Jump to content

In Verrem/Actio secunda/Liber tertius

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Actionis in C. Verrem secvndae - Liber tertivs)
Actio secunda - liber tertius
70 a.C.n.

Actionis in C. Verrem secvndae - Liber tertivs

Omnes qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio adducti in iudicium rei publicae causa vocant providere debent non solum quid oneris in praesentia tollant, sed quantum in omnem vitam negoti suscipere conentur. Legem enim sibi ipsi dicunt innocentiae continentiae virtutumque omnium qui ab altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi.

Nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab religione offici declinarit? Quapropter hoc etiam magis ab omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quod non solum ab re publica civem improbum removet, verum etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi voluntate virtutis atque offici, sed etiam vi quadam magis necessaria recte sit honesteque vivendum.

Itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo atque eloquentissimo, L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. Atque ille his praesidiis ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilio sed ineunte aetate susceperat, <cum> minus etiam praecipitur eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetate descendunt. Illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos qui iam et quid facere et quantum iudicare possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.

Atque ego hoc plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt,--si onus est id appellandum quod cum laetitia feras ac voluptate: verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus ut his abstineant maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint. Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. Maleficum quempiam adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut inhumanior fuisse videare. Corruptorem, adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vesti gium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. Etenim non modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est is qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditur.

Ego in uno homine omnia vitia quae possunt in homine perdito nefarioque esse reprehendo; nullum esse dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non in istius unius vita perspicere possitis. Ergo in isto reo legem hanc mihi, iudices, statuo, vivendum ita esse ut isti non modo factis dictisque omnibus, sed etiam oris oculorumque illa contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac semper fuisse videar. Patior, non moleste fero, iudices, eam vitam quae mihi sua sponte antea iucunda fuerit nunc iam mea lege et condicione necessariam quoque futuram.

Et in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus inimicitiis aut qua iniuria adductus ad accusandum descenderim? Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. An tu maiores ullas inimicitias putas esse quam contrarias homi num sententias ac dissimilitudines studiorum ac voluntatum? Fidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis, pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit? Pudorem ac pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? Qui religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse qui potest? Qui iure aequo omnis putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura ac liberta tem sanctam apud omnis haberi velit, is non tibi plus etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas recordetur?

An si qua in re contra rem meam decrevisset aliquid iniuria, iure ei me inimicum esse arbitrarere: cum omnia contra omnium bonorum rem causam rationem utilitatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus cui populus Romanus infestus est? qui praesertim plus etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi Romani oneris ac muneris suscipere debeam. Quid? illa quae leviora videntur esse non cuiusvis animum possunt movere, quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas? Odistis hominum novorum industriam, despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis, ingenium vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis: Verrem amatis!

Ita credo: si non virtute, non industria, non innocentia, non pudore, non pudicitia, at sermone, at litteris, at humanitate eius delectamini. Nihil eorum est, contraque sunt omnia cum summo dedecore ac turpitudine tum singulari stultitia atque inhumanitate oblita. Huic homini si cuius domus patet, utrum ea patere an hiare ac poscere aliquid videtur? Hunc vestri ianitores, hunc cubicularii diligunt; hunc liberti vestri, hunc servi ancillaeque amant; hic cum venit extra ordinem vocatur; hic solus introducitur; ceteri saepe frugalissimi homines excluduntur. Ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos qui ita vixerint ut sine vestro praesidio salvi esse non possint.

Quid? hoc cuiquam ferendum putas esse, nos ita vivere in pecunia tenui ut prorsus nihil adquirere velimus, ut dignitatem nostram populique Romani beneficia non copiis sed virtute tueamur, istum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere atque abundare? huius argento dominia vestra, huius signis et tabulis forum comitiumque ornari, praesertim cum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet? Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut pluris hic sociorum urbis quam ille hostium spoliasse videatur, pluris hic villas ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium ornasse? Et is erit ob eam rem vobis carior ut ceteri libentius suo periculo vestris cupiditatibus serviant?

[10]

[recensere]

Verum haec et dicentur alio loco et dicta sunt: nunc proficiscemur ad reliqua, si pauca ante fuerimus a vobis, iudices, deprecati. Superiore omni oratione perattentos vestros animos habuimus: id fuit nobis gratum admodum. Sed multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea quod in his omnibus quae antea dicta sunt erat quaedam ex ipsa varietate ac novitate rerum et criminum delectatio, nunc tractare causam instituimus frumentariam, quae magnitudine iniuriae et re criminibus ceteris antecellet, iucunditatis in agendo et varietatis minus habebit. Vestra autem auctoritate et prudentia dignissimum est, iudices, in audiendi diligentia non minus religioni tribuere quam voluptati.

