Pars prima - GEOGRAPHICA
[recensere]CAPUT I - DE ANTIQUIS ET HODIERNIS MOLDAVIAE NOMINIBUS
[recensere]Totam, quam nunc vocamus Moldaviam, adiacentesque occasum versus regiones, trium fere orbis partium domitores Scythae tenuere, incertis tamen pro patrio more sedibus. Post plura nomina a succedentibus sibi invicem horum cohortibus illis partibus indita, Graecis eius regionis incolae aliquando Getae, aliquando Daci dicti sunt, tandem sub Romanorum monarchis, Dacorum appellatio praevaluit. His, Nervae Traiani virtute, devicto rege eorum Decebalo, partim extinctis, partim in diversa sparsis, tota illa, quam possederant, regio, in provinciae Romanae formam redacta, Romanis distributa civibus et in tres partes divisa est: Ripensem, Mediterraneam et Alpestrem. Illi Hungariae Valachiaeque partem adscripsere, istius Transylvania nomen habuit, huius denique appellatione maior nostrae Moldaviae pars, quae Hierasum et Danubium inter iacet, cum Valachiae contiguae limitibus fuit comprehensa. Labefactata post illa tempora Romanorum dominatione, oppressere Moldaviam crebrae barbarorum, Sarmatarum, Hunnorum, Gothorum invasiones, coactaeque fuere Romanae coloniae superare alpes, ac in montana regione Maramoris contra barbarorum furorem quaerere receptaculum. Ibi, posteaquam per aliquot secula locorum difficultate defensi, suis legibus regibusque vixissent, tandem circa annum Domini [ ], cum premi se animadverterent incolarum multitudine, regis Bogdani filius Dragosz, cum 300 saltem hominibus venantis specie montium transitum ortum versus tentare constituit. Hoc in itinere casu invenit bovem sylvestrem, Moldavis dzimbr dictum, et dum eum persequitur, ad montium radices descendit. Porro cum catula quaedam venatica, quam prae ceteris diligebat, Molda dicta, fortius ferae instaret, aestuans haec in profluentem se proiicit et telis ibidem interficitur, canis vero, quae in ipsis aquis quaesiverat fugientem, rapidis fluvioli undis absorbetur. In huius memoriam fluvium MoldavamDragosz primum appellavit: loco ubi haec acciderant suae gentis nomen Romanindidit, bovis vero sylvestris caput novi principatus insigne esse voluit. Post perlustratis viciniis, ubi campos fertiles, fluviis irriguos, civitates arcesque munitas, sed habitatoribus destitutas, reperit, popularibus suis, quae invenerit, nunciat invitatque ad occupandum solum adeo foecundum. Sequitur haud invita iuventus Romana suum principem, magnis turmis montium fauces penetrat, tum monstratis singulari omine locis pedem figit et eorum inventorem Dragosz primum novarum sedium principem salutat. Ita restituta pristinis aliquando possessoribus provincia cum civitate Romana, Romanum Dacicumque nomen perdidit et, a Moldava fluvio, Moldavia tum ab exteris tum ab ipsis incolis dicta fuit. Sed nec ubique eadem mansit appellatio. Turcae enim, cum propter finitimas in Europa occupatas provincias saepius in Moldaviam castra moverent, Moldavis primo Ak Ulach nomen indiderunt. Post, cum Bogdanus ultimis parentis Stephani M. iussis admonitus his feudi nomine suas subiiceret ditiones, Othmanidae, consueti principum nomina in regiones illis parentes transferre, Bogdanli eos vocare inceperunt, vetus autem nomen adhuc in Tartarorum sermone remansit. Finitimi ex alia parte Poloni et Russi Moldavos Volochos, h.e. Italos, Valachos vero Montanenses, quasi montanos aut transmontanos, appellarunt.
CAPUT II - DE MOLDAVIAE SITU, ANTIQUIS ET HODIERNIS LIMITIBUS ET REGIONIS TEMPERIE
[recensere]Moldavia in latitudine a gradu 44, 54’ adusque 48° et 51’, extenditur. Longitudinis ratio incerta; plerorumque tamen geographorum sententia, occidentalis ipsius pars, quae Transylvaniam tangit, in longitudinis 45°, 39’ collocatur; alteri extremitati, ubi prope Albam Iuliam, incolis Czetate Alba, in acutum angulum desinit, gradus 53, minutae 22, ut ex tabula videri potest, assignantur. Ceterum cum partim montibus occupetur, ea nimirum parte, quae Transylvaniam spectat, partim in planitiem se explicet, quae versus Poloniae Ucrainam, Bassarabiam et Danubium vergit, non eadem ubique est aëris temperies. Montana frigidior, sed et salubrior ventus afflat, campestria calidior et minus sanitati proficuus.
Morbos tamen non multos novit Moldavia, respecta dico regionum magis calidarum; aliquando sed raro pestilentia febribusque malignis vexatur. Pestilentiam non ex aëris corruptione oriri experientia comprobatum est: Eandem vero nonnunquam e Polonia, quae et saevius grassatur, nonnunquam per Aegypticas et Constantinopolitanas quae ad emporium Gallatz appellere solent naves, in nostras regiones irrupisse animadvertimus. Febrium malignarum, alia ibi, quam in reliquis Europaeis partibus, natura est. Vehementissimae esse solent, ac fere pestilentiales, ita ut illis laborantes plerique tertia die extinguantur; rari septimae diei crisin experiantur, rarissimi sanitati reddantur. Tantum autem huic morbo inest contagium, ut cum non adeo pestilentiam expavescant incolae, intimi etiam amici hoc laborantis consuetudine abstineant. Longaevos esse incolas, vel aëris intemperies, vel victus ratio, vel naturalis virium imbecillitas prohibet. Rarissimi septuagenarii, vix aliquem octuagenarium reperies. Sani tamen vitam plerumque ducunt, eoque vitae brevitas illis compensatur, quod sine morbis, qui[1] habent, alacrius transigere possint. Rustici praeterea multo plures attingunt annos, quam nobili genere nati et in deliciis mollique vita educati. Terrae motus, qui fere ubique calidiorum locorum delicias turbare solent, raro sentimus, neque unquam auditum est, aliquam civitatem aut montem terrae motu collapsum subversumque fuisse.
Moldavia non eosdem semper agnovit limites, sed mox ampliores, mox strictiores, pro ratione incrementi et decrementi reipublicae. Tandem Stephanus princeps cognomento Magnus, circa annum salutis [ ] hosce quos hodie quoque retinet limites posuit. Meridiem versus semper ipsius terminos definivit Ister fluvius, inter Europaeos maximus, et ulterius illud eius ostium, quo se prope Ciliam, veterum Lycostomum, vel ut nonnulli Achilleam, in Pontum exonerat. Ab ortu antiquus provinciae finis Pontus erat, sequentibus autem temporibus, Bassarabia et Bender per Turcica arma ademtis, arctius ex illa parte constricta est. Hodieque Prutum flumen ab ostio usque ad pagum Traian, inde Traiani fossam, per Botnam amnem, et rectam lineam ad Bicul amnis ostium, ubi se in Tyratem exonerat, ductam habet terminos, prout in delineatione clare patet. Poloniam et Oczacovienses Tartaros e septemtrione et oriente a Moldavia submovet Tyras sive Nistr fluvius, Turla Turcis dictus: cuius littora olim tantum ad Chotinum usque Moldavici iuris erant, recta linea inde per Prutum et Czirimusz fluvios fines illius regionis describente, post vero Stephani M. virtute adiacens ex Podoliae parte provincia usque ad ostium rivuli Seraphinecz Moldavicae adiecta est potestati: atque ita hodie coniuncti inter se amnes Tyras, Seraphinecz, Colaczin, et Czirimusz, boreales Moldaviae limites, ub provincia Campus Longus Ruthenus est[2], constituunt. Occasum versus hodie multo amplior est, quam olim fuit Moldavia. Nam ante Stephani M. tempora, omnes illi, quibus cingitur, montes Transylvanorum erant, arctisque ex ea parte premebatur limitibus. At huius fortitudine, aliquoties debellato Mathia Hungariae rege, repulsi Transylvani coactique sunt pactionibus imminentem sibi gladii ictum evitare. Cesserunt harum legibus omnia, quibus hae duae provinciae separantur, montium iuga, iusseruntque illas partes Moldavis parere, quae inter fluvios in Moldaviam descendentes essent mediae. Itaque ducta est a fontibus amnis Czirimus per origines fluviorum Suczava, Moldova, Bistriza et Totruss (Tortuss) usque ad fluvium Milcow linea, eaque limes inter has duas provincias constitutus. Valachiae disterminandae olim Siret et Totruss fl. erat, post vero virtute eiusdem Stephani Magni districtus Putnensis dominio Moldaviae adiectus fuit, ita ut hodie rivulus Milcow et Siret has provincias disterminet. Meridionali parti Danubius ponit terminum. His limitibus circumscripta Moldavia, ambitu 237 horarum itineris vel 711 milliariorum italicorum continetur, quem computum facile inire poterit, cuicunque adiectam huic tractationi mappam geographicam consulere libuerit. Olim autem, cum Bessarabia nondum Turcico, Tartaroque milite esset firmata, horas 247, milliaria 822 in circuitu habebat. Vicinis cingitur Moldavia ab occasu Transilvanis et Valachis, a borea Polonis, a meridie Turcis. Cum his omnibus acriter Moldavis decertandum fuit, dum defenderent adhuc suam libertatem. De quibus probatae fidei scriptor polonus sic fatur: „hi (Moldavi) natura, moribus ac lingua, non multum ab cultu Italiae absunt; suntque homines feri, magnaeque virtutis, neque alia gens est, quae pro gloria belli et fortitudine, angustiores fines cum habeat, plures ex propinquitate hostes sustineat, quibus continenter aut bellum infert, aut illatum defendit”. Et paulo inferius: „Tantae autem sunt virtutis, ut cum omnibus his gentibus, quarum fines attingunt, eodem tempore semper bello contenderint, victoresque fuerint: nam Stephanus, qui patrum nostrorum memoria principatum Daciae obtinebat, una propemodum aestate Baiezetem Turcam, Mathiam Hungarum, et Ioannem Albertum Polonum bello magno devicerat”. Orichovius, An nal. 5. ad annum 1552. Oppressa tandem Turcarum viribus republica, nullis aliis bellis petita fuit, nisi quae contra Turcas fuerunt suscepta, adeoque cum his hostes amicosque habuit communes. Soli Tartari Nogacenses, quibus in Bassarabia Turcae sedes dederunt, crebris vel in media pace incursionibus Moldaviam vexarunt, ac ad eam, quae nunc est, paupertatem redegerunt.
CAPUT III - DE AQUIS MOLDAVIAE
[recensere]Aquas plures, notatioribusque naturae lusibus ornatas, in alia tam arcta regione ac Moldavia est, vix ullibi reperies. Maiores fluvios, navigationisque capaces, quatuor numerat: Danubium, Tyratem, Hierasum et Siretum. Danubius, etsi tantum spatio id alluat, quod hodie Moldaviae principi subiacet, commoda tamen quam plurima in hanc regionem confert. Etenim, praeter mercatorias variarum gentium naves, quae illius beneficio ad emporium Gallacz appellere possunt, Moldavis merces suas[3] per Hierasum Constantinopolim aliasque Ponto adiacentes civitates transferendi, indeque haud exiguum lucrum sibi parandi concedit opportunitatem. De undis ipsius occultisque divitiis consulto tacemus, quod ea abunde iam exhauserint qui ante nos Germaniae Ungariaeque dederunt descriptiones.
In hunc se exonerat Prut, olim Hierasus, Ptolemaeo Gerasus, Ammiano Porota, antiquis Graecis Pyretus, e montibus Transilvaniae, Carpaticis veterum, qui hanc inter et Poloniam limites definiunt, ortum ducens, totamque Moldaviam secans. Aquam habet omnium quas novimus levissimam et saluberrimam, licet propter arenam, quam secum trahit, turbulentior appareat. Haec tamensi in vasculo vitreo asservetur, in fundum submergitur, limpidissimumque relinquit liquorem. Experimentum illius fecimus cum essemus in Moldavia, invenimusque mensuram centum drachmarum triginta drachmis leviorem esse aequali quantitate aquae ex aliis fluviis acceptae.
Siretus fluvius Moldaviae proprius, ex ultimis ipsius versus Poloniam terminis profluens, atque intra eosdem meridiem versus ostio bifido in Danubium se proiiciens. Satis amplus est amnis et profundus: sed quia sylvis undique et montibus circumseptus est, atque in nonnullis locis vadis (impeditus, nondum adhuc ubique aperiri potuit navibus semita.
Meridiem versus magnam Moldaviae partem alluit Tyras, hodie Nistr, recentioribus Graecis scriptoribus Dinastris, Turcis Turla, notior, quam ut quidquam de eo referri operae pretium existimemus. Id saltem memorare iuvabit, Turcas per hunc omnem commeatum apparatumque bellicum Constantinopoli per Euxinum Pontum Benderam, olim quoque Caminiecium, hodie Chotinum transferre. Ceterum aquas trahit, limpidas licet, graves tamen, sanitatique bibentium maxime contrarias. Effunditur in Euxinum Pontum ad Albam Iuliam.
Praeter hos minora quoque flumina Moldaviam irrigant: Barlad, qui in Tecucziensi agro, ab oriente versus occasum, sub pago Szerbanestii Sireto miscetur; huius amnis antiquum nomen investigare non potuimus. Suczava, qui urbi Suczavae, totius olim regionis metropoli, nomen dedit. Moldova, cuius nominis rationem supra explicavimus, Cap. I. Bistriza, ex alpibus Transylvaniae ortum ducens, aquas trahit adeo celeres et rapidas, ut et maxima saxa e montibus, per quos se praecipitat, abripiat et circumvolvat. Totruss, non minoris rapiditatis fluvius, haud procul a Bistriza fontes habet. Hierasus excipit Czirimussum flumen, quod limites inter Moldaviam et Poloniam definit, et inferius Ziziam. Tyrati miscentur, Reut fluvius, qui prope Orcheium singularem et amoenissimam insulam constituit, et Botna, cuius tamen dimidiam partem Tartari Budziacenses possident.
Amnes fere innumeros habet Moldavia. Potiores tamen, et quorum nomina exquirere potuimus, hic recensere non pigebit.
In Siretum se coniiciunt, Banila, Molnitza, Szomuz maior et minor, Vale niagra, Faraon, Racatau, Dzerulu Sohului, Milcow et Putna qui duo post inter se coniuncti Siretzel (hoc est parvus Sireth) nomen obtinent.
Suczavam augent Soczeviza, Solca et Solonez.
Moldavae dant aquas Homor, Slatina, Rissca, Nemtz, Topolica, Vale alba etc.
Bistricio Cracou amnis miscetur.
In Totruss (Tortuss) se exonerant Tarlev Salsus et alter, Oituz, Cassin, Vale saca et Vale re.
Barlad excipit rivulos Barladez, Sacovez, Vilna, Rebricze, Vasluy, Vasluez, Racowa, Crasna, Lohan, Docolina, Hobalna, Horiata, Smila, Tutova, Berhecz, Zeletin, Corod.
Czirimussum constituunt Czirimuss albus, niger, et Putila.
Ziziae aquas largiuntur Szubana, Sitna, Miletin, Bahlui, Bahluez, Sirca.
Hierasus sive Prut secum rapit Colaczin, Cosman, Cuczur (Czuczur), Czuhr, Bassev (Basseu), Corovia, Caminca, Caldarussa, Zizia, Gyrla mare, Dele, Vale mare, Vale Bratuleni, Moszna, Nirnova, Calmaczui, Lapuszna, Strimba, Serata orientalis et occidentalis, Kigiecz, Larga et Ilan.
In Tyratem moldavici effluunt rivuli Seraphinecz, cuius ostium ultimum constituit Moldaviae versus meridiem angulum, Czorna, Ikiel, Bicovez, Isnovez, Bicul.
In Reut se effundunt Solonez, Czuliuk maior, minor et medius, Dobrusze, Cula et Cogilnic.
Atque haec in Moldavia. In Bassarabia, flumina Cahul, Salcze et Ialpuh Danubio, Coglinik Tyrati dant incrementa.
Ex his unicus Ialpuh perpetuo fluit, reliqui omnes stagnorum magis quam amnium specimen prae se ferunt; quin et Cogilnik fontes per se habet nullos, sed dum autumnalibus pluviis turget, rivulus aliquis dici potest, tota vero aestate siccus et aridus fossae instar manet, unde Tartarorum Budziak incolentium iumenta, non raro, aquarum penuria, suffocantur.
Nec lacuum in Moldavia, quam fluviorum, maior penuria. Inter quam plures, tam natura, quam arte factos, quinque potissimum notari merentur.
Lacus Bratesz[4] inter Prutum et Siretum ad oppidum Galacz situs, in latitudine sesqui milliario italico, in longitudine duobus milliaribus extenditur. Fontes nullos habet, sed exiguo, nec adeo profundo alveo, Prutez vocato, ex Hieraso nutritur, idque eo tempore, quando pluviis imbribusque huius aquae accrescunt: reliquo tempore ille canalis siccus manet et putredinem nonnunquam lacui inducit. At primo vere intumescens nivibus solutis Danubius, non solum Hierasum retrudit, sed et totum lacum aquis novis et piscibus abunde replet, quos facile, recedentibus undis, capiunt incolae.
Lacum Orcheiensem, ad oppidum συνόνυμονReut et Cula fluvius constituit, sex milliaribus longum, latum duobus. Huius latitudinem et longitudinem auxit agger, quem ad reprimendam aquam, et magni proventus molendina extruenda, erexit princeps Basilius Albanus. Insulam habet in medio, parvam equidem, sed vineis olim nobilissimis, variisque fructuum generibus consitam.
Lacus Doroheiensis, ab urbe vicina cognomine ita dictus, non procul a Ziziae fluvii fontibus, piscium, quibus abundat, copia memorandus.
Lacus Colaczin, in Poloniae confinibus, hac re potissimum notatu dignus, quod ex eius boreali australique parte duo fluvii Colaczin et Seraphinez oriantur, Moldaviae Poloniaeque, inter Tyratem et Hierasum limites describant.
Ultimus et celebratissimus est lacus Ovidii, Lacul Ovidului[5] incolis, prope Akierman, olim Albam Iuliam, in Basarabia situs, eo nomine potissimum illustris, quod prope hunc notissimus poëtaromanus Ovidius[6] in exilio degere iussus fuisse dicatur. Alveo satis arcto in Tyratem prope huius ostia se exonerat, sed tot et tantis paludibus circumdato, ut eius latitudo, quoad pedibus iter negatur, ultra duo milliaria italica se extendat. Hunc pons iungit, ut ex ipsius architectura coniicere potuimus, structurae antiquissimae: quod satis evincit et eius operis firmitas, et lapidum, quibus constat, magnitudo.
Omnes hi, quos hucusque enarravimus, amnes et stagna, egregiis referti sunt piscibus. Praecipue illi rivuli, qui e montium cacuminibus descendunt, delicatissimas praebent pestrovas, lostosas et liposas, quos quotidie diebus ieiunio destinatis, vivos ad mensam principis citatis equis solent adducere.
Thermas, acidulas et minerales aquas, aut non habet, aut non detexit Moldavia; forsitan in uno Hieraso fluvio satis se medicamenti contra omnes morbos habere existimans.
CAPUT IV - DE PROVINCIIS ET CIVITATIBUS MOLDAVIAE HODIERNIS
[recensere]Tota Moldavia tribus olim absolvebatur partibus, inferiore, superiore et Bassarabia, in quibus universim provinciae minores numerabantur viginti tres. Posteaquam vero sequentibus temporibus Turcarum tyrannide oppressa esset Bassarabia Aronis principis perfidia tradita Tigine cum duabus partibus, novemdecim tantum regiones, neque hae integrae, hodiernis principibus remanserunt.
Inferior, incolis Czara de dzios dicta, duodecim minoribus provinciis, quas districtus vulgo recepto nomine vocant, constituitur.
Medium totius regionis tenet
1. AGER IASSIENSIS. In hoc Iassi, ad fluvium Bahluy, quatuor milliaribus superius quam in Hierasum se exoneret, sita urbs, totius Moldaviae metropolis. Sedem principatus Suczavia huc transtulit Stephanus M., quo melius quasi e medio ditionem suam contra Turcarum et Tartarorum insultus tueri posset, cum animadverteret Suczaviae, quod remotior esset a barbaricis limitibus, difficilius id fieri. Ante huius tempora pagus erat vilissimus, vix tribus aut quatuor habitatus colonis, molendinoque instructus, quod seniculus quidam[7] molitor, Ioannes aut diminutivo vocabulo Iassi dictus, possidebat. Huius nomen retinere urbem a se construendam princeps voluit, primumque templum, quod nunc cathedrale est, St. Nicolao dicatum, aedificavit, mox sibi et baronibus palatia extrui curavit. Moeniis murisque eam cinxit Radul princeps, alii aliis ornamentis aedificiisque publicis, ita ut et hodie plus quam XL templa, partim lapidea, partim lignea, maxima ex parte sat eleganter constructa, numeret. Ante L annos censu facto, duodecim privatarum aedium millia reperta sunt; post vero, crebris incendiis, nec non Tartarorum et Polonorum incursionibus, ita devastata est, ut vix tertia earum pars remanserit integra. Praeter aulam principis, quae universae regionis divitias eo contrahit, archiepiscopus Moldaviae semper ibid em manet, quamvis ille non Iassiensis, sed a pristina metropoli Suczaviensis vocetur. Iassiis autem proprie tantum protopopatus est, quod inferius pluribus dicetur.
