum paradoxon sit utriusque libri illius argumentum, et haud paucas praeterea reperire sit opiniones non satis sanas in dicto libro de Anima, de quibus inter Paradoxa Auctoris cum Antidoto latius. Hoc unum hic addimus, scriptum illum librum, De Omni Statu Animae, vel ipso teste, qui adeo etiam Commentarium animae nuncupat, utpote in quo tractetur quidquid olim a Philosophis et ab haereticis de Anima tractatum fuit, ut neque Philosophis neque Theologis alio hodie commentario sit opus.
Anno Domini CCVIII.
§ XIV. De libris Montanismum jam redolentibus, de Carne Christi adversus IV. haereses, de Resurrectione carnis, adversus Marcionem V, de Corona Militis, Scorpiacum adversus Gnosticos, adversus Praxeam.—26. S. Zephirini Romani Pontificis IX. Severi Imp. XV. M. Flavio M. F. M. N. Afro Et Q. Allio Fabio Catullino Maximo Coss. scriptum fuisse a Tertulliano librum primum adversus Marcionem ex hisce verbis constat. At nunc quale est ut Dominus a XII. Tiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero ad XV. jam Severi Imperatoris annum nulla comperta sit? (L. de Resur. car. c. 2. cap. 45. l. c. adv. Mar. 1. 15. To. 3. lib. de car. Christi, c. 7.) Atque adeo hoc tempore simul editos fuisse oportet libros De Carne Christi Adversus IV. Haereses De Resurrectione Carnis, Et Adversus Marcionem quinque (Lib. de Res. car. c. 2. Lib. 5. ad. Marc. c. 10. n. 150. l. de Cor. milit. c. ult.), utpote eodem scriptos tempore. Nam sicut etiam alibi diximus, libro de Carne Christi citatur liber quartus adversus Marcionem, libro de Resurrectione carnis II. et III. adv. Marc. et I. 1. adv. Marc, allegatur liber de Resurrect. carnis, quo fit ut existimem primum scriptos adversus Marcionem quatuor; intermedios deinde duos illos; et postremo adversus Marcionem quintum. Porro si hoc anno, uti Onuphrius tradit, celebrata sint Decennalia Antonini Imper. Severi filii, fortassis praeoccupata anno integro ob discessum in bellum Britannicum, quem Cassiodorus his Coss. accidisse scribit; hoc etiam anno scriptus est Liber De Corona Militis; sin anno sequenti (quod mihi magis fit verisimile ex illa nummi inscriptione Antoninus Pius Aug. Cos. III. Vota Soluta Deo) utrumque contigerit, illuc referre poterit Lector, dummodo nobiscum sentiat, ante expeditionem Britannicam. Ad quam pertinet etiam inscriptio supra posita, cum effigie Equitis manu jaculum tenentis: Profectio Augg. nam utrumque filium secum duxit Severus, a quo quum P. Septimius Geta anno primum sequenti Imper. Caes. Aug. sit appellatus et Tribunitiam potestatem acceperit, sicuti Fasti habent Consulares, confirmatur dicta nostra conjectura. Conciliari quidem possunt inscriptiones et fasti consulares cum Onuphrio et altera quadam Inscriptione ubi appellatur Antoninus Aug. Trib. Pot. X. Cos. III. desig. ut dicatur coeptus ejus annus X. his Coss. ad Kal. Maias, et finitus anno sequenti Kal. Maiis: sed nos ad annum sequentem referre maluimus, ne hic prolixiores simus.
Anno Domini CCIX.
27. S. Zephirini Papae Romani X. Severi Imper. XVI. Imp. Caes. M. Aurel. Severi Aug. F. Antonino Aug. III. Et P. Septimio Sever. Aug. F. Geta Coss. Post celebrata Decennalia Antonini Romae a Tertulliano scriptum censemus librum De Corona Militis. Romae enim scriptum apparet ex verbis illis: Erubescite Romani commilitones ejus, et ad Decennalia videtur referendum illud libri frontispicium: Proxime facta est Liberalitas Praestantissimorum Imperatorum; cui subjicienda putavimus quae sequuntur, eo quod occasionem scripti hujus libri indicent, utpote in quo, contraquam alii mussitabant, Christianis coronae usum interdictum deducit. Expungebantur, inquit, in castris Milites laureati. Adhibetur quidam illic magis Dei Miles; solus libero capite, coronamento in manu otioso. Singuli designare, eludere eminus, infrendere cominus. Murmur tribuno defertur, et persona jam ex ordine accesserat. Statim tribunus: Cur ((inquit)) tam diversus habitu? Negavit ille cum caeteris sibi licere. Caussas expostulatus, Christianus sum, respondit. Suffragia exinde, et res ampliata, et reus ad Praefectos. Ibidem penulas posuit, speculatoriam de pedibus absolvit, gladium reddidit (nam militaria omnia insignia in exautoratione militum exui solere, vel ex Herodiano lib. 2. manifestum est, initio Imperii Severi). Et nunc russatus sanguinis sui spe, donativum Christi