Jump to content

De Libero Arbitrio (Valla)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De libero arbitrio
Ad Garsiam episcopum Ilerdensem
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

Maxime vellem, Garsia Episcoporum doctissime et optime, ac summopere optarem, ut cum ceteri Christiani homines, tum vero hi qui Theologi vocantur, non ita multum tribuerent philosophiae, nec tantum in ea operae consumerent, et prope parem ac sororem, ne dicam patronam, theologiae facerent. Male enim sentire mihi videntur de nostra religione, quam putant philosophiae praesidio indigere: quod minime illi fecerunt quorum iam multis saeculis opera exstant, apostolorum imitatores, et vere in templo Dei columnae. Ac quidem, si probe animadvertamus, quidquid illis temporibus haeresum fuit, quas non parum multas fuisse accepimus, id omne fere ex philosophicorum dogmatum fontibus nascebatur, ut non modo non prodesset philosophia sanctissimae religioni, sed etiam vehementissime obesset. At eam isti de quibus loquor natam esse ad extirpandas haereses iactant, quarum potius seminarium est, nec intelligunt se imperitiae accusare piissimam antiquitatem quae in expugnandis haeresibus philosophiae arma non habuit, et saepe contra ipsam philosophiam depugnavit acerrime et tanquam Tarquinium in exilium eiecit, neque redire passa est. Itane imperiti fuerunt illi et inermes? Et quomodo tantum orbis terrarum in ditionem suam redegerunt? Vos contra, tali armatura muniti, ne tueri quidem potestis, proh rem indignam et flebilem, quod ipsi vobis quasi patrimonium reliquerunt. Quid igitur causae est cur in maiorum vestigiis nolitis insistere? Si minus ratio, certe auctoritas illorum effectusque inducere debuit, ut se imitaremini potius quam novam viam ingrederemini. Odiosum puto et execrabilem medicum, qui aegrotum probatis iam usu medicamentis curare non vult, sed novis et experimento non cognitis; et nautam qui mavult insuetum iter tenere, quam id per quod ceteri salva navi ac mercibus navigarunt. Itaque eo insolentiae processistis ut putetis neminem posse theologum evadere, nisi qui praecepta philosophiae teneat eaque diligentissime perdidicerit, stultosque simul eos facitis qui ante hac vel nescierunt haec, vel nescire voluerunt. O tempora, O mores! Apud senatum olim romanum non licebat nec civi nec hospiti loqui lingua peregrina, sed tantummodo illius urbis vernacula: at vos, quasi Christianae reipublicae senatores, gentilem sermonem magis quam ecclesiasticum et audire et proferre delectamini. Sed adversus alios dicendi multis in locis dabitur tempus; in praesentiarum vero ostendere volumus Boetium nulla alia causa, nisi quod nimis philosophiae amator fuit, non eo modo quo debuit disputasse de libero arbitrio in quinto libro de consolatione.

Nam primis quattuor libris respondimus in opere nostro de vero bono; atque hanc omnem materiam quam diligentissime potero discutere et resolvere conabor, ut de ea non frustra post omnes ego scriptores videar disseruisse: aliquid enim de nostro ac praeter ceteros afferemus. Ad quod faciendum, cum mea sponte animatus essem, tamen currentem, ut aiunt, incitavit disputatio mihi nuper habita cum Antonio Glarea, homine perliterato ac bene acuto, mihique cum propter mores, tum quia conterraneus sancti Laurentii est, longe carissimo, cuius disputationis verba in libellum retuli, exponens illa quasi agatur res, non quasi narretur: ne « Inquam » et « Inquit » saepius interponeretur; quod se fecisse Marcus Tullius, vir immortali ingenio, cur dixerit in libro quem inscripsit Laelium, equidem non video. Nam ubi auctor non a se disputata, sed ab aliis recitat, quonam modo « Inquam » interponere potest? veluti est in Laelio Ciceronis, in quo disputatio continetur habita a Laelio cum duobus generis, G. Fannio et Q. Scaevola, recitataque ab ipso Scaevola, Cicerone cum nonnullis familiaribus audiente, et, ut illa aetate, vix ausuro disputare et colloqui cum Scaevola, quandam prae se vel aetatis vel dignitatis religionem ferente. Sed ad propositum. Antonius igitur ad me meridie cum venisset, nec occupatum sane offendisset, sed cum domesticis quibusdam sedentem in exhedra, quodam quasi prooemio praelocutus ad rem atque ad tempus accommodato, ita deinde subsecutus est:

AN. Perdifficilis mihi et in primis ardua quaestio videtur de libero arbitrio, ex quo pendet omnis rerum humanarum actio, omne ius et iniuria, omne praemium et poena, neque id in hac solum vita, verumetiam in futura, qua quaestione non facile dixerim an ulla sit vel magis scitu necessaria, vel quae minus sciatur. Saepe enim mecum metipso, saepe cum aliis de ea quaerere soleo, nec ullum adhuc huius ambiguitatis exitum reperire queo: usque adeo conturbor aliquando propterea apud me atque confundor. Verumtamen non idcirco unquam inquirendo defatigabor, nec desperabo hoc percipi posse, licet multos sciam eadem spe fuisse frustratos. Ideoque tuam quoque audire in hac quaestione sententiam velim, non modo quod omnia indagando et collustrando fortassis ad id quaero perveniam, sed etiam quod notum habeo quam acri iudicio sis et exacto.