A meridie hunc tangit
2. AGER CARLIGATURIENSIS, in quo nihil memoratu dignum, nisi Tyrgul Frumos, secundum etymon forum pulchrum, octo horis Iassiis versus Soczavam distans, ad eundem Bahluy fluvium situm, oppidum haud contemnendum, palatio principis lapideo instructum, cui praeest singularis praefectus, quem patria lingua parcalabium (h.e. commendans) vocant.
Ulterius occasum versus in longitudinem extenditur
3. AGER ROMANENSIS, primus, quem redeuntes ex Transylvania Romanorum coloniae, post Bathie incursiones, occuparunt, suoque antiquo nomine appellarunt. Ibi Roman, apud Bonfinium legitur Forum Romanorum, oppidum et sedes archiepiscopalis, in confluente Moldavae et Sireti fluminum, cui duo parcalabi a principe praeficiuntur. Hic primam nostros reduces fixisse sedem, multorum equidem, sed non universim est recepta opinio. Ostendunt enim inde haud procul in orientali Sireti littore alium locum, hodie Smedorova incolis dictum, ibique primam illam amplissimamque urbem conditam fuisse perhibent. Certum eandem a Stephano Magno longo post tempore instauratam et pristino splendori redditam fuisse, at aliquot post annorum decuriis a Petro cognomine Raress nescio quas ob causas denuo destructam incolasque in urbem Roman transmigrare iussos.
Huic ortum versus sub Iassiensi et Karligaturiensi adiacet.
4. AGER WASLUYENSIS. In hoc, Wasluy duodecim horis Iassiis in tractu versus Danubiam distans, urbs ad ostium rivuli Wasluy, ubi se in Barlad conicit, sita, aliquando principum sedes, quorum palatia et hodie ibidem extant. Huius cura, confirmata iam Iassiis metropoli, Wasluyensi parcalabio est commissa.
Meridiem versus in longitudinem porrigitur
5. AGER TUTOVIENSIS, nomen a Tutova amne, qui eum quasi medium secare videtur, adeptus. Praecipua istius est Barlad ad fluvium cognominem urbs, olim satis ampla, nunc vero desolata, omnibusque ornamentis destituta. Propria haec est sedes Vornicii de Czara de dzios (procuratoris inferioris Moldaviae), qui tamen cum semper aulam sequi debeat, duobus vornicis minoribus suas demandat vices.
Inferius uno milliari italico ad eandem ripam conspiciuntur rudera civitatis vetustissimae, hodie Czetate de Pamint i.e. civitas terrea appellata. Neque domus cuiusdam fundamenta reperiri potuerunt, nec aliud quidquam monumentum, unde de ipsius conditoribus certe aliquid statuatur. Soli ibi patent e terra constructi muri, unde forsitan haud sine ratione ad Tartarorum impetus repellendos ab incolis antiquitus factos fuisse existimemus.
6. AGER TECUCZIENSIS, Barladum ab occasu tangit, sat amplus quidem, sed nulla re memorandus, nisi Tecuczio, ad fluvium Barlad, octo horis Barlado versus Galaczium distante, oppido parvo, muris destituto et ignobili, duorum parcalabiorum sede, quibus provinciae illius administratio commissa est.
Ab occidente Sireti ripas tegit
7. AGER PUTNENSIS, cui fluvius Putna[8] nomen dedisse videtur. In eo Focszanii, oppidulum ad amnem Milcow, in Valachiae finibus situm, cuius starosta[9]illius provinciae rebus prospicit.
Adziud, non magni momenti est oppidum, suparius ad fluvium Sireth.
In radicibus montium Vranczie, non procul a Mira, Monasterio pietatis b.m. principis Constantini Cantemirii monumento, antiquissimae civitatis rudera reperiuntur, in quibus tamen nulla temporis aut conditorum invenire potuimus indicia. Locus ipse hodie ab incolis Kracsuna vocatur.
Ad alteram Sireti ripam inter Siretum, Danubium et Hierasum medius est
8. COHURLUYENSIS AGER, itidem a fossa Cohurluy, quae, licet per octo horarum spatium se extendat, semper sicca manet et rarissime aquis repletur, nomen habet. Ibi notari merentur Galacz oppidum, equidem structurae elegantia aut amplitudine non admodum conspicuum, sed emporium totius Danubii celeberrimum. Huc quotannis bis vel ter non solum e vicinis Ponto locis, Crimea, Trapezuntio, Sinope, Constantinopoli, sed et ex Aegypto, quin etiam ex Barbaria naves appellunt, lignisque moldavicis, quercu, cornu, abiete, nec non melle, cera, sale, butyro, nitro et frumento oneratae recedunt, qua ex re haud exiguum cunctis Moldaviae incolis nascitur emolumentum. Haud procul inde, in orientali Sireti ostio, conspiciuntur ruinae vetustissimae urbis, quae hodie ab incolis Gierginavocatur. Hanc Traiani temporibus fuisse conditam, argumento fuerunt eruta ex ipsius ruinis nostris temporibus numismata, nec non marmor, hac cum inscriptione:
IMP. CAESARI. DIV. FILIO. NERVAE. TRAIANO. AUGUSTO. GERM. DACICO. PONT. MAX. FEL. B. DICT. XVI. IMP. VI. CONS. VII. P. P. CALPURNIO. PUBLIO. MARCO. C. AURELIO. RUFO[10]
Supra hunc ad Hierasum occurrit
9. AGER FALCZIENSIS, in quo Falczii, oppidum haud inelegans ad Hierasum. Hanc sedem quondam Taiphaliorum fuisse evicerunt reperta nostris curis in viciniis vetustissimae urbis vestigia. Legebamus aliquando in Herodoti manuscriptis historiis ad Hierasum tribus diebus ab Istro bellicosissimam Taiphalorum gentem habitasse, civitatemque amplissimam condidisse. Huius rudera cum nullibi in campis apparerent, aliquot homines locorum gnaros in adiacentes Hieraso sylvas misi exploraturos, possentne invenire aliqua indicia, e quibus de vero urbis loco certius aliquid statui posset. Reversi retulerunt, visa esse sibi in sylvis densissimis, quae occasum versus sitae sunt, per quinque milliarium italicorum spatium in longitudinem ad fluvium protensa moeniorum turriumque fundamenta e cocto latere constructa, eaque, quamvis in campis interiacentibus non extent, circuli cuiusdam oblongi formam referre. Praeter haec confirmavit meam sententiam hodierna huius provinciae appellatio, quod Falczii a Taiphalia corrumptum esse similitudo nominis asserere videatur.
Superius in mediterraneis est Husz, oppidum exiguum, tamen episcopi sedes, nulla re magis memorandum, quam illo proelio, quo Petrus M. Russiae autocrator, cum parvo exercitu, Turcarum saepius repetitos insultus anno 1711 per quatriduum fortiter sustinuit et repulit. Haud longe ab eo loco conspicitur collis ingens manu factus, Tartaris Chan Tepesi i.e. Chani tumulus, incolis Mogila Rabuy dictus. De huius origine variae feruntur sententiae. Aliqui Tartarorum quendam Chanum cum toto exercitu a Moldavis ibi deletum tradunt, ac ipsius monumento hunc tumulum impositum; alii reginam quandam Scytharum, Rabie dictam, cum contra habitantes eo tempore in Moldavia Scythas, hucusque exercitum duxisset, ibi cecidisse, et a suis sepultam narrant. Quid verum falsumve, in tanta huius historiae obscuritate, pronunciare non audemus.
Falczios a septentrione cingit
10. AGER LAPUSZENSIS. Ad hunc olim pertinuit Tigine, Turcis Bender, urbs et olim munitissima, et nunc a Turcis multis operibus aucta ad Tyratem; nostris temporibus, regis Sveciae, e Pultaviensi pugna profugi, receptaculum. Frustra eam saepius oppugnarunt ante initas subiectionis leges Turcae, sed quod vi non potuerunt, fraude impetrarunt et Aronis principis, cui Moldavi Tyranni nomen indiderunt, perfidia. Hic enim, cum propter saevitiam et tyrannidem, quam in Moldavos exercuerat, sua ditione a proceribus expulsus esset, ad turcicum imperatorem confugit, eique pollicitus est, si principatui restitueretur, saepius expetitum Tiginecum XII pagis ipsius militi tradere et in perpetuam possessionem donare. Commotus hoc munere Sultan ipsum quidem sceptris restituit, contra munitissimum totius provinciae oppidum et firmissimum contra Polonos et Tartaros propugnaculum in operae praemium accepit[11]
Itaque nunc Lapussna praecipuum est huius regionis oppidum ad rivulum συνόνυμον situm, ubi duo parcalabii a principe constituti degunt, qui provinciae negotiis prospiciant. Praetera Kissnou, ad flumen Bicul, non magni momenti urbecula. Haud procul ab ea conspicitur series maximorum lapidum, ita in recta linea dispositorum, ac si humana industria illuc essent collocati. At hoc credere impedit et ipsorum lapidum magnitudo, et spatii, per quod extenduntur, longitudo. Continent enim aliqui trium aut quatuor ulnarum spatium in tetragono, eorumque series trans Tyratem usque ad Crimaeam pergit. Vernacula lingua kieile Bykului vocant, diabolorumque opus esse, rustica refert simplicitas, obstruere amnem Bycul coniuratorum. Certum, aliquot principes alveum huius amnis, qui longo tractu inter montes decurrit, obstruere tentasse, quo vicina loca, non nisi secandis foenis apta, in lacum converterentur, at nunquam opus potuisse perficere.
Supra hunc Tyrati adiacet
11. AGER ORHEIENSIS. Nomen nactus est ab Orhei urbe, ad fluvium Reut, non adeo magna, sed eleganti, et omnibus ad humanam vitam necessariis abundante. Victum largiter suppeditat haud longe ab ea ad orientem distans lacus Orheiensis, egregiaque, quam ille constituit, insula, de qua supra cap. III egimus pluribus[12]
Ultimus longo tractu Tyratis ripas legit
12. AGER SOROCCENSIS. Huius urbs praecipua est Sorocca[13], olim Alchionia, ad Tyratem sub collibus in campo sita, parva quidem, sed pro illius, quo structa est, aevi ratione munitissima. Murum habet quadrangularem, sed firmissimum, altissimisque turribus defensum et e silice structum, quo vicini colles abundant. Superiora huius provinciae versus septentrionem, aquae lignorumque penuria colere prohibet, adeoque illa unicum, quod in Moldavia est, sed non adeo magnum eremum constituunt, quae loci pars in accuratioribus tabulis geographicis, deserta inscribitur.
Hanc urbem defendere, quia, perdita Tigine, haud parvum est contra Polonos propugnaculum, duo militaris ordinis praefecti a principe iubentur.
Superior Moldavia, incolis Czara de sus, septem minores provincias comprehendit.
1. AGRUM CHOTINENSEM, qui supra Soroccensem ad Tyratem versus septentrionem porrigitur. In eo Hotin, urbs ad Tyratem, e regione Camenecii, inter amplissimas Moldaviae civitates numeranda[14]. Olim ab occidente muris fossisque altissimis, ab oriente praecipiti Tyratis ripa salebrosisque a natura ipsa munita erat rupibus: at in ultimo, quod cum Russis habuerunt, bello Turcae captam a se civitatem anno 1712 antiquis moeniis ex parte nudarunt, contra recentiorum in morem adeo fìrmis operibus cinxerunt, et plus dimidio amplificarunt, ut hodie non immerito elegantissima munitissimaque Moldaviae civitatum appellari possit. Cum Moldaviae principi pareret, singulari praefecto ipsius cura credebatur: iam ubi a Turcis oppressa est, pasza turcico, contra pacta et foedera polona, quae confìrmant, in Moldaviae urbibus nunquam praesidium turcicum positum iri, regitur[15]. Occasum versus sequitur
2. AGER DOROHOIENSIS, in quo Dorohoi, oppidum non adeo nobile, haud procul a Ziziae fluminis fontibus. Propria haec est sedes vornici de czara de sus, id est procuratoris superioris Moldaviae, in cuius locum, cum propter aulicas occupationes suae provinciae negotiis vacare non possit, duo minores vornici constituuntur.
Stephanestii, oppidum ad Hierasum, in quo nunc Turcae, expurgato amne, navale et promptuarium pro Hotini praesidiis constituisse feruntur.
Inferius situs est
3. AGER HIRLEVENSIS. Ibi Harlev, non magni nominis oppidum, cui regendo singularis parcalabius (sive commendans) datus est.
Cotnar, oppidum nulla alia re magis memorabile, quam vitibus egregiis, omnesque alias facile superantibus; ipsius regimen magno Paharnico (id est Pincernae) commissum est. Hoc in oppido catholicae religionis incolae superbissimae structurae lapideas habent ecclesias.
Botoszany, oppidum cum viciniis principis coniugi tributarium, cuius proventus singularis ibi constitutus camerarius dominae principis colligit.
Hos corona quasi cingit
4. CZERNAUCIORUM AGER, longo tractu Poloniae conterminus.
Huius oppidum praecipuum
Czernaucii, in boreali Hierasi ripa situm, cuius administratio magni Spatharii muneri est annexa. Prope pagum Cozmin ad amnem Cuczur, haud procul ab eo loco, ubi se in Hierasum exonerat, visuntur antiquissimae urbis ruinae, conditorum tamen, etsi saepius accurate inquisiverimus, nulla ullibi potuimus reperire indicia.
Ab occidua Sireti ripa sequitur
5. AGER SUCZAVIENSIS. In hoc notari merentur
Suczava, olim totius Moldaviae metropolis, principis et archiepiscopi sedes, iam fere tota in ruinis iacet. Sita est ad amnem Suczava, qui ipsi et nomen dedisse videtur, in colle plano, muris et fossis altissimis cincta[16]. Suburbium habebat in collis planitie protensum, satis amplum. Praeter principis, procerumque palatia, numerabantur ibidem lapidea templa quadraginta, plura lignea, privatarum aedium XVI millia, quae tamen omnia collapsa sunt, ablata inde sede principali. Hodie Hatmanni sive supremi exercitus ducis curae commissa est.
Radauz oppidum et sedes episcopalis, haud procul a Suczava, ad eundem amnem et Siret, ad illum angulum Sireti fluminis sita, ubi meridiem versus declinat.
6. AGER NIAMCZENZIS huic proxime subiacet, et sat longo spatio inter Moldavam et Bistriziam amnes extenditur. Ibi
Niamcz, ad amnem cognominem, urbs in altissimo monte aedificata, naturaque ipsa adeo munita, ut omnem hostilem impetum spernere videatur. Saepius tentata, bis tantum expugnata fuit, semel a Turcis sub Suleimani imperio, semel nostris temporibus a Ioanne Sobiesky, Poloniae rege, nec capta fuisset, nisi fames paucissimos Moldavos, qui in praesidio erant, post plurium dierum obsidionem eam Polonis tradere coëgisset. Quondam duplici muro erat instructa, per quem unica saltem porta permittebat transitum, post vero destructo a Turcis exteriori, interior tantum integer Moldavis remansit. Antequam Turcis subiiceretur Moldavia, quocunque ingruente bello principes liberos et thesauros suos eo a c in arcem vix expugnandam mittebant, et hodie quoque si quando a vicinis impetuntur incolae tutissimum hic habent receptaculum. Hunc in finem olim sat ampla palatia struxerant principes, quae et hodie ibi visuntur, sed non ea qua decet cura conservantur. E regione ad flumen Bistriciam situm est Piatra oppidum.
Claudit ordinem
7. AGER BACOVIENSIS, qui singularem vornicum praesidem habet; huius sedes est
Bacovium, in insula Bistriziae fluvii oppidum, pomorum fructuumque ubertate celebratum. Habet praeterea episcopum ecclesiae occidentalis, qui Bacoviensis nominatur. Sunt enim in submontanis districtibus complures subditi Moldavorum, tum natione, tum religione, ut se vocant, Catholici, quos Stephanus Magnus, victo Mathia, Hungariae rege, inde abegerat, et suis baronibus donaverat. Praecipuus Cantemiriorum pagus in districtu Roman, Pharaoni dictus, cujus incolae plus quam 200 familiarum omnes catholicae sunt religionis, lapideamque et antiquissimam habent ecclesiam.
Ocna, et Totruss ad amnem Totrusz, nulla re magis memoranda oppida, quam egregiis salis meatibus, quae ibi in viciniis reperiuntur. Hac, qui amplior est, ex Moldavia in Transylvaniam patet ingressus.
Bassarabia, quae tertia olim erat Moldaviae pars, tota campestris est, montes sylvasque nullas, flumen, quod perenne dicere posses, unicum habet, Ialpuh; fontibus rivulisque prorsus caret, unde ad succurrendum aquarum penuriae, puteos quam profundissimos incolae fodere debent. Pro lignis iumentorum fimo utuntur, eoque in sole tosto suas casulas calefaciunt. Sabiugata ea fuit a Turcis antequam totus principatus iis subiiceretur, non moldavici amplius iuris, etiamsi hodie quoque circa Danubii oras oppida et pagi pleni sint moldava gente, non minus christianam religionem profitente, quam tyrannidem utriusque Barbari ferente: sed partim Tartaris habitata est, partim Turcis, Seraskieri mandatis obedire iussis. Ipsa regio quatuor hodie provinciis absolvitur: Buziacensi, Akiermanensi, Ciliensi et Ismailensi.
Mediterranea tenet
1. BUDZIAK[17], Tartaris Nogaiensibus, quos nunc alii Budiacenses, alii Bielogrodienses vocant, concessum habitaculum. Cum enim circa annum Heg. 976, D-ni 1568, Selimi II iussu Crymeae Chanus fluviorum Tanais et Volgae combinationem tentaret, plusquam triginta Nogai eorum Tartarorum familiae, quae eousque Russiaco imperio paruerant, ab hoc defecerunt, et cum popularibus suis in Crymeam recesserunt. Hos cum non caperet Chersonesus, novae illis sedes in Budzaiensi agro tributae sunt. Ex illo tempore, accedentibus subinde novis e Nogaia familiis, adeo ista natio accrevit, ut numero vix cuiquam alii Scytharum ordae cedat. Ipsi in duas stirpes se dividunt, Orak Ougly, et Orumbet Ougly, genealogiasque suas sollicite conservant. Vitam patrio more in campis degunt, oppida nulla habent, praeter Causzenii ad fluvium Botna, qui exiguo spatio eam regionem tangit. Olim tamen sat elegantibus civitatibus hanc provinciam consitam fuisse temonstrant hinc inde conspicuae veterum aedificiorum ruinae: prae ceteris rudera dntiquissimae civitatis ad ripam Tyratis, hodie Tartarpunar, id est puteus Tartarorum dictae. Alissimo illa rupi imposita sunt, e cuius radicibus fons limpidissimus emanat. Nulla tamen ibidem inscriptio aut indicium, a quo condita esset, potuit reperiri. Sunt e ad flumen Ialpuh, haud procul ab ostio ipsius, alius urbis vetustioris vestigia, vulgo Tint[18] appellata. Collapsam illam anno [ ] instauravit Stephanus M.; post autem Turcae solo adeo aequarunt, ut vix locus ipsius hodie indicari possit. Ex ipsius ruderibus aliud oppidum e regione veteris struxerunt, quod et hodie floret et Tobak vulgo vocatur. Pontum tangit eo forte in loco, ubi vetus Aepolium.
2. AGER AKKIERMANENSIS. In hoc Akkierman, incolis Czetate alba, Romanis olim Alba Iulia[19], Graecis Mνϰαστρον, Polonis Bielograd, in ipso Ponti Euxini littore sita; urbs satis ampla et munitissima. Cum Moldaviae pareret, a magno Logotheta regebatur, hodie ipsius praesidio singularis Ianiczar Aga praeest Recentiissime celebrata fuit S. Iohanne novo, qui ibidem sub [ ] Turcarum tyranno subiit martyrium. Huius reliquias miraculosas, cum toto principum thesauro et cimeliis, anno [ ] e Moldavia abstulit Iohannes Sobiesky, Poloniae rex, cum se pro ecclesia et Christo, Papa pecuniam elargiente, militare iactaret.
Infra hunc ad Danubii ripas protenditur
3. AGER CILIENSIS. Huius urbs praecipua Kilia[20], olim Lycostomon, ad septentrionale Danubii ostium, eodem nomine a Graecis nautis appellare solitum, quod lupinarum faucium instar undas eructare videretur. Urbs est non spatiosa admodum, sed emporium celeberrimum, frequentatum ab omnibus, non circum iacentium solum maritimarum civitatum navibus, sed et remotioribus, Aegyptiis, Venetis et Ragusaeis, qui inde ceram et cruda boum coria solent abducere. Incolas non Turcas solum habet, sed et Iudaeos, Christianos, Armenios, aliosque diversarum nationum, quibus omnibus Nasir quidam, quem inspectorem vulgari nomine diceres, prospicit. Sub Suleimani imperio a Moldavis fuit exusta, atque ex eo tempore ad pristinum splendorem pervenire non potuit.