in carcere expectat. Exinde sententiae super illo, nescio an Christianorum (non enim aliae ethnicorum), ut de abrupto et praecipiti et mori cupido, qui de habitu interrogatus Nomini negotium fecerit. Nec vero omittendum illud: Plane superest, ut etiam martyria recusare meditentur. Mussitant denique tam bonam et longam sibi pacem periclitari. Nec dubito quosdam scripturas emigrare, sarcinas expedire, fugae accingi de civitate in civitatem. Novi et pastores eorum in pace leones, in praelio cervos. Sed de quaestionibus confessionum alibi docebimus. Denotat enim ibi aut librum de Fuga in persecutione, aut quod magis placet, Scorpiacon Adversus Gnosticos. (Lib. adv. Gnost. et c. I), nempe Prodicum Scorpianum et alios Valentinianos Martyriorum refragatores, qui jam in Africam irrumpere coeperant: (de quibus videat Lector Annot. nostras) ((Ibid. c. I.)). Fortassis etiam Romae scriptum. In eo enim et de quaestionibus confessionum, id est, quod confiteri Christum necesse sit, latissime deducit, et persecutionem omnium gravissimam, quae dicta occasione post longam pacem (utpote quum Romae et in Africa ad id temporis pauci leguntur sub Severo passi martyres) recruduisse videtur, his verbis describat: In praesentiarum est medius ardor, ipsa canicula persecutionis ab isto scilicet cynocephalo (ubi aut Severum Imperatorem, aut potius urbis Romae praefectum in absentia illius jam in Britanniam profecti, intelligit); alios ignis, alios gladius, alios bestiae Christianos probaverunt, aliis fustibus insuper et ungulis degustato martyrio, in carcere esuriunt. Porro Severum propterea absentem in Britannia diximus, quod expeditionis Britannicae hoc anno, uti antea probavimus, factae meminerint Euseb. in Chronic. Oros. lib. 7. cap. II. Paulus Diaconus lib. 8. cap. I. ante eos Spartianus, Herodianus, et Dio in Severo. Nondum enim Britanniam Romanis paruisse ad id usque temporis, etiam ipse verbis his supra citatis indicat: et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita (l. adv. Jud. c. 7), utpote Lucio Britanniarum Rege paulo ante ope S. Eleutheri Papae ad fidem converso, item etiam illis: Britanniae intra Oceani fines conclusae sunt.
Anno Domini CCX.
28. S. Zephyrini Romani Pontificis XI. Severi Imper. XVII. M. Aurelio Claudio M. F. Pompeiano, Et Lolliano Avito Coss. Romae adhuc existens Tertullianus, scripsisse mihi videtur librum De Velandis Virginibus, quem Graece quoque scriptum esse his fatetur verbis: Proprium jam negotium passus meae opinionis, Latine quoque ostendam virgines nostras velari oportere, (Lib. de Vel. virg. c. I). De quo argumento anno sequenti latius. Scripsisse etiam verisimile est paulo post, jam Carthaginem reversum, librum Adversus Praxean, de quo Auctor: Iste, inquit, primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romae; homo et alias inquietus, insuper et de jactatione Martyrii inflatus ob solum et simplex et breve carceris taedium. Fructicaverant avenae Praxeanae hic quoque (nempe in Africa) superseminatae, traductae dehinc per quem Deus voluit (quantum apparet, Zephyrinum Papam, utpote de quo tale qui tradat B. Opt. Milevit. l. I. contra Parmenian.), etiam evulsae videbantur. Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud Psychicos, apud quos tunc res gesta est, exinde silentium. Avenae vero illae ubique tunc semen excusserant. Ita aliquandiu per hypocrisin subdola vivacitate latitavit, et nunc denuo erupit (adv. Prax., c. 1.). Ex quibus verbis satis patet, et revocasse suam haeresin aliquando Praxean disputatione alicujus emendatum, sed iterum relapsum denuo erupisse, et dum hic liber scriberetur, adhuc supervixisse. Quanquam interim, si verum sit quod addit de Montani prophetia ejus ope expulsa, quandoquidem illum floruisse constet sub S. Eleuthero Papa, oporteat jam senem fuisse Praxean. Nos certe vixdum in eo quod dictum est, Auctori fidem adhibendam putamus; tum quod S. Pacianus haec vera scribat de haereticis cataphrygibus: «Et primum hi pluribus nituntur Auctoribus; nam puta Graecus Blastus ipsorum est; Theodotus quoque et Praxeas vestros aliquando docuerunt:» tum, quod ipse Auctor, praeterquam quod illic subjungat tanquam discipulos Blastum, et Theodotum, et Praxean, cum Victorino, illis qui secundum Aeschinem pronuntiabantur eamdem haeresin attribuit, et hoc libro impugnat.
Anno Domini CCXI.