LAU. Est, ut ais, perdifficilis quidem ista quaestio et ardua et haud scio an ulli cognita. Sed non est causa cur conturberis propterea ac confundaris, vel si nunquam istud sciturus sis. Numquid enim iusta indignatio est, si id tu non assequaris quod vides assecutum esse neminem? Atqui multa sunt apud alios quae non sunt apud nos, nequaquam tamen aegro ferenda animo, sed moderato et aequo. Alius nobilitate praeditus est, alius magistratu, alius opibus, alius ingenio, alius eloquentia, alius horum plerisque, alius omnibus. Nemo tamen aequus rerum aestimator, ac suae sibi industriae conscius ea re dolendum sibi existimavit, quod ipse illa non haberet; quanto autem minus quod pennis avium careret, quas nemo habet. At enim si propter omnia quae nescimus molestiam contraheremus, duram nobis et acerbam vitam redderemus. Visne enumerem quanta sint nobis ignota, non solum divina et supernaturalia, quale hoc est, sed humana etiam, et quae in nostram scientiam cadere possunt? Brevi dicam, multo sunt plura quae ignorantur. Unde Achademici, falso illi quidem, sed tamen nihil nobis plane cognitum esse dicebant.

AN. Ego vero fateor istuc verum esse quod dicis, sed nescio quomodo impatiens sum et avidus, ut impetum animi cohibere non possim. Nam quod de pennis avium dixisti, non esse dolendum si illas non habeam, quas nemo habet, audio: sed cur tamen recusare deberem alas, si modo Daedali exemplo assequi possem? Nunc vero quanto praestantiores alas concupisco? quibus non e carcere parietum, sed e carcere errorum evolem, et in patriam, non hanc quae corpora genuit, ut ille fecit, sed in eam ubi animae nascuntur transvolem et perveniam. Nam Achademicos cum sua persuasione dimittamus, qui cum omnia dubia ponerent, tamen eos dubitare certe dubium non erat; et cum nihil sciri affirmarent, tamen inquirendi studium non relinquebant. nos porro scimus posteriores ad ea quae prius enventa erant multa addidisse, quorum exemplum et institutio animare nos debet ad alia quoque invenienda. Quare noli, quaeso, hanc mihi solicitudinem molestiamque eripere: erepta enim molestia, eripueris simul et inquirendi diligentiam, nisi forte tu, ut spero et opto, aviditati meae satisfeceris.

LAU. Egone satisfaciam quod nemo alius potuit? Nam quid dicam de libris? quibus sive acquiescis, non est aliquid praeterea requirendum; sive non acquiescis, nihil est quod ego melius queam dicere. Quamquam tu videris quam sanctum sit et quam tolerabile omnibus libri, et quidem probatissimis, te bellum indicere, et cum nullo illorum facere.

AN. Scio equidem videri non tolerabile ac pene sacrilegum in libris iam usu probatis non acquiescere, sed te non fugit in plerisque solere inter se illos non convenire, diversasque sententias defendere, ac paucissimos esse, quorum auctoritas maior est quam ut eorum dicta veniant in quaestionem; atque in ceteris quidem rebus fere non repugno scriptoribus, modo hunc, modo illum probabiliora dicere existimans. In hac autem, de qua tecum loqui instituo, pace tua et aliorum dictum sit, nemini prorsus assentior. Nam quid de aliis dicam? cum Boetius ipse, cui in explicanda hac quaestione datur ab omnibus palma, quod susceperit implere non possit; sed ad quasdam res confugiat imaginarias et commentitias. Ait enim Deum per intelligentiam, quae supra rationem est, et per aeternitatem omnia scire, omniaque habere praesentia. At ego ad cognitionem intelligentiae et aeternitatis, qui rationalis sum et nihil extra tempus agnosco, aspirare qui possum? Haec ne Boetius quidem ipsum suspicor intellexisse, si modo vera sunt quae dixit, quod non credo. Non enim verum dicere censendus est cuius orationem nec ipse nec alius intelligat. Itaque cum recte hanc disputationem introduxisset, non tamen recte eam executus est; in quo si mecum sentis, gratulabor sententiae meae; sin minus pro tua humanitate non gravaberis quod ille obscure locutus est, id tu lucidius eloqui: utrocumque autem modo, aperies mihi sententiam tuam.

LAU. Vide quam aequa postules, qui iubes me vel damnando, vel emendando, Boetio contumeliam facere.

AN. Numquid tu vocas contumeliam, veram de altero sententiam ferre, vel eiusdem obscurius dicta apertius interpretari?

LAU. Atqui odiosum est hoc in magnos viros facere.

AN. Odiosus certe non monstrare viam erranti, et ei ut monstres oranti.

LAU. Quid, si viam ignoro?

AN. Istud est nolentis monstrare viam, dicere « viam ignoro »; quare noli recusare iudicium tuum aperire.

LAU. Quid, si dicam me tecum sentire de Boetio, tecumque illum non intelligere, nec aliquid praeterea habere quo hanc questionem explicem?

AN. Sic hoc vere dicis, non ita vecors sum, ut abs te plus petam quam praestare potes: sed cave ne parum sis functus officio amici, si erga me fastidiosum te et mandacem praebas.

LAU. Quid istuc est quod tibi explicari postulas?

AN. Numquid praescientia Dei obstet libertati arbitrii, et an de hac quaestione recte Boetius disputaverit.

LAU. De Boetio postea videro, quod si ego tibi in hoc satisfecero, volo sponsionem facias.

AN. Quam tandem sponsionem?

LAU. Ut si te laute accepero in hoc prandio, ne iterum accipi velis in cena.

AN. Quod mihi prandium, aut quam cenam praedicas? non enim intelligo.

LAU. Ut sis contentus hac una quaestione discussa, nec alteram postea adicias.

AN. Alteram, inquis? Quasi vero non satis superque [satis] haec una sit. Quare libenter sponsionem tibi facio, nullam abs te cenam me esse petiturunt.

LAU. Age igitur, ipsam profer in medium quaestionem.