Interiores Danubii ripas legit
4. AGER ISMAILENSIS. Ibi notari merentur:
Ismail, Moldavis olim Smil dictus, munimentum haud contemnendum, Turcico milite firmatum, cui singularis Muteweli praeest.
Cartal ad Danubium, ubi Ialpuh flumen recipit, e regione Isakcze, fortalitium haud magni nominis. Ibi anno 1711, cum contra Ruthenos bellum Turcae gererent, Danubium ponte iunxerunt, et copias in Moldaviam traduxerunt. Urbi conservandae saltem Dizar h.e. commendans, constitutus est.
Renii olim Moldavis dictum, nunc Turcis Timarowa, eiusdem ordinis muninentum, haud procul ab Hierasi ostio ad Danubium situm. Ibi, etsi othmannico imperio pareat, nullus Turca; praesidium christianis constat, qui omnes natione Moldavi sunt, ipsiusque praefectus iisdem sacris addictus, vulgo Beszliagasi vocatus, silistriensi Bassae, qui semper Seraskier esse solet, est subjectus.
Atque hae fere erant urbes et oppida Moldaviae, quibus incrementum dedit ibertas, ademit iniusta inimicaque rebus publicis florentibus tyrannis. Harum conditores, neque veteres referunt, nec recentiores historici, nec ex inscriptionibus aut monumentis hucusque potuerunt erui. Nulla earum temporis aut populi conditoris aliquod praebet indicium, nil muris insculptum reperies, nisi quando hi ab aliquo principe instaurati fuere. Sola Suczavia in suis moeniis refert insculptos magno lapidi septem turres, corona imperiali, quam duo leones sustentant, tectas. Porro in ipsis turrium fundamentis area lapidea visitur, in qua duo pisces squamosi, capitibus deorsum, caudis sursum inflexi apparent, atque illis subiectum tauri syl vestris caput, quod stellam sex radiis instructam inter cornua tenet. At cum tauri sylvatici caput demum post secundam transmigrationem Romanorum in Moldaviam, de qua cap. I diximus, Moldaviae scutum esse inceperit, haec sculptura itidem magis de reparatione murorum Suczaviae, quam de illorum constructione testari videtur. Praeterea cum unanimi consensu omnes nostrae gentis historici testentur Moldavos, dum ex Maramoris in patriam pristinam redirent, civitates munitas arcesque habitatoribus vacuas reperisse, haud incongrue inde colligi posse videtur, ad multo remotiora tempora illarum fundationem esse reiiciendam. Confirmant hoc praeter alia, ratio structurae murorum in plerisque civitatibus, qui certe, exceptis paucis, quos ob Tartarorum incursiones recentius opus videri supra indicavimus, non aliam nisi romanam architecturam referunt. At omnia superant probatissimorum e Romanis historicorum testimonia, quibus evincitur, a Traiano mperatore magnas Romanorum civium colonias in Daciam fuisse traductas, eiusque successorem, Hadrianum, cum plures in oriente ditiones Barbaris cederet, solo metu ne illae darentur internecioni, retentum fuisse a Dacia deserenda. Accedit aeternum huius rei monumentum
FOSSA TRAIANI IMPERATORIS, hodie etiam sui conditioris nomen retinens, de qua miror neminem, neque veterum, nec recentiorum historicorum quidquam tradidisse memoriae. Haec, ut ipse αὐτόπτης testis sum, duplici aggere a Petrivaradino in Hungaria incipit, ad montes Demarkapu, ferream portam, descendit, inde simplici vallo per totam Valachiam et Moldaviam transit, Hierasum ad pagum Traian dictum, Botnam ad oppidum Causzen secat, transactaque tota Tartaria ad Tanaim flumen desinit. Ipsa ultra 12 cubitos hodie adhuc profunda est, unde forsitan haud sine ratione colligere possemus, ipsius spatium, dum strueretur, altero tanto latius profundiusque, atque adeo egregium adversus barbarorum irruptiones munimentum fuisse. Quae cum ita sint, concedi minime potest, quod aliqui statuere[21] voluerunt, Genuensium opera aedificatas esse Moldaviae urbes. Neque enim romanus miles, qui ibi perpetuo copiosus in praesidio erat, sine urbibus et tecto degere poterat, neque credendum videtur Genuenses, qui saltem mercaturae ergo in Ponto pedem figere quaerebant, in interiora Moldaviae penetrare voluisse, et in locis magis agriculturae, quam mercaturae opportunis, urbes construere. Si vero quis adhuc a Dacis veteribus, rebus illorum sub Decebali regno satis florentibus, eas constructas esse existimaverit, post a Romanis occupatas, suisque coloniis sedes datas, huic equidem contradicere non auderemus.
CAPUT V - DE MONTIBUS ET MINERIS MOLDAVIAE
[recensere]Ab occasu, ubi Transylvania et Valachia contermina est, Moldavia undique fere altissimis cingitur montibus: unde et Alpestris Daciae nomen a Romanis accepit; reliqua eius pars orientem versus fertilissimis campis patet. Montes arboribus frugiferis, pomariis, aliisque, quos alibi arte producere necesse est, natura sunt consiti, quibus interpositi subinde e montium cacuminibus iucundo susurru ruentes limpidissimi rivuli horti amoenissimi speciem conciliant: campi vicissim segetes, quas frigidior montanus aër crescere non permittit, abunde protrudit.
Montium altissimus est Czahlow, si antiquorum fabulis notus fuisset, non minus celeber futurus, quam Olympus, Pindus aut Pelias. Situs est in Nemcziorum agro, haud procul ab amnis Tazlev fontibus, et in medio perpetuis riget nivibus, ipsum autem cacumen nunquam nivibus tegitur, quod superare nivem demittentes nubes videatur. Ex eius cacumine, quod turris in formam altissime erigitur, rivulus aquae limpidissimae delabitur, magnoque cum fragore per praecipitia devolutus in Tazlov fluvium se coniicit. In medio ipsius statua conspicitur antiquissima, quinque ulnis alta, vetulam ovibus ni fallor XX cinctam referens, e cuius naturali parte, perennis aquae fons profluit. Difficile certe iudicatu, monstravitne hoc in monumento natura suos lusus, an solers artificis manus ita efformaverit. Nulli enim basi imposita est ea statua, sed cum reliqua rupe concreta cohaeret, a ventre tamen et dorso libera: et si etiam concedere velles, rimas artificioso calce esse illitas, cuius generis plura veterum inventa temporum iniuria intercidisse non negamus, vix tamen concipi potest, qua ratione canalis ille per pedem in naturam ductus sit, cum circumcirca nullibi vel fontis vel ullius alvei vestigia appareant. Probabile est, inservisse eam idolorum gentilium cultui, cuius administri solenne habebant, vel naturae, vel magiae artibus aliquid efficere, quo admirationem possint et divinitatis opinionem credulae plebi iniicere.
Ceterum ipsius montis altitudo inde colligi potest, quod sereno coelo, sole ad occasum declinante, Akkiermanni, quae urbs LX horarum spatio ab eo distat, totus et tam distincte, ac si in propinquo esset positus, queat conspici, cui simile nescio possitne de aliis etiam celebratissimis montium cacuminibus exquiri. In circumiacientibus collibus subinde conspiciuntur equorum, canum alarumque rupibus impressa vestigia, haud aliter ac si ingens equestris exercitus ibi aliquando transiisset. Multas de illis fabulas incolae referunt, sed quae veritati magis consentanea sit, de illis inquirant opinionibus curiosi rerum naturalium scrutatores.
Aliud etiam est montium iugum Ineul incolis dictum, boream versus, circa Czirimussum amnem, in ipso angulo, ubi Moldaviae, Poloniae et Transylvaniae concurrunt limites; altitudine quidem priori non comparandum, at non inferius singulari et nunquam alias observato naturae lusu. Etenim, rorem, qui ante ortum solis herbarum folia tegit, incolae colligunt, et postquam in vas collocarunt, aquae supernatans butyrum elegantissimum inveniunt, quod nec odore, nec colore, nec sapore ab ordinario butyro differt. Id autem non per totum annum fit, sed saltem tribus mensibus, Martio, Aprili et Maio, at reliquis vel humidioribus vel siccioribus nihil tale reperitur. Tanta est autem illius butyri nutritia facultas, ut si oves illo tempore in montium cacumina ad pastum ducantur, paucis diebus per nimia pinguedine suffocentur: quamobrem experientia edocti pastores illis mensibus greges suos intra montium radices continent.
Neque vero etiam solito montium munere, metallicis puto mineris, nostrae Alpes destituuntur. At antiquis has aperire temporibus, et principum sobrietas et metalli fossorum defectus prohibuit: nostris temporibus obstitit Moldavis Turcarum nota avaritia, metusque ne dum divitias quaererent, cum fundo et operam et fructum perderent. Ceterum non steriles esse hisce subterraneis opibus, argumento sunt profluentes ex illorum radicibus rivuli. Illi enim, cum angusto contineantur alveo, saepiusque, dissolutis nivibus aut imbribus, augeantur, non raro erumpunt, post in lectum redire coacti, arenam in locis, quae submerserant, relinquunt, in qua haud pauca auri purissimi grana reperiuntur. Haec Cingari colligunt, sordibus purgant, tantumque inde auri sibi comparant, ut et quatuor auri occas, quae 1600 drachmas faciunt, singulis annis principis coniugi tributi nomine possint solvere. In Chotinensi agro, haud procul ab ipsa urbe, reperiuntur in Tyratis ripis efficti a natura ipsa globuli ferrei, ita rotundi, ut sine alio ullo opere tormentis adhiberi possent, ferro tamen rudiori et nisi igne emolliatur, ad nullum aliud opus apto. Dum neglectum adhuc esset Chotinium, crebrius Caminiecum vehebantur, hodie autem vix permissuros esse Turcas arbitror, ut suo cum detrimento Poloni apparatum bellicum sibi instruant.
In Bacoviensi agro haud procul ab urbe Totruss, salinae sunt abundantissimae, incolis ocna dictae. Ibi nulla arte ad purgandum sal opus est, si terram uno alterove cubito submoveas, purissimum, et christalli aut porphyri instar pellucidum sal, nullis terreis particulis interstinctum reperies. Neque unquam deficiunt hi meatus, etsi quotidie plura hominum centena illis eruendis impendant operam. Etenim ubicunque salis tabulas extraxerint, subinde columnas huius chrystalli relinquunt, terram et concavitatem isiam sustinentes, ut locum habeant novae salis venae, in quem se exonerent: quo facto intra viginti annos eodem sale ita replentur acti cuniculi, ut nullum aliquanto eos evacuatos fuisse appareat indicium. Aliquando etiam in his pisces integri concreti reperiuntur qui nihilo ab aliis differunt, qui in fluviis vicinis capiuntur.
In aliis quoque locis multi tales salis meatus inveniuntur, sed hos aperiri prohibuerunt principes, ne propter effossi salis copiam imminueretur ipsius pretium, cum ea quae iam florent satis suppeditant necessaria. Montes integri in Moldavia extant, qui, si exterior terrae cortex adimatur, vitrei toti esse videntur. Maximum ex hoc in aerarium principis totamque ditionem lucrum redundat, quod praeter incolas, Budzakienses et Crymaei, quin et longe dissitae regiones, navibus sal quotannis inde avehant.
Nitrum ubique fere conficitur, quod campi Moldaviae fere omnes nigram, nitroque repletam terram monstrent.
Ad Tazlev salsum, haud procul a pago Mainestii in Bacoviensi agro, e fonte aliquo ebullit mixta aquae cleopyssa vel bitumen, quo ad unguendas rotas vulgo rustici nostri utuntur. Pecura illud vocant incolae, referuntque multo melius ad domesticos usus adhiberi posse, si modo ab aqua separetur, quam illud quod fit ex arboribus.
CAPUT VI - DE CAMPIS SYLVISQUE MOLDAVIAE
[recensere]Montium, quos hucusque narravimus proventus, longo passu superant campi Moldaviae, celebrati sua fertilitate apud antiquos recentioresque scriptores. In medio plurimarum provinciarum montibus fluviisque a Moldavia submotarum siti a nemine aluntur, omnibus victum suppeditant. Quae in montibus per tempestatum frigorumque iniurias produci prohibentur, in campestribus locis tam laetae crescunt segetes, ut triticum foecundis annis vicies quater, ador tricies, hordeum sexagies, milium, quod vix credet, qui non expertus est, trecenties seminata agricolae reddat. Avenae non aeque ac reliquarum segetum foecunda mater est Moldavia, nec adeo magnus usus. Nam illius loco hordeum equis in pabulum datur. Milium in superiore Moldavia quam elegantissime nascitur, unde inter nostrates ortum proverbium, milium in inferiore, malum in superiore parte Moldaviae corticem non habere. Hoc contusum pinsunt et ad panis formam coquunt, idque dum adhuc calidum est, frequentes cum butyro comedunt. Arborum frugiferorum non pomaria reperies, sed sylvas. Fructus sua sponte crescunt in montibus, sed in campis humana industria produci debent, at et ideo multo sunt delicatiores. Tanta praeterea illorum ubertas, ut pristinis temporibus in Moldaviam moturi Poloni nullo comeatu se indigere putarent, arbitrati sufficere sibi et exercitui fructus, quos abunde suppeditaret regio. Sed aliquoties plurimos ex illorum esu nimio morbos experti, ingentique, sine hostilibus armis, affecti clade cautius iam mercari didicerunt. At omnes reliquas terrae dotes longo passu superant egregia, quae longo tractu inter Cotnar et Danub, extenduntur vineta, tanta foecunditate, ut unicum pogon, quod est spatium XXIV orgyarum in τετραγόνψ, saepius quadringentas ad quingentas[22] mensuras XXXX librarum vini reddat. Generosissimum vinum nascitur Cotnari, quod est Harlevensis agri oppidum. Ignotum hoc est exteris, quod perdat vim suam, dum sine decenti cura in doliis vel mari vel terra vehitur; at omnibus Europaeis vinis, nec ipso Tocaiensi excepto, praestantius et nobilius esse afirmare ausim. Etenim, si in cella profonda et lapidea, quod apud nos fieri solet, per triennium conservetur, quarto anno tantas vires adipiscitur ut et cremati instar ignem concipiat. Vini tolerantissimum caput vix tertium poculum ferre potest, statim in crapulam mergitur, quam tamen nulii sequuntur capitis dolores. Colorem habet singularem, nec aliis vinis solennem, viridem nimirum, et quo antiquius est, eo viridiorem.
Atque ex hoc loco septemtrionem versus nulla amplius vineta, quae generosum vinum proferre possunt, reperiuntur, adeo ut et in Cotnariensium montium boreali parte, quamvis saepius fuerit tentatum, nunquam tamen aliqua vitis ad maturitatem pervenire potuerit. Ita dum detraxit reliquis boream versus adiacentibus regionibus vini ubertatem natura, in hoc uno loco quasi omnes suas vires exponere voluisse videtur. Ab hoc gradu secundum habetur quod Hussi in Falciensi agro producitur, tertium Odobestiense in Putnensi provincia ad Milcoviam flumen, quartum Necorestiense in Tecucziensi regione ad Siretum, quintum Greciense in Tutovensi agro ad Berhecz amnem, sextum denique quod in eadem ditione Costestienses campi protrudunt, ut alia ignobiliora innumera loca omittam. Hae vineae non incolis solum inserviunt, sed etiam pretii vilitas exteros mercatores, Russos, Polonos, Cosaccos, Transylvanos, quin et Hungaros allicit, ut magnam quotannis eius quamvis non melioris copiam in patriam suam transportent. Bessarabia quoque haud ignobilia olim, cum Moldavis pareret, vineta habuit, at ea iam collapsa sunt, postquam vini contemtores Turcae illam regionem colere coeperunt. Tamen qui in Ciliensi et Ismailensi agro habitant Christiani, quasdam adhuc vineas conservant, at vix tantum inde colligunt, quo suis subveniant necessitatibus.
Sylvis Moldavia quam plurimis superbit, tum caeduis, tum frugiferis arboribus conspicuis. Nautis inprimis commendata est quercus moldavica, eamque illi omnibus aliis lignis ad naves construendas esse aptiorem et contra carum firmiorem praedicant. Notarunt praeter alia album illum corticem, qui interius istos arbores tegit, nisi penitus illis adimatur, etiamsi vel minima particula remanserit, brevi tempore toti ligno inducere cariem, contra, si fuerit purgata, lignum contra omnes tempestatum, aëris et aquarum iniurias per plus quam centum annos incorruptum servari. Prae ceteris omnibus duo querceta Moldavis fuere celebrata, Cotnariense, et Kiegecziense. Cotnariensi, prope urbem eiusdem nominis, non natura, sed humana industria dedit originem. Campus erat amplissimus et ubique patens Stephani M. temporibus. In hoc cum Poloni magno cum exercitu castra metassent, adortus eos Stephanus M. profligavit, castris exutos in fugam vertit, plures caecidit, captivos eosque maxima ex parte nobiles plus quam XX milia coëgit. Pro his cum magnum lytrum Poloniae rex polliceretur, noluit assentire Stephanus, quod non pecuniam quaereret, sed tale sibi erigere cuperet trophaeum, quod ipsius posterioribus etiam seculis praedicaret victorias. Hunc in finem Polonis omnibus aratro iunctis totum illum campum, longum duobus, latum uno milliari, in quo commissum erat proelium, ligone subegit, praeparatisque hunc in finem glandibus consevit, quae iam in sylvas satis amplas et elegantes excreverunt. Moldavi eas hodie Dumbrevile Roszii, i.e. querceta rubra vocant, quod Polonico sanguine fuerint rigati. Poloni vero easdem Bucovina dixerunt, nec sine lacrymis unquam illius loci faciunt mentionem.
Alterum trans Hierasum in Bassarabiae limitibus situm Kigecz dictum, ab interiori parte triginta fere milliaria italica in circuitu complectitur. Munimentum hoc est fortissimum Moldaviae contra Scythas, quod saepius tentarunt, nunquam vero expugnare potuerunt. Arbores etsi procerae, ita tamen densae sunt, ut neque pedester homo aliter nisi per semitas solis incolis cognitas possit incedere. Olim plusquam XII m. incolarum strenuissimorum totius Moldaviae militum ibidem numerabantur: hodie post tot pugnas et mutuas strages vix duo millia remanserunt. Pactum hi habent cum vicinis Budziacensibus Tartaris, quo se obligarunt, his certam trabium summam quotannis concedere, quod Bassarabia sylvarum penuria maxime laboret. Id et hodie accurate observant; sed si violare Tartari leges, et plura, quod haud raro fit, postulare voluerint, armata manu resistunt, et saepe superiores evadunt. Sed de his plura inferius.
CAPUT VII - DE ANIMALIBUS FERIS ET DOMESTICIS
[recensere]De animalibus, quae Moldaviae cum vicinis regionibus communia sunt, longam facere narrationem non est nostri instituti, ut quibus non propositum est oberrantes hinc inde in sylvis cervorum, dorcadum, caprarum, vulpium, lyncium et luporum greges commemorare, sed illa referre, quae in animalibus moldavicis singularia observavimus.
Et ovium quidem tria diversa genera apud nos reperiri meminimus, alpestres, sorroccenses et sylvaticas. In Alpibus vix dici potest, quot et quanti ovium greges ubique conspiciantur. Cum enim quae occasum spectant Moldaviae provinciae non adeo segetibus producendis aptae sint, sola est ovium cura, quae illarum partium incolas occupet, victumque illis largiatur. Hinc et quotannis istarum ovium (TurcisKyvirdzik dictarum) plusquam LX millia per Graecos mercatores Constantinopolim pro sultani culina adducuntur. Earum enim caro a Turcis reliquis omnibus et propter suavitatem et digestionis facilitatem praefertur. Tribus autem potissimum in locis praestantiorem pastum inveniunt, in Kympullung Russico ad amnem Putila, Kympullung Moldavico ad fluvium Moldova, et montibus Vranzie in agro Putnensi. In campis, multo maiores alpestribus oves, sed non tam copiosae cadunt; ex his eae potissimum memorandae, quae in sorroccensi agro nascuntur. Illae omnes unam costam plus quam aliae habent, eamque quoad vivunt nunquam amittunt, at si in aliam traducantur provinciam, tertio anno agnum gignunt non habentem nisi costas solitas. Eadem ratione si alius agri ovis in sorroccensem transferatur, tertii anni agnellus una costa matrem superabit. Longe ab his diversae sunt oves sylvaticae, quales vix in aliis locis reperiri posse arbitror. Labium superius ad duas palmas in terram protensum habent, et hanc ob causam cum pascunt retrocedentes victum quaerere coguntur. In collo, quod brevissimum illis est, nullae vertebrae, neque adeo ad dextram aut sinistram caput deflectere possunt; pedes breves quidem habent, sed velocissimos, ita ut vix canes illas persequendo capere possint; praeter haec, tam acuto olfactu praeditae, ut venatores aut animal aliquod cum vento ad se venientes iam a milliari germanico sentire possint et se fuga eripere. Si vero adverso vento accesserint, nil nisi dum capiuntur, sentiunt.