§ XV. Ejus defectionis tempus et causa.—29. S. Zephirini Papae Romani XII. Severi XVIII. M. Acilio M. F. M. N. Faustino. Et C. Caesonio. C. F. Triario Rufinio Coss. completum fuit, quod scribunt post Auctores supracitatos Cassiodorus in Chronico, et Ven. Beda histor. Eccles. lib. I. cap. 5. de Severo, quod vallum crebris turribus communitum in Britannia, per centum et amplius millia passuum de mari ad mare perduxerit, ut partem provinciae graviss. praeliis receptam a caeteris faceret securiorem, pro quo facit etiam lex Severi et Antonini Augg. Eboraci lata hoc Consulatu Non. Maii, quae extat Cod. lib. 3. Tit. 32. lib. I. Certe tunc primum leguntur Inscriptiones quibus appellatur Severus Britannicus Max. Trib. Pot. XVIII. ac Antoninus Britann. Trib. Pot. XIII. Imp. II. Cos. III. denique et illa: P. Sept. Geta Pius Aug. Brit. Trib. Pot. III. Cos. II. uno ex latere, et ex adversa parte: Victoriae Britan. Utpote quum tertius fuerit duntaxat iste annus, ex quo Geta Tribunitiam potestatem cum caeteris Imperii insignibus acceperat. Porro hoc fere anno contigisse censemus, quod de Tertulliano scribunt B. Hieron. Sophronius Catal. Scriptor. Eccl. ac Niceph. lib. 4. cap. 12. ac 34. quum usque ad mediam aetatem in Eccl. Catholica presbyter permansit, ad Montani dogma delapsum. Verumtamen magna est difficultas, quomodo scribat B. Hieron. id factum invidia et contumeliis Clericorum Rom. Eccl. ac Sophronius: φθόνῳ καὶ προπηλακισμοῖς τῶν κληρικῶν τῆς ἐν Ῥώμῃ ἐκκλησίας, et interpres Nicephori: «propter Cleri Romani invidiam;» praesertim quum de eo nusquam conqueratur Auctor etiam in lib. adver. Ecclesiam scriptis, maxime quum causam illam reticens Vincentius Lirinensis, etsi B. Hieron. posterior, non aliud dicat, quam Tertullianum Catholici dogmatis et vetustae fidei parum tenacem, ac disertiorem multo quam feliciorem, mutata sententia in errorem delapsum, magnam fuisse in Ecclesia tentationem. Quem imitatur Abbas Trithemius.
30. Est quidam qui invidiae causam fuisse putet Auctori eloquentiam. Rhenani conjecturam, quantumvis suspectam, sequuntur etiam Catholici quidam, qui suspicantur illum quum initio favere coepisset haeresi Montani, statim Ecclesiae communione privatum prius quam se totum dederet, quare commotus ille prorsus in Montani partes transierit. Verum non video quomodo Excommunicationem Ecclesiasticam, quam Auctor divinam censuram et futuri judicii praejudicium appellat (Apolog. c. 39.), B. vero Hieron. Epist. ad Heliod. «ante diem judicii judicium quo ejectus de Ecclesia rabido daemonis ore discerpitur,» non solum invidiae (quam pro zelo etiam in sanctis agnoscit idem B. Hieronymus Epist. ad Damas. de prodigo et frugi filiis), sed et contumeliarum nomenclatura ipse traduceret. Nos itaque, si quid in re incerta divinare liceat, conjicimus Tertullianum, post obitum Agrippini, in obtinendo Episcopatu Carthaginiensi repulsam passum fortassis invidia Clericorum quorumdam Ecclesiae Romanae, a quibus proinde etiam contumeliis affectus, ad partes Montani desciverit. Certe fomitem illis invidiae administrare potuerunt loci aliquot in libris praecedentibus: quibus tacite quorumdam Clericorum, fortassis Romanorum, vitia reprehendit, non aliter atque postmodum Bb. Hieronymo et Paulino accidit eadem de causa (L. de Spect. c. 25.); Imprimis de frequentatione spectaculorum: Sed Tragaedo, inquit, vociferante, exclamationes ille (nempe aliquis de Clero) alicujus Prophetae retractabit. Inter effeminationis modos, Psalmum secum comminiscetur; et quum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse; poterit et de misericordia moveri defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum. Avertat Deus a suis tantam voluptatis exitiosae cupiditatem. Quale est enim, de Ecclesia Dei in Ecclesiam diaboli tendere? de coelo (quod aiunt) in coenum? illas manus quas ad Dominum extuleris, postmodum laudando histrionem defatigare? ex ore quo Amen in sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere? εἰς αἰῶνας aliis omnino dicere, nisi Deo Christo? l. de Idol. c. 7. (L. de Cor. milit. 1.). Item illud in Artifices Idolorum: Tota, inquit, die ad hanc partem zelus fidei perorabit ingemens Christianum ab Idolis in Ecclesiam venire, his manibus adorare, quae foris adversus Deum adorantur, manus admovere corpori Domini, quae daemoniis corpora conferunt. Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminant, sed ipsae tradant aliis quod contaminaverunt. Alleguntur in ordinem Ecclesiasticum Artifices Idolorum. Proh scelus! Semel Judaei manus Christo intulerunt, isti quotidie corpus ejus lacessunt. O manus praescindendae! Rursum illud de Pastoribus in persecutione fugientibus: Plane superest ut etiam martyria recusare meditetur, qui Prophetias ejusdem Spiritus sancti respuit: novi et Pastores etiam eorum in pace leones, in praelio cervos. Denique de velandis Virginibus: Illam consuetudinem quae virgines negat, dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Ejusdem libidinis est videri et videre (Ibid. l. de Veland. virg. cap. 2.). Auctor commentarii S. Ambrosio ascripti in Epist. Pauli videtur interpretari invidiam illam, quasi fuisset ipsius Auctoris in Clerum Romanum. Sic enim, inquit, Per invidiam charitatem corrumpentes, scientiam ad nihilum deduxerunt. Nam et Tertullianus et Novatianus non parvae scientiae fuerunt; sed quia per zelum charitatis foedera perdiderunt, in schisma versi, ad perditionem sui haereses creaverunt. Ex quibus verbis fit etiam verisimilior mea conjectura ex eo, quod ob repulsam Episcopatus Rom. in schisma et haeresim inciderit Novatianus. Porro si excommunicatus fuerat justissimis profecto de caussis, etiam fortassis in absentem eam tulit sententiam B. Zephyrinus Pontifex. Primum enim in lib. omnibus scriptis citra 14. imperii Severi Annum, Paracleti novae prophetiae frequenter, Spiritus sancti etiam Montani verbis jam citatis meminit, sicuti etiam mulieris Prophetidis subinde, modo Priscillam, modo Maximillam significans; et similiter de Extasi habet non pauca, locis citatis inter Paradoxa Auctoris (L. ad Prax. c. 1). Deinde Psychicos quoque, id est animales appellare coepit Catholicos, tum advers. Marc. tum advers. Praxean, sicuti etiam ibi latius. Postremo omnia illa simul conjungens lib. adv. Praxean, Romanum Episcopum, quantum apparet, Eleutherium calumniatur, tanquam qui agnoscens jam Prophetias Montani, Priscae et Maximillae, ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asiae et Phrygiae inferre paratus fuerit, nisi Praxeas falsa (perperam inquit) de ipsis Prophetis et Ecclesiis eorum asseverando, coegisset litteras pacis revocare jam emissas, et a proposito recipiendorum charismatum concessare. Et insuper diaboli negotium procurasse dicit, qui prophetiam expulit, et paracletum fugavit. Certe ipse Auctor Excommunicationem in haereticos approbat non uno in loco (Scorp. adv. Gnost. c. 1.).
