Comoediae (Statius)/Ex incertis fabulis

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira.
O infelix, o sceleste!

Egone quid dicam? egon quid velim? quae tu omnia
Tuis foedis factis facis ut nequiquam velim.

Istam in vicinitatem te meretriciam
Cur contulisti? cur inlecebris cognitis
Non refugisti

cur alienam ullam mulierem

Nosti?

dide ac disice,

Per me licebit (...).

si egebis, tibi dolebit, mihi sat est,

Qui aetatis quod reliqüom est oblectem meae.
Vt me hodie ante omnes comicos stultos senes
Versaris atque inlusseris lautissime.
St tacete: quid hoc clamoris? quibus nec mater nec pater,
Tanta confidentia? auferte istam enim superbiam.
Si confidentiam adhibes, confide omnia.

innocentia eloquentiast.

Tantam rem dibalare ut pro nilo habuerit.

nimis audacem nimisque bardum barbarum

Quisquilias volantis, venti spolia memorant: i modo!
Omnibus laetitiis laetus incedo (...). .

quantum amantum in Attica est
nomen virginis,

Nisi mirum est, deintegravit.
Venerio cursu veni, prolato pede
Vsque ad scaphonem

mane ut ex portu in Piraeum
deum qui non summum putet,

Aut stultum aut rerum esse inperitum existumem:
Cuii in manu sit, quem esse dementem velit,
Quem sapere, quem sanari, quem in morbum inici
Quem contra amari, quem expeti, quem arcessier.
Homo homini deus est, si suum officium sciat.
Saepe est etiam sup palliolo sordido sapientia.
Quaeso igitur, quisquis es, mea mulier (...).
Grammonsis oculis ipsa, atratis dentibus
Advehitur cum iligna corona et chlamyde: di vostram fidem!
Pro di inmortales! unde prorepsit truo?

si quassante capite tristes

Incedunt.

sequere me.–Perii hercle.–Tu, quid enim oscitans

Hietansque restas?
operis remex
[Dum taeniam, qui volnus vinciret, petit]
Profertoque nobis in mundo futurum
Lectum

namque <mihi> malum in mundost, ere

Si non sarciri quitur
Di boni! quid hoc?

o tristes ineptias!
incolumi inscientia

vallata gula
decora domi
glabrum tapete
Leontium
gnoscit
facilioreis. sanctioreis.

fac velis:

Perficies.
profesti
Tantum bellum suscitare conari adversarios
Contra bellosum genus!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
Print/export
Arca ferramentorum