Boves itidem montium incolae parvos habent; campestres vero magnos maiorum pulchrorumque boum greges, e quibus singulis annis plusquam XL millia per Poloniam Dantiscum aguntur, et inde Polonicorum nomine in vicinas re giones distribuuntur. In Moldavia par boum quinque imperialibus, in hieme tribus etiam emitur: contra Gedani XL et L imperialibus vendi accepimus. Pinguissimi praestantissimique reperiuntur ad rivulum Seratae in Falciensi et amnem Basseu in Czernauciorum agro, quod isti campi et sale abundent et herbas tenues pinguedinemque conciliantes producant. Horum proventus tantus est, ut non solum inde vitam sustentare incolae, sed etiam gravissima, quae Turcae exigere solent, tributa solvere queant. Circa utramque Tyratis ripam saepius etiam bubali sylvestres conspiciuntur: at illi non videntur esse indigenae, sed ex Podolia et Tartaria a borealibus ventis in hyeme illas regiones infestantibus congelatum Tyratem traiicere compulsi.
Sed in occidentalibus montibus aliud est animal, quod proprium esse nostrae regioni fere ausim. Zimbr Moldavis vocatur, magnitudine bovem domesticum aequat, caput tamen minus et oblongum[23], collum et ventrem graciliorem, pedes altiores, cornua tenuiora et erectiora habet, quorum extremitas acutissima pausliper exterius reflectitur. Animal est ferox et velox, ac caprarum instar per montium praecipitia scandere potest, unde vix nisi sclopeto occisum aut vulneratum capitur. Hoc est illud, cuius caput primus instauratae Moldaviae princeps Dragoss provinciae symbolum esse voluit.
Sues in Orheiensi agro ad pagum Tohatin inter Ikiel et Reut fluvios, non bifida, sed continua et fere equina ungula nascuntur: quod idem accidit porcellis, qui post tertium annum scrophis ex aliorum agris huc allatis proiiciuntur: neque id domesticis solum contingit, sed et sylvaticis, quorum in arundinetis circa Tyratem magna producitur copia.
Equos fert Alpestris Moldavia minores equidem et corporis habitu Ruthenis fere similes, at fortissimos, et laboris patientissimos, ungulis tam duris, ut per loca adeo aspera iter facientibus nunquam soleam inducere opus est. Campestres vero provinciae equos proferunt maiores, generosos, forma, symetria, velocitate et duritie conspicuos, nec Polonis Hungarisque solum, sed et ipsis Turcis laudatissimos, apud quos saepius teritur proverbium: Adzem dilberi Bogdan bargiri messhurdir, i.e. Persicus iuvenis et Moldavicus equus omnibus reliquis sunt laudatiores. Circa Bassarabiae limites magni quoque sylvestrium equorum greges reperiuntur, qui nihil a cicuris differunt, nisi quod paulo minores sint ungulisque praediti palmi latitudinem superantibus, coeterum rotundis et durissimis. Hos plerumque Scythae Budzacenses venantur, et vel conviviis vel suo usui adaptant. Namque sub autumnum, ubi tota illa regio perpetuis irrigatur imbribus et quasi in paludes convertitur, diem locumque conventus constituunt, mox omnes circumcirca campos ululatu et vociferantibus implent. Equi audito clamore, per undique reboantes campos huc illuc dispersi fugiunt, et cum nullibi strepitu vacuum locum inveniant, medio in prato quodam paludoso, illis Gioller dicto, coguntur. Ibi cum per latas ungulas fugere impediantur et in coeno haereant, a Tartaris hastis sagittisque petuntur, pars vivi capiuntur, pars occisi in illorum potestatem veniunt, quos inde pro rata benevolentia inter se distribuunt.
Praetermittam iam alia, quibus sylvae nostrae refertae sunt, fera animantia, lynceos, martes (non quidem quas vulgo vocant zebelinas) et vulpes etc., quorum pelles frigori potissimum arcendo inserviunt; de apibus saltem pauca commemorare iuvabit, quod ea, quae de illarum oeconomia observavi, nec iniucunda, nec forsitan omnibus nota sint. Maximum inde proventum habent incolae, eo quod interstincti ubique elegantissimis floribus campi et sylvae mellis et cerae colligendae perpetuam suppeditent materiam. Maius etiam lucrum habituri essent, si tot, quot singulis annis apes edunt, examina illis retinere liceret. Etenim provincialibus legibus cautum est, ne quis plura alvearia habeat, quam soli, quod ipse possidet, ratio permittit, ne eorum copia vicino afferat molestiam. Praeter favos communes, singularem quandam ceram fragrantissimi odoris, coloris subnigri conficiunt, at non in mellis receptaculum, sed impediendum lumen solare. Hunc in finem alveariorum custodes, si quod novum examen cum suo rege collectum vasi eiusmodi imponunt, consulto illud perforant multisque in locis fissuras faciunt. Apes, cum laborare non possint nisi in tenebris, illico antequam aliud quid agant, praefata cera nigriore ea foramina obducunt et post operari incipiunt. Hanc constituto tempore cum melle eximunt custodes, et quod ambrae fere odorem habeat, solaribusque radiis resistat, maiori pretio vendunt. Observatum est vicinarum sibi nimis apum examina, si in aëre occurrant, acerrimam ciere pugnam, neque ante desistere, donec una vel altera pars victa terga dare cogatur[24]. Victrices iam amplius nullum e floribus campisque mel colligunt, sed quotidie in devictae partis sedes ingrediuntur et iam praeparatum mel accipiunt, quod illae non possunt denegare. Custodes ubi vident strenue operari apes suas, nee tamen quidquam proficere, omnes quascunque in suis alvearibus reperiunt, creta in aqua liquefacta conspergunt, post altero die vicinum illum, in cuius apes habent suspicionem, accedunt, monstratisque albis maculis, ut reparet laesionem sibi illatam, adigunt.
Invenitur etiam in Moldavia et confiniis Pocutiae, avis quaedam, incolis Ierunka, Polonis Gluszka i.e. surda dicta. Gallinae sylvestris speciem referens, sed minor, et ipsa natura fatua et surda. Si venator centum tales in uno arbore invenerit, omnes unam post alteram sclopeto occidere potest, reliquis aspicientibus dum socia cadit. Ceterum carnem habet delicatissimam et albissimam, gustus suavitate perdrices etiam et phasianos superantem.
Pars secunda - POLITICA
[recensere]CAPUT I - DE FORMA REIPUBLICAE MOLDAVICAE
[recensere]Politicam reipublicae moldavicae descriptionem daturis, ante omnia de eius forma dispiciendum videtur, quod graviter in ea definienda viros etiam doctissimos lapsos esse reperiamus. Pristinis temporibus universam Daciam, posteaquam in provinciam Romanam redacta est, Romanis rectam fuisse et magistratibus et legibus, dubitare non permittunt evidentissima hac de re gravissimorum inter veteres historicorum testimonia. Destructo imperio, cum nec auxilia amplius nec rectores provinciae a Romanis mitterentur, assiduos vero barbarorum impetus sustinere non possent, et milite et ductore destitutae Italicae coloniae, vicinarum gentium exemplis moti, uni ex suis imperium in se dedisse videntur. Huius rationes accuratius exponere prohibet ingens ea, quae universas gentium illius seculi historias tegit caligo: id tamen certum, Moldaviae incolas, Italicae originis, qui contra Scytarum et aliorum barbarorum incursiones in montanis quaesiverant receptaculum, suos semper habuisse vel reges, vel principes. Ex eorum prosapia oriundus Ioannes ille famosissimus, apud Nicetam Choniadem, Valachorum Princeps, a quo Bogdanus natus, cuius filius Dragoss, primus nostris in patriam pristinam redeundi autor, eandem ab eis, qui illum in Moldaviam secuti fuerant, obtinuit dignitatem. Huius successores impetratam, partim haereditario iure, partim primatum electione, dominationem tanta gesserunt cum autoritate, ut Christianorum principum pluribus licet potentia et ditionum amplitudine, nemini tamen potestate et in suos iure cederent. Nullum deerat illis, quo maximi principes superbiunt, summae potestatis προτέρημα. Praeter Deum et gladium, superiorem in sua ditione agnoscebant neminem: nulli principi extero, vel feudi vel fidelitatis nomine, erant obstricti, bellum, pax, vita, mors et bona omnium incolarum ex ipsorum pendebat arbitrio, ac de illis omnibus pro lubitu iuste iniuste nemine contradicente poterat decernere. Denique et regium diadema ac despotae (Leunclavius, Pandect. cap. 71) nomen, Concilii Florentini tempore, Alexandro Bono Iohannes Palaeologus Constantinopoleos imperator concesserat. Si quando principem lacessebat vis inimica, illo iubente tota gens arma capere, vindictamque ab hostibus sumere debebat. Ita stetit et defensa fuit Moldavia, non contra vicinorum solum Polonorum et Transylvanorum iniurias, sed et Turcarum furorem, quin etiam Stefani M.[25] ductu, hostibus undequaque devictis, ulterius inimicas terras protulit suos limites. Verum enim vero huius dominatio fatalis periodus Moldaviae, summusque eiusque incrementi terminus fuit, ex quo sensim decrescere coepit, donec ad eam, quae nunc est, paupertatem pervenerit. Disparuit illico sub ipsius filio Bogdano praecipuus gloriae Moldavicae radius, absoluta Principis potestas, eique annexa belli pacisque iura, posteaquam Turcis fidem suam princeps obstrinxisset, et in feudi cognitionem quatuor aureorum millia Sultano quotannis solvere promisisset. Mansit tamen adhuc per haud breve tempus illius umbra aliqua, et in tutelam se magis dedisse Turcis, quam subiecisse respublica videbatur, forsitan quod nollent Turcae nondum confirmatos novorum civium animos commovere, vererenturque, ne dum eos mancipia vellent, hostes rebellesque experirentur. Extincta vero cum Stephano, Petri Raress filio, veteri Dragossiadum prosapia, ambitio procerum de diademate litigantium, Turcis Moldaviae tributa maiora imperandi, eaque, quam adhuc conservaverat, libertate spoliandi praebuit occasionem. Successu temporis, iidem, et principis electionem, quae proceribus relicta fuerat, penitus sustulerunt, principes exteros, quoscunque voluerunt, in principatum immiserunt, immissos exauctorarunt, mox exauctoratos denuo restituerunt, atque adeo omnia miscuerunt, ut tandem pleraque supremae potestatis iura, quae ante principum erant, aulae Othmanicae esse coeperint. Negare hic non possumus, maximam huius calamitatis causam fuisse ambitionem quorundam alienigenarum, qui, ut Principis gauderent nomine, quidvis promittere et concedere Turcis non dubitarunt; quod cum ex tributis consuetis solvere non possent, nova exactionum genera excogitare debuerunt. Ita, quae non nisi unicum iugum, neque id admodum grave, susceperat Moldavia, duplex et Turcarum et extranei principis postea persensit. Ut paucis omnia complectar, his in turbis, quae sibi proficua credebant prudentes Turcarum Imperatores abstulerunt, contra, e quibus commoda nulla sperabant, ut vel aliqua ex parte delinirent ambitiosorum candidatorum animos, principibusque reliquerunt. Ius bellum indicendi, pacem pangendi, foedus ineundi, Legatos de negotiis reipublicae ad vicinos principes mittendi, negatum est Moldaviae Dominis: contra, relicta in legibus sanciendis, mulctandis incolis, baronibus creandis vel exauctorandis, tributis imponendis, quin et episcopis constituendis, et aliis, quae sunt eiusmodi, libertas integra, eademque fere, quam olim habuerant, potestas. Extenditur ea, non solum in officiales civesque Moldaviae, sed et in mercatores Turcas, aliosque cuiuscunque conditionis homines, dum sunt in ipsius territorio. Horum vitam et necem in suis habet manibus. Si quem morte, verberibus, exilio, bonorum confiscatione reum pronunciaverit, licet id iniuste et tyrannice factum fuerit, rogare quidem et supplices offerre libellos possunt illi quorum interest, nemo tamen contradicere, aut quominus decretum principis ratum sit, resistere: contra, si aliquem a tota republica morti addictum liberare voluerit, nemo ipsius voluntati potest contrariari, aut a principe defensum violenter ad supplicium rapere. Dignitates omnes togae sagaeque ex ipsius arbitrio pendent: confert eas dilectis, adimit exosis. Neque in illis dandis ulla regula Principi est praescripta. Si quem rusticanum supremo, quem Moldavia dare potest, honore, Logothetae magni munere, voluerit ornare, publice contradicere nemo audet: vicissim, si nobilissima prosapia editum eodem spoliare voluerit, hic illico principis sui arbitrio se debet submittere. Eadem ipsi concessa est potestas non in minoris solum ordinis clericos, sed et Archiepiscopum, Episcopos, Archimandritas et Igumenos, et quodlibet ecclesiastici ordinis subiectum, si quid iniuste egerint, aut quod plebem possit offendere, aut contra principem et rempublicam aliquid fuerint moliti, princeps ipsos libere, et sine consensu Constantinopolitani Patriarchae, throno et ecclesiastica, licet non sacerdotali, dignitate privare, quin et, si res postulaverit, capitis damnare potest. Novos equidem praesules clerus eligit, sed non nisi a principe convocatus, cuius praeterea confirmatio requiritur, quae fit, cum princeps neoelecto sua manu baculum pastoralem tradit, quod ius, Imperatoribus Romanis Paparum artibus extortum, praeter Russiae Autocratorem, nemo alius principum Christianorum retinuit. Haec in personas Moldaviae incolarum principis iura sunt, non concessa solum ab Othmannica aula, sed et pluribus per diversos Imperatores confirmata diplomatibus. At non par ei in res eorum potestas permissa est. Ecquidem quantumcumque gravia provinciae tributa imperare voluerit, negare illa, aut eius se opponere mandatis, sine capitis periculo, nemo poterit: vicissim tamen rationem exactorum reddere ab Othmannica aula cogitur. Unde, licet nullum contra ipsum detur iudicium, si effusi innocentium sanguinis penes supremum Vesirium reus agatur, gravius tamen ei periculum imminet, si tota respublica de nimia tributorum exactione conqueratur, et vulgo, si convictus eius rei fuerit, exilio, aut bonorum publicatione multatur. Mortis enim poenam non nisi rebellio, tributique annui negatio principibus conciliat. Neque vero tantae est fortitudinis id repagulum, ut non rumpi possit. Etenim si Vesirium, Kiehaiam, Tefterdarium, et alios, qui penes Imperatorem singulari gratia pollent, muneribus probe placatos habuerit, non est, quod vel Baronum vel totius reipublicae contra se querelas metuat, nihil enim in turcica aula non defendit advocatus, qui suae partis iustitiam scit repletis evincere manibus. Hac ratione, quantumcunque graviter incumbat Moldaviae Turcarum tyrannis, principi tamen quodcunque libet, sine metu facere licet: privatus contra nemo impune eius voluntati resistit. Antecessorum autem decreta infringere aut decisas ab iis causas denuo in iudicium vocare, usus magis et consuetudo provinciae, quam lex ulla prohibet. Unde licet aliqui extiterint Moldaviae principes, qui praedia publica, praedecessoribus suis alienata, ad fiscum retraxerint, eo potissimum nomine, quod indignis collata fuissent beneficia, id tamen nunquam aut approbatum a republica aut stabile fuit, laesique penes successorem iniurii principis semper et iustitiam invenere et bonorum restitutionem[26]
CAPUT II - DE ELECTIONE PRINCIPUM MOLDAVIAE
[recensere]Exposita potestate Dominorum Moldaviae, ordo postulat ut de electione Principum antiqua et hodierna dispiciamus accuratius. Huius rationes ab ipso primordio gentis deducere maiorum incuria prohibuit, quibus patrare egregia facinora magis cordi fuit, quam scribere: at si coniecturis aliquis relinquendus sit locus, forte haud absurde asserere poterimus, antiquum Moldaviae principatum haereditarium extitisse. Neque electioni prius locum fuisse, quam cum tota stirps principalis esse desiisset. Isti sententiae, praeter communem cunctarum, quae eo tempore in Europa conspicuae fuerant, gentium consuetudinem, argumentum haud vile accedit, ipsa primorum principum series, e qua abunde animadverti potest, vix aliquando Moldaviae fasces alii fuisse delatas, dum superesset e pristino principali fruticeto surculus. Id, quo cognoscatur eo melius, integram Moldaviae Dominorum recensionem ad nostra usque tempora deductam inserere haud abs re erit. Primus itaque, qui post Batiae irruptionem Moldaviam pristino reddidit splendori
1. Dragoss, licet eius genealogiam nostri annales non deducant, e regia tamen veterum Moldaviae stirpe, patre Bogdano, Ioannis filio, a quo principes omnes semper Ioannes suis in titulis scribi solent, ortum fuisse, constans apud nos est traditio; cui tanto magis habenda videtur fides, quod vix credi possit, plebeium, vel tanto cum comitatu ad venatum, qui detegendae Moldaviae occasionem dedit, exire, aut reliquos populares suos, ut sequerentur, persuadere potuisse; successit ei filius
2. Sas, huic
3. Lasco, Sasi filius; hunc excepit
4. Bogdan I, cognomento Mussat, filius Laski.
5. Petrus I, filius Bogdani Mussati, quem, cum sine liberis obiisset, secutus est patruelis
6. Romanus I, Laski filius, Mussati frater. Hoc extincto, vel ob Alexandri eius filii impubertatem, vel per seditionem eligitur
7. Stephanus I, quem excepit filius
8. Petrus II, huic succedit
9. Stephanus II, frater Petri et filius Stephani I, qui a
10. Iuga per vim principalii expellitur. Neque tamen huic diuturna tyrannis fuit. Nam antequam annum explevisset, ab
11. Alexandro primo, cognomine Bono, Romani I filio, ea, quam iniuste occupaverat, sede deiicitur, in eoque antiqua Dragossiadum stirps pristino suo iuri redditur. Is ille fuit, qui primus exteris parum adhuc cognitum Moldavorum nomen noscendum dedit, misso ad concilium Florentinum Moldaviae Metropolita et Legatis, defensaque firmiter orthodoxia, meruit, ut a Iohanne Palaeologo Constantinopoleos Imperatore non solum Despotae nomine, sed et regio diademate ornaretur. Isti successit filius