Anno Domini CCXII.
§ XVI. De ultimis Tertulliani montanistae libris, de Fuga in persecutione, de Exhortatione castitatis, de Monogamia, de Jejuniis adversus Psychicos, de Pudicitia, de Extasi, adversus Apollonium Septimum. —31. S. Zephyrini Papae Romani XIII. M. Aurelii Antonini Bassiani Pii Felicis Augusti Britannici Germanici Imperii I. Q. Epidio L. F. Rufo Lolliano Gentiano, Et Pomponio Basso Coss. conscriptum censemus Tertulliani librum De Fuga In Persecutione. Idque ante decessum Imper. L. Sept. Severi Pertin. Augusti qui eo anno pridie Nonas Febr. Eboraci moerore magis quam morbo mortuus est (in hoc adeo punitus a Deo juxta Orosium lib. 7. cap. II.) nondum elapso anno Imperii sui 18. ut pote quum ab Idibus Maiis anni Domini 194. ad dictum usque hujus anni diem computantur duntaxat anni 17. menses 8. dies 21; quo fit ut hunc anni. I. Anton. faciamus, aut saltem ante reditum Antonin ex Britanniis cum fratre suo P. Sept. Geta Felici Augusto Britannico Imperii consorte, adhuc durante persecutione (L. ad. Scap. c. 4.), quam ipse ((utpote lacte Christiano imbutus, sicuti supra ex Auctore diximus)) vel Severo Sulpitio teste (Sacrae Hist. lib. 2), cessare fecerit, utpote qui scribat ab obitu Severi ad Decium usque pacem Ecclesiis fuisse, praeterquam quod a Maximino in Episcopos saevitum fuerit; quam adeo longam pacem appellat B. Cyprian. lib. de Lapsis. Quanquam interim edicta Severi adhuc aliquandiu viguisse ex his Auctoris verbis videantur: Nisi forte in Senatusconsulta et Principum mandata coitionibus opposita delinquimus. (L. de Jejun. c. 13. l. de Fuga in persec. c. 5.) Hunc quum contra Ecclesiam scriptum asserant, ubi supra, B. Hieronymus, Sophronius et Nicephorus, verisimile fit Fabium illum Romanum fuisse Presbyterum. Certe quod aliquo ministerio Ecclesiastico functus, colligere est ex verbis illis: Sed quum ipsi Auctores, id est, Diaconi, Presbyteri et Episcopi, fugiunt, quomodo laicus intelligere poterit? Quibus interim quando (contraquam sentit Auctor) fugere liceat, in Annotationibus nostris latius. Meminit in eo etiam Rutilii sanctissimi Martyris: porro et sub Severo haud dubie referri debet, quod scribunt Euseb. et Nicephor. de Origenis prima persecutione maxima apud Alexandriam, antequam sese ipse castraret. Atqui ad intellectum Auctoris facit, ubi dicit: Maledictum esse ante ἀποθέωσιν Deum Caesarem nuncupare (I. Apolog. c. 34.); id quod late recenset Herod. lib. tertio de ritu observato in relatione Severi Imper. post mortem in Divos per filios Romae facta, postquam cineres ex Britannia secum allati in urna alabastrina juxta illum, aut aerea juxta Spartianum, in sepulcrum Antonini sunt illati. Hic praeterea praetereundum non putavimus, quod quum pridie Non. Februar. perierit Severus, castigari deberent leges duae Codicis, altera lib. 6. Tit. 45. l. 1. ut legatur V. Kal. Februarii, pro, Januarii: altera ejusdem l. Tit. 37. lib. 3. uti soli Antonino Aug. ascribatur, non Severo et Anton. Augg. utpote quum lata sit. VI. Kal. Maii, diu post illius obitum, maxime quum extet lex Antonini solius Kalend. Maiis lata, et aliae plures his Coss. latae.
Anno Domini CCXIII.
