1041.
[recensere]Northmanni duce Harduino Langobardo primum invadunt Apuliam cum exercitu magno et forti.
1042.
[recensere]Mense martio Northmanni committunt proelium in Apulia cum Michaele Protospatario imperiali, qui vocabatur Dulchianus, et vincunt eum. Mense madio iterum ab iis factum est proelium, et iterum victi sunt Graeci, et Protospatarius. Et in Apulia captae sunt multae civitates, et loca quae, erant Graecorum, et imperatoris Michelis, cui hoc anno successit Costantinus.
1043.
[recensere]Meniachus magister cum exercitu Graecorum fecit proelium contra Northmannos circa Materam, et fuit magna plaga in utroque exercitu.
1045.
[recensere]Argyrus Bariensis imperialis catapanus, et dux Graecorum, vadit in Tarentum contra Northmannos, et vincit eos; et deinde vadit in Tranum, et vincitur ab eis, duce Guillielmo Ferrebrachio, qui intitulatus est primus Comes Apuliae.
1046.
[recensere]E Factum est iterum proelium in Apulia inter Graecos, et Northmannos. Et isti fugaverunt, et dissipaverunt exercitum Graecorum; et fuit Drogo dux eorum, qui fuit secundus Comes Apuliae.
1048.
[recensere]Northmanni iverunt contra Graecos in Calabriam, et invaserunt eam, et victi sunt Graeci circa Tricaricum. Humphredus capit Trojam, et facit castrum in Bachareza.
1051.
[recensere]Drogo interficitur in Apulia, et succedit Humphredus.
1052.
[recensere]Fit proelium cum Argyro catapano Graecorum, et a Northmannis iterum fugatur exercitus eius circa Tarentum. Et item factum est proelium circa Crotonem in Calabria, et victus est Sico Protospata. Et dominium Northmannum factum est magnum in Calabria, et Apulia; et crevit potentia, et timor eorum in omni terra.
1053.
[recensere]Northmanni bellum gerunt cum Leone Papa, et Principe Beneventano, et Catapano imperiali in Principatu Beneventi; et fugatur Rodulphus princeps, et Leo Papa capitur ab Humphredo, et Northmannis; et fit magna strages in mense iunio.
1054.
[recensere]Moritur Constantius imperator, qui cognominatus est Monomachus; et post eum imperat theodora, quae fuit Constantini, et soror Zois imperatricis augustae.
1055.
[recensere]Humphredus fecit proelium cum Graecis circa Oriam, et vicit eos. Gaufredus comes comprehendit Neritonum, et Litium. Robertus comes ivit super Callipolim, et fugatus est iterum exercitus Graecorum in terra Tarentina, et captum at Hydrontum, et castrum Minervae.
1056.
[recensere]Mortuus est Humphredus, et intravit comes Apuliae Robertus, qui dictus est Guiscardus. Factum est proelium mense septembri circa Tarentum, et Graeci victi sunt, et facta est magna strages hominum a Tarento usque ad Hydrontum, et omnes urbes et terrae factae sunt de dominio (vel hominio) Northmannorum. Moritur Theodora Augusta, et succedit Michael, qui dictus est Stratonicus.
1057.
[recensere]Michael deponit Imperium, et intrat Imperator Isacius.
1058.
[recensere]Fuit magna fames in terra Tarentina, et Calabria; et postea venit pestis, et mortui sunt homines cum animalibus in numero maximo in mense madio.
1059.
[recensere]Robertus comes Apuliae factus est dux Apuliae, Calabriae, et Siciliae a papa Nicolao in civitate Melphis; et fecit ei hominium de omni terra. Imperator Isaci renuntiat Imperium, et fit Imperator Constantinus Ducas.
1060.
[recensere]Mense madio comprehensa est civitas Tarenti per Ducem Robertum: et postea ivit super Brundusium, et cepit eam. Malgerus comes ivit super Oriam, et fugavit Graecos ab ea. Mense octobri venit Miriarcha cum exercitu imperiali et fecit proelium magnum contra Robertum, et Malgerum, et fugavit Northmannos, et iterum recuperavit eas cum aliis terris et Hydrunte.
1061.
[recensere]Mense ianuario Rogerius comes intravit Mandurium, et Robertus Dux comprehendit Acherontiam, et ivit contra Graecos obsidentes Melphim, et fugavit eos.
1062.
[recensere]Robertus Dux cepit iterum Brundusium et fugavit Graecos, et comprehendit Miriarcham in proelio, et postea ivit super Oriam, et iterum cepit eam, et fecit castrum in Mejana.
1063.
[recensere]Mense aprili mortuus est Gauffredus comes, et Goffridus filius eius cepit Tarentum, deinde ivit super castrum Motulae, et comprehendit eam, et castellum eius.
1064.
[recensere]Robertus comes cepit Materam in mense aprili; et mense iunio Goffridus comes comprehendit Castanetum. Et mense septembri mortuus est Malgerus comes, et deinde mortuus est in Tarento Guilielmus comes eius.
