Vox nostra resonet

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Vox nostra resonet

[f. 216v (187v)]

Magister Iohannes Legalis


Vox nostra resonet,
Iacobi intonet
     laudes creatori.

Clerus cum organo
et plebs cum timpano
     cantet redemptori.

Carmine debito
psallat Paraclito
     id est solatori.

Hoc omnes termino
laudes in cantico
     dicamus domino.