[11]

[recensere]

In hac causa frumentaria cognoscenda haec vobis proponite, iudices, vos de rebus fortunisque Siculorum omnium, de civium Romanorum qui arant in Sicilia bonis, de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuque populi Romani cognituros: quae si magna atque adeo maxima vobis videbuntur, quam varie et quam copiose dicantur exspectare nolite. Neminem vestrum praeterit, iudices, omnem utilitatem opportunitatemque provinciae Siciliae, quae ad commoda populi Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria maxime; nam ceteris rebus adiuvamur ex illa provincia,

[12]

[recensere]

hac vero alimur ac sustinemur. Ea causa tripertita, iudices, erit in accusatione; primum enim de decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de aestimato. Inter Siciliam ceterasque provincias, iudices, in agrorum vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut impositum vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia: Siciliae civitates sic in amicitiam fidemque accepimus ut eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione

[13]

[recensere]

populo Romano parerent qua suis antea paruissent. Perpaucae Siciliae civitates sunt bello a maioribus nostris subactae; quarum ager cum esset publicus populi Romani factus, tamen illis est redditus; is ager a censoribus locari solet. Foederatae civitates duae sunt, quarum decumae venire non soleant, Mamertina et Tauromenitana, quinque praeterea sine foedere immunes [civitates] ac liberae, Centuripina, Halaesina, Segestana, Halicyensis, Panhormitana; praeterea omnis ager Siciliae civitatum decumanus est, itemque ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum voluntate et institutis fuit.

[14]

[recensere]

Videte nunc maiorum sapien tiam, qui cum Siciliam tam opportunum subsidium belli atque pacis ad rem publicam adiunxissent, tanta cura Siculos tueri ac retinere voluerunt ut non modo eorum agris vectigal novum nullum imponerent, sed ne legem quidem venditionis decumarum neve vendundi aut tempus aut locum commutarent, ut certo tempore anni, ut ibidem in Sicilia, denique ut lege Hieronica venderent. Voluerunt eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque animos non modo lege nova sed ne nomine quidem legis novo commoveri.

[15]

[recensere]

Itaque decumas lege Hieronica semper vendundas censuerunt, ut iis iucundior esset muneris illius functio, si eius regis qui Siculis carissimus fuit non solum instituta commutato imperio, verum etiam nomen maneret. Hoc iure ante Verrem praetorem Siculi semper usi sunt: hic primus instituta omnium, consuetudinem a maioribus traditam, condicionem amicitiae, ius societatis convellere et commutare ausus est.

[16]

[recensere]

Qua in re primum illud reprehendo et accuso, cur in re tam vetere, tam usitata quicquam novi feceris. Ingenio aliquid adsecutus es? Tot homines sapientissimos et clarissimos, qui illam provinciam ante te tenuerunt, prudentia consilioque vicisti? Est tuum, est ingeni diligentiaeque tuae: do hoc tibi et concedo. Scio te Romae, cum praetor esses, edicto tuo possessiones hereditatum a liberis ad alienos, a primis heredibus ad secundos, a legibus ad libidinem tuam transtulisse; scio te edicta superiorum omnium correxisse et possessiones hereditatum non secundum eos qui proferrent, sed secundum eos qui dicerent testamentum factum dedisse; easque res novas abs te prolatas et inventas magno tibi quaestui fuisse scio; eundemque te memini censorias quoque leges in sartis tectis exigendis tollere et commutare, ne is redimeret cuia res esset, ne pupillo tutores propinquique consulerent quo minus fortunis omnibus everteretur; exiguam diem praefinire operi qua ceteros ab negotio excluderes, ipse in tuo redemptore nullam certam diem observares.

[17]

[recensere]

Quam ob rem novam legem te in decumis statuisse non miror, hominem in edictis praetoriis, in censoriis legibus tam prudentem, tam exercitatum,--non, inquam, miror te aliquid excogitasse; sed quod tua sponte iniussu populi sine senatus auctoritate iura provinciae Siciliae mutaveris, id reprehendo, id accuso.

[18]

[recensere]

L. Octavio et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei decumas et frugum minutarum, quas ante quaestores in Sicilia vendere consuessent, Romae venderent, legemque his rebus quam ipsis videretur dicerent. Cum locatio fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adderent neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent. Contra dixit is qui casu tum Romae fuit, tuus hospes, Verres,--hospes, inquam, et familiaris tuus,--Sthenius hic Thermitanus. Consules causam cognorunt; cum viros primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium advocassent, de consili sententia pronuntiarunt se lege Hieronica vendituros.

[19]

[recensere]

Itane vero? Prudentissimi viri summa auctoritate praediti, quibus senatus legum dicendarum in locandis vectigalibus omnem potestatem permiserat populusque Romanus idem iusserat, Siculo uno recusante cum amplificatione vectigalium nomen Hieronicae legis mutare noluerunt: tu, homo minimi consili, nullius auctoritatis, iniussu populi ac senatus, tota Sicilia recusante, cum maximo detrimento atque adeo exitio vectigalium totam Hieronicam legem sustulisti?

[20]

[recensere]

At quam legem corrigit, iudices, atque adeo totam tollit! Acutissime ac diligentissime scriptam, quae lex omnibus custodiis subiectum aratorem decumano tradidit, ut neque in segetibus neque in areis neque in horreis neque in amovendo neque in exportando frumento grano uno posset arator sine maxima poena fraudare decumanum. Scripta lex ita diligenter est ut eum scripsisse appareat qui alia vectigalia non haberet, ita acute ut Siculum, ita severe ut tyrannum; qua lege Siculis tamen arare expediret; nam ita diligenter constituta sunt iura decumano ut tamen ab invito aratore plus decuma non possit auferri.

