Carmina (Catullus)/9

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png Carmen 8 Carmen 10 Fairytale right blue.png

Verani, omnibus e meis amicis
Antistans mihi milibus trecentis,
Venistine domum ad tuos penates
Fratresque unanimos anumque matrem?       5
Venisti! o mihi nuntii beati!
Visam te incolumem audiamque Hiberum
Narrantem loca, facta, nationes,
Vt mos est tuus, applicansque collum
Iucundum os oculosque sauiabor.       10
O, quantum est hominum beatiorem,
Quid me laetius est beatiusue?

Fairytale left blue.png Carmen 8 Carmen 10 Fairytale right blue.png