AN. Probe admones. Si Deus futura providit, aliter non potest evenire quam ille providerit. Veluti si Iudam praevaricatorem vidit fore, impossibile est hunc non praevaricaturum esse, id est necesse est Iudam praevaricari, nisi, quod absit, Deum carere providentia volumus. Hoc cum ita sit, nimirum censendum est genus humanum non habere in sua potestate arbitrii libertatem; nec de malis tantum loquor: nam ut his necesse est male facere, ita bonis e contrario bene, si boni tamen malive dicendi sunt qui arbitrio carent, vel eorum actiones existimandae rectae aut secus, quae necessariae sunt et coactae. Atque hic quid iam consequens sit tute ipse vides: nam Deum vel hunc iustitiae laudare, vel illum iniustitiae accusare et alterum praemio afficere, alterum poena, ut licentius dixerim, iustitiae videtur esse contrarium, cum actiones hominum sequantur necessario praescientiam Dei. Relinquamus igitur religionem, pietatem, sanctitatem, cerimonias, sacrificia; nihil ab illo expectemus, nullas preces adhibeamus, misericordiam eius omnino non provocemus, mentem reformare in melius negligamus, nihil denique, nisi quod libverit, agamus, siquidem praescita est a Deo nostra vel iustitia, iniustitia. Itaque aut non providere videtur futura, si praediti sumus arbitrio, aut non aequus esse, si caremus. Habes quid me in hac re addubitare faciat.

LAU. Tu vero non modo quaestionem in medium protulisti, sed eam latius quoque executus es. Ais Deum providisse Iudam praevaricatorem fore: numquid ideo et ad praevaricandum induxit? non video: quod enim Deus praescirit aliquid ab homine faciendum, ut id facias nulla necessitas est, quia voluntate id facis: quod autem voluntarium, hoc nequit esse necessarium.

AN. Noli expectare ut tibi tam facile dem manus, aut terga vertam sine sudore et sanguine.

LAU. Macte virtute esto, congredere propius, et comminus collato pede non telo decerne, sed gladio.

AN. Dicis Iudam voluntario fecisse, ideoque non necessario. Quod voluntario fecerit abnuere, id vero impudentissimum esset: quid igitur dico? nempe voluntatem hanc necessariam exstitisse, cum Deus eam praescierit: quod autem erat ab eo praescitum, id necesse fuit Iudam velle et agere, ne praescientiam alioquin mendacem faceret.

LAU. Adhuc non video cur tibi ex praescientia Dei voluntatibus atque actionibus nostris necessitas defluere videatur. Si enim praescire aliquid fore facit ut illud futurum sit, profecto et scire aliquid esse facit ut idem sit. Atqui si novi ingenium tuum, non diceres ideo aliquid esse quod scias illud esse. Veluti scis nunc diem esse: numquid quia hoc scis, ideo et dies est? an contra, quia dies est, ideo scis diem esse?

AN. Perge vero.

LAU. Eadem ratio est de praeterito. Novi iam octo horis noctem fuisse, sed mea cognitio non facit illud fuisse: potiusque ego novi noctem fuisse, quia nox fuit. Atque, ut propius veniam, praescius sum post octo horas noctem fore; ideone et erit? minime, sed quia erit, ideo praescisco: quod si praescientia hominis non est causa ut aliquid futurum sit, utique nec praescientia Dei.

AN. Decipit nos, mihi crede, ista comparatio: aliud est scire praesentia ac praeterita, aliud futura. Nam, cum aliquid scio esse, id variabile esse non potest: ut dies qui nunc est, nequit fieri ut non sit. Praeteritum quoque nihil differens habet a praesenti: id namque non tum cum factum est cognovimus, sed cum fieret, et praesens erat, ut noctem fuisse non tunc dum transiit didici, sed cum erat. Itaque in his temporibus concedo non ideo aliquid fuisse aut esse, quia hoc ita esse scio, sed ideo me scire, quia hoc est aut fuit. Sed alia ratio est de futuro, quod variabile est, nec pro certo sciri potest, quod incertum est. Ideoque, ne Deum fraudemus praescientia, fateamur certum esse quod futurum est, et ob id necessarium, hoc est quod nos libertate arbitrii privet. Neque est quod dicas id quod modo significabas, non ideo quod Deus providerit futura, ita fore; sed quia ita futurum est Deum providisse, et hoc vulnus infligas Deo, ut necesse ei sit futura praescire.

LAU. Armatus pulchre ad pugnam munitusque venisti: sed animadvertamus uter decipiatur, ego an tu. Prius tamen de hoc posteriore breviter satisfaciam, ubi ais, si Deus futura prospicit, quia futura sunt, necessitate illum laborare, cui necesse est eventura prospicere. Hoc vero non est tribuendum necessitati, sed naturae, sed voluntati, sed potentiae: ni forte Deum non posse peccare, non posse mori, non posse relinquere sapientiam suam, infirmitatis est, et non potius potentiae et divinitatis: sic non posse futura non prospicere, quae species sapientiae est, cum dicimus, non vulnus illi infligimus, sed honorem tribuimus. Itaque non verebor dicere, quae eventura sunt, Deum non posse non providere. Venio nunc ad illud quod primo responderas, praesentia ac praeterita variabilia non esse, ideoque sciri, futura variabilia, ideoque praesciri non posse. Quaero igitur num mutari possit, quin ad octo usque horas nox advenerit, quin post aestatem sit autumnus, post autumnum hyems, post hyemem ver, post ver aestas?

AN. Naturalia sunt ista, et eundem cursum semper currentia: ego autem loquor de voluntariis.

LAU. Quid ais de fortuitis? possuntne a Deo provideri, praeterquam quod illis necessitas afferatur? ut forte hodie pluat, aut thesaurum inveniam, concedisne haec sine ulla necessitate posse praesciri?

AN. Quidni concedam? putasne ita me male sentire de Deo?

LAU. Vide ne male sentias, cum dicas bene sentire. Nam si hoc concedis, cur dubitas de voluntariis? utraque enim in utramlibet partem cadere possunt.