1067.
[recensere]Mabrica cum exercitu magno Graecorum fugavit Northmannos et iterum intravit Brundusium, et Tarentum. Postea ascendit super Castanetum et recepit eam. Moritur Constantinus Ducas, et reliquit imperium Eudociae uxori, et filiis eius; quae iterum fecit nuptias cum Romano, qui dictus est Diogenes, et ipse factus Imperator.
1068.
[recensere]Goffridus comes obsedit Montem Pillosum, et comprehendit eum in mense iunio. Mense octobri captum est iterum Hydrontum, et fugati sunt Graeci ab ea.
1069.
[recensere]Factum est proelium in campo Litii, et fugati sunt Graeci; et Robertus Dux cepit Gavinum, Obbianum, et Barim.
1070.
[recensere]Robertus Dux descendit super Brundusium, et Goffridus Comes venit cum exercitu magno et forti in navibus, et facta est inter eos, et Mabrica crudelis dimicatio, et occisio hominum in obsitione eius.
1071.
[recensere]Idem Robertus Dux cepit Brundusium. Moritur Humbertus frater eius. Romanus Imperator deponitur, et excoecatur, et succedit Michael Ducas filius Constantini.
1072.
[recensere]Idem Robertus Dux cum exercitu navali vadit ad capiendam Siciliam insulam, et Goffridus Comes obsedit Panormum, et cepit eam. Et mense iunio intravit Robertus gloriosus in Panormum, et fugavit Saracenos ab ea, et fecit triumphum magnum.
1073.
[recensere]Northmanni, et Petronius comes mense ianuario ceperunt civitatem Traniensem. Et Robertus Dux gloriosus reversus de Sicilia fugavit Petronium comitem circa Barim, et iterum comprehendit eam, et inimicatus est Petronius Comes cum Rogerio.
1074.
[recensere]Idem Robertus Dux ivit in Campaniam, et cepit multas civitates cum civitate Salerni, et inimicatus est cum Papa Gregorio.
1078.
[recensere]Petronius comes cepit Tranium. Michael Ducas privatur imperio a Nicephoro, qui dictus est Botoniates, et ipse factus est Imperator.
1079.
[recensere]Petronius comes intravit iterum Barim. Abiligardus comes ivit super Trojam, et fugavit Boamundum filium Roberti Ducis, et obsedit, et cepit Asculum, et iterum Robertus Dux recuperavit eam. Postea factum est proelium ibidem, et fugatus est Abiligardus cum militibus suis, et fugit in Constantinopolim, et ibi mortuus est inimicus Duci Roberto.
1080.
[recensere]Robertus Dux intravit iterum Tarentum, et Castanetum. Postea ivit cum exercitu super Barim, et fugavit Petronium, et iterum comprehendit eam cum civitate Trani. Et amicatus est cum Gregorio Papa in mense iunio, et confirmata fuit ab illo omnis terra, quam habebat Robertus Dux in Apulia, Calabria, et Sicilia. Nichephorus Imperator deponitur, et fit Imperator Alexius.
1081.
[recensere]Michael Ducas, qui fuerat expulsus a Nichephoro venit in Brundusium, et petiit auxilia contra Alexium a Duce Roberto; et Dux Robertus ivit cum eo ad Hydrontem, et ordinavit pro eo exercitum navalem multarum navium, et deinde cum eodem ivit ad insulam Corcyram, et cepit eam. Deinde ivit contra Dyrrachium cum quindecim millibus hominum; et factum est praelium in Dyrrachio, et a Roberto fugatus est Alexius. Et Robertus Dux cepit Dyrrachium, et obtinuit victoriam magnam contra Graecos super eum.
1084.
[recensere]Gregorius Papa obsidetur Romae ab Henrico Rege, qui constituerat Papam Guibertum archiepiscopum Ravennatensem, et fecit schisma in Ecclesia, et fuit ibidem coronatus ab eo. Gregorius vero vocavit ad auxilium suum Robertum Ducem cum multitudine maxima Northmannorum in mense madio, et liberatur ab eo, et adductus fuit in Salernum, et Henricus Rex fugatus est de civitate Romae, et rediit in Teutoniam.
1085.
[recensere]Robertus Dux venit Brundusium cum exercitu Northmannorum magno et forti, et misit se in navibus in mari in mense aprili, et ivit contra Venetos ad expugnandam Cassiopim. Et factum fuit proelium in mari, et victi sunt Veneti a Duce Roberto. Moritur Salerni mense madio Gregorius Papa, et ipse Dux moritur in Cassiopi mense iulio. Corpus eius reportatum est in Brundusium in mense septembri, et fuit sepultum in ecclesia Sancti Sabini in civitate Venusii, sicut ipse ante mortem praeceperat. Cor autem et interiora eius sepulta sunt in Hydronte. Succedit Roberto Rogerius filius eius Pater Willelmi III Ducis Apuliae, qui nunc feliciter ducatur.