Vulgata Clementina/Præfatio hujus editionis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Præfatio hujus editionis [2004, The Clementine Vulgate Project]

Fairytale left blue.png Approbatio [2006] Decreta Concilii Tridentini Fairytale right blue.png

Clementis Papæ VIII nomen casu Vulgatæ adhæret. Hæc enim sanctarum Scripturarum editio, cum Sixto V regnante patrata fuisset, illo mortuo tandem sub pontificatu Clementis publicata est. Attamen vere decet ut iste Clemens, cum sit institutorum Concilii Tridentini æmuli exemplar, hoc bonum ejusdem Synodus fructum perficiat.

Sapientissimo fretus consilio S. Philippi Nerii, Sancti Spiritus caritate exæstuantis, ad ecclesiasticam disciplinam reparandam, et errores corruptelasque exstirpandas, indefesse laboravit ; et pro Ecclesiæ libertate acriter pugnavit. Tantum autem Clemens fidem catholicam tutus est opere et sermone, quantum et ipsius Vulgata revelationem Dei ab imminentibus periculis custodivit.

Hieronymi enim Doctoris maximi ex lingua hebræa translatione, ita per nongentos annos fruiti sunt doctissimi Ecclesiæ filii, ut ceteræ translationes latinæ pene evanuissent : illius autem innumerabilibus vicibus descriptæ, « tot fuisse exemplaria, quot codices ». Quando ergo Lutherus flagitiosa rebellione ab Ecclesia descivit, hac confusione abusus est ut verba Evangelii corrumperet, et suam falsam doctrinam defenderet. Quam ob causam opus erat ut authentica divinarum Scripturarum editio, diligenter emendata atque castigata, imprimeretur cum plena Apostolicæ Sedis auctoritate ; sacrosancta itaque Tridentina Synodus, Spiritu Sancto gubernante, hoc jussit, et ab ea jussum, a Clemente VIII est consummatum.

Porro XX sæculo incipiente, antiquissimis jam alteris manuscriptis aliunde inventis, ut Bibliæ editionem puram accuratamque Ecclesia semper haberet sollicitus, Sanctus Pius X Commissioni Pontificiæ de re biblica mandavit ut pristinam Hieronymi versionem, quantum fieri potuit, componeret. Primo Card. Gasquet, deinde D. Henrico Quentin, hoc onus delegatum est. Novissime, defunctis illis, Abbatia Pontificia S. Hieronymi a Pio XI Romæ fundata est, ut monachi Benedictini artis criticæ peritissimi ibi opus emolirentur. Singulis deinceps annuentibus Papis, minutim sancti libri emittebantur, et postremo anno salutis MCMXCV Biblia tota perfecta est.

Interim, eheu, interveniebant eventus infelices apud Ecclesiam. S. Pius X voluerat constabiliri translationem pristinam S. Hieronymi ut exinde confectura esset Vulgata ad usum Ecclesiæ quam accuratissime repurgata ; sed illius voluntatem parvipendentes, malebant viri tumidi translationem novam secundum gustus proprios facere, interpretationem vero Hieronymi negligere omnino. Quin etiam ætate nostra, errores illi pessimi, quos idem Pius vehementissime condemnavit, Ecclesiam Dei aperte infestant, et Lutherus dimidium errorum coæqualium nostrorum non cogitavit. Oportet nos igitur Vulgatam Clementinam fideliter amplexari donec, omnibus instauratis in Christo, Pii X propositum demum efficiatur.

Scribebam Londini, in festo D. N. J. C. Regis, 31 Octobris 2004.