32. S. Zephyrini Romani Pontificis XIV. Antonini Imper. II. M. Pomponio M. F. Aspro II Et Aspro Coss. sive duobus Aspris, quibus Coss. Leges Antonini variae datae leguntur (quorum seniorem eumdem illum censemus de quo supra ad annum CCII.), solus Antoninus (testibus Herodiano et Spartiano), fratre Geta ad pectus suae matris interfecto postquam imperavit annum unum, dies 21. ac sepulto in septizonio (quod a septem zonis coeli ita dictum Severus, vel Euseb. teste, aedificaverat ac in Divos relato), imperium usurpavit. Insuper et alios plurimos, quantumvis patri sibique antea carissimos, neci tradi jussit, inter quos commemorandi veniunt Papinianus ille, ejus ac Juliani et Tertyliani Jc. praeceptor, Juris Asylum cognominatus a Spartiano, et Sammonicus Serenus, cujus libros plurimos extare ille scribit, Gordiani postea Caesaris paedagogus. In hunc annum referimus librum Tertulliani De Exhortatione Castitatis, utpote quem Nicephorus, lib. quarto, capite 54, inter eos recenset, qui contra Ecclesiam catholicam conscripti sunt, et in quo eo dementiae videtur venisse, ut apud tres etiam laicos, utpote Montanum et insanas ejus Prophetides Priscam et Maximillam, esse Ecclesiam existimet, quemadmodum latius idipsum alibi inculcat (Lib. de Exhor. castit. c. 7: Lib. de pudic. c. 21.). Huic etiam anno applicamus disputationem illam Caii Scriptoris Ecclesiastici adversus Proclum, cujus meminerunt Euseb. lib. sexto, capite decimo quarto: Beatus Hieronymus, in Catal. scr. eccl., et latius in haec verba Niceph. loco jam citato: «Floruit, inquit, sub Zephyrino Romae Episcopo Caius, Antonino Severi filio imperante.» Is adversus Proclum Montani propugnatorem dissertationem copiosissimam habuit et composuit, temerariae audaciae, quod novam introduxerit Prophetiam, illum redarguens et confutans. Quam quidem nos aliquando existimavimus ansam dedisse Auctori ad Montani partes deficiendi; quod verisimile fit in Proclum hac disputatione convictum, nec resipiscentem, a Zephyrino Excommunicationem latam fuisse, et omnes ejus asseclas, inter quos haud dubie Auctor, utpote Montanistarum κατὰ Proclum sectator, non eorum qui secundum Aeschinem dicebantur, contra quos egit libro adversus Praxean. Verum jam antea illum deficere coepisse, imo contra Ecclesiam scripsisse, ex superioribus manifestum fit. Fortassis etiam hoc tempore contigit Origenis discipuli Clementis Alexandrini et Ammonii Romana sub Zephyrino profectio, cujus meminerunt Eusebius et Nicephorus, quorum ille lib. 6. cap. 12. causam illius eam scribit, quod in optatis illi esset antiquissimam illam Ecclesiam invisere. Quo tempore etiam alii Ecclesiastici scriptores ab illis enumerantur, Berillus Arabiae Bostrenus, Hippolytus juxta quosdam Portuensis, Alexander primum Cappadociae, deinde Hierosolymorum Episcopus, quibus interserit B. Hier. etiam Minutium Felicem, qui Apologeticum Auctoris per multa-imitatus est.
Anno Domini CCX V.
33. S. Zephyrini Papae Romani XV. Antonini Imper. III. Imp. Caes. M. Aurel. Divi Severi. F. Antonino Aug. Britan. German. Iiii. Et P. Caelio P. F. Balbino II. Coss. ipse Antoninus Imp. Trib. potest. XVI. de Britannis triumphavit. Quo anno a Tertull. scriptum existimamus etiam adversus Ecclesiam librum De Monogamia. In eo inter caetera sic legitur: Quum magis nunc tempus in collecto factum sit, annis circiter clx exinde productis (L. de Monog. c. 3.). Quos qui a Passione Domini computandos voluerit, tota via aberrare ex superioribus plus satis manifestum est, etiamsi, juxta erroneum calculum Auctoris a passo Christo usque ad devastationem Hierosolymorum anni duntaxat computarentur 22, quos alii enumerant 25; quia usque ad annum praesentem non solum 160, sed producti essent 188. Sunt etiam qui ab Apostolis hunc computum ineant, eo quod praemittatur: post Apostolos; in qua sententia et nos fuimus, quum Annotationes nostras in eum scriberemus locum. Verum Ss. Petrus et Paulus primum passi sunt anno Neronis ultimo, qui in annum incidit Christi 69, a quo adhuc non nisi computantur anni 146. et S. Joannes Evangelista vixit ad Trajanum usque, mortuus primum anno circiter 100, unde non plures sunt anni quam 114. Propius accedunt qui ab Apostoli Pauli aetate computant annos illos circiter clx, quorum sententiae accedimus: sed quia ille primum martyrio affectus fuit cum Apostolo Petro (uti jam dictum est), censemus ab eo tempore numerandos quo Epistolam scripsit priorem ad Corinthios, ab anno nempe Domini circiter LIV. Imprimis enim scriptam Epistolam utramque ad Corinthios, postquam ab ipso ad fidem essent conversi, ex eisdem fit manifestum; quae conversio contigisse putatur anno Domini 51, quum ibi haesit ad annum et menses sex. Deinde si Ephesi scripta sit (sicuti quidam et rectius habent Graeci codices) ex historiis Peregrinationis Pauli satis patet dicto anno, qui incidit in duodecimum Claudii Imperatoris, Ephesi illum habitasse. Sive ex Philippis (quod plures prae se ferunt et Latini et Graeci codices), certe anno 55. Per Philippos iter fecisse, postquam quam Epheso discesserat, sub festum Paschae, testantur Acta Apostolorum capite vigesimo. Et vero sic intelligi debere Auctorem, vel ex illis dictis verbis colligitur quae legerat fere I. Cor. VII, 29: Quum nunc tempus in collecto factum sit. Atqui in hunc annum hoc incidere, non in XV Severi (uti quidam etiam viri eruditi conjecturam faciunt), ex eo perspicuum est, quod ille idem sit cum anno Domini CCVIII, ad quem proinde ab eo quem diximus, non nisi anni CLV. conficiuntur, nec ulterius extendi possunt, quod anno primum 51. fidei catholicae initiati fuerint Corinthii. Porro fuit hic annus nobilitatus Consulatu trium Imperatorii Ordinis virorum; nam praeter Antoninum et Balbinum, qui quartus ab illo imperavit cum Pupieno, etiam suffectus fuit ex Kalend. Martiis M. Anton. M. F. Gordianus, qui postea Imperat. Caes. Aug. appellatus, a Balbino interfectus fuit, sicuti rursum ex Kalend. Maiis P. Helvius D. Pertinacis F. P. N. Pertinax paulo post occisus ab Antonino.