12. Elias I, huic frater
13. Stephanus III, filius Alexandri I.
Hic primus, in praeiudicium filii principis, defuncto fratri successit, quod successu temporis inter Moldavos saepius contigisse observamus: cuius rei causam haud aliam esse putamus, quam quod Alexander I, posteaquam Stephani I electione a solio exclusus esset, non nisi suffragiis procerum ad pristinam sedem pervenerit, atque ex eo tempore maiorem in constituendo suo principe libertatem Moldaviae Ordines nacti fuerint, quam antea habuerant, ita tamen restrictam, ut non nisi ex stemate principali, si quis esset, sibi eligere possent Dominum, pari ratione, ut olim in Poloniae regum electione, et hodienum in Sultanorum Turcicorum Crimensiumque Chanorum creatione fieri observamus. Post hunc rediit diadema ad
14. Romanum II, Eliae I filium, vicissim tamen eo extincto
15. Petro III, filio Stephani III dignitas principalis delata est, qui successorem habuit filium
16. Stephanum IV; hunc secutus est
17. Alexander II, filius Eliae I et frater Romani II; eo defuncto solium tenuit
18. Bogdanus I, eius filius; istum excepit frater
19. Petrus IV, dictus Aaron, Alexandri II filius, quo mortuo ad principatum evectus est
20. Stephanus V, cognomine Magnus, filius Bogdani II, princeps omni laude maior, suaeque patriae contra omnium undequaque inimicorum iniurias defensor strenuissimus: ei successit
21. Bogdanus III, ab oculorum vitio Orb vel Lusci cognomen adeptus, qui Moldaviam feudi nomine Turcis subiecit, et primus eius, qua nunc Moldavia premitur, calamitatis, occasionem dedit. Mortuus principatum tradidit filio
22. Stephane VI, Iuniori dicto, qui cum sine haeredibus obiisset, successorem habuit
23. Petrum V, Raress vel Maze vulgo cognominatum, Stephani V filium, sed ex illegitimo concubitu natum, e cuius electione perspicue patet quam religiose Moldaviae proceres olim haereditariam principum suorum successionem observaverint. Latebat nimirum omnes, quae huic Petro nascendi fortuna contigisset, aut quod puderet parentem procreati ex iniusto concubitu filii, aut quod dissensionibus post se inde orituris nollet dare occasionem, ipseque Petrus, suae nobilitatis inscius, ad tantam paupertatem erat redactus, ut vitam abiectissimo opificii genere, piscium mercatura (quae apud Moldavos mazerie vocatur, ipsique postea nomen Maze indidit) tolerare deberet. Cum autem Stephani VI fato nobilissima illa Dragossiadum stirps extincta crederetur, cunctique barones ad electionem novi principis convenissent, apparuit huius Petri mater, et diploma Stephani Magni ostendit, quo ipsam a tributo liberam pronunciaverat, eiusque filium Petrum suam esse sobolem fassus fuerat: eaque re cunctos permovit, ut, seposita alia consultatione, Petrumhunc, ceu sui Domini filium, principem crearent, et a piscatura ad thronum vocarent. At vero idem aliquot post annis a Suleimanno I Turcarum imperatore, quod combustae Ciliae reus ageretur, dignitate privatus, eique successor datus fuit
24. Stephanus VII, qui se Alexandri II pronepotem iactabat, eoque nomine suum in Moldaviam ius et Suleimanno et baronibus commendaverat. Is cum non diu tenuisset principatum, a coniuratis baronibus occiditur, et Petrus V Raress in Principatum revocatur. Moriens ille fasces reliquit filio
25. Eliae II, cui improli successit frater
26. Stephanus VIII, eiusdem Petri V filius, qui pari fato sine liberis in principatu obiit, atque adeo et genuinae et nothae Dragossiadum stirpi finem imposuit. Haec ruina omnium fere, quae temporis successu Moldaviam invaserunt, calamitatum origo atque potior causa fuit. Cum enim nemo esset, qui dignitate generis sui reliquos antecederet, adeoque in officio continere posset turbarum autores, in diversa scindi provincia, factionibusque tota repleri coepit. Conniverunt Turcae facile intestinis hisce dissidiis, quod praeviderent facilius postea pro ipsorum lubitu rectum iri exhaustos viribus quam integras et concordes. Itaque paucos intra menses eliguntur plures, detruduntur totidem, tandem sapientiorum consensu principatus insignibus ornatur
27. Petrus, defuncti principis Stephani Stolnikus sive dapifer, et in consecratione Alexander III cognomento Lapussnensis dicitur. Hunc contra ab adversa parte in solium principale intruditur
28. Despota, nostris historicis Haereticus vulgo dictus, homo astutus et πολύγλοττος, Turcarumque auxilio Alexandrum principatu pellit; hic cum multorum aversos a se animos sciret, atque veneno aliquoties fuisset petitus, obiisse se simulat, sibique simile simulachrum monumento inferri iubet, ipse vero clam in Poloniam aufugit, penitius nimirum suorum consilia exploraturus. Post eius discessum. Moldavi
Alexandrum III Lapussnensem postliminio in solium revocant at hoc gaudium ipsi non fuit diuturnum. Etenim
Despot e Polonia reversus, confirmatis Polonorum accessione sibi faventium copiis, illum facile pellit, et sedem deserere cogit. Eo tandem extincto, tyrannice sceptra arripit
29. Stephanus IX Tomsse, qui ipsius ante Hetmannus sive militiae dux fuerat. At Moldavi mox pertaesi iniustae dominationis, pristinum legitimumque suum Principem
Alexandrum tertium tertio e Polonia, ubi delitescebat, revocant, qui Stephanum conserto proelio vincit, capit, et capite plectit. Post tot fortunae vicissitudines, faventiore tandem aura aliquandiu usus, in ipso solio extinguitur, relicto bonorum et principatus haerede filio
30. Bogdano IV. Is cum sine liberis obiiset, per baronum suffragia principatum obtinuit
31. Iohannes, cognomento Armenus, ita dictus, quod in ieiunio SS. Apostolorum, Armenorum more carnes comederet, homo graece et latine doctissimus, celeberrimi Graecorum Grammatici, Ioannis Lascaris, quondam condiscipulus, cuius ad illum epistolae et hodie in Crusii Turco-Graetia extant. Hic cum detrectaret dominationem, et libertatem affectaret, fraude ab iis captus et per camelos in duas partes discerptus est. Successorem ei Turcae dixerunt
32. Petrum VI, cognomento Claudum, Mircze Valachiae principis filium. At cum graviter ferrent alienigenae dominationem, Moldaviae proceres non multo post eius depositionem a Turcis impetrarunt, eique in principatu subrogarunt
33. Ianculum, genere Saxonem, qui nescio qua arte pluribus persuaserat, se ex stirpe Dragossiadum genus ducere. Is cum stupris et crudelitate cunctis se exosum reddidisset, per coniuratos barones occiditur.
In huius locum a Turcis secundo principatui redditur
Petrus VI Claudus, qui cum se continuis agitari videret turbis, quietis quam fastigii amantior, ipse se principatu abdicavit, et ad privatam vitam in Transylvaniam secessit. Desertam ab eo sedem procerum electione occupavit
34. Aron, homo crudelis et saevus. Is cum ob tyrannidem a Moldavis expulsus fuisset, tradita Turcis Bendera, ab iisdem ut restitueretur obtinuit. Eo extincto
35. Stephanus X, Rezvan dictus, aliquandiu Moldaviae fasces tenuit. Post hunc a baronibus princeps dictus est
36. Ieremias Movila: eoque mortuo frater
37. Simeon Movila, post cuius obitum tres simul ex eadem stirpe principes Moldavia habuit
38. Michaelem I, filium Simeonis Movilae,
39. Constantinum I et
40. Bogdanum V, fratres, Ieremiae Movilae filios: qui omnes, cum res novas moliri, Polonisque suam tradere vellent provinciam, a proceribus, quibus parum praesidii in Polonorum viribus videbantur, fuere expulsi. Hac fidelitate facile impetrarunt a Turcis, ut electum a se illorum in locum
41. Stephanum XI Tomszevicz, qui e Stephani IX stirpe genus ducere credebatur, confirmarent, et principatus ornarent insignibus. Successit huic
42. Gaspar, gente Italus, ante Othmannicae aulae interpres, et a Turcis per vim in Moldaviam introductus, eique, propter molimina, quibus Romana sacra in Moldaviam introducere conabatur, ab ordinibus provinciae expulse, successor a Turcis datus est
43. Radul, ante Valachiae princeps, cognomento Procerus, quo extincto,
44. Miron Barnovski, natione Polonus, sed qui diutinis servitiis in nobilium Moldaviae ordinem adoptari meruerat, suffragiis procerum fasces obtinuit. Atque huius temporibus principis electio, quae hucusque ordinum provinciae fuerat, his ipsis consentientibus in Turcas penitus fuit translata. Moto enim Polonos inter et Othmannicam aulam bello, cum Miron in hostium castra transiisset, eoque toti Moldaviae horrendam Tartarorum irruptionem conciliasset, proceres, quominus in posterum eadem paterentur, ultro omne ius constituendi principis Turcis concesserunt, dummodo is et ex principali stirpe et orthodoxis sacris addictus esset. Hanc iuxta legem, Turcae, decapitato, ut alias pluribus dicemus, Barnowskio,
45. Alexandrum IV, Ilias dictum, qui e stirpe Stephani V esse credebatur, principis nomine in Moldaviam misere, eoque extincto
46. Moysam, filium Simeonis Movilae, rectorem Moldavorum designarunt, et praeter consuetudinem, tribus caudis equinis honorarunt. At post huius obitum, ruptis omnibus et pactorum et legum repagulis, raro principum filiis, rarius indigenis, frequentius exteris illam dignitatem contulerunt. Hoc modo, contra voluntatem Ordinum provinciae, opum vi a Turcis principatum impetravit
47. Basilius, ex Epiro oriundus, qui cum antea Lupus vocaretur, in consecratione ita appellari voluit. Tulerunt huius iugum incolae sat patienter per plures annos, tandem vero eo expulso, in ipsius locum substituerunt
48. Stephanum XII, cognomento Burduze, i.e. Obesus, eiusque electionis confirmationem ab othmannica aula impetrarunt. Hic cum ad Polonas partes transiiset,
49. Georgius Giga, Albanus, cum Stephani Kapukiehaia sive in aula othmannicae residens esset, a Turcis princeps Moldaviae datur. Eo vero inde ad Valachiae principatum translato,
50. Stephano XIII, Basilii Albani filio, per Turcas fasces Moldaviae demandantur, post cuius obitum
51. Eustratius Dabiza ab ordinibus provinciae princeps salutatur et a Turcis confirmatur. Hoc extincto,
52. Elias III, filius Alexandri IV Iliasz dicti, Turcarum favore principatum obtinuit: cui, per eosdem deposito, successit
53. Duca, Graecus, obscuro quidem genere ortus, sed qui virtute sua non solum honores in Moldavia summos, verum etiam coniugem principis Eustratii Dabizae filiam promeruerat. At cum post sextum principatus sui mensem deponeretur,
Elias III secundo a Turcis Moldaviae princeps dictus fuit: qui primus extitit, quem post depositionem Turcae iterum principatui reddiderint: id quod postea saepius ab iis factum fuisse observatum est. Etenim huncEliam non multo post excepit
Duca, secundo a Turcis in principatum immissus; eoque, propter Moldavorum querelas, in Camenieciensi expeditione deposito,
54. Stephanus XIV Petreczeico a baronibus electus et a Turcis confirmatus est. Is cum sub Chotin in ipso proelii ardore ad Polonorum castra transiisset,
55. Demetrasco Cantacuzenus, qui tunc temporis e Valachia exul Constantinopoli gemmariam exercebat, oblata Sultano fontana argentea, artificiose elaborata, Moldaviae principatum obtinuit. Demetraszco deposito,
56. Antonius Rossetus, nobilis constantinopolitanus, cum Kapukiehaia Moldaviae esset, a Turcis principalibus ornatur insignibus. Hunc excepit
Duca Graecus, tertio a Turcis Moldaviae princeps datus: quo a Polonis capto, Demetraszco Cantacusenus secundo diademate redimitur, sed cum ob tyrannidem invisus esset baronibus, impetrarunt hi ab othmanna aula ut ipsis sibi dominum eligere liceret. Electus itaque est
57. Constantinus II Cantemyrius, cognomento Senex, eoque mortuo, filius ipsius natu minor
58. Demetrius Cantemyr, suffragiis procerum in solium evectus, et Iasiis a duobus Patriarchis unctus, sed cum confirmationem ab othmanna aula impetrare non posset, coactus fuit locum cedere
59. Constantino III, Ducae filio, a Turcis per vim in principatum intruso; cui secundam procerum libellos suppli ces deposito
60. Antiochum Cantemyrium, Constantini II filium natu maiorem fratre (cui Sultanus principatum destinaverat) ultro ipsi concedente, Turcae successorem dicunt. At hunc post quintum annum, Constantinus Brancovanus, ingenti pecuniae vi, qua avaritiam Vesirii deliniverat, loco movet, eique substituit generum suum
Constantinum III, Ducae filium, secundo Moldaviae principem. At et is, cum vix duos annos cum dimidio gubernacula Moldaviae tenuisset, querelis procerum deponitur. In eius locum
Antiochus Cantemyr secundo princeps a Turcis constituituri cuius depositionem capitalis Cantemyriae stirpis inimicus Constantinus Brancovanus post aliquot annos solenni sua methodo, opum profusione, iterum a Turcis impetrat. Ei successor mittitur
61. Michael II Racoviza, qui Helisabetham, filiam Constantini Cantemyrii, in matrimonio habuerat. Hic cum defectionis per Seraskierium Silistriae accusatus esset, paulo post a Turcis deponitur, eique sufficitur
62. Nicolaus Maurocordatus, tunc temporis supremus aulae interpres, in eoque munere parentis sui, celeberrimi illius Alexandri Maurocordati, succesor. At rupta Russos inter et Othmannides pace, cum scriba melior quam miles esse iudicaretur, principatu privatur, eique subrogatur
Demetrius Cantemyrius secundo: qui, relictis propter ununi cunctis honoribus et commodis, cum ad Christianas partes suas traduxisset copias, successoral habuit, quem et antecessorem habuerat, Nicolaum Maurocordatum, et sua et parentis fidelitate Turcis commendatissimum. Hac cum postea Valachiae principatum promeruisset, Moldaviae principatu ornatus est
Michael II Racoviza secundo, qui et hodie conquassatam, et infestatam undique Moldaviam, in officio aliquo modo tenere conatur.
Longius eidem instituto immorari coëgit, quod haud alia breviori methodo pari facilitate diversas vicissitudines et mutationes conditionis Moldavorum B. L. ob oculos poni posse viderentur. Etenim si attentius adductam a nobis principum patriae nostrae recensionem inspexerit, sine hodego animadvertet
1. a Dragosz instauratore Moldaviae ad Stephanum M. usque, dum libera esset Moldavia, semper ius successionis observatum fuisse.
2. Eum ipsum morem etiam sub Turcis usque ad interitum stirpis Dragosziadum illaesum sanctumque remansisse.
3. Extincto Dragosziadum genere, usque ad tempora Movilarum, liberam principis sui electionem ordinibus Moldaviae a Turcis concessam fuisse.
4. In ea tamen Moldavos id semper observasse, ut defuncti principis filiorum aut cognatorum aliquis princeps crearetur.
5. Post defectionem Ioannis Armeni et proditionem Aronis, Turcas primo confirmationem principum, post et creationem ad se traxisse, ita tamen, ut vix aliis nisi principum filiis aditus ad Moldavicum solium pateret, tandem
6. Post Mironis Barnovskii rebellionem, non solum in desuetudinem venisse eam legem, sed etiam principalem dignitatem pluribus alienigenis tanquam venum ab othmanna aula fuisse propositum. Sed haec omnia fusius persequemur, ubi fata patriae nostrae, ab eius instauratione ad hodierna usque tempora, historica enarratione exponere contigerit.
CAPUT III - DE RITIBUS CONSECRATIONIS PRINCIPUM MOLDAVIAE ANTIQUIS ET HODIERNIS
[recensere]Ostenso quis ad capessendas Moldaviae fasces olim et hodie idoneus habitus fuerit, operae pretium facturos nos arbitramur, si de ritibus quoque et ceremoniis, quibus antiquitus fiebat principum inauguratio, aliquantulum dispiciamus. Et in primorum quidem sex principum successione, antequam per Stephani I, electionem concuteretur haereditaria illa, quae antea observata fuerat, dominorum Moldaviae successio, politicis ceremoniis vel paucis vel nullis locus relinquebatur. Notus enim patre vel fratre adhuc vivente principatus haeres, post principis fata, non nisi proclamatione ad conscendendum thronum indigebat. At posteaquam successu temporis procerum suffragia ad legitimum principatum requiri coeperunt, multo plura in eorum et creatione et consecratione introduci debuere solennia. Etenim statim post obitum sexti ab instaurata Moldavia principis. Romani I, cum immatura Alexandri Boni eius filii aetas imbecillior videretur, quam ut, et ferendo administrationis reipublicae oneri, et repellendis, qui tunc temporis undequaque Moldaviam infestam tenebant, hostibus par esset, eligendum magis censuerunt ordines principem idoneum et belli scientia praestantem, quam puerulo reipublicae gubernaculis praeposito, istius imperitia summa subire pericula.
Illud ius, quod tum omnium ordinum erat, subsequenti tempore propter turbas, quae saepe saepius e multitudine eligentium oriebantur, in septem primos primi ordinis barones, Logothetam magnum, Vornikum utrumque, Hetmannum, Postelnicum, Spatharium et Paharnicum magnos, fuit translatum, de quorum muneribus inferius Cap. VI agemus pluribus.
Hi solebant statim post fata sui principis, ne respublica diu patre orbata esset, in Divan convenire, et aperto defuncti principis testamento, si illi[27] successor nullus dictus fuerat, collatis sententiis per maiora vota novum principem denominare, non tamen publice proclamare. Sin autem e filiis principis aliquis per paternum testamentum princeps designabatur, non poterant non electores illi legi acquiescere, nec permittebatur ulla postea electio.
Hoc facto, funus defuncti curabant, eiusque reliquias, si vivens monasterium condiderat, in illius aede, sin minus, in templo aliquo cathedrali terrae mandabant. Finitis exequiis, omnes barones et aulici, cum cunctis ordinibus militaribus, profundo silentio, et vestitu non solum, verum etiam vultu ad tristitiam composito, ex ecclesia in aulam revertebantur. Barones statim in maius Divan ingrediebantur, ibique easdem, quas vivo principe habuerant, sedes locaque occupabant: militum vero cohortes, inversis armis et vexillis, quam amplissime poterant, sese in aula praetorii explicabant, novique principis inaugurationem expectabant. Denominatus interea princeps, si e filiis defuncti erat, prope solium paternum lugubri indutus habitu in pedibus stare solebat: sin e baronibus electus fuerat, immotus in pristino loco consistebat.His ita compositis, silentium primus rumpebat Metropolita, compositaque oratione defuncti principis laudes recensebat, atque de eius fato reipublicae nomine conquerebatur. Ea finita, Logotheta supremus testamentum defuncti principis in consessu clara voce legebat, eo maxime fine, ut si, quod aliquoties accidit, posthabito natu maiore[28] fratre, minor natu fuerit successor dictus, constaret universis, id, non eligentium favore, sed de mortui principis voluntate factum fuisse. Idem Logotheta, post lectionem, primus ad designatum iam principem accedebat et si quidem e stirpe principum genus ducebat, primo dolorem de morte parentis aut fratris consolabatur, post indicabat, ipsum defuncti testamento principem constitui, rogabatque cunctorum Moldaviae ordinum nomine, ut sceptra moldavica quam primum capessere, ipsosque ceu subiectos servosque suos iusto clementique imperio regere vellet.
Ad haec novus princeps aperto capite in pedibus stans paucissimis verbis respondere solebat, fatum accusare, quod tam bono principe rempublicam orbaverit, se licet imparem se oneri principatus ferendo agnoscat, tamen parentis aut fratris sui iussui totiusque reipublicae voluntati non obtemperare non posse, eamque ob causam suscipere oblatam dignitatem, sibique subiectos omni iustitia, pietate et clementia recturum. Totus ad ea consessus illico surgebat, magnoque cum apparatu novum principem, praecedente Metropolita cum clericis, ad templum cathedrale comitabatur. In limine sacrae aedis praeviis duobus facibus obviam illi veniebat Metropolita thymiamate advenientem suffumigans, et sanctam crucem, sacrumque Evangelii codicem ad osculum ei exhibens, quibus ille adoratis in templum intromittebatur. Porro princeps in thysiasterio e regione portae, quae Imperatoria dicitur, flectere debebat genua, ac caput margini sanctae arae imponere, ubi Metropolita imposito eius capiti homophoro peces in coronatione orthodoxorum imperatorum legi solitas clara voce recitabat, eiusque frontem sacro chrysmate inungebat. His ritibus praeviis surgebat princeps, et tum sacram arae tabulam, tum sacratas imagines devote exosculabatur. Inde redeunti auream coronam gemmis fulgentem Metropolita in medio templo imponebat, idemque dum psaltae τò ἄξιονἐστιν cantabant, e dextro, magnus vero Postelnicus (cubicularius) e sinistro brachio elevatum principem in thronum tribus gradibus altum, qui est ad dextrum templi parietem, elevabant. Eodem tempore explodebantur disposita circa urbem tormenta, et musici instrumentorum suorum harmonia feriatum notabant diem.
Facta post haec ἀπολύσει, princeps in ipso templi vestibule toga principali ornabatur, simul et barones abiectis lugubribus, quibus eousque usi fuerant vestibus, laetioribus et splendidioribus induebantur. His peractis, princeps equum iterum ascendebat, et tum metropolita, tum toto senatu comite, in aulam revertebatur, ibique maius praetorium ingressus, ipse solium principale ascendebat, qua in solennitate ora vestis eius a dextris hetmannus sive exercitus dux, a sinistris postelnicus magnus tenere solebant. Post principem metropolita totusque senatus sequebantur quibus per suas sedes dispositis, primus metropolita ad sedentem in throno accedebat principem, eius manus deosculabatur, et brevi oratione fausta cuncta et prospera ei apprecabatur, suas ipsi offerens preces, et vicissim tutelam sui et cleri a principe exposcens. Inde conversus ad populum, universis largiebatur benedictionem, et fidelitatem erga Dominum suum commendabat. Metropolitam excipiebant episcopi Moldaviae et reliqui clerici. Hi posteaquam novum salutassent Dominum, logotheta quoque primus cum reliquis baronibus, secundum ordinem suum ad osculum manus et vestis principalis admittebantur. Finita ea ceremonia surgebat e solio princeps et detecto capite cunctis pro ipsorum erga se benevolentia agebat gratias, et vicissim clementiam, iustitiam et defensionem patriae pollicebatur. Post talem sermonem principi corona a spathario imponebatur, et ipse ad cubiculum, quod vocant, internum se recipiebat, cunctis ad sua redeuntibus. Coniugi principis, si quam habebat, eosdem honores deferebant in gynecaei praetorio baronum uxores, praeter coronationem, quae, ut ecclesiastica res, foeminae non tribuebatur. Habebat tamen et illa solium elatius in exteriori templi porticu, paulo quam thronus mariti depressius et in suo praetorio (in quo omnibus etiam baronum uxoribus secundum maritorum dignitatem suae sedes assignatae sunt) coronam gestabat eiusdem formae qua erat mariti diadema, id quod e vetustis illarum imaginibus abunde videre est.