[21]

[recensere]

Cum haec essent ita constituta, Verres tot annis atque adeo saeculis tot inventus est qui haec non commutaret sed everteret, eaque quae iam diu ad salutem sociorum utilitatemque rei publicae composita comparataque essent ad suos improbissimos quaestus converteret; qui primum certos instituerit nomine decumanos, re vera ministros ac satellites cupiditatum suarum, per quos ostendam sic provinciam per triennium vexatam atque vastatam, iudices, ut eam multis annis multorum innocentia sapientiaque recreare nequeamus.

[22]

[recensere]

Eorum omnium qui decumani vocabantur princeps erat Q. ille Apronius, quem videtis; de cuius improbitate singulari gravissimarum legationum querimonias audivistis. Aspicite, iudices, vultum hominis et aspectum, et ex ea contumacia quam hic in perditis rebus retinet illos eius spiritus Siciliensis quos fuisse putetis [cogitate ac] recordamini. Hic est Apronius quem in provincia tota Verres, cum undique nequissimos homines conquisisset, et cum ipse secum sui similis duxisset non parum multos, nequitia luxuria audacia sui simillimum iudicavit; itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non ratio, non commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque coniunxit.

[23]

[recensere]

Verris mores improbos impurosque nostis: fingite vobis si potestis, aliquem qui in omnibus isti rebus par ad omnium flagitiorum nefarias libidines esse possit; is erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sed corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est aut gurges vitiorum turpitudinumque omnium. Hunc in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum similitudo coniunctionem atque concordiam ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne conviviis quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam poculis uteretur; postremo ut odor Aproni taeterrimus oris et corporis,--quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre possent,--uni isti suavis et iucundus videretur. Ille erat in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus, ac tum maxime cum accubante praetextato praetoris filio saltare in convivio nudus coeperat.

[24]

[recensere]

Hunc, uti dicere institui, principem Verres ad fortunas aratorum vexandas diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crudelitati fidelissimos socios optimosque civis scitote hoc praetore traditos, iudices, atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tota Hieronica lege, quem ad modum antea dixi, reiecta ac repudiata.

[25]

[recensere]

Primum edictum, iudices, audite praeclarum: Quantum decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. Quo modo? Quantum poposcerit Apronius, dato. Quid est hoc? utrum praetoris institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni? Ego tantundem dabo quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. Quid omne? plus immo etiam, inquit, si volet. Quid tum? quid censes? Aut dabis aut contra edictum fecisse damnabere. Per deos immortalis, quid est hoc? veri enim simile non est.

[26]

[recensere]

Sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri. Ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. Da, quaeso, scribae, recitet ex codice professionem. Recita. Edictvm de professione. Negat me recitare totum; nam id significare nutu videtur. Quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octu plum iudicium daturum. Nihil mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum. Recita. Edictvm de ivdicio in octvplvm. Iudicio ut arator decumanum persequatur? Miserum atque iniquum! Ex agro homines traducis in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum ad insolitam litem atque iudicium?

[27]

[recensere]

Cum omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae Galliae Africae Sardiniae, ipsius Italiae quae vectigalia sunt--cum in his, inquam, rebus omnibus publicanus petitor ac pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum, hoc est de aratoribus, ea iura constituebas quae omnibus aliis essent contraria? Vtrum est aequius, decumanum petere an aratorem repetere? iudicium integra re an perdita fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui digito sit licitus possidere? Quid? qui singulis iugis arant, qui ab opere ipsi non recedunt,--quo in numero magnus ante te praetorem numerus ac magna multitudo Siculorum fuit,-- quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relinquent arationes, relinquent Larem familiarem suum? venient Syracusas, ut te praetore videlicet aequo iure Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio persequantur?

[28]

[recensere]

Verum esto: reperietur aliqui fortis et experiens arator, qui, cum tantum dederit decumano quantum ille deberi dixerit, iudicio repetat et poenam octupli persequatur: exspecto vim edicti, severitatem praetoris: faveo aratori, cupio octupli damnari Apronium. Quid tandem postulat arator? nihil nisi ex edicto iudicium in octuplum. Quid Apronius? non recusat. Quid praetor? iubet recuperatores reicere. 'Decurias scribamus.' Quas decurias? 'de cohorte mea reicies,' inquit. 'Quid? ista cohors quorum hominum est?' Volusi haruspicis et Corneli medici et horum canum quos tribunal meum vides lambere; nam de conventu nullum umquam iudicem nec recuperatorem dedit; iniquos decumanis aiebat omnis esse qui ullam agri glebam possiderent. Veniendum erat ad eos contra Apronium qui nondum Aproniani convivi crapulam exhalassent. O praeclarum et commemorandum iudicium! o severum edictum! o tutum perfugium aratorum!

[29]

[recensere]

Atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, cuius modi istius de cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. Ecquem putatis decumanum, hac licentia permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset auferret, plus quam deberetur poposcisse? Considerate cum vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum id non solum avaritia sed etiam imprudentia accidere potuerit. Multos necesse est. At ego omnis dico plus, ac multo plus, quam decumam abstulisse. Cedo mihi unum ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit. Damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo postulatum sit. Nemo erat videlicet aratorum qui iniuriam sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano amplius sibi quam deberetur deberi professus esset. Immo vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur.