AN. Non ita res est: illa namque fortuita suam quandam naturam sequuntur, ideoque et medici et nautae et agricolae solent multa providere, cum ex antecedentibus colligant sequentia, quod in voluntariis fieri non potest: vaticinare tu utrum ego pedem priorem moveam, utrumlibet dixerit mentiturus, cum alterum moturus sim.

LAU. Quis quaeso unquam tam argutus inventus est, ut hic Glarea? qui se Deo putet posse imponere, more illius qui apud Esopum viveretne passer quem sub pallio tenebat an mortuus esset Apollinem decipiendi gratia consuluit. Non enim mihi dixisti « vaticinare », sed Deo. Ego quidem nec si bona vindemia erit, id quod tu agricolis tribuis, vaticinari possum . Sed Deum nescire utrum pedem moturus sis priorem dicens, atque ita sentiens magno te piaculo obstringis.

AN. An existimas me aliquid affirmare, ac non disputandi gratia quaerere? Ceterum tu videris tergiversari ista oratione et quasi de gradu deiectum pugnam detrectare.

LAU. Quasi ego victoriae causa pugnem potiusquam veritatis; ac vide quam sim de gradu deiectus ; dasne nosse Deum nunc voluntatem tuam, vel melius quam tute ipse?

AN. Do vero.

LAU. Des illud quoque necesse est, te non illud acturum esse quam quod voluntas feret.

AN. ita sane.

LAU. Quomodo ergo ille ignorare potest actionem, si novit voluntatem, qui est fons actionis?

AN. Nihil minus: nam neque ipse scio quid facturus sim, licet quid voluntatis habeam sciam. Non enim volo hunc vel hunc pedem utique movere, sed alterum quam quem ille enunciaverit. Itaque, si me comparas Deo, ut ego quid acturus sim nescio, ita ipse nesciet.

LAU. Ecquid negoti est isti tuae captioni occurrere? Novit te ille paratum respondere aliter quam ipse enunciaturus est, et moturum sinistrum priorem, si ab eo nominatus sit dexter: utruncunque ergo dicet, compertum sibi est quid eventurum sit.

AN. Utrum autem dicturus est?

LAU. De Deo loqueris? fac me nosse tuam voluntatem, et pronunciabo quid eventurum sit.

AN. Age scias meam voluntatem.

LAU. Movebis priorem dextrum.

AN. En tibi sinistrum.

LAU. Numquid igitur praescientiam meam falsam esse docuisti, qui te moturum esse sinistrum sciebam?

AN. Cur ergo aliud dixisti quam sentires?

LAU. Ut te tuis artibus fallerem, et decipere volentem deciperem.

AN. At Deus ipse in respondando non mentiretur, nec falleret: neque tu recte facis respondens pro altero quod ille non responderet.

LAU. Nonne dixisti mihi « vaticinare »? non igitur debui respondere pro Deo, sed pro me quem rogaras.

AN. Ut versipellis es, paulo ante dicebas me Deo dixisse « vaticinare », non tibi, nunc contra loqueris. Respondeat Deus utrum pedem moturus sim priorem.

LAU. Ridiculum, quasi tibi ille sit responsurus.

AN. Quid? si vellet possetne vere respondere?

LAU. Imo posset mentiri quae veritas est.

AN. Quid responderet igitur?

LAU. Certes quod acturus esses, sed te tamen non audiente, diceret mihi, diceret uni istorum, diceret pluribus: quod cum fecisset, putasne vera praedicturum?

AN. Imo vero praedicturum vera, sed quid putas si mihi praediceret?

LAU. Mihi crede, tu quis sic aucuparis Deum fallere, si audires aut certe scires quid te acturum diceret, vel caritate, vel terrore instinctus, festinares agere quod ab eo scires esse praedictum. Sed haec omittamus, quae nihil ad praescientiam pertinent. Aliud est enim praescire, aliud praedicere futura. Loquere si quid habes de praescientia, relicta praedictione.

AN. Ita fiat, nam ea quae a me dicta sunt non tam pro me, quam contra te respondebantur. Redeo igitur unde digressi sumus, ubi dicebam Iudae necesse fuisse ut praevaricaretur, quia Deus ita fore providerat, nisi tollamus omnino providentiam. Siquidem, si possibile erat aliter evenire quam sit provisum, sublata est providentia; sin impossibile, sublatum est liberum arbitrium, res non minus indigna Deo quam si eius tolleremus providentiam. Ego enim, quod ad me attinet, mallem illum minus sapientem esse quam minus bonum. Hoc noceret generi humano, alterum non noceret.

LAU. Laudo modestiam tuam ac probitatem, quia in eo quod vincere non potes non pertinaciter pugnas, sed cedis et ad aliam defensionem te confers, quae mihi videtur ratio eius quod dudum proposueras. Quare, ut tibi respondeam, nego si possibile est aliter evenire quam praescitum est, consequens esse praescientiam falli posse. Nam quid obstat, haec simul vera esse? num quia potest aliter evenire continuo eveniet? Longe diversum est aliquid posse fieri et aliquid futurum esse. Possum esse maritus, possum esse miles aut sacerdos, numquid protinus et ero? minime. Ita possum aliter agere quam eventurum sit, tamen non aliter agam: et in manu Iudae erat non peccare, licet foret provisum, sed peccare malvit, quod iam sic fore erat praescitum. Quare rata est praescientia, remanente arbitrii libertate. Haec ex duobus alterum electura est: nam utrumque agere non licet, et utrum electura sit, lumine suo illa praenoscit.

AN. Hic te teneo. An ignoras praeceptum esse philosophorum quicquid possibile est, id tanquam esset debere concedi? possibile est aliter evenire quam praescitum est, concedatur ita esse eventurum: per quod falli iam praescientiam manifestum est, cum aliter eveniat quam illa crediderat.

LAU. Philosophorum mecum formulis agis? Quasi vero eis contradicere non audeam. Istud profecto quod ais praeceptum, cuiuscumque sit, quam absurdissimum puto: possum enim dextrum pedem priorem movere, concedamus ita fore: possum item movere priorem sinistrum, hoc quoque concedamus futurum: movebo igitur et dextrum priorem sinistro, et dextro sinistrum et per tuam possibilium concessionem deveniam ad impossibile, ut inteligas non esse concedendum, quicquid possibile est evenire, id utique eventurum. Quod cum ita sit, possibile est te aliter agere quam Deus praescivit, verumtamen non aliter ages, ergo nec falles.

AN. Non repugnabo amplius, nec cum tela omnia fregerim, unguibus pugnabo, ut aiunt, et dentibus: sed si quid est quo uberius mihi hoc explices ac plane persuadeas, audire abeo.

LAU. Concupisti alteram probitatis et modestiae laudem, cum es tui similis. Itaque faciam quod petis, quod eram etiam mea sponte facturus. Quae enim adhuc dicta sunt, non erant quae me dicturum constitueram, sed quae ipsa defensionis ratio postulabat. Nunc accipe quid mihi persuadeat, et fortasse etiam tibi persuadebit praescientiam non esse impedimento arbitrii libertati. Sed utrum mavis pauculis me verbis perstringere, an complusculis lucidius exequi?

AN. Mihi vero qui lucide loquuntur nunquam non videntur brevissime loqui; qui autem obscure, licet paucissima dicant, plus quam longissimi fuerunt. Habet praeterea ipsa orationis copia appositum quiddam et aptum ad persuasionem. Quare cum a principio petierim ut hanc materiam liberet tibi lucidius eloqui, non est quod dubites de mea voluntate; tamen utrum tibi commodius videtur, id agas. Nunquam enim iudicium meum anteferam tuo.

LAU. Mea quidem interest morem tibi gerere, sed quod tu commodius existimas, idem ego. Apollo igitur ille apud Graecos tantopere celebratus, sive suapte natura, sive ceterorum deorum concessu, futura omnia provisa et cognita habebat: non modo quae ad homines, verum quae ad Deos quoque pertinerent, reddens de iis oracula consulentibus, vera et indubitata, si credimus: sed hoc tempore vera fuisse concedamus, nihil enim obstat: hunc Sextus Tarquinius consuluit quid sibi foret eventurum. Fingamus eum respondere, et quidem versu, ut solet, sic:

« Exul inopsque cades, irata caesus ab urbe.»

Ad haec Sextus: « Quid ais, Apollo? Quid ego sic de te merui, ut fatum mihi tam crudele denuncies? ut ita tristem conditionem mortis assignes? revoca, obsecro, responsum tuum, laetiora vaticinare, melior in me sis, qui ad te regale detuli munus.» E contra Apollo: « Munera tua, iuvenis, grata sunt mihi sane et accepta, pro quibus oraculum vicissim reddidi, miserum illud quidem et triste, vellem laetius: sed in mea manu non est hoc facere. Ego nosco fata, non statuo; ego denunciare fortunam possum, non mutare, ego sortium index sum, non arbiter: meliora denunciarem, si meliora te manerent; nulla huius rei penes me culpa est: quippe qui ne meis quidem adversis, quae futura prospicio, obsistere queo. Incusa, si libet, Iovem, incusa Parcas, incusa fortunam, unde eventorum causa descendit. Penes illos et fatorum potestas sita est et voluntas, penes me nuda praescientia et praedictio. Tu poposcisti oraculum, ego dedi, veritatem exquisisti, mendacium dicere non potui, ad templum meum e longinqua regione venisti, sine responso dimittere non debui. Haec duo procul a me absint, mendacium et silentium ». Numquid ad hanc orationem Sextus posset iure respondere? « Imo vero penes te culpa est, Apollo, qui fatum meum sapientia tua provides; nisi enim tu providisses, haec mihi eventura non essent. »

AN. Non modo iniuste, sed nequaquam sic responderet.

LAU. Quomodo igitur?

AN. Ipse dicas.

LAU. Nonne hoc modo? «Ego quidem tibi, sancte Apollo, gratias ago, qui me neque mendacio decepisti, neque silentio aspernatus es. Sed hoc idem, quaeso, responde, cur tam iniquus in me, tam crudelis est Jupiter, ut sic tristia mihi fata assignet immerenti, innoxio deorum cultori?».

AN. Profecto hoc modo ego, si forem Sextus, Apollini responderem; quid autem ipse contra Apollo?

LAU. « Immerentem te atque innoxium vocas, Sexte? ne erres, scelera quae admissurus es inculpa sunt, adulteria, proditiones, periuria, et velut hereditarium tibi superbia »: an hic Sextus dicat: « Tibi potius scelerum meorum adscribenda est culpa; necesse est enim me peccare, quem tu peccaturum esse praescisti »?

AN. Insanus sit, si ita respondeat Sextus, non solum iniustus.

LAU. Numquid tu aliquid habes, quod pro illo loquaris?

AN. Nihil prorsus.

LAU. Si nihil ergo habet Sextus quod de praescientia Apollinis causetur, profecto nec Iudas habet quod incuset praescientiam Dei. Quod cum ita sit, nimirum tuae quaestioni satisfactum est, qua te turbari confundique dicebas.

AN. Satisfactum vero et, quod vix sperare audebam, plane persolutum, quo nomine et ago tibi et habeo gratias, prope dixerim, immortales. Nam quod Boetius mihi praestare non potuit, tu praestitisti.

LAU. Et nunc idem operam do ut de illo aliquid dicam, quod et te expectare scio, et me pollicitus sum facturum.

AN. An est quod de Boetia dicas? gratum mihi erit iucundumque.

LAU. Servemus tenorem fabulae institutae. Tu nihil existimas Sextum habere quod respondeat Apollini: interrogo te quid diceres adversus regem abnuentem se deferre ad te munus aut magistratum, quod diceret capitalia te in eo munere flagitia admissurum.

AN. «Iuro tibi, rex, per istam tuam fortissimam et fidelissimam dextram, me non commissurum in hoc magistratu flagitia.»

LAU. Idem puta dicturum Sextum Apollini: « Iuro tibi, Apollo, me non admissurum esse quae dicis ».

AN. Quid rursum Apollinem?

LAU. Certe non eo modo quo rex: nec enim compertum habet rex quid futurum sit, ut Deus. Dicat ergo Apollo. « Mendaxne ego sum, Sexte? nec quid futurum sit compertum habeo? admonendi te gratia locutus sum, an oraculum reddidi? Tibi iterum dico: adulter eris, proditor eris, periurus eris, superbus ac malus eris ».

AN. Digna Apolline oratio; quid poterit adversus haec Sextus hiscere?

LAU. An non venit in mentem quid hic afferre possit in suam defensionem? Num se condemnari ita molli animo feret?

AN. Quid, nisi sceleratus est?

LAU. Non est sceleratus sed praedicitur futurus. Tu vero si hoc tibi Apollo denunciaret, credo ad preces confugeres, orasque non Apollinem, sed Iovem, ut tibi meliorem mentem daret, fataque immutaret.

AN. Ita agerem, sed Apollinem mendacem facerem.

LAU. Recte loqueris, quod si hunc Sextus mendacem facere non potest, supervacuo preces adhibebit, quis aget? non indignabitur? non irascetur? non in querelas erumpet? « Itane, Apollo, a sceleribus temperare non possum, virtutem amplecti nequeo, reformare mentem a malignitate non valeo, libertate arbitrii non sum praeditus? »

AN. Fortiter Sextus, et vere et iuste: quid iterum deus?

LAU. « Sic se res habet, Sexte. Jupiter, ut lupum rapacem creavit, leporem timidum, leonem animosum, onagrum stolidum, canem rabidum, ovem mitem, ita homini alii finxit dura praecordia, alii molia, alium ad scelera, alium ad virtutem propensiorem genuit. Praeterea alteri corrigibile, alteri incorrigibile ingenium dedit, tibi vero malignam animam, nec aliqua ope emendabilem tribuit. Itaque et tu pro qualitate ingenii male ages, et Iupiter pro actionum tuarum atque operum modo male mulctabit, et ita fore per Stygiam paludem iuravit ».

AN. Semetipsum belle Apollo excusat, Iovem vero vel magis accusat: nam ego aequior sum Sexto quam Iovi. Expostularet itaque optimo iure sic: « Et cur meum crimen est potius quam Iovis ? quandoquidem nisi prave agere non licet, cur me Iupiter suo crimine condemnat? Cur me sine culpa ulciscitur? quicquid facio, non libero arbitrio facio, sed necessitate: voluntati potentiaeque suae obsistere qui possum?»

LAU. Hoc est quod pro mea probatione afferre volui, nam haec est vis huius fabulae, ut cum sapientia Dei separari non possit a voluntate illius ac potentia, hac similitudine separarem Apollinis et Iovis: et quod in uno Deo obtineri non valebat, id obtineretur in duobus, utroque suam certam naturam habente, altero quidem creandi ingenia hominum, altero autem sapiendi: ut appareat providentiam non esse causam necessitatis, sed hoc, quicquid est, totum ad voluntatem Dei esse referendum.

AN. En iterum in eundem me praecipitas puteum unde erueras: similis dubitatio haec est illi quae de Iuda a me prolata est: ibi necessitas adscribebatur praescientiae Dei, hic voluntati; aut quid interest quomodo arbitrium tollas? a praescientia tolli illud tu quidem negas, sed ais a voluntate, ex quo quaestio in idem recidet.

LAU. Egone aio tolli arbitrium ex voluntate Dei?

AN. An non consequens est? nisi solvas ambiguitatem.

LAU. Quaeras qui tibi eam solvat.

AN. Equidem te non dimittam nisi solveris.

LAU. At istud est non stare conventis, nec prandio esse contentum, sed cenam etiam postulare.

AN. Siccine me circumscripsisti? et per dolum sponsionem facere adegisti? Non stant promissa in quibus circumscriptio intervenit, nec abs te prandio me esse acceptum existimo, si quicquid epulatus sum cogis evomere, aut ut levius loquar, non minus esurientem dimittis quam acceperis.

LAU. Mihi crede, non ideo te sponsionem facere volui ut circumscriberem: nam quae mihi futura utilitas erat, cum liceret ne prandium quidem dare? In quo cum sis laute acceptus, et cuius nomine mihi gratias egisti, ingratus es si dicas per me coactum te esse illud evomere, aut esurientem dimissum qualis venisses; cenam est istud petere, non prandium, velle accusare, et petere tibi apponi ambrosiam ac nectar, deorum cibos, non hominum. Ego tibi pisces atque aves de vivariis meis, et vinum de suburbano colle apposui, ambrosiam vero et nectar ab ipsis petas Apolline et Iove.

AN. Quam ambrosiam aut quod nectar nominas, poeticas res et fictitias? Relinquamus haec inania diis inanibus et fictitiis, Iovi et Apollini; ex quibus vivariis cellisque prompsisti prandium, ex eisdem cenam peto.

LAU. An ita me agrestem putas, ut amicum ad cenam venientem meam abigerem? Sed cum viderem quonam haec quaestio foret evasura, iam tum mihi consulebam, sponsionemque te facere coïegi, ne postea a me aliquid, praeter id unum quod quaerebatur, exigeres. Quare tecum non tam iure ago quam aequitate. Penes alios fortassis hanc cenam nancisceris, quae penes me, si amicitiae credendum putas, omnino non est.

AN. Non ero tibi molestus amplius, ne benefico ingratus et amanti incredulus videar; verum tamen a quo suades me exquirere?

LAU. Si istud possem, non mitterem te ad cenam; sed una cenaturus venirem.

AN. Penes nullum putas hos, ut ais, divinos cibos esse?

LAU. Quidni ita putem? An non legisti verba Pauli de duobus filiis Rebeccae ex Isaac dicentis? « Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est quod maior serviet minori, sicut sriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cuius miserebor. Ergo non volentis neque currentis, miserentis Dei est. Dicit enim sriptura Pharaoni: quia in hoc ipso excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuncietur nomen meum in universa terra. Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Dicit itaque mihi: quid adhuc quaeritur? voluntati eius quis resistet? O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? » Et paulo post, quasi nimio splendore sapientiae Dei oculos prestringente, proclamat: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! » Quod si ille vas electionis et qui, in tertium usque caelum raptus, audivit arcana verba quae non licet homini loqui, haec tamen, non modo loqui, sed ne percipere quidem potest, quis tandem speret se investigare et assequi posse? Atque illud mihi diligenter adverte, non eodem modo dici liberum arbitrium impediri voluntate Dei, ut praescientia: nam voluntas habet antecedentem causam quae sita est apud sapientiam Dei. Siquidem cur ille hunc induret, illius misereatur, ut est sapientissimus et optimus, dignissima causa adducitur; atque aliter sentire impium est, nisi illum absolute bonum agere bene: in praescientia autem non est antecedens nec ulla omnino iustitiae et bonitatis causa; non enim sic dicimus: quare hoc praesciscit? sicut: quare hoc vult? Nos porro hoc solum quaerimus; quonam modo Deus bonus est, auferens arbitrii libertatem; auferret autem si non esset possibile aliter evenire quam praescitum. Nunc vero nullam necessitatem affert, nec privat nos libertate arbitrii hunc indurans, illius miserans, cum sapientissime ac sanctissime hoc agat; cuius causae rationem in quodam arcano, quasi aerario absconditam, collocavit. Neque dissimulaverim quosdam ausos hanc rationem inquirere, dicentes qui obdurantur ac reprobantur, eos secundum iustitiam obdurari ac reprobari: esse enim nos ex massa illa ob culpam primi parentis inquinata et in luteam conversa. Nam, ut multa transeam et uno argumento respondeam, cur Adam ipse, factus ex materia non coinquinata, et ad peccandum obduratus est, et universam massam luteam fecit sobolis suae?

Cui simile est illud factum angelorum, quorum quidam obdurati sunt, quidam misericordiam consecuti, cum omnes ex eadem substantia essent, ex eadem massa, ex non polluta, quos adhuc in natura substantiae et qualitate massae, ut sic dicam, aureae permanere audacter dixerim, neque hos per electionem in meliorem materiam conversos, neque per reprobationem illos in deteriorem; et alteri quasi vasa in ministerium mensae divinae electi honoris gratiam acceperunt, alteri vero existimari possunt vasa quae ab oculis relegata, quod contumeliosius est quam si lutea forent, omnem obscenitatem colluviemque suscipiunt; ideoque flebilior illorum damnatio est quam hominum. Plus enim contumeliae aurum accipit, ex quo facti sunt angeli, quam argentum, ex quo facti sunt homines, si foeditate impleatur. Quare in Adam non est materia argentea immutata, aut, si mavis dicere, lutea, sed eadem remansit quae antea erat. Itaque, qualis in illo fuit, talis in nobis est. An non ait Paulus ex eadem massa lutea fieri aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Neque dicendum est vas honorificum ex inquinata materia esse factum. Sumus igitur vasa argentea, malo dicere quam lutea, fuimusque diu vasa contumeliae, damnationis, inquam, et mortis, non obdurationis. Infuderat enim in nos Deus propter praevaricationem primi parentis in quo omnes peccavimus, poenam mortis, non culpam, quae venit ex obduratione. Ait idem Paulus: « Ab Adam usque ad Moysen regnavit mors, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae ».

Quod si propter peccatum Adae obdurati essemus, certe per gratiam Christi liberati, non amplius obduraremur, quod ita non fit. Plurimi enim ex nobis obdurantur; quare omnes qui in morte Christi baptizati sunt, ab illo peccato originali et ab illa morte liberati sunt; sed eorum aliqui misericordiam consequuntur, non sufficiente baptismo, aliqui non secus obdurantur quam Adam et angeli obdurati sunt. Respondeat igitur qui velit cur hunc obdurat, illius miseretur, et eum angelum potius quam hominem confitebor, si modo angelis haec nota sunt, quod non credo, cum Paulo (vide quantum illi tribuam) nota non sint. Quapropter si angeli, qui semper faciem Dei vident, haec nesciunt, quae tandem nostra temeritas est omnino ea scire velle? Sed antequam peroremus, de Boëtio aliquid dicamus.

AN. Opportune de ipso fecisti mentionem, quippe de illo mecum animo agebam, qui se speravit hoc scire, et alios edocere posse, non eadem via qua Paulus, sed eodem tamen tendens.

LAU. Non modo plus quam debuit sibi confisus, et maiora suis viribus aggressus est, sed nec eodem tendit, nec viam confecit quam inieriat.

AN. Cur ita?

LAU. Audies; hoc enim est quod ego dicere volebam: nam primus Paulus ait: «Non est volentis neque currentis hominis, sed miserentis Dei». Boëtius vero in tota disputatione colligit, non quidem verbis, sed re: Non est providentis Dei, sed volentis ac currentis hominis. Deinde non satis est disputare de providentia Dei, nisi dicatur etiam de voluntate, quod, ne multa dicam, ex facto tuo probari potest, qui non contentus prima quaestione explicata, de proxima quoque quaerendum putasti.

AN. Cum penitus rationes tuas considero, verissimam de Boëtio sententiam protulisti, a qua ne ipse quidem appellare deberet.

LAU. Et quid causae fuisse putas, ut homo christianus a Paulo discesserit eiusque nunquam meminerit, cum in eadem materia quam ille tractaverat versaretur, atque adeo in toto opere de consolatione nulla usquam de religione nostra, nulla de praescipis ad beatam vitam perducentibus, nulla de Christo mentio ac paene significatio reperiatur?

AN. Opinor, quod vehementior admirator philosophiae fuit.

LAU. Optime opinaris, ac potius intelligis: nam ita existimo, nullum vehementiorem philosophiae admiratorem posse Deo placere. Ideoque Boëtius, aquilonem pro austro sequens, classem oneratam vino non in portum patriae invexit, sed in barbaras oras atque in peregrina litora impegit.

AN. Probas mihi omnia quae dicis.

LAU. Ad perorationem igitur veniamus, aliquandoque finem faciamus, cum tibi de praescientia, de voluntate Dei, de Boetio quaerenti, ut reor, satisfecerim: hoc quod reliquum est, exhortandi, non docendi gratia dicam, licet, ut es animo bene constituto, non desideres exhortationem.

AN. Age vero, nunquam exhortatio non opportunata aut non utilis fuit, quam libenter cum a ceteris, tum ab amicissimis ac gravissimis, qualem te semper putavi, accipere soleo.

LAU. Ego quidem non te solum, sed ceteros qui hic adsunt et me in primis adhortabor. Dicebam autem causam divinae voluntatis, quod alterum induraret, alterius misereretur, nec hominibus nec angelis cognitam esse. Quod si ergo propter huius rei ignorationem, ut multarum quoque aliarum, a caritate Dei angeli non refrigescunt, a ministerii ordine non recedunt, beatitudinem suam propterea imminui non putant, nos ob hanc ipsam causam a fide, a spe, a caritate decidemus? et quasi ab imperatore desciscemus? et si sapientibus viris etiam sine ratione propter auctoritatem fidem habemus, Christo, qui est Dei Virtus et Dei Sapientia non habebimus? Qui ait se omnes salvos velle et mortem nolle peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. Et si bonis hominibus pecuniam sine chirographo credimus, a Christo, in quo dolus inventus non est, chirographum postulabimus? et si amicis vitam committimus, Christo committere non audebimus, qui pro nostra salute, et vitam carnis et mortem crucis accepit? Nescimus huius rei causam: quid refert? fide stamus, non probabilitate rationum. Scire hoc multum ad corroborationem fidei faceret? Plus humilitas. Ait Apostolus: « Non alta sapientes, sed humilibus consentientes ». Scientia divinorum utilis est? utilior caritas. Dicit enim idem Apostolus: « Scientia inflat, caritas autem aedificat ». Et ne de scientia humanorum tantum dici putes, ait: « Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis ». Nolimus altum sapere, sed timeamus ne simus philosophorum similes, qui dicentes se sapientes, stulti facti sunt; qui ne aliquid ignorare viderentur, de omnibus disputabant apponentes in caelum os suum, atque illud scandere, ne dicam rescindere volentes, quasi superbi ac temerarii gigantes, a potenti brachio Dei in terram praecipitati sunt, atque in inferno, ut Typheus in Sicilia, consepulti. Quorum in primis fuit Aristoteles, in quo Deus optimus maximus superbiam ac temeritatem cum ipsius Aristotelis, tum ceterorum philosophorum patefecit atque adeo damnavit. Nam, cum non posset Euripi naturam investigare, se in profundum illius praecipitans demersus est, prius tamen testatus elogio:

« Ἐπειὂὴ Άριστοτέλης ούχ εἵλετο Εὔριπον Εὔριπος εἵλετο Άριστοτέλην »

Hoc est: « Quoniam Aristoteles non cepit Euripum, Euripus cepit Aristotelem ». Quo quid superbius ac furiosius? aut quomodo potuit Deus ingenium illius ceterorumque similium magis aperto iudicio condemnare, quam ut permitteret illum ex scientiae immoderata cupiditate in rabiem verti, et mortem ipsum sibi consciscere, mortem, inquam, vel foediorem quam sceleratissimi Iudae? Fugiamus igitur cupiditatem alta sapiendi, humilibus potius consentientes. Christiani namque hominis nihil magis interest quam sentire humiliter: hoc enim modo magnificentius de Deo sentimus, unde scriptum est: « Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam ». Hanc ut adipisci possim, de ista quaestione, quod ad me attinet, amplius curiosus non ero, ne maiestatem Dei vestigans, obscurer a lumine, quod idem spero tu facies. Haec habui pro exhortatione quae dicerem, quod feci, non tam ut te atque istos animarem, quam ut meam animi persuasionem ostenderem.

AN. Ista vero exhortatio et animum tuum optime persuasum ostendit et nostros, ut pro aliis respondeam, vehementissime animavit. Ceterum hanc disputationem quam inter nos habuimus nonne mandabis litteris, et in commentarium rediges? ut huius boni alios participes facias.

LAU. Probe admones. Faciamus huius rei ceteros iudices, si bona est, participes, et ante omnes ad episcopum Ilerdensem disputationem hanc scriptam et, ut ais, in commentarium redactam mittamus, cuius iudicio nullum novi quod anteponere audeam, et quo uno probante aliorum improbationem non reformidem. Plus enim huic ego quam Antimachus Platoni, aut Tullius Catoni tribuo.

AN. Nihil rectius dicere aut facere potes, et hoc quaeso quam primum efficias.

LAU. Ita fiet.

Dialogi de libertate arbitrii
FINIS