Atque ea quidem olim erat constituendi Moldaviae principis ratio; at posteaquam Turcarum tyrannide turbata sunt omnia, demtumque provinciae ordinibus ius sibi de domino providendi, longe alius observatur creandi Moldaviae principis modus. Etenim quam primum vesirius obiisse principem Moldaviae resciverit, aut eum vel ex odio vel propter illius culpam dignitate privare decreverit, inter principis filios aliosque constantinopolitanos nobiles de novo principe circumspicit et, si pacata quidem fuerint tempora, illi qui plus pecuniae offert, sin vero bellum immineat, fideliori et bellicae virtutis laude spectatiori fasces promittit. Hoc cum candidato, postquam de donariis aliisque novi principatus legibus convenerit, solvendaeque pecuniae chirographum acceperit, imperatori sententiam suam, libello, quem talchysz vocant, his fere verbis concepto notificat: „Hodiernus Moldaviae princeps N. N. subiectos Tuae Maiestatis nimium in modum vexat, ita ut illius provinciae Barones, quo eius tyrannidi se subducerent, in finitimas provincias aufugere coacti sint, aliqui etiam huc venerint, Imperatoriam Tuam clementiam contra tam crudelem Dominum implorantes” (quod si id principi culpae dari non possit, vel tributi negatio, vel negligentia in exequendis mandatis, vel aliud quoddam crimen, quo depositionis reus evadat, vero, falso, ei affingitur.) „Id cum Tuae Maiestatis et Imperii commodis maxime contrarium sit, necesse arbitratus sum, (si Tuae Maiestati ita visum fuerit) supra memoratum principem deponere, et ei N. N., quem, ut hominem iustum, fidelem, probum, eaque gratia dignum agnovi, successorem dare.” Si placuerit imperatori ea conditio, neque kyzlar-agasi vel alii interioris aulae ministri vesirii conatibus obstiterint, ipse sua manu subscribere solet: Mudzebindze amel olunà, i.e. secundum supra dicta fiat (rei executio). Hac licentia accepta, vesirius, si occulte rem vult agere, et si metus est, ne princeps, cognito suo infortunio, in christianas provincias transeat, noctu, sin autem tale nihil timeatur, interdiu principatus candidatum ad aulam vocat, ubi a kiehaiabeg supremi vesirii honorifice excipitur, et in ipsius conclave, quod in vesirii aula singulare habet, deducitur, ibique considere iubetur. Tum kiehaia, praevia salutatione mutua, ei vocationis suae causam exponit (quam licet optime norit candidatus, tamen repeti aulicae ceremoniae postulant) refert, dominum suum, vesirium, vel patris eius, vel ipsius fidelia servitia et de Imperio Aliothmanno merita Sultano recensuisse, eoque impetrasse, ut illum principem Moldaviae creare decerneret; monet, ut se dignum eo munere gerat, fidelibusque servitiis se virum ostendat, caveatque ne sua negligentia vel perfidia vesirium coram imperatore pudefaciat. His dictis kiehaia e cubiculo ad vesirii conclave pergit, eique refert, advocatum ad se principatus Moldaviae candidatum adesse, et suae celsitudinis mandata expectare; vesirius, quam primum aliis negotiis solutus est, capudzilar kiehaiasi, ianitorum praefectum, iubet, principem novum introducere. Is, antequam in arzodasi vel auditorium intret, in atrio aliquantulum expectat, donec officiales vesirii, eiusdemque cubicularii ab utraque conclavis parte, iuxta suos disponantur ordines: hoc facto, intromittitur, et postquam vesirii, adstante a dextris kiehaia, pro more Turcarum intra pulvinaria sedentis, manus esset deosculatus, parum aliquid retro cedens, erectus in pedes astat. Tum vesirius, sublato vultu, facie in gravitatem composita, praevia salutatione solenni, Chosz gieldin beg, i.e. bene venisti princeps, „Fulgidissimus, inquit, iustissimus, et clementissimus Imperator noster, intellecto, eum, qui hucusque Moldaviae praefuit, principem in exequendis mandatis segniter se gerere, sibique subiectos opprimere, illum sua dignitate privari iussit. Huius in locum, cum Te, virum bonum et honestum, imperioque aliothmano fidelem norim, ut Tu substituereris, rogavi. Clementissimus autem Imperator meis annuit petitionibus, Tuique miseratus, Moldaviae principatum tibi donavit. Tuum iam erit fidelitate agnoscere tantam Imperatoris erga Te gratiam, eosdem nobiscum amicos, eosdem habere hostes, clementi imperio Tibi subiectos regere, defendere iustos, nihil indulgere iniusta patrantibus, contentum esse eo, quod e provinciae reditibus leges et consuetudo principibus tribuerunt, praeter ea nihil per vim tuis extorquere, Imperatori vero debitum tributum et donaria constituto tempore ad aulam mittere. Id si praestiteris, in aeternum (id est per totam vitam tuam) clementia imperatoria frueris, sin contra egeris, scito extrema tua non posse non esse infelicia.” Princeps, si turcicam linguam callet, ipse, sin eius expers sit, per supremum aulae interpretem, ad vesirii dicta respondet, gratias agit pro imperatorio beneficie sibi non merenti collato, pollicetur observaturum sibi iniuncta, cunctasque vires, quin etiam vitam ipsam in servitia suae Maiestatis libenter impensurum, rogatque ne clementia Imperatoriae Maiestatis ab eo avertatur. His dictis, iubente vesirio, capudzilar kiehaiasi togam chilaat, vulgo caftan dictam affert, et principi exosculandam primo exhibet, mox eadem principem supra reliquas eius vestes induit. Vestitus denuo ad vesirium accedit, eius manum, vestisque oram deosculatur, eique suum capukiehaiasi sive residentem in aula, quem secum habet, ostendit, rogatque, ut eum quoque sub sua protectione et tutela habere dignetur. Vesirius, si assenserit, ne chosz, i.e. quam optime, respondere solet; atque tunc kapu kiehaiasi quoque toga, sed secundi ordinis, induitur.
Peractis his solennibus, princeps tertio vesirii manum deosculatur, nulloque verbo interposito, ex auditorio egreditur, atque ad kiehaiae cubiculum se recipit. Eodem paulo post kiehaia sequitur, principi de nova dignitate congratulatur, ei potionem caffee et serbet (quae e sacharo aqua diluto conficitur) offert: miscetque de negotiis vel principatus vel aliis forte fortuna oblatis cum illo colloquia. Ibi dum princeps moratur, vesirii imirahor sive stabuli magister equum pulcherrime exornatum parat: et czausziorum praefectus cum 24 czauszis et quatuor vesirii a pedibus szatyris, nec non aliis quibusdam vesiri agalari (officialibus superioris ordinis) et icz agalari, internis officialibus, eques principis exitum praestolantur. Haec posteaquam secundum solennem ordinem disposita esse kiehaia resciverit, suffitum adferri, et principem suffumigare iubet, quod apud Turcas discessus et valedictionis signum est. Quo facto, manum kiehaiae deosculatur, et praecedentibus alai czauszis quatuor, ascenso equo, sequenti ordine ex aula vesirii egreditur. Primi procedunt czauszi tot quot princeps voluerit, cum czauszlar emini, sive suo praefecto, sequuntur vesirii agalari et icz agalari: post hos princeps sequitur quatuor szatyris stipatus, quorum duo paulo ante equum incedunt, duo ab utroque principis latere, eiusque pedes tenent. Proxime post principem kapu kiehaia sive residens eius locum habet, tandem totum agmen barones Moldaviae, si quos ibi reperiri contigerit, aut Graecorum nobilium constantinopolitanorum aliqui, quibuscum princeps vel affinitatem vel amicitiam habet, claudunt. Hoc apparatu ex aula vesirii per portam BachczeKapu olim Chrysopylen dictam urbe egreditur, et recto itinere in phanarium, ad cathedrale patriarchae constantinopolitani templum pergit. Praetereuntem principem quicunque viderit, sive Turca sit sive Christianus, etiamsi in sua officina sedeat, surgere in pedes, et manibus cruciatim pectori applicatis, caput inclinare debet: quin etiam, si per portam transierit iengiczariorum, quoscunque excubias ibidem agere contigerit, per suos praefectos in ordinem disponuntur, quousque princeps transierit, eumque haud secus ac vesirium demissa anteriori vestis ora (quod apud illos summae venerationis signum est, indicans eos adeo honorare principem, ut tectis pedibus coram eo stare, nee nisi ad eius mandatum e loco dimoveri debeant) et dextra pectori adposita, inclinato capite salutant. Hoc cum comitatu, ubi ad patriarchale templum pervenit, Turcae quidem in platea subsistere iubentur, ipse autem princeps in aulam ecclesiae eques ingreditur, et ad lapidem huic praecipue ceremoniae destinatum de equo descendit, csauszis solenne ipsis votum acclamantibus:Hak teala Padiszahumuze ve beg ejfendimuze cziok yllar umurler virsun, deulet yle cziok jasza: i.e. Iustus Deus et altissimus Imperatori nostro et principi nostro domino multorum annorum vitam concedat, et ipse diu feliciter vivat. In exteriori, quae plateam spectat, porta obviam illi veniunt seculares clerici patriarchalis ecclesiae ad praefatum lapidem, metropolitae, episcopi et reliqui, quos tum temporis praesentes esse contigerit, clerici, tandem in ipsis ecclesiae valvis patriarcha advenientem excipit, et crucis signo ei benedicit. Praeeunte patriarcha psaltisque το ἄξιονἐστιν accinentibus, princeps aedem sacram intrat, et in medio templo, e regione altaris cruce se signat, tandem exhibito S.S. imaginibus osculo ad destinatum Moldaviae principis thronum concedit, huius limen dura calcat proto-diaconus τὰςἐκτενάς recitat, in quibus etiam hac fere formula novi principis mentionem facit: Ἔτι δεόμεθα, ὑπὲρ τοῦ εὐσεβεστάτου γαληνοτάτου ϰαὶ ὑψηλοτάτου αὐθεντὸς ὑμῶνΝ. Ν. ϰράτους, νίϰης, διαμονῆς, ὑγείας σωτηρίας αὐτοῦ, ϰαὶ τὸν ϰύριον τὸνθεὸν ἡμῶν ἐπὶ πλέον συνεργῆσαι ϰαὶ ϰατευοδῶσαι αὐτὸν ἐν πᾶσι ϰαὶ ὑποτάξαιὑτὸ τοὺς πόδας αὐτοῦ πάντα ἐχθρὸν ϰαὶ πολέμιον i. e. Praeterea rogamus pro piissimo, serenissimo et celsissimo Domino nostro N. N. robur, victoria, stabilitas, sanitas, salus sit ipsi, et Dominus Deus noster magis cooperetur et dirigat eum in omnibus, subiiciatque illius pedibus omnem hostem et inimicum. Post ἐϰτενάς patriarcha, sacris vestibus ornatus, cum quatuor aut pluribus metropolitis altare ingreditur: eodem sequitur et princeps, flexisque genubus caput altaris margini imponit: Id patriarcha homophoro tegit, recitatatisque iis, quae olim in coronatione imperatorum praelegebantur, precibus, sacro crysmate ungit. Hoc facto, princeps in pedes surgit et ad thronum revertitur, accinentibus id πολυχρόνιονpsaltis: πολυχρόνιον, ποίησαι Κύριος ὁ θεὸς τὸν εὐσεβέστατον, γαληνότατονϰαὶ ὑψηλότατον ἡμῶν ἀυθεντὴν πάσης τὲ Μολδοβλαχίας Κύριον Κυρίου Ν. Ν.Κύριε, φύλλαττε αὐτὸν εἰς πολλὰ ἔτη i.e. „Longaevum fac Domine Deus, piissimum, serenissimum, et celsissimum principem nostrum totius MoldoValachiae, Dominum Dominum N.N., Domine custodi eum in plures annos.” Tum et patriarcha thronum suum conscendit, imperatoque silentio, brevi oratione laudes principis persequitur, eumque ad colendam iustitiam et defendendam eccclesiam adhortatur. Concionem sequitur polychronion patriarchae iisdem fere verbis, quibus principis conceptum. Tandem facta ἀπολύσει princeps et patriarcha in medio templo conveniunt, ubi patriarcha principem data per crucis signum benedictione confirmat, princeps vicissim dextram patriarchae deosculatur. Idem exeuntem principem e templo ad praedictum lapidem comitatur, ubi commutatis invicem osculis, princeps equum iterum ascendit et extra cathedralis templi aulam a turcico suo comitatu excipitur, indeque, repetentibus solitum clamorem subinde czausziis, eodem quo venerat ordine in suum palatium revertitur.
Eo cum venerit praefectos comitum solos ad se invitat, et iis potionem caffe aut alia quaedam sacharata exhibet, munusculaque consueta distribuit; quo facto, illi cum suis bonum ac felicem successum novo principi apprecati in aulam vesirii revertuntur.
Sequente die patriacha cum metropolitis principem salutatum veniunt, post hos tota, quae Constantinopoli reperitur, Graecorum nobilitas, gratulabunda eum invisit. Solent et christianorum regum et rerumpublicarum legati, praesertim si ante cum eo principe habuerint consuetudinem, vel ipsi vel per suos interpretes ipsi congratulari. Sequentes dies princeps solvenda pecunia pro collato principatu debita, aliisque muneribus, quae quidem piszkiesz sive donariorum nomine insigniunt, revera autem pro insatiabili sua avaritia principi extorquent Othomanides, occupatur. Horum quam primum dimidiam partem exsolverit, insignia principatus, equinae caudae duae (quas tug) et vexillum (quod sandziak vocant) ad ipsum mittuntur, et maiori quidem apparatu, quam in creatione eorum vesiriorum, qui tribus caudis equinis honorantur, usu venire solet. Etenim hi sine ulla pompa insignia suae potestatis a miralem aga (praefecto insigniorum) sibi missa accipiunt: contra, si ea Moldaviae aut Valachiae principibus conferenda sunt, per totam urbem usque ad aedes principis magnifico apparatu ducuntur. Nimirum constituia die summo mane ad miralem aga, i. e. vexilli imperatorii custodem, qui haud parvae in aula est dignitatis, iidem czauszii et officiales vesirii, qui principem in aedem sacram euntem comitati fuerant, conveniunt. Hos ubi omnes congregatos esse princeps resciverit, suos residentes, et barones, si qui praesentes fuerint, quo potest maiori elegantia, equis praecipue ornatis, ad Babihumaiun sive altissimam portam, quo nomine exterior palatii imperatorii porta venire solet, mittit. Advenientes miralem aga honorifice excipit, et statim tubulchana s. musicam imperatoriam principi destinatam accessit. Haec dum tympana pulsare et tibiis allisque inter Turcas usitatioribus musicis instrumentis canere incipit, totus apparatus ex imperatoria aula eo ordine progreditur. Primi incedunt czauszii bini, bini hos excipiunt vesirii agalari, iisdem, quibus in sultani divano comparent, vestibus induti, succedunt cum principis residente Moldaviae barones, quos tandem miralem aga explicatum vexillum et duas caudas equinas secum ferens sequitur, musici vero istum a tergo cingunt. Dum ita per urbem transeunt, omnes excubiae quocunque in loco fuerint, etiam ipsa vesirii aula, in platea per seriem se disponere, ac demissis vestium oris, et manibus cruciatim pectori applicatis, imperatoria signa venerari tenentur. Tandem, ubi ad hospitium principis perveniunt, princeps cum aulicis suis in porticu sui palatii vexillifero progreditur obviam cui miralem aga sandziak et equinas caudas inclinato capite tradit, addito voto Allah teala mübarek eileje, i.e. faxit Deus ut id tibi faustum sit. Princeps sandziak in manus acceptum reverenter exosculatur et suo sandziakdar i. e. vexillifero custodiendum tradit, post miralem agam in auditorium invitat, ibique potione caffe et sacharatis pro more Turcarum refectum, toga pellibus zebellinis duplicata indui iubet, consuetoque honorario remuneratum dimittit. Miralem aga quidem cum comitibus aulicis inde in aulam imperatoriam revertitur, musicorum autem collegium apud principem manet, et quotidie tribus ante solis occasum horis (quod tempus Turcis Ikindi vocatur) Neubet i. e. excubiarum signum solenni sibi strepitu facit. Atque hoc itidem privilegium solis Moldaviae Valachiaeque principibus concessum est. Nemini enim passarum, dum intra Constantinopoleos moenia moratur, musica illa militari uti permittitur.
Postquam autem omnia negotia, quae ipsi cum aula intercedunt, composuerit, pecuniaque iniuncta se liberaverit, tum demum per kiehaiam vesirium certiorem reddit, nil morari, quin iam ad obeunda principatus sui munia discedat, rogatque ut ipsi aditus ad imperatorem pateat, profectionisque concedatur facultas.
Constituta ad eam cerimoniam die, quae non alia, quam Dominica aut Martis esse solet, ut pote, quae a Suleimanno sultanico divano fuere destinatae, ante diluculum supremus vesirius, mufti et caziulaskierii, nec non reliqui vezirii, ieniczer agasi, silahdaragasi, et si qui alii per sua munera eo ingredi possunt, conveniunt, et latente post cancellos deauratos imperatore, litigantium causas audiunt. Extrahitur id nonnunquam ad quartam usque horam, donec nimirum remanserit nemo, qui de alio conquerendum habeat. Finito divano, princeps cum suis baronibus a porta exterioris portici auditorii usque ad ianuam qua interior fornix, cubbe dictus, clauditur in recta linea stare iubetur: quo facto supremus vesirius e suo loco surgit, et cum reliquis vesiriis et caziulaskieris ad imperatorem pergit, quem transeuntem princeps inclinato capite salutat, eundemque honorem etiam succedentibus illi vesiriis exhibet. Hi ubi ad imperatorem admissi fuerint, primo supremus vesirius de rebus in divano discussis, aut aliis, quae reipublicae administrationem tangunt, negotiis sultanum instruit, mox refert, servum eius Moldaviae principem facultatem in principatum suum discedendi petere. Id si concesserit imperator, capudzilar kiehaiasi, quem ianitorum praefectum diceres, principi voluntatem sultani indicat, et muhzuragasi, locumtenens iengiczariorum penes vezirium, iubet, ut cuccam, quae crista est e struthionum pennis, arteficiose dispositis, confectam principis capiti imponat. Est autem is proprie ieniczariorum ornatus, atque ideo imponitur principibus, quod in ieniczeriorum cohorte suum locum habeant; quam etiam ob causam, nemo illum ornatum potest imponere principi, nisi muhzuraga, qui cum in vesirii aula excubias agit, totius ieniczeriorum militiae penes vesirium locum tenens habetur. Ita ornatum principem tefterdar supremus caftan induit, et 27 alias inferioris ordinis togas ipsius baronibus distribuit. Post haec duo capudzibaszi principem cum quatuor supremis, quos ibi contigit esse, baronibus introducunt, eiusque brachia strictissime tenent. Limen auditorii ingressum iidem caput usque ad terram inclinare cogunt, id quod post tertium et sextum passum repetitur, tandem in medio conclavi rectus consistit: neque enim tantae capacitatis est auditorium. Tum Imperator e tacht sive throno ad vesirium, qui ad dextram cruciatis manibus adstat, conversus, ei quid principi dicendum habeat, mandat: qui adorato primo ad terram usque sultano, postea principem his fere verbis alloquitur: Senun sadacatun veisticametun izhari chaziret Padiszahi alempenak Effendi muzuri, olmagle, senà Bogdan Voivodeli gin ichsan bujurdilar imdisen dachi sedacat ve isticamet ile chidmeti, padiszahiede bulunup, ve ferman dzihan met a szeriflerine itaat ve inkyiat, ve Riajai padiszahi hoszrevanii chyfz ushyraffet ve Etrafi diuszmenden vaky olan achbari Saimakdur ve dikkati meufur eileiesim, ila sen bilursinki, taksyratine biruedz hile dzevabe cadir olamasis i.e. „Cum tua fidelitas et probitas Domino nostro Imperatori, mundi asylo, innotuerit, ille Tui miseratus Tibi Moldaviae principatum dedit. Igitur Tu quoque in posterum debes in fidelitate et sinceritate servitiorum perseverare, mandatis eius sanctissimis, et quibus totus terrarum orbis subiectionem praestare debet, obediens esse, eaque reverentia prosequi: Subditos Imperatoris, bene et feliciter procedentis, defendas, iisque clementiam exhibeas, quid ex parte inimicorum geratur accurate et diligenter explores et de iis certas notitias singulis momentis mittas, idque totis viribus cunctisque facultatibus procures. Alioquin Tu novisti (nimirum quid Te maneat). Quod si peccaveris, nullo modo Te frivolis responsionibus excusare poteris”. Princeps, si linguae turcicae usum habet, ipse ad haec breviter tali fere formula respondet: Adaletlu vemerhamet Lu Padiszahimun hidmeti alielerinde var Kudretimi sarf eglemek dzian ubasz uzre, heman nazari aini humajunleri bu Laczir bendelori nun uzerinden dur eilemejeler. i.e. „In iustissimi et clementissimi imperatoris mei servitiis cunctas, quas habeo, vires expendere, animo et capite voveo (vel supra caput meum et vitam arbitror), dum modo clementiae et maiestatis suae aspectum a nullitate huius servi (i.e. ab inutili suo servo) non ablonget,” iisdem quibus venerat ceremoniis, his dictis retrocedendo (neque enim tergum sultano ostendere licet), per capudzibaszios ex auditorio educitur. Interea buiuk imirahor, sive supremus stabuli imp. praefectus, arabicum equum freno aureo gemmisque fulgente ornatum, aulaeisque phrygio opere auro argentoque tectum ad mediam aulae portam parat, e cuius sella a sinistris gladius, a dextris topuz sive clava militaris pendet. Equum tenent duo iedekczi sive equi ductores imperatorii, adstant duo akkiulahly, satellites albis pileis tecti, totidemque peiki, cursores auro interstinctis vestibus induti, mitrasque argenteas et deauratas ad instar scyphorum in capite gerentes. Ibi princeps ascenso equo vesirium praestolatur, suosque barones a sinistris in ordine stare iubet; mox transeuntem supremum et reliquos vesirios inclinato capite et manibus pectori appositis salutat, qui ei capitis nutu respondere solent.