[30]

[recensere]

Quid est hoc? Tot viri fortes honesti gratiosi, tot Siculi, tot equites Romani, ab homine nequissimo ac turpissimo laesi poenam octupli sine ulla dubitatione commissam non persequebantur? Quae causa, quae ratio est? una illa, iudices, quam videtis, quod ultro etiam inlusos se et inrisos ab iudicio discessuros videbant. Etenim quod esset iudicium, cum ex Verris turpissimo flagitiosissimoque comitatu tres recuperatorum nomine adsedissent adseculae istius, non a patre ei traditi sed a meretricula commendati?

[31]

[recensere]

Ageret videlicet causam arator; nihil sibi frumenti ab Apronio relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum verberatumque diceret; conferrent viri boni capita, de comissatione loquerentur inter se ac de mulierculis, si quas a praetore abeuntis possent deprehendere; res agi videretur. Surrexisset Apronius, nova dignitas publicani, non ut decumanus squaloris plenus ac pulveris, sed unguentis oblitus, vino vigiliisque languidus; omnia primo motu ac spiritu suo vini unguenti corporis odore complesset. Dixisset haec quae volgo dicere solebat, non se decumas emisse, sed bona fortunasque aratorum, non se decumanum esse Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum ac tyrannum. Quae cum dixisset, illi viri optimi de cohorte istius recuperatores non de absolvendo Apronio deliberarent, sed quaererent ecquo modo petitorem ipsum Apronio con demnare possent.

[32]

[recensere]

Hanc tu licentiam diripiendorum aratorum cum decumanis, hoc est cum Apronio permisisses, ut quantum vellet posceret, quantum poposcisset auferret, hoc tibi defensionis ad iudicium tuum comparabas, habuisse te edictum recuperatores daturum in octuplum? Si mehercule ex omni copia conventus Syracusani, splendidissimorum honestissimorumque hominum, faceres potestatem aratori non modo reiciendi sed etiam sumendi recuperatores, tamen hoc novum genus iniuriae ferre nemo posset, te, cum tuos omnis fructus publicano tradidisses et rem de manibus amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite atque iudicio.

[33]

[recensere]

Cum vero verbo iudicium sit in edicto, re quidem vera tuorum comitum, hominum nequissimorum, conlusio cum decumanis, sociis tuis atque adeo procuratoribus, tamen audes ullius mentionem iudici facere? praesertim cum id non modo oratione mea sed etiam re ipsa refellatur, quod in tantis incommodis aratorum iniuriisque decumanorum nullum ex isto praeclaro edicto non modo factum sed ne postulatum quidem iudicium invenitur.

[34]

[recensere]

Erit tamen in aratores lenior quam videtur. Nam qui in decumanos octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. Quis hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? quanto lenior est quam in publicanum! Edixit ut, quod decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus Siculus exigeret. Quid est reliqui iudici quod in aratorem dari possit? 'Non malum est,' inquit, 'esse istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat reliquus metus iudici sit.' Si iudicio vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc vim adhibes, quid opus est iudicio? Quis porro erit quin malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab adseculis tuis quadruplo condemnari?

[35]

[recensere]

Illa vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. Primum quae potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest? Deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, Si vter volet, recvperatores dabo. Quam lepide se furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit, 'si uter volet' an 'si decumanus volet,' nihil interest; arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.

[36]

[recensere]

Quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et adfirmante se plus decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum de area tolleret antequam cum decumano pactus esset. Ferebat hanc quoque iniquitatem Septicius et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut ante Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas haberent.

[37]

[recensere]

Hoc edicto non Siculi, nam eos quidem superioribus edictis satis perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi equites Romani qui suum ius retinere se contra Apronium posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis praetoribus gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. Attendite enim cuius modi edicta sint. Ne tollat, inquit, ex area, nisi erit pactvs. Satis haec magna vis est ad inique paciscendum; malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. At ista vis Septicium et non nullos Septici similis non coercet, qui ita dicunt, 'Non tollam potius quam paciscar.' His hoc opponitur, 'Deportatum habeas ante Kalendas Sextilis.' Deportabo igitur. 'Nisi pactus eris, non commovebis.' Sic deportandi dies praestituta tollere cogebat ex area: prohibitio tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni, non voluntatem.

[38]

[recensere]

Iam vero illud non solum contra legem Hieronicam nec solum contra consuetudinem superiorum, sed etiam contra omnia iura Siculorum, quae habent a senatu populoque Romano, ne quis extra suum forum vadimonium promittere cogatur. Statuit iste ut arator decumano quo vellet decu manus vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio, cum ex Leontino usque Lilybaeum aliquem vadaretur, ex miseris aratoribus calumniandi quaestus accederet. Quamquam illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta ratio, quod edixerat ut aratores iugera sationum suarum profite rentur. Quae res cum ad pactiones iniquissimas magnam vim habuit, sicut ostendam, neque ad ullam utilitatem rei publicae pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes inciderent quos vellet Apronius.