Anno Domini CCXV.
34. S. Zephirini Romani Pontificis XVI. Antonini Imper. IV, Silio Messala Et Q. Aquilio Sabino Coss. Imperator ex expeditione Gallica, cujus Spartianus meminit, Romam reversus, a vestis talaris genere inde allatae, quam plebi distribuit, ut eo vestitu sese salutaret, Caracalla nuncupatus est. Hoc fere anno scriptum censemus a Tertulliano etiam adversus Ecclesiam librum De Jejuniis Adversus Psychicos (L. de Jejun. c. I. Ibid. c. 13. Ibid. c. 16.). Ex quo imprimis fit verisimile, cum Proclo reliquisque Montanistis post dictam disputationem, etiam Tertullianum a Papa Zephyrino excommunicatum fuisse, ex verbis inquam illis: Dum quaqua ex parte anathema audiamus, qui aliter annuntiamus. Deinde varia tum fuisse celebrata per Graecias concilia, ita testatur: Aguntur praeterea per Graecias illas certis in locis Concilia ex universis Ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur. Conventus autem illi stationibus prius et jejunationibus operati. Quae maxime contra Montanistas convenisse, vel inde mihi colligere videor, quod etiam in Episcopos quosdam ea haeresis canceris in morem serpere coepisse videatur, ex his Auctoris verbis: Haec erunt exempla, et populo, et episcopis etiam Spiritalibus; nam spiritales Montani asseclas Psychicis (ita Catholicos calumniose appellat) opponit (Ibid. c. 15.). Porro si vera sit lectio apud beatum Hieronymum Epistola quinquagesima quarta ad Marcellam de Montanistis, quod illi tres in anno Quadragesimas facerent, quasi tres passi essent Salvatores; incipit ab illis nonnihil dissentire Auctor in duarum duntaxat observatione, sicuti ex his verbis, etiam juxta Ms. cod. manifestum fit: Duas, inquis, in anno hebdomadas Xerophagiarum, nec totas, exceptis Sabbatis et Dominicis, offerimus Deo, abstinentes ab iis, quae non rejicimus, sed differimus. Verum de hoc latius in Annotationibus nostris.
Anno Domini CCXVI.
35. Sancti Zephyrini Romani Pontificis XVII. Antonini Imper. V. Aimilo Laeto (quem paulo post ab Antonino interfectum scribit Spartianus) Et Anicio Cereali Coss. eo ipso quo Antoninus in expeditione Germanica (teste Spartiano) juxta Rhetias multos barbaros interfecit, inde potissimum Germanicus appellatus, putatur scripsisse Tertullianus librum De Pudicitia (Lib. de Pudicit. c. 7. et cap. 10.). In quo sententiam sancti Damasi in Pontificali de vasis vitreis ad sacrificium ordinatis a sancto Zephyrino, confirmant haec illius verba: Cui ille si forte patrocinabitur Pastor, quem in calice depingis; maxime quod sequitur: At ego ejus Pastoris scripturam haurio qui frangi non potest; frangi enim facillime possunt calices vitrei; quos etiam depingi tum solitos esse, hinc fit manifestum. Hic etiam in hoc a Montanistis dissentit, quod quum, teste B. Hieron. Epist. supracitata, Montanus sensisset non posse renovari per poenitentiam Lapsos, atque adeo illum cum Novatiano conjungat; Auçtor duntaxat moechis et fornicatoribus (etsi perperam, et contraquam antea scripserat libro de Poenit.) pacem Ecclesiae neget, oppugnans ex proposito illud Zephyrini (quem Pontificem Maximum etiam jam haereticus et Episcopum Episcoporum appellat): Ego et moechiae et fornicationis delicta poenitentia functis dimitto (Lib. de Pudic. c. 1.). Atque hoc est mea quidem sententia quod de illo scribit B. August. lib de Haeres., postmodum abs Cataphrygibus divisum sua conventicula propagasse, fortassis quod jam defunctis illis qui κατά Proclum (cujus ipse sectator) dicebantur, obtinerent palmam illi qui secundum Aeschinem. Utpote contra quos tacite scripserit librum adversus Praxean de Patre et Filio non eisdem. Dissensisse etiam illum annotavimus de duabus duntaxat Quadragesimis. Quare falluntur, qui ex eo loco colligunt eum ad catholicam Ecclesiam rediisse, maxime quum B. August. causam haeres. duplicem assignat, tum quia transiens ad Cataphrygas coepit secundas nuptias damnare, tum quia sua conventicula propagavit.
