Jump to content

Vulgata Clementina/Constitutio Clementis VIII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Constitutio Clementis VIII

 Decreta Concilii Tridentini Præfatio ad lectorem officialis 

Clemens Papa VIII ad perpetuam rei memoriam

[recensere]

Cum sacrorum Bibliorum Vulgatæ editionis textus summis laboribus ac vigiliis restitutus, et quam accuratissime mendis expurgatus, benedicente Domino, ex nostra typographia Vaticana in lucem prodeat ; Nos, ut in posterum idem textus incorruptus, ut decet, conservetur, opportune providere volentes, auctoritate apostolica, tenore præsentium districtius inhibemus, ne intra decem annos a data præsentium numerandos, tam citra quam ultra montes, alibi quam in nostra Vaticana typographia, a quoquam imprimatur. Elapso autem præ fato decennio, eam cautionem adhiberi præcipimus, ut nemo hanc sanctarum Scripturarum editionem typis mandare præsumat, nisi habito prius exemplari in typographia Vaticana excuso : cujus exemplaris forma, ne minima quidem particula de textu mutata, addita, vel ab eo detracta, nisi aliquid occurrat, quod typographicæ incuriæ manifeste ascribendum sit, inviolabiliter observetur.

Si quis vero typographus in quibuscumque regnis, civitatibus, provinciis, et locis tam nostræ et S. R. E. ditioni in temporalibus subjectis, quam non subjectis, hanc eamdem sacrarum Scripturarum editionem intra decennium præ dictum quoquo modo, elapso autem decennio, aliter quam juxta hujusmodi exemplar, ut præfertur, imprimere, vendere, venales habere, aut alias edere vel evulgare : aut si quis bibliopola a se vel ab aliis quibusvis, post datam præsentium, hujus editionis impressos libros, seu imprimendos a præfato restituto et correcto textu in aliquo discrepantes, seu ab alio, quam a typographo Vaticano, intra decennium excusos, pariter vendere, venales proponere, vel evulgare præsumpserit, ultra amissionem omnium librorum, et alias arbitrio nostro infligendas pœnas temporales, etiam majoris excommunicationis sententiam eo ipso incurrat : a qua nisi a Romano Pontifice, præterquam in mortis articulo constitutus, absolvi non possit.

Mandamus itaque universis et singulis, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, ceterisque Ecclesiarum et locorum, etiam regularium Prælatis, ut præ sentes litteras in suis quisque Ecclesiis et jurisdictionibus ab omnibus inviolate perpetuo observari curent ac faciant. Contradictores per censuras ecclesiasticas, aliaque opportuna juris et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii sæcularis ; non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, ac in generalibus, provincialibus, vel synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus, ac quarumcumque Ecclesiarum, Ordinum, Congregationum, Collegiorum atque Universitatum, etiam studiorum generalium juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, ac privilegiis, indultis, ac litteris apostolicis in contrarium quomodocumque emanatis, et emanandis : quibus omnibus ad hunc effectum latissime derogamus, ac derogatum esse decernimus. Volumus autem, ut præsentium trans sumptis etiam in ipsis voluminibus impressis eadem, in judicio et extra, fides ubique adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ, vel ostensæ.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, die IX novembris MDXCII, Pont. Nostri anno I.

M. Vestrius Barbianus