Carmina (Catullus)/35
Catullus 35 est carmen Catullo ex Carmina eius. Haec invitat Caecilium, non notum scriptorem amicumque Catulli, ad domum Catulli in Verona ab oppidum Caecili, Como.
Verba Latina [recensere]
Poeta tenero, meo sodali.
velim Caecilio, papyre, dicas
Veronam veniat, Novi relinquens
Comi moenia Lariumque litus.
nam quasdam volo cogitationes
amici accipiat sui meique.
quare, si sapiet, viam vorabit,
quamvis candida milies puella
euntem revocet, manusque collo
ambas iniciens roget morari.
quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
illum deperit impotente amore.
nam quo tempore legit incohatam
Dindymi dominam, ex eo misellae
ignes interiorem edunt medullam.
ignosco tibi, Sapphica puella
musa doctior; est enim venuste
Magna Caecilio incohata Mater.
Fons [recensere]
Bender, Henry V., et Forsyth, Phyllis. Catullus: Expanded Edition. 2005: Bolchazy-Carducci Publishers, Inc.