Anno Domini CCXVII.
36. Sancti Zephyrini Papae Romani XVIII. et Antonini VI. Q. Aquilio Sabino. II (ad quem Ulpianus Libros 51. Digestorum scripsit) Et Sext. Aurelio. P. F. Anullino Cos. censemus scriptos Tertulliani Libros Sex De Ecstasi, et Adversus Apollonium Septimum (Inter fragmenta), quos etiam adversus Ecclesiam scriptos testantur B. Hieronymus, Sophron. et Nicephor. Nec obstat quod Apollonium collocet Beatus Hieronymus Catal. Script. Eccles. ante Auctorem, quia, quod alias facere solet, nullius imperatoris ascribit tempora. Euseb. quoque Eccles. histor. lib. 5. cap. 17. et post eum Nicephorus, eum inter eos quidem recenset qui adversus Montanum scripserunt, sed aliquandiu postea conscriptum satis indicant illa verba: «Porro Apollonius scriptor Ecclesiasticus, quum ea quae Cataphrygum Haeresis nominata est adhuc in Phrygia vigere videretur, Librum separatim ad patronos ejusdem confutandos conscripsit. Deinde convincit illud ejusdem: Idem iste Apollonius in eodem Libro commemorat, quod quadragesimus jam annus, in quo quidem ad hoc opus scribendum se contulit, agebatur, ex quo Montanus confictam et commentitiam prophetiam incoeperit.» Atqui ab initio pontificatus sancti Eleutherii, quo Montanus haeresim sparsit suam, uti supradictum est, ad hunc usque intercedunt anni XLII. Sedit enim Eleutherius post consulatum Cethegi et Clari (utpote creatus pridie Idus Maii, quum exstet illis consulibus Epistola Decretalis sancti Soteris Papae data X. Calend. Junii) usque ad Maternum et Praduam consules, defunctus VII. Cal. Junii, id est ab anno Domini CLXXII. usque ad annum CLXXXVI. per annos XIV, dies XIII Sanctus Victor, ut supra dictum est, annos XII; mensem I, dies XXVIII; cum Sancti Zephyrini XVIII fient anni XLII.
Anno Domini CCXVIII.
§ XVII. Quonam ultimo tempore floruerit.—37. S. Zephyrini Papae Romani XIX. Antonini VII. utriusque ultimo, Bruttio Praesente Et Messio Extricato Coss. nos etiam historiae nostrae Tertullianicae finem imponimus. Non quod certo velimus asserere postea non supervixisse Tertullianum, quem Trithemius scribit vixisse usque ad senectam et senium, sed quod saltem a scribendo destiterit. Sentiebamus aliquando, quum in illum Annotationes scriberemus, Librum de Jejuniis, sub S. Calixto papa editum fuisse, quod Jejuniorum meminerit citra illos dies quibus ablatus est sponsus (Lib. de Jejun. c. 13. n. 78. ibid. c. 4), id est extra quadragesimam, existimantes alludi ad jejunia IV. Temporum ab illo instituta. Sed ubi penitus inspeximus, potest referri aut ad id quod sequitur: Et stationum semijejunia interponentes (nempe feriae quartae et sextae ad horam usque nonam) et interdum pane et aqua victitantes, aut ad jejunium Sabbati, quod Romae celebrabatur ex statuto, non in Africa (cujus etiam paulo post meminit) aut ad jejunia Poenitentium etiam Catechumenorum, de quibus ipse in haec verba ante haeresim: Ingressuros baptismum, orationibus crebris, jejuniis et geniculationibus et pervigiliis orare oportet (Lib. de Baptis. c. 20), aut denique ad jejunia in Vigiliis Festivitatum Ecclesiasticarum. Atque adeo placet B. Hieronymi, Sophronii et Nicephori sententia qui non sub Macrino aut Heliogabalo, sed sub Severo principe et Antonino Caracalla floruisse et scripsisse testantur hunc auctorem nostrum; maxime quum sub S. Zephyrino Pontifice omnes illum claruisse scribant, non sub Calixto; praeter unum aliquem neotericum, qui tamen eum jam antea sub Adriano Caesare eumdem fecerat eum Tertyliano JC. Porro postremum fuisse hunc annum Antonini Caracallae Imp. non sequentem (uti Cassiodorus habet), patet ex Fastis Consularibus emendatioribus, in quibus sic scribitur: «Hoc anno ad vi. Idus April. IMP. CAES. M. Aurelius Divi Severi filius Antoninus Augustus Britannicus Germanicus occisus est (Apolog. cap. 15.). Quum enim (inquit Spartianus) vellet iterum Parthis bellum inferre atque hybernare Edessae, atque inde Carras Luni Dei gratia (de quo, quod insuper addit, ad intellectum facit Auctoris, qui alicubi Masculum Lunam ridet) venisset, die Natalis sui ipsis Megalensibus, insidiis a Macrino Praef. Praet. positis, qui post eum invasit Imperium, interemptus est, ab eodem tamen in Deos relatus, et templo ei aedificato, et Saliis additis.» Confirmatur haec mea sententia, quod nullae extent leges Antonino et Advento Coss. sed Antonini Aug. titulo duae Praesente et Extricato Coss. altera lib. ix. Cod. data viii. Kal. Mart. altera lib. viii. Tit. 38. lib. 3. ex Kal. Martiis paulo ante obitum. Imperavit proinde a pridie Nonas Febr. anni Domini ccxii. usque ad dictum diem, annos vii. menses ii. dies iv. Atqui S. Zephyrino Papae, quem et S. Damasus et alii omnes his consulibus vitam finiisse scribunt, non possunt plures anni tribui quam xix. et dies xvi. quod a iv. Idus Augusti anni Domini clxxxix. usque ad vii. Kal. Septemb., quo defunctus est, totidem computentur. Quem quum Ecclesia inter Martyres celebret, oportet, ut absente jam Antonino, iterum per Pontifices Idolorum excitata fuerit Romae, et fortassis a Macrino continuata (qui proinde etiam post annum, mensem i. dies aliquot, a Deo caede punitus est) Christianorum persecutio, sed quia localis duntaxat, non computata ab historicis.