[39]

[recensere]

Vt enim quisque contra voluntatem eius dixerat, ita in eum iudicium de professione iugerum postulabatur, cuius iudici metu magnus a multis frumenti numerus ablatus magnaeque pecuniae coactae sunt; non quo iugerum numerum vere profiteri esset difficile aut amplius etiam profiteri, quid enim in eo periculi esse posset? sed causa erat iudici postulandi quod ex edicto professus non esset. Iudicium autem quod fuerit isto praetore, si quae cohors et qui comitatus fuerit meministis, scire debetis. Quid igitur est quod ex hac iniquitate novorum edictorum intellegi velim, iudices? Iniuriamne factam sociis? at videtis. Auctoritatem superiorum repudiatam? non audebit negare.

[40]

[recensere]

Tantum Apronium isto praetore potuisse? confiteatur necesse est. Sed vos fortasse, quod vos lex commonet, id in hoc loco quaeretis, num quas ex hisce rebus pecunias ceperit. Docebo cepisse maximas, omnisque eas iniquitates de quibus antea dixi sui quaestus causa constituisse vincam, si prius illud propugnaculum quo contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione eius deiecero. 'Magno,' inquit, 'decumas vendidi.' Quid ais? an tu decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? Tu partis eas quas te senatus populusque Romanus voluit, an fructus integros atque adeo bona fortunasque aratorum omnis vendidisti? Si palam praeco iussu tuo praedicasset non decumas frumenti sed dimidias venire partis, et ita emptores accessissent ut ad dimidias partis emendas, si pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam mirum videretur? Quid? si praeco decumas pronuntiavit, re vera,--hoc est lege, edicto, condicione,--plus etiam quam dimidiae venierunt, tamen hoc tibi praeclarum putabis, te pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendidisse? Pluris decumas vendidisti quam ceteri.

[41]

[recensere]

Quibus rebus id adsecutus es? innocentia? Aspice aedem Castoris; deinde, si audes, fac mentionem innocentiae. Diligentia? Codicis lituras tui contemplare in Stheni Thermitani nomine; deinde aude te dicere diligentem. Ingenio? Qui testis interrogare priore actione nolueris et iis tacitus os tuum praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos ingeniosos esse dicito. Quare igitur id quod ais adsecutus es? Magna est laus si superiores consilio vicisti, posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. Tibi fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; at te videlicet inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur omnes.

[42]

[recensere]

Quis arator te praetore decumam dedit? quis duas? quis non maximo se adfectum beneficio putavit cum tribus decumis pro una defungeretur, praeter paucos qui propter societatem furtorum tuorum nihil omnino dederunt? Vide inter importunitatem tuam senatusque bonitatem quid intersit. Senatus cum temporibus rei publicae cogitur ut decernat ut alterae decumae exigantur, ita decernit ut pro his decumis pecunia solvatur aratoribus, ut, quod plus sumitur quam debetur, id emi non auferri putetur: tu cum tot decumas non senatus consulto, sed novis edictis tuis nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te fecisse arbitrare si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater istius Q. Hortensi, quam Cn. Pompeius, quam C. Marcellus, qui ab aequitate, ab lege, ab institutis non recesserunt?

[43]

[recensere]

An tibi unius anni aut bienni ratio fuit habenda, salus provinciae, commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in posteritatem fuit neglegenda? Cum rem ita constitutam accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere expediret, quid effecisti, quid adsecutus es? Vt populo Romano nescio quid te praetore ad decumas accederet, deserendas arationes relinquendasque curasti. Successit tibi L. Metellus. Tu innocentior quam Metellus? tu laudis et honoris cupidior? Tibi enim consulatus quaere batur, Metello paternus honos et avitus neglegebatur. Multo minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui ante te vendiderunt. Quaero, si ipse excogitare non potuerat quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat, ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis edictis atque institutis uteretur?

[44]

[recensere]

Ille vero tum se minime Metellum fore putavit si te ulla in re imitatus esset; qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliae civitates miserit, per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. In beneficio praetor hoc petit aliquanto ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istius simile facturum. Atque haec non cupiditate aliqua scribit inductus ut in alienam provinciam mittat litteras ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, granum ex provincia Sicilia nullum haberemus.

[45]

[recensere]

Cognoscite Metelli litteras. Recita. Epistvla L. Metelli. Hae litterae, iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt: glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si Metellus hanc epistulam non misisset. Quid? Metello divinitus hoc venit in mentem an ab Siculis, qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusque Siciliae doctus est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliae patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum consulem designatum, ceterosque illius provinciae necessarios fieri soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices, nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. Tanta vis erat iniuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate deplorare et conqueri mallent.

[46]

[recensere]

Quas litteras cum ad omnis civitates prope suppliciter misisset Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequi potuit; diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius iniuriis exagitati reliquerant. Non mehercule augendi criminis causa, iudices, dicam, sed, quem ipse accepi oculis animoque sensum, hunc vere apud vos et, ut potero, planissime exponam.

[47]

[recensere]

Nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa est ut eae terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. Quos ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut non solum iugorum sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus,--cuius antea species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere,--sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus everterat.

[48]

[recensere]

Tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate, in tanta acerbitate, in tot ac tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis habere cum dices te pluris quam ceteros decumas vendidisse? Quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibi mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae populum Romanum privares, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publica, bene de populo Romano meritus viderere. Atque perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctori tatem repudiarit.

