Nenia

E Vicipaedia

Nenia (vel naenia) est genus carminis funebris quae in antiqua Roma inter exsequias in usu erant. Cum haec carmina numquam scripta fuerint, de eorum origine perpauca pro certo habemus, sed probabiliter voces et modos memoriae traditos continebant, quae ad tibiam et lyram canebantur. Varii scriptores, inter quos Suetonius et Seneca Minor, ea carmina commemorant. Apud Horatium autem et Ovidium "Nenia" sensum etiam "carminis puerilis" aut "magici" induisse videtur. Nonnumquam fit ut hoc verbum pro graeco θρῆνος (threnos) usurpatur, quod vocabulum varia genera cantuum lugubrium designat.

Aevo litterarum renatarum et in primis temporibus Aevi moderni, humanistae poetae, inter quos Michael Marullus, hanc antiquam notionem sibi accomodaverunt et nenia genus litterarium factum est. Sic Erasmus Roterodamus, 15° saeculo exeunte, hoc vocabulo usus est in elogio funebri Ioannis Ockeghem, quod Ioannes Lupi musicis modis aptavit.

Opus nunc notissimum cui "Nenia" titulus sit carmen est quoddam a poeta Germano Friderico Schiller anno 1800 scripto, cui primus versus est "Auch das Schöne muß sterben!" ("Et Pulchritudini mori necesse est"). Quod carmen ad Graeciam antiquam alludit tam propositis suis, multis exemplis e mythologia tractis, quam forma quam affectat: versus enim disticha sunt, graecis distichis elegiacis similia. Ioannes Brahms annis 1880/81 musicis modis illud carmen aptavit, ad memoriam Anselmi Feuerbach. Eiusdem carminis versionem anno 1956 Bremae Carolus Orff edidit, quae versio postea in secundo movimento[1] cycli "Dithyrambi" nuncupati inclusa est, quod opus primo Monaci 22. Novembris 1987 Chorus Bavaricae Radiophoniae coram publico cecinit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Dictinarium antiquitatum Romanarum et Graecarum: M.C. Howatson (ed.), Dictionnaire de l'Antiquité : Mythologie, Littérature, Civilisation, Lutetiae, sumptibus Robert Laffont, 1993, p. 670.

Nexus interni

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)