Ac finierit. — 38. Caeterum etiam hic adjiciendum pro historiae veritate, frustra quosdam illum denuo ad Catholicam fidem rediisse opinari. Nam imprimis id ex S. Augustino colligi non posse ad annum abhinc secundum ostendimus. Deinde inter Martyras minime computandum TERTULLIANUM, sed Tertullinum, supra in ipsis auspiciis annotavimus (Lib. de Poenit. in calce Argumenti et suis quibusque locis). Denique S. Pacianus ad Sympronianum contra Novatianos nihil pro eis facit: «Tertullianus, inquit, post haeresin (etiam addendum censuimus) vester est: nam multa inde sumpsistis. Ipsum Epistola sua, et ea ipsa quam Catholicus edidit, audies confitentem, posse Ecclesiam peccata dimittere.» Neque enim loquitur de epistola, quam post haeresim, sed quam antea adhuc Catholicus ediderat, nempe lib. de Poenitentia, ex quo multa ipsum descripsisse alibi annotavimus. Certe si ita creditum fuisset, non tantopere haeresim hujus boni viri deplorasset S. Vincentius Lirinensis, cujus interim verba Antidoti loco, ne quis forte ex eo scandalizetur, addenda putavimus: «Fuit iste quoque (alludens ad Origenem, de quo similia scripserat, qui a fine imperii Severi ad Decium usque supervixit) in Ecclesia magna tentatio. Sed de hoc nolo plura dicere: hoc tantum commemorabo, quod contra Mosis praeceptum, exurgentes in Ecclesia novellas Montani furias et insana illa insanarum mulierum novitii dogmatis somnia veras prophetias asseverando, meruit ut de se quoque et scripturis suis diceretur: Si surrexerit in medio tui propheta, etc. non audies verba prophetae illius. Quare? Quia, inquit, tentat vos Dominus Deus vester, utrum diligatis eum, an non. His igitur tot ac tantis caeterisque ejusmodi ecclesiasticorum exemplorum molibus, evidenter advertere, ac secundum Deuteronomii leges luce clarius intelligere debemus, quod si quando aliquis ecclesiasticus magister aberraverit, ad tentationem nostram id fieri providentia divina patiatur, utrum diligamus Deum, an non, in toto corde et in tota anima nostra.»
§ XVIII. De Tertullianistis. — 39. Denique coronidis vice, non praetereundum, quod ex B. August. didicimus, durasse adhuc ad sua usque tempora TERTULLIANISTAS Haereticos, et tum primum in Catholicam Ecclesiam transiisse. Quibus etiam magis, quam ipsi Tertulliano, censemus imputandam absurdissimam illam haeresim qua dicebant animas hominum pessimas post mortem in daemonas converti, maxime quum aetate primum Augustini post Donatistas et Jovinianistas collocentur Tertullianistae, qui id senserint, tum ab ipso, tum a S. Isidoro, Honorio Augustodunensi, Rhabano et Gratiano in Catalogis haereticorum: «Tertullianistae (inquit ille ad Quodvultdeum, lib. de Haeres.) a Tertulliano, cujus leguntur opuscula multa eloquentissime scripta, usque ad nostrum tempus paulatim deficientes, in extremis reliquiis durare non potuerunt (sic enim castigamus) in urbe Carthaginiensi. Me enim ibi posito ante aliquot annos, quod etiam te meminisse arbitror, omni ex parte consumpti sunt. Paucissimi etiam qui remanserunt, in Catholicam transierunt; suamque Basilicam, quae nunc etiam notissima est, Catholicae tradiderunt.» Quod utinam illorum exemplo, jam quoque in nostro Belgio[1] fatiscentes nostrae tempestatis haeretici, propediem faciant, Deo auxiliante, cui honor, potestas et gloria, in saecula saeculorum. Amen.
- ↑ Haec de coaevis et concivibus pius praesul.