[49]

[recensere]

Magno tu decumas vendidisti. Quid? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac populo Romano miseris? Quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronae daturum? Haec vos antea, iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium. Cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redem pturum esse dicebat.

[50]

[recensere]

Audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. Nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint, nisi hoc. Nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,--quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,--ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros rapinarum fuisse dico.

[51]

[recensere]

'Quo modo hoc doces?' Quo modo ex illa locatione columnarum docui istum esse praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. Quis enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque insequar longius. Iniqua lege vendebas, quo pluris venderes. Cur addictis iam et venditis decumis, cum iam ad summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? Nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet, haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in vendundo essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti.

[52]

[recensere]

Illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi? Profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam abalienari provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos tibi inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret.

[53]

[recensere]

Etenim quoniam summam ac numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere, singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite. Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator. Is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. Fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse.

[54]

[recensere]

Nympho cum se vellet aequo iudicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui in sua patria dux isti quondam et magister ad spoliandum Dianae templum fuit, et haruspicem Volusium et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur. Quanti fortasse quaeritis. Nulla erat edicti poena certa: frumenti eius omnis quod in areis esset. Sic Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum, sed tritici vii milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit.

[55]

[recensere]

Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. Dabat iste iudicium, Si pareret ivgera eivs fvndi plvra esse qvam colonvs esset professvs, tum uti Xeno damnaretur. Dicebat ille non modo se non arasse, id quod satis erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. Defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. Iste nihilo minus iudicium HS iccc dabat. Ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturum esse dicebat. Tum iste maxima voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur hominem ut adservent; cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait, se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. Hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.

[56]

[recensere]

Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. Ei cum pro iugeribus quinquaginta medimna dcc decumae imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. Ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui dcc medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas est Grospus Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. Huic homini, iudices, honestissimae civitatis honestissimo non modo frumenti scitote sed etiam vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet, sed quantum cogeretur.

[57]

[recensere]

Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. Postea cum ad eum Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae in foro. Tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac foro, colonus aratorque vester, quam diu voluntas Aproni tulit.

[58]

[recensere]

Genera iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. Vos ante oculos animosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, huius importunitatem, Aproni regnum proponite. Contempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad persequendum vehementis fore, et vos eorum iniurias leviter laturos existimavit.

[59]

[recensere]

Esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit. Iste civis Romanos? At nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse,--mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esse dixerunt.

[60]

[recensere]

Verum haec, quoniam eius modi causa fuit, ferenda sunt, nihil valuisse aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero animo adfecti ferenda arbitrentur. Quid si equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur? Quid exspectatis, quid amplius a me dicendum putatis? An id agendum ut eo celerius de isto transigamus quo maturius ad Apronium possimus, id quod ego illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit. A Q. Apronio, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis Aproni retentum atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem eius depectus est.

[61]

[recensere]

Nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam, equite Ro mano spectato atque honesto? Clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. Qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum. Refertur eius sermo ad Apronium. Enim vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse. Mittit ad hominem Venerios. Hoc quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse decumanum, si hoc mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. Adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset. Statuitur Lollius in illo tempestivo gladiatorum convivio.

[62]

[recensere]

Non meher cule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. Statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope lxxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret. 'Quid est, Lolli?' inquit; 'tu nisi malo coactus recte facere nescis?' Homo quid ageret, taceret responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant. Ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac lu<do> non risisse qui nunc in periculo atque exitio suo risum tenere non possit. Ne multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.

[63]

[recensere]

Lollius aetate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non potuit. Quid opus est Lollio? Nemo hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum hoc dicet audire. M. Lollius, filius eius, adulescens le ctissimus, praesto est: huius verba audietis. Nam Q. Lollius, eius filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus et fortis et in primis disertus, cum his iniuriis contumeliisque commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. Cuius mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre. Iste porro non dubitabat quin is, qui alium antea studio adductus accusasset, sibi advenienti praesto esset futurus, cum esset parentis iniuriis et domestico dolore commotus.

[64]

[recensere]

Iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestra antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iam videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furta rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus iniuriarum contumeliarumque perferre? Iam omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae nulla ratione eripi possit. Tot iudiciis interfuistis, tot homines nocentis et improbos accusatos et vestra et supe riorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentia esse versatum?

[65]

[recensere]

Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parari, sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocari homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum vivere nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. Haec tu, omnium mortalium profligatissime ac perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo fieri pate rere atque concederes? Tantum apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum cogitatioque tangeret?

[66]

[recensere]

Cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. Videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, <alios> autem verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. Quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae leges, iudicia? [socios fidelis, pro vincia suburbana.] Nonne omnia potius eius modi sunt quae, si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset? Non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta. Privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum audietis.

[67]

[recensere]

Ac primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite. Agyrinensis est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem locupletium summorumque aratorum. Eius agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium venit. Qui cum apparitoribus eo et vi ac minis venisset, poscere pecuniam grandem coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere dicebat, sed accepta pecunia velle quam primum in aliam civitatem occurrere. Sunt omnes Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et satis fortes et plane frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de qua loquor, iudices.

