Carmina (Catullus)/110

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png Carmen 109 Carmen 111 Fairytale right blue.png


Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
     Accipiunt pretium quod facere instituunt.
Tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es;
     Quod nec das et fers saepe, facis facinus.
Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
     Aufilena, fuit: sed data corripere
Fraudando †efficit plus quam meretricis auarae est,
     Quae sese toto corpore prostituit.



Fairytale left blue.png Carmen 109 Carmen 111 Fairytale right blue.png