Hi posteaquam ad sua palatia discesserint, princeps quoque cum eo quo venerat apparatu et musica militari, nec non imperatoriis peikis et akkiullahly ex aula recta ad cathedrale templum pergit, iisdemque quas supra memoravimus ceremoniis honoribusque patriarcha et clero excipitur. Cuccam tamen, dum aedem sacram intrat, deponit, neque eam recipit donec exiverit.
Inde recta ad suum palatium tendit, ibique ab iisdem, qui eum comitati fuerant, agalari in suum auditorium introducitur. Hi acceptis consuetis muneribus mox in aulam revertuntur, peiki autem et akkiulahly penes ipsum remanent, eumque Iassios, quae urbs principalis est sedes, usque comitantur. Postridie reis effendi, sive supremus othmanici imperii cancellarius, diploma aureis litteris, artificiosissimisque ductibus exaratum ad ipsum mittit, eique iniungit, ut quam citissime in principatum suum proficiscatur. Neque enim ulli principum, postquam sultanum adierit, plus hebdomade Constantinopoli morari licet. Discessuro comes itineris ab imperatore datur iskiemne agasi, iuxta etymon solii praefectus, i.e. cui incumbit in solium collocare principem. Id munus demandatur alicui ex intimis officialibus kapudzilar kiehaiasi, praefecto ianitorum, vel primo aut secundo miriachor, stabuli imperatorii praefecto, haud raro etiam silahdario et czohadario, supremum inter internos officiales gradum tenentibus; qui duo tamen propter multa, quae iis incumbunt, graviora negotia nunquam ipsi comitari solent principem, sed suum in locum vicegerentes mittunt. Praeterea illi adesse iubentur capudzibaszi aliquis cum quatuor gregariis capudzi, totidemque czausiis, binis akkiulahlis, binis szatyri, binisque peiki imperatoriis, nec non tabulchana vel musico collegio, eodem quo vesirii uti consueverunt.
Haec omnia cum ordinata fuerint, princeps uno die prius, quam Constantinopoli exeat, vesirio valedicendi licentiam petit, eaque impetrata, cum suis residentibus et aliquot baronibus ad portam vesirii proficiscitur. Advenientem kiehaia ad vesirii conclave introducit. Vesirius de fidelitate admonet, pristinas instructiones inculcat et si quae alia temporis ratio postulat ei notificat. Respondet ad haec princeps pro re nata, residentes suos et se ipsum favori et clementiae vesirii commendat, et his dictis eiusdem manum exosculatur. His peractis, vesirius ei abeundi licentiam concedit, faustaque eiusmodi formula apprecari solet: Gioreim seni var sa gligile, allah teala iszini asan eileie. i.e. „Videbo te: viriliter et fortiter age. Perge salvus bona cum valetudine, et Deus opus tuum facile reddat.” Mox eundem toga indui iubet, quae izn caftan vel valedictoria toga iis dicitur. Finita ea ceremonia, kiehaiam in suo cubiculo convenit, eidemque ultimum vale dicit, tandem ascenso equo, vel ad suum palatium revertitur, vel reliquos vesirios valedicturus obit. Id tamen noctu magis quam interdiu fieri solet, ne princeps vesirio suspicionem moveat, habere se alios quoque in imperio patronos. Sequenti die, quo maximo potest apparatu et pompa sub acclamationibus czausziorum, quae, ut supra monuimus, quandocunque princeps equum vel descenderit, vel ascenderit, nunquam non fieri solent, ex urbe regia lento gradu procedit. Agmen ducunt Moldavi equites, si quos penes se princeps habuerit, praecedente vexillo suo. Hos excipit musica christiana tympana et tubae, succedente vexillo albo, pacis et subiectionis signo; quod duo tug, vel equinae caudae, quae principi ab aula conceduntur, continent medium. Sequuntur principis residentes, et qui Constantinopoli reperiuntur Moldaviae barones, quos ab utroque latere czausziorum series includit. His succedunt equi principis sessorii, quos aliorum vesiriorum instar septem educere potest, tapetibus et aulaeis phrygio opere pictis ornati: quos a lateribus cingunt sex principis, sequuntur bini imperatorii szatyri. Post hos princeps toga principali et cucca indutus ipse vehitur, cuius equi caput duo peiki sultanici tegunt, stapedem bini iedekczi vel equorum ductores tenent. Paulo posterius, a sinistris principis, quae pars Turcarum moribus habetur honoratior, iskiemne agasi, a dextris sandziak agasi, vexilli custos, locum habent. Tergum principis custodiunt eiusdem cubicularii, post quos tria sandziak rubra explicata per sandziak agasi vicarios portantur, quorum medium in apice alem sive dimidiatam lunam habet, reliqua vero tantum sphaerulis rotundis deauratisque instructa sunt. His succedit tabulchana maioribus tympanis striduloque buccinarum clangore reboans. Totam denique seriem claudunt iskiemne agasi, et sandziak agasi cubicularii, et si qui alii ignobiliores itineris debent esse comites.
Hoc ordine, ut supra diximus, lento gradu ad primam usque mansionem, quae haud procul est a moeniis regiae urbis, proceditur. In reliquo itineris tractu, non observantur quidem adeo religiose cunctae illae ceremoniae, quotiescunque tamen ad urbem aliquam aut vicum pervenerint, et solennes czausziorum acclamationes, et musica, et reliqua si quae sunt solennia repeti debent. Porro in itinere semper duo czauszii cum aliquo principis officiali ad secundam usque mansionem, quae illis conak dicitur, procedere et hospitium commeatumque curare tenentur: quae omnia ad lubitum voluntatemque principis fiunt. Etenim illo tempore principi omnes cunctis in rebus, haud aliter ac si ipse supremus vesirius esset mandato imperatorio obedire iubentur, et si quis Turcarum etiam insolentius se gesserit, aut iussis principis obedire noluerint, potest illum princeps per suum beszly agasi meritis coërcere poenis, aut si mitius agere vult, ipsius praefectis eum castigandum tradere.
Hac ratione cum Galatium princeps pervenerit, quae prima Moldaviae urbs Constantinopoli venientibus obiicitur, cunctos Moldaviae inferioris barones, et si qui e superiori propius habitant, sibi obviam habet. His comitibus Iassios proficiscitur, et in itinere incolarum conditionem exquirit, eorumque querelas audit et lites dirimit. Uno a Iassiis milliari obviam ei veniunt caimacani, vel locum tenentes, quos ipse dum adhuc Constantinopoli esset, per litteras designaverat, cum reliquis baronibus, militibus et civibus, quos princeps eques ad manus vestisque osculum admittit. Hinc eadem qua Constantinopoli exiverat pompa urbem intrat, et prope templum cathedrale S. Nicolao dedicatum ex equo descendit. In atrio templi metropolita cum reliquo clero advenientem principem venerantur, et in aedem sacram introducunt, ubi eaedem, quas antiquitus in usu fuisse supra memoravimus, observantur ceremoniae ecclesiasticae. Facta ἀπολύσει, dum ex ecclesia egreditur, a Turcico apparatu, qui interea in plateis subsistit, solennibus acclamationibus clangoreque musices excipitur. Iisdem comitibus ad palatium suum pergit, quo ubi venit, statim praecedente iskiemne agasi in divan, quod maius vocant, introd ucitur et ante solium tribus gradibus altum, quod ibidem collocatum est, consistit. Hinc baronibus per suas sedes dispositis, reliqui quoque militarium ordinum praefecti, nec non opulentiores mercatores iassienses in divan intromittuntur. Tandem imperato silentio, iskiemne agasi imperatorium mandatum, hiukm fermani, mandatum dominii dictum, scribae praetorii vulgo divan effendisi (qui Turca est, et bono stipendio conductus principi servit), legendum porrigit. Scribitur autem tale mandatum in hanc fere sententiam.
Nobilium electissimi et Principatus praestantissimi Vladica, Episcopi et Barones Moldaviae, equestres pedestresque copiae, omnesque subditi servique mei, extrema vestra sunto felicia. Cum potentissimum, cui totus orbis paret, fulgidissimae nostrae Imperatoriae Maiestatis mandatum ad vos pervenerit, notum sit vobis, quod anno N.N. mense N.N. immensa nostra clementia ad fidelitatem sincereque praestita servitia principum gentis in Iesum credentium electissimi et magnatum praestantissimi gentis Nazaraeorum N.N. respiciens, cum misericordia et clementia et adiutorio nostro dignum et idoneum indicaverit. Quam ob causam nos eum Moldaviae principatu clementer ornavimus et donavimus. Eidem autem acerrime iniunximus, ut baronum cuiuscunque ordinis, nobilium praepositorum provinciis, cunctorumque sibi subiectorum paternam curam gerat, eos protegat, iisque faveat: nostra mandata impigre exequatur, ac omnimodo fidelia sinceraque servitia nobis praestet. Vobis vero mandamus, ut ei in omnibus obedientes et subiecti sitis, quaecunque vobis ex nostro mandato iusserit, dilligenter et nulla mora interposita exequamini. Quincunque autem insolentius et pertinacius se gesserit, eiusque mandatis obedire detrectaverit, cuiuscunque ille ordinis fuerit, eius malitiam et pertinaciam gladio aut alio, quodcunque ipsi placuerit, poenae, mulctaeve genere animadvertat, puniat et castiget. Itaque praefatum vestrum Dominum et principem a nobis constitutum vobisque praepositum agnoscatis: aliter autem sentire et inverse aut perverse agere caveatis; et sanctissimo nostro signo (tura nimirum, vel nominis Imper. superscriptioni) fidem habeatis atque ita sciatis. Datum Constantinopoli anno N.N. mense N.N.
Hoc postquam a Divan effendisi lectum et per interpretem periodice explicatum fuerit, omnes simul barones simul una voce respondent: Fiat mandatum Imperatorium. Tum iskiemne agasi principem toga, quam secum adduxerat, vestit, et dextra manu sublevatum in thronum collocat, quo ipso momento tormenta exploduntur et per czauszios solita repetitur acclamatio. Ita in solio confirmatus princeps, iskiemne agam veste zebellinis pellibus subducta, divani effendisi vero et magnum postelnicum simplici caftan ornari iubet. Peractis his ceremoniis, metropolita primum brevi sermone fausta et prospera principi apprecatur: eiusque manus exosculatur, quod officium post benedictionem vicissim metropolitae princeps reddit. Post metropolitam episcopi et barones primae stationis ad manus togaeque osculum admittuntur, quorum nomina magnus postelnicus hac formula addita recitat: Robul Marii-tale N.N. saruta czinstita pola Marii-tale, i.e. mancipium Tuae Maiestatis N.N. osculatur honorandas oras Tuae Maiestatis. Idem secundae baronum stationi praestat secundus, et tertiae tertius postelnicus.
Baronibus succedunt ordinum militarium praefecti, chiliarchae, capitanei, centuriones et locum tenentes, nec non mercatores aliique cives Iassiorum spectatiores.
Post haec princeps in interius cubiculum se recipit, at iskiemne agasi magno apparatu praecedente supremo uszér (ianitore) ad destinatum sibi hospitium deducitur.
Secunda die barones denuo in maiori divan conveniunt, ubi cum omnes pristina loca occupaverint, princeps quoque praecedente postelnicorum caterva accedit et in praetorium, minor Spatharia[29] vulgo dictum, e maiori transit. Illuc, postquam in throno consederit princeps, tres baronum Moldaviae ordines, singuli per suae stationis postelnicos evocantur. Seriatim accedentes vel deponit ex officio, vel in eodem confirmat, vel ex inferiori gradu ad superiorem evehit: at ex superiore ad inferiorem detrudere provinciae moribus prohibetur (excepto si quis sponte sua id ambierit), reliqua omnia de illis statuere, aeque ipsi licet, ac si neminem in toto orbe se agnosceret superiorem. Haec cum omnia secundum voluntatem suam disposuerit, creditamque sibi rempublicam constituent, iskiemne agasi et reliquos imperatorios officiales magna pompa ex urbe eductos multisque donariis mactatos, Constantonpolin dimittit, et cum cunctis boiaris ad mille passus usque extra urbem comitatur: inde illis unum e baronibus Galaczium usque ductorem dat et ipse Iassios revertitur.
CAPUT IV - DE CONFIRMATIONE PRINCIPUM
[recensere]Atque ea quidem quam nunc recensuimus ratione Moldaviae principibus ab Othmanna aula sceptra committuntur, speciosa quidem, at adeo fragilia, ut, ni firmssimis muniantur circulis, dicto citius excidant e manibus. Etenim in ea, qua erga Moldavos usi sunt, agendi ratione satis demonstrarunt Othmannidae, haud iniuste de illis in proverbio dici, quod lepores non canibus sed curru venentur, neque vacuo sacco equum ad se allicere consueverint. Nimirum indomitum taurum moldaivicum, cuius ferociam non una vice haud sine damno fuerant experti, blandiiis delinire satius arbitrabantur, quam eiusdem vi compescere furorem, spe freti fore, ut idem successu temporis abiiceret pristinam feritatem, labefactisque amisso sanguine viribus, vincula compedesque sibi iniici volens nolensve pateretur.
Eo fine, cum Bogdanus III, Stephani Magni filius, primus suam Othmanno imperio subiiceret patriam, nullus ipsi negatus honos, confirmatae civiles et sacrae patriae leges, concessa summae dignitatis insignia, contentique fuere Othmannidae, ut, in feudi, quod vocant, recognitionem, quatuor aureorum millia quotannis aulae solverentur. Bogdano mortuo, filio eius Stephano VI, quem uti legitimum principatus haeredem proceres sibi dominum creaverant, maior habitus honos, missusque a sultano supremus stabuli praefectus legati nomine, qui ei de suscepto principatu congratularetur, eidemque insignia, caudas equinas, sandziacum, cuccam, togam principalem et equum imperatorium pulcherrime exornatum afferret. Huius successoribus, licet graviora imperarentur tributa, nullum tamen negare honorem, aut turbare principum electionem Othmannidae ausi fuere, donec Iohannis cognomento Armeni temporibus occasionem nacti fuissent, rescindendi antiqua privilegia, novaque et incognita ante onera imponendi provinciae. Cum enim praefatum Iohannem res novas meditantem per fraudem cepissent, et contra datam fidem neci dedissent, firmioribus Moldaviam vinculis constringere, et postulare ceperunt, ut princeps ni hostis haberi velit, singulis tribus annis confirmationem principatus ab aula othmanna acciperet. Exhaustam iam Moldaviam cum non posse negare imperatam conditionem Othmannidae animadvertissent, mox sub Mironis Barnovskii principatu aliam imposuere legem, qua princeps ipse ab aula accipere suae dignitatis insignia, et singulis tribus annis ipse ad altissimam Portam venire et imperatorem adorare iubebatur. Id ut praestaretur eo accuratius, postea mutati depositique frequentius fuere principes, iisque tantus incussus terror, ut nunc non modo aequo animo suscipiant, si post primum secundumve annum in aulam venire et confirmationem dominii a clementia imperatoris accipere iubentur, sed etiam metu avaritiae vesiriorum sua sponte mandatum confirmatorium petant et desiderent. Conceditur id facile principi, dum modo de fide eius nulla vesirio fuerit iniecta suspicio, nec alius pecuniae maiorem summam obtulerit, ac tum vesirius supremus talhysz sequentem fere in modum ad sultanum dirigit: „Quandoquidem hodiernus Moldaviae Princeps N.N. intra tot sui principatus annos fidelem se Othmanno Imperio praebuit, et in servitiis Imperatoriis neque vitam neque bona expendere negavit, nec non coasuetum tributum quotannis ad felicem Imperii portam plene misit, praeterea barones ac reliquos incolas Moldaviae adeo clementer iusteque rexit, ut illi frequentibus libellis supplicibus se de eius regimine contentos esse testati sint, Tuamque Maiestatem rogaverint, ut eum in principatu confirmare digneris: Ego illum Tuae clementiae dignum existimo: reliqua Tuae Maiestatis augustissimum mandatum expecto”.
Hae literae per talhyszczi (quasi dicas referendarium) solenni Turcarum consuetudine ad imperatorem deferuntur, et postquam sultanus consueta formula Amel oluna, iuxta relationem fiet, subscripserit, per eundem talhyszczi ad vesirium remittuntur. At vesirius, licet facultatem confirmandi principis a sultano impetraverit, tamen, quo plus pecuniae emulgeat, dissimulat se quidquam ea de re cum sultano egisse: quin etiam kiehaia, astutum avaritiae vesirii instrumentum, principis residentes ad se vocat, fingitque aliorum machinationibus internorumque officialium secretis susurris, difficiliorem sultanum se praebere quam fuisset speratum: dominum suum vesirium aliquoties iam illius negotii mentionem imperatori iniecisse, sed nihil quod ad rem faceret, responsi accepisse.
Residentes, cognito vero fictove domini sui periculo, ad pedes kiehaiae provolvuntur, petunt, ut quocunque possit modo commoda sui domini promovere dignetur, denique et donariorum ipsi et vesirio promissorum summam augent. Ita de miserorum Moldavorum corio ambitio et avaritia ludunt, tamdiuque certant, donec superbiam immoderatam, qua curiae reguntur, pluris habendi cupidinem expleant. Tandem ubi iam de cunctis utrique convenerunt, nec plus aliquid extorquere posse kiehaia videt, ipsos boni successus spe erectos dimittit: sequenti die per aliquem e vesirii officialibus, qui vacuus reverti non debet, residentibus nunciat, vesirium tandem ab imperatore impetrasse ut illorum dominum in suo principatu confirmari ei liceret, iubetque eos in aula adesse. Eo ubi veniunt, primo ad kiehaiam, mox ad ipsum vesirium introducuntur: et postquam clementiam imperatoriam erga ipsorum dominum ex eius ore cognovissent, togis pro more induuntur. Post aliquot dies vesirius kapudzilar kiehaiasi, aut alium ex officialibus imperatoriis, quemcunque voluerit, ad principem mittit, eique et novum principatus diploma et mandatum dominii, vulgo hiukm fermani dictum, principi transferendum tradit. Diploma idem esse solet, quod principibus in prima eorum creatione dari consuevit, nisi quod in clausula loco, Voide ligi Teudzih olumak ichsani humasum olmiszdur. i.e. „Principatu Te donari clementia et misericordia factum est”, scribatur, Voideligine tedzdid ve mucarer olunmak iehsani humajun olmiszdur, „principatum tibi renovari et confirmari clementia” etc. Mandatum autem huius fere est sententiae: „Principum gentis in Iesum credentium excellentissime, et magnatum generis Nazaraeorum praestantissime, hodiernae Moldaviae princeps N.N. Cum ad Te nostrum mandatum pervenerit, notum sit Tibi, quod cum intellexerimus et evidentia tua servitia, perspectamque penitus tuam erga nos fidem habeamus. Te omnimodo nostra clementia et misericordia dignum iudicaverimus: eamque ob causam iusserimus, Tibi principatum Moldaviae confirmari et renovari. Itaque Tibi praefecturam et plenipotentiariam potestatem super Moldavos, nostrae Maiestatis subditos, concessimus; His Tu, ut antea fecisti, iustitiam administres, Boiaros et omnes cuiuscunque ordinis Moldaviae incolas protegas et defendas, eorum necessitates et aggravationes oppressionesque omnes nulla mora interposita fulgidae portae nostrae notificare ne negligas. Praet erea ad exequenda, quae ad Te venerint, nostrae Maiestatis mandata promptus sis, sublatsiquetuae vestis[30]oris, omnes in te existentes vires impendas: annuum vero et definitum Moldaviae haradz (tributum) constituto tempore ad thesaurum nostrum plene mittas.
Aliter sentire aut facere caveto, et signo nostro sancto fidem habeto. Datum Constantinopoli, anno… mense…”
Ei mandato adiunguntur etiam vesirii litterae, quibus principi notificat se suis precibus ac intercessionibus ab immensa clementia imperatoria tandem confirmationem principatus ipsi impetrasse etc.
His instructus kapudzibaszi, cursoriis, qui postici vulgo vocantur, equis Iassios proficiscitur, et ubi Galatium pervenit, praemisso cursore principem de suo adventu et die quo Iassios ingressurus sit certiorem reddit. Dicta luce princeps cum aula tota kapudzibaszi mille passibus extra urbem procedit obviam; ubi conveniunt, mutuis congratulationibus in equis sedentes se invicem salutant; post princeps, capudzibaszi a dextris vehere iusso, (qui apud Turcas locus est inferior) in urbem revertitur. Praecedit eum aliquis capudzibaszi officialis, mandatum imperatorium tela alba obductum in manibus, et togam principi destinatam in ulnis tenens, sequitur musica imperatoria et czauszii solennem acclamationem subinde repetentes.
Eo ordine usque ad aulam proceditur, ubi, posteaquam princeps cum cunctis baronibus in praetorium maius ingressus fuerit, et in suo solio consederit, capudzi baszi mandatum principi, princeps divan effendisi legendum tradit, quae omnia fiunt, eodem, quem supra in creatione principum descripsimus, ordine.
Praeter hanc confirmationem, quae non nisi singulis tribus annis fieri solet et maius mucarrer appellari consuevit, fit etiam alia quotannis vulgo minus mucarrer dicta, quae tamen longe minores expensas, quam maior illa, postulat, ut inferius pluribus dicemus. In ea autem non renovatur principatus diploma, sed tantum novum hiukmferman vel dominii mandatum mittitur, idque per officialem vesirii medii ordinis, eoque ipso mediocribus etiam donariis remunerandum.
CAPUT V - DE EXAUCTORATIONE PRINCIPUM
[recensere]Recensita principum Moldaviae creatione et confirmatione, ut de eorundem exauctoratione verba faciamus, suo quasi iure postulare videtur Lector curiosus. Nos observato in superioribus ordini insistemus, et ex iis, quae nobis suppetunt, monumentis in antiquioris hodiernaeque principum depositionis rationes accuratius inquiremus. Primis sane Moldaviae instauratae seculis neque exauctorabantur, neque exauctorari poterant principes. Etenim regum ad instar suo arbitrio regebant sibi subiectos, eamque potestatem haereditate potius a maioribus, quam electione procerum susceperant: expulsos tamen aliquoties fuisse moldavae gentis rectores, at civilibus dissidis, non externa vi, nostri annales memorant. Ignorabat enim id, quod europaea regna ab internis medetur vulneribus, ius primogeniturae, Moldavia, vicissim, dividi principatum provinciae leges vetabant, in parentis arbitrio positum erat, quem filiorum vellet sibi successorem testamento dicere.
Id si quando inopinata principis fata impediverant, vel immoderata filiorum ambitio turbabat, non poterat non largus intestinis discordiis aperiri campus. In his, qui faventiorem sibi belli fortunam expertus fuerat, principatu potiebatur, victus, si fugiendi locum habebat, vel in Transylvaniam vel Poloniam (quibus in regionibus sua plerumque praedia habebant principes) se recipiebat, ibique opportunam instaurandarum virium, firmandaeque suae factionis occasionem opperiebatur. Quo factum est, ut tam Polonorum, quam Ungarorum scriptores, a particulari universaliter conclu dentes, principes Moldaviae suos homagiales fuisse asserant, et collegationis iura in subiectionis nomenclaturam transferre cogantur. Praeter haec, accidit aliquoties, ut princeps, vel propter tyrannidem, vel aliud facinus, quo ordines offenderat, a conspiratis baronibus solio eiiceretur, nonnunquam etiam trucidaretur. His exceptis, nulla alia dabatur ratio, qua privarentur diademate principes, sed qui semel capessiverat sceptra, is ea nemine contradicente ad fata usque retinebat. Iste ordo primo turbatus fuit in Petro V, cognomento Raresz, Stephani Magni notho filio, quem Suleiman I, Turcarum imperator, quod combustae Ciliac incusaretur, principatu expulit, eique vivo adhuc Stephanum VII, qui se Alexandri I pronepotem esse praedicabat, successorem dedit. Secunda id vice accidit Petro VI, cognomento Claudo, quem, cum post atrocem Ioannis Armeni necem ab ordinibus electus esset, Turcae mox deposuerunt, paulo post tamen facti poenitentes pristinae dignitati reddiderunt.
Rarius tamen, nec nisi ubi in aperto erat rebellio, manum inferre principibus Turcae solebant, donec, ablatis post Miron Barnowskii defectionem cunctis electionis iuribus, ad Eliam III, Alexandri IV filium, eorundem favore sceptra Moldaviae deferrentur.
Ex eo enim tempore, nemini, nisi Eustratio Dabize et nostro parenti Constantino Cantemyrio, in solio extingui contigit. Accuratius ea qui explorare voluerit, consulat, quaeso, propositam a nobis supra cap. 2. Moldaviae principum seriem.
Fit autem hodie exauctoratio principum Moldaviae his fere ritibus. Cum decreverit vesirius Moldaviae principem solio eiicere, eiusque licentiam a sultano per talhysz impetraverit, summo sua consilia silentio premit, nec quenquam nisi neo-designatum principem illius rei conscium facit, ne nimirum deponendi principis residentes id resciscant suoque domino notificent.
Post, vesirii kiehaia novum principem noctu mutato habitu ad se vocat, iubet ut caimacanos sive locum tenentes eligat, iisque ea, quae iussu imperatorio agenda sunt, mandet.
His paratis, vesirius aliquem capudzi baszi ordinat, qui principi mandatum afferre eumque Constantinopolin deducere iubetur. Ei novus princeps aliquem e suis officialibus comitem dat, litterasque et mandata ad caimacanos, quos elegerit, nec non universalia ad cunctos provinciae ordines committit. Porro, idem capudzibaszi duobus mandatis imperatoriis munitur, quorum unum ad principem deponendum, alterum ad electos a novo principe caimacanos dirigitur.
Prioris, quod ad principem pertinet, ea fere esse solet sententia: „Principum nationis Messiae electissime, magnatum gentis sive congregationis Iesu praestantissime (exauctorati enim principes iisdem ornantur honoris titulis, quibus regnantes), olim Moldaviae Princeps, extrema Tua sunto felicia. Cum nostrae fulgidae Imperatoriae celsitudinis mandatum, cui orbis obedit, ad Te venerit, scito te segnitia tua in praestandis servitiis et negligentia in exequendis nostrae Imperatoriae Mai. mandatis cunctis poenae multaeque generibus (non nunquam addi solet mortis) obnoxium extitisse. At cum nostrae Maiestatis clementia et misericordia super Te infinita sit, tibi tantum principatum abrogari et N.N. successorem dari iussimus.
Hanc ob rem, tu cum tota tua familia, servis, et quos habueris thesauris, nulla vel horae vel puncti mora interposita ad limen altissimae portae fulgidae Maiestatis nostrae accedere properes. Aliter sentire aut agere caveto, signoque nostro sanctissimo fidem habeto. Dabamus anno… mense…”
Alterum mandatum, quod ad caimacanos spectat, eiusmodi verbis conceptum esse consuevit:
„Electissimi magnatum inter gentes Messiae N.N. (solent autem non nunquam bini vel terni caimacani constitui, eorumque omnium nomina exprimi debent) extrema vestra sunto felicia. Cum praesens nostrae Imperatoriae Maies, mandatum ad vos pervenerit, sciatis, certiores nos redditos fuisse, quod hodiernus princeps vester N.N. in exequendis mandatis nostris segniter se gerat, nostra servitia negligat, curam pro populi et reipublicae salute posthabeat, neque, ut illum decebat, nostros subditos protegat, iisque iustitiam et clementiam administret, quin potius omnibus modis illos opprimat et exhauriat.
Hac de causa, infinita nostra clementia, vestri miseratione ducta, praefatum principem deponi et ad fulgidam portam duci iussit. Itaque vos huic nostro mandato pareatis, praefatum exauctoratum principem cum tota familia, famulitio et thesauris misso hunc in finem capudzibaszi tradatis, caveatis vero, ne quisquam erga ipsum se insolenter gerat, aut ex eius opibus vel atomum abripere audeat. Porro, quaecunque novus vester princeps N.N. vobis, ex nostro mandato, agenda faciendave iniunxerit, ea omnia nulla excusatione interposita exequamini: aliter sentire aut facere cavetote, nostroque sanctissimo signo fidem habetote. Datum N.N.”
Si metus aliquis Othmannides teneat, ne princeps, accepto se privatae vitae destinari, vel rebellionem moveat, vel ad finitimos christianos principes confugiat, alia aut ad Babadaghy seraskierium, aut ad Benderbasza diriguntur mandata, iique inbentur capudzibaszi aliqua militum manu munire, qua principem capere et firma sub custodia Constantinopolin mittere possit. Sin autem omnia circumcirca pacata fuerint, neque causa appareat, quare sua bona deserere princeps vellet, capudzibaszi solus, binis illis, quae supra recensuimus, mandatis munitus, posticis equis, quos illi menzil vocant, quam celerrime potest Iassios proficiscitur. In itinere, praecipue cum Galaczium attigerit[31], quod primum occurrit Moldaviae versus Thraciam oppidum, dissimulat legationis suae causas, et, ut inopinantem opprimat principem, longe aliud mandatum se habere spargit. Porro ita instituit profectionem, ut ante prandium Iassios perveniat, quo nimirum tempore cuncti barones in aula collecti sunt. Tum recta ad principis palatium pergit, in divan ascendit, collectos ibi barones salutat, et constitutis a novo principe caimacanis, quos sub turcico vestitu in eius comitatu latens illius officialis ipsi digito monstrat, mandatum hisce verbis porrigiit: „Princeps vester est depositus, vos imperatorio mandato et iussis novi principis obedite”. Eosdem eodem tempore novi principis nomine salutat qui tecto habitu capudzibaszi comes est illius officialis, iisque litteras sui domini reddit. Tandem, posteaquam cuncti barones in auditorio fuerint congregati, capudzibaszi etiam intrat, cui princeps ad ianuam usque obviam venire debet. Praevia salutatione mutua, capudzibaszi principem solium suum conscendere iubet, quod habeat, quae ex mandato imperatorio ipsi imperet. Princeps, licet ex his circumstantiis haud difficulter colligere possit se principatu privatum iri, tamen obedit, sedetque addita precula: fiat mandatum clementissimi et augustissimi imperatoris. Post haec kapudzibaszi principi imperatorium mandatum tradit; princeps, posteaquam id ore et fronte pro more deosculatus fuisset, suo divan effendisi legendum reddit: a quo dum recitatur, princeps, capudzibaszi et omnes barones erecti in pedes adstant. Finita lectione, capudzibaszi principi, honorifice tamen, manus axillae supponit, eumque de throno deductum in inferiori scamno sedere iubet. Tum et princeps ad capudzibaszam conversus, eum alloqui solet, se infinitas gratias imperatori clementissimo debere, quod servum suum inutilem non perdere, sed levi castigatione corrigere voluerit, aequo autem animo suscipere, quaecunque illius maiestas de ipso constituerit; agnoscere culpam, et de clementia imperatoris non desperare, et si quae alia ad captandam magnatum othmannidarum gratiam conferre arbitratur. Mox ubi finem sermoni princeps imponit, capudzibaszi principem baronibus ad triduum commendat, illosque currus et alliam suppellectilem ad iter necessariam quantocius parare iubet: eoque dicto, ipse quidem ad suum hospitium, quod ipsi per caimacanos ordinatur, redit, princeps autem in palatium se recipit. Ibi tribus post indictam ipsi exauctorationem diebus remanet, eoque tempore omnia iubendi vetandique potestatem eandem, qua ante usus fuerat, retinet. Idem ipsi a cunctis baronibus exhibetur honor, quo eum in throno sedentem venerati fuerant: et si quis insolentius se erga ipsum gerere, aut vel unico verbulo eius honorem laedere ausus fuerit, illius ossa nemine contradicente clava sive topuzo, quod a sultano in sua inauguratione acceperat, potest conterere: quin etiam si gladio aliquem e summi ordinis baronibus transfoderit, dummodo id sua manu fecerit, neutiquam ab imperatore id ipsi crimini dari potest. Circumferunt enim in proverbio Turcae, lapidem, qui semel ad aedificium adhibitus fuisset, non posse non haberi pro aedificii lapide et aliquando tempus fore, quo idem ad aedificium iterum necessarius reperiatur.
Eodem triduo, ordinati per caimacanos principi deducendo comissarii equos, currus et alia, quae iter requirit, parant: eo elapso, princeps per minorem arcis portam, quae meridiem spectat, curru tamen, non equo vectus, cum toto apparatu suo, totaque familia, et opibus, e quibus nemo vel obuli pretium rapere aut detinere, modo praesens ille adsit, audet, exit, et iter Constantinopolin versus aggreditur. Barones omnes et cuncti militaris ordinis eum ad milliare usque comitantur, ibique de equis descendunt et manum eius haud aliter, ac si adhuc provinciae fasces teneret, venerabundi exosculantur, eique valedicunt; princeps vicissim eis gratias agit pro exhibito sibi honore, habitaque cum illis consuetudine, eosque ex consueta politia admonet, ut mandatis imperatoriis novique principis obedientiam praestent. Post haec, barones Iassios revertuntur, binos autem ei comites dant, qui ei de hospitiis, commeatuque necessario prospiciant. In hoc itinere cavet capudzibaszi, ne exauctoratus princeps novo obviam fiat, quod si accidat, cedere ille, et huic viam liberam relinquere tenetur.
Postquam Danubium transiecerit princeps, licet et aliquos e suis officialibus Constantinopolin ad vesirium et si quos habet amicos praemittere, qui praesides othmannicae reipublicae suo domino reddant faventiores. Hi si dominantium avaritiam muneribus placare potuerint, mandatum ad capudzibaszi obtinent, ut principem ad sua deducat palatia; sin id impetrari nequeat, capudzibaszi posteaquam propius ad urbem venerit, subsistit, et per suorum aliquem kiehaiam certiorem reddit, se eousque adduxisse principem et nunc expectare, quid de eo fieri vesirius mandet. Sin gravioris alicuius criminis princeps accusetur, aut maiorem Turcae ei extorquere velint pecuniam, sub custodia teneri iubetur. Id, si clementius cum eo velint, fit in eiusdem capudzibaszi, vel basz bakyculi, publicae pecuniae collectoris, aedibus. Sin iratum se imperator ostendere voluerit, in septem turribus; nemo enim ibi incarcerari potest nisi expresso et praeciso imperatoris mandato. In quacunque vero asservatus fuerit custodia, vix libertatem consequi potest, nisi eam bona pecunia amplisque muneribus redemerit. Dimissus postea in suis aedibus libere vivit, quousque occupandi denuo principatus nanciscatur occasionem. Porro, licet depositus sit, tamen in patriarchali templo cum sacrum audit, in throno principali sedet, quem conscendere nemini alii licet, nisi si aliorum patriarcharum aliquis Constantinopoli praesens fuerit: Eodem privilegio etiam ipsius coniux gaudet, quae peculiare sibi solium reliquis altius in aedis sacrae porticu habet. Praeterea, domum ad lubitum extruit, et exornat, quam potest splendidissime, cum legatis europaeorum principum, gallo, anglo, belgo et veneto, libere conversatur, quod fieri non posse arbitrentur Turcae, ut quispiam Constantinopoli aliquid reipublicae othmannicae commodis contrarium moliatur; exit quatuor aut pluribus pedissequis stipatus, equo utitur quam voluerit splendide exornato, vestitum ipse et famuli eius gerunt cuiuscunque coloris, cum alias viridibus vestibus, calceamentis flavis, Christiano interdicatur. Cum ad vesirii aulam venit, ad lapidem de equo descendit, a kiehaia aliisque principis nomine salutatur, potio coffe et sacharata ipsi offeruntur, omnisque honor ei exhibetur, quo regnantes principes Turcae prosequi consueverunt. Olim tum filiis principum, tum exauctoratis principibus ex imperatorio thesauro diurna quinque aut decem imperialium stipendia destinata fuerant, is tamen mos postea in desuetudinem venit: Nihilo secius hodienum ipse princeps cum toto famulitio a tributo liber habetur, et vinum pro aula sua palam adducere, non tamen vendere potest. Neque vero hoc unquam desideraverunt principes: omne enim mercaturae genus praeter venditionem fructuum terrae in propriis praediis natorum despectabile magnisve viris indignum inter Moldavos habetur.
Fortunatus omnino existimatur et est iile princeps, cuius exauctorandi non evidens aliqua ipsius culpa, sed vesirii avaritia causam dedit, cum enim moribus Turcarum quam saepissime mutentur vesirii, successor, ut antecessoris fraudes et avaritiam detegat, primo, quod ab eo Valachiae Moldaviaeque principibus iniuste et praeter constitutam pecuniae summam extorsum fuerit, exquirit. Ut itaque huius aggravet culpam, saepe saepius haud adeo innocentem principem crimine purgat et alterius accusat avaritiam, ut si ad corradendas opes viam faciliorem reddat.
CAPUT VI - DE BARONIBUS MOLDAVIAE EORUMQUE GRADIBUS
[recensere]Cum saepius hucusque baronum Moldaviae mentio iniecta fuerit, idemque in succedentibus capitibus fiat frequentius, operae pretium fore arbitramur de eorum conditione et gradibus lectorem curiosum diligentius erudire.
Horum vernaculum nomen, Boiari, slavonicae est originis, corrumptumque videtur a Boliare, qua voce cunctos suos magnates insignire vetus slavonicas inter gentes obtinuit consuetudo: latino vero sermone baronum denominationem iis, non veterum auctoritas, sed vicinarum aularum usus indidit.
Origo eorum incerta et per negligentiam moldavicae historiae conditorum obscura est; persuadent tamen finitimarum gentium Serviorum, Bulgarorumque exempla, ea officia, ipsa Moldaviae instauratione antiquiora esse, licet non eodem omnino ordine suis nobilibus aulicos honores pristini Moldaviae rectores distribuerint. Eos autem qui hodie vigent, dignitatum gradus Alexander I cognomento Bonus, posteaquam a Ioanne Paleologo despotae nomen regiumque diadema obtinuisset, instituisse, totamque aulam suam ad normam imperatoriae instruxisse nostris memoratur annalibus.
Fidem ei narrationi facile habebit, qui veterum Graeciae imperatorum quae Curopalates et Georgius Codinus singulari commentario persecutus est aulica officia, cum hodiernis in Moldavia baronum gradibus diligentius contulerit. Eadem enim in utrisque inveniet nomina, eadem officia, idem munus assistendi in dandis principi consiliis exequendisque, eiusdem in administranda rep. adiuvandi, eorumque procurandorum, quae ad necessitates et decus aulae pertinent. His de causis, uti olim inter Graecos, ita et hodie inter Moldavos, in barones de Sfat, vel consiliarios, et Barones de Divan, quos assessores diceres, distinguuntur. Barones de Sfat, sive qui de rebus ad provinciam pertinentibus principi consilia sua communicant, numerantur sequentes septem:
1. Logotheta magnus, quem recte supremum principatus Cancellarium diceres, omnes reliquos honore dignitateque antecedit, ac cunctorum consiliorum praeses est et moderator. Reliquis consiliariis ipse primus, quae in consultationem venire princeps iusserit, proponit, collectisque eorum sententiis, quid decretum fuerit, principi refert: porro, si quid cunctorum baronum nomine princeps petendus sit, reliquis silentibus ipse caeterorum desideria exponit: quae res ipsi graecum nomen Logothetae conciliavit.
Praeter haec, ius definiendorum limitum dirimendarumque litium, quae de agris et possessionibus eorumque servitutibus oriuntur, ad ipsum pertinet: praeest quoque curtenis, id est aulicis, sive istis nobilibus quorum stirps nondum ad baronatus dignitatem pervenit. Signum suae dignitatis, bullam maiorem aurea catena pendentem in collo, baculum auro pictum manu gestat. Florente adhuc Moldavia, Moncastri, quod hodie Akkierman vocant, praefectura ei gradui annexa erat; posteaquam vero ea Turcarum armis Moldaviae ademta fuit, decimae Czernauciensis agri ipsi stipendii loco tributae fuere.
2. Vornikul de Czara de Dzios, procurator inferioris Moldaviae, omnia negotia illius provinciae in aula principum expedit, iudiciis cunctis in ea regione praeest, lites audit, diiudicat, capitalis criminis reos, fures, homicidas, sacrilegos et alios huius generis facinorosos, inscio etiam principe, supplicio afficere potest; atque in eius potestatis insigne baculum auro pictum gestat. Olim, cum Bassarabia adhuc Moldaviae pars esset, Cilia ipsius imperio submissa erat, ea vero urbe Moldavis extorta, Barladi praefectura ipsi concessa est, ubi, cum ipsum in aula semper versari muneris ratio et provinciae necessitates postulent, binos minoris ordinis vornicos locum tenentes habet.
3. Vornicul de Czara de sus, procurator superioris Moldaviae, idem in sua provincia ius habet, inferioris Moldaviae procuratori aequalem, et baculum auro pictum in suae dignitatis signum gerit. Commissa est