[68]

[recensere]

Itaque homini improbissimo respondent Agyri nenses sese decumas ei quem ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim emisset, non addituros. Apronius certiorem facit istum cuia res erat. Statim, tamquam coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. Veniunt Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse. Quaerebant, quid? Respondebat se ad recuperatores esse dicturum. Iste aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicio se passuros esse dicebant.

[69]

[recensere]

Ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem et eius modi recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. Videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. Quaerebant quae in verba recuperatores daret. Respondebat, Si pareret adversvs edictvm fecisse; qua in re in iudicio dicturum esse aiebat. Iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. Summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. Pernegabant. 'Quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. Tum iste clare omnibus audientibus, 'Qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem caedetur.' Hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.

[70]

[recensere]

Hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. Dicat licet Hortensius, si volet, magno Verrem decumas vendidisse. Haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. Quantum Apronius edidisset deberi, tantum ex edicto dandum erat. Etiamne si plus edidisset quam quantum natum esset? Etiam, quando magistratus ex istius edicto exigere debebant. At arator repetere poterat. Verum Artemidoro recuperatore. Quid si minus dedisset arator quam poposcisset Apronius? Iudicium in aratorem in quadruplum. Ex quo iudicum numero? Ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. Quid amplius? Minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. Ex quo numero? Ex eadem cohorte. Quid erit extremum? Si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris,--nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?--virgis te ad necem caedi necesse erit. His legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbi tretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque aratorum? Virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.

[71]

[recensere]

Accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit, redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. Imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. Si magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? Esto, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare? Quid tum?

[72]

[recensere]

Apronio, deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. Putatote Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. Imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici medimnum xxxiii. Quid est hoc? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur. Tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum? Profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS dc postea. Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus, ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.

[73]

[recensere]

Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. Quid est hoc? tanto numero frumenti lucri nomine imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur ut probetur frumentum? An poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri licebat? Frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. Non est satis; nummi praeterea imperantur. Dantur. Parum est. Pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. Ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum xxxiii et praeterea HS lx. At haec obscura sunt? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt!

[74]

[recensere]

Cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis. Recita. <Litterae pvblicae, testimonivm pvblicvm.> Animadvertistis in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Vni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potest; tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. Verum non una te tantum, sed universae similibus adflictae iniuriis et incommodis civi tates legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.

[75]

[recensere]

Etenim deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata sit. At quorum hominum! summorum aratorum, remotissimorum a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et consulere, homo impurissime, et quod genus hominum studiosissime conservare debuisti. Primo anno venierunt eius agri decumae tritici modium xviii. Atidius, istius item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri dare tritici modium xxxviiiDCCC, cum decumae venissent tritici modium xviii. Atque hoc tantum lucri coguntur dare publice tum cum iam privatim aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent.

[76]

[recensere]

Anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium xxvdccc et ipse Herbitam cum illa sua praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium xxi et accessionis HS # #. De accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit? Anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. Solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri in redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. Ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.

[77]

[recensere]

Eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite. Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa, cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. Hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset, se ad arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo quoad se efficere posse arbitrabantur. Supra adiecit Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. Addicitur medimnum viiic, dimidio fere pluris quam superiore anno. Aratores funditus evertebantur, et eo magis quod iam supe rioribus annis adflicti erant ac paene perditi. Intellexit iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de capite medimna dc, iubet in tabulas pro medimnum viiic referri viid.

[78]

[recensere]

Hordei decumas eiusdem agri Docimus emerat. Hic est Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. Huius Tertiae plus etiam quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. Veniunt Herbitam duo praetoris aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum improbissimi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitari; Siculi Siculos non tam pertimescebant. Cum omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syracusas. Eo posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, hoc est Pipae, tantum dare quantum erat de capite demptum, tritici modium iiidc. Mulierculae publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu animum ad vectigalia redimenda transferret.

[79]

[recensere]

Transactum putabant Herbitenses, cum iste, 'Quid? de hordeo,' inquit, 'et de Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?' Atque hoc agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto suo. Negabant illi quicquam sibi esse mandatum. 'Non audio: numerate HS. xii.' Quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim cum in lecto decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. Ita civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit. Atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publice decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. Perditis enim iam et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.

[80]

[recensere]

Itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitum populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam defuit. Qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeterii non omnino relinquendum videtur. Nam, per deos immortalis, quod de capite iste dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur?

[81]

[recensere]

Vnus adhuc fuit post Romam conditam,--di immortales faxint, ne sit alter!--cui res publica totam se traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. Hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. Eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultis reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. Statuit senatus hoc ne illi quidem esse licitum cui concesserat omnia, a populo factarum quaesitarumque rerum summas imminuere.

[82]

[recensere]

Illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? Ille, de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege esse voluisti? In illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?

[83]

[recensere]

Atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est Tertiae, tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS md, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite. Recita. <Testimonivm pvblicvm.> Audistis quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit. Lex decvmis vendvndis C. Verre pr. Hoc nomine videtis tritici modium cic cic cic de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? Ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? Non eripiet. Sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?

[84]

[recensere]

Itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum: ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar. Qui cum agros maximos et feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari. A. Valentius est in Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. Fit hic in terpres, homo levis atque egens, repente decumanus; emit agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici medimnis dc. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et numerare Valentio coguntur lucri HS xxx. Per deos immortalis, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna dc HS xxx lucri statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum ii, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse ab invitis Liparensibus hanc pecuniam?

[85]

[recensere]

Sed quid ego ex te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam ex ipsa civitate quid gestum sit? Recita testimonium publicum Liparensium, deinde quem ad modum nummi Valentio sint dati. Testimonivm pvblicvm. Qvo modo solvtvm sit, ex litteris pvblicis. Etiamne haec tam parva civitas, tam procul a manibus tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita, cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque frumentario genere praedae tibi et quaestui fuit? Quam tu totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod munusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra tamquam a mediterraneis exigebantur? Itaque qui tot annis agellos suos te praetore redimere a piratis solebant, idem se ipsos a te pretio imposito redemerunt.

[86]

[recensere]

Quid vero? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani. Cur hoc auctore non Romae quoque servi publici ad vectigalia accedunt? Anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; tertio anno xii mod. tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. Hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculi. Vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit.

[87]

[recensere]

Atque haec ex publico Tissensium testimonio cognoscite. Testimonivm pvblicvm Tissensivm. Obscure, iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent, aliquanto plus ipsi lucri auferant quam quantum populo Romano decumarum nomine daturi sunt! Haec aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris dignitas, ut servos Venerios Siculorum dominos esse velles; hic dilectus, hoc discrimen te praetore fuit, ut aratores in servorum numero essent, servi in publicanorum.

[88]

[recensere]

Quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? Addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare HS xxii. Quid hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio sociorum? Si erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.

[89]

[recensere]

Cognoscite renuntiationem ex litteris publicis. Recita. Ex litteris pvblicis. Quo senatus consulto erat hoc legato permissum? Nullo. Cur fecit? Coactus est. Quis hoc dicit? Tota civitas. Recita testimonium publicum. Testimonivm pvblicvm. Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione extortam esse pecuniam et Sex. Vennonio datam ex eodem testimonio cognovistis. At Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas medimnis dccc vendidisses Bariobali Venerio--cognoscite nomina publicanorum!--cogis eos plus lucri addere quam quanti venierant, cum magno venissent. Dant Bariobali medimna dcccl, HS md. Profecto numquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret.

[90]

[recensere]

Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS lii dare coacti sunt. Itane dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum iii, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS lii darentur? At permagno decumas eius agri vendidisti. Videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.

[91]

[recensere]

Quid? Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi agros immunis habent, nonne huic eidem Turpioni, cum decumae c med. venissent, HS xv dare coacti sunt? Si id quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque iniuriam tuam captae et conciliatae tibi fraudi ac damnationi esse deberent; cum vero hoc nemini persuadere possis, te tam amentem fuisse ut Apronium et Turpionem, servos homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles, dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec tibi omnis pecunia quaesita sit?

[92]

[recensere]

Segestam item ad im munem civitatem Venerius Symmachus decumanus immittitur. Is ab isto litteras adfert, ut sibi contra omnia senatus consulta, contra omnia iura, contraque legem Rupiliam extra forum vadimonium promittant aratores. Audite lit teras quas ad Segestanos miserit. Litterae C. Verris. Hic Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una pactione hominis honesti gratiosique cognoscite; in eodem enim genere sunt cetera.

[93]

[recensere]

Diocles est Panhormitanus, Phimes cognomine, homo inlustris ac nobilis. Arabat is agrum conductum in Segestano; nam commercium in eo agro nemini est; conductum habebat HS sex milibus. Pro decuma, cum pulsatus a Venerio esset, decidit HS xvi et <medimnis> dcliiii. Id ex tabulis ipsius cognoscite. Nomen Dioclis Panhormitani. Huic eidem Symmacho C. Annaeus Brocchus senator, homo eo splendore, ea virtute, qua omnes existimatis, nummos praeter frumentum coactus est dare. Venerione servo te praetore talis vir, senator populi Romani, quaestui fuit?

[94]

[recensere]

Hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, iudicare? Antea cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos qui in operis erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecissent. Retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine malo dignus iudicaretur:

[95]

[recensere]

tu sic ordinem senatorium de spexisti, sic ad iniurias libidinesque tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis qui habitarent in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamen, ad eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. Quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem pati pudentes ac viri boni difficillime possunt.

[96]

[recensere]

Spoliasti Siculos; solent enim muti esse in iniuriis suis. Vexasti negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. Equites Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare? Quid? cum senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, 'Cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?'

[97]

[recensere]

Neque hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. In C. Cassio, clarissimo et fortissimo viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationes in Leontino, frumentum omne decumanos auferre iusserit. Hunc tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti.

[98]

[recensere]

Vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum. Multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur. In hac tam misera et iniqua condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi esse videamur?

[99]

[recensere]

Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent. Adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. Is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. Addicitur Venuleio tritici medimnum viii milibus. Legatus Posidorus renuntiat. Cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vii et praeterea HS ii: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur. Cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium. Tabvlae Thermitanorvm et testimonivm.

[100]

[recensere]

Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. Recita et decretum de tributis et publicum testimonium. Senatvs consvltvm de tribvto confervndo. Testimonivm Imacharensivm. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. viiicc, Apronio coacti sunt dare tritici modium xviii et HS iii milia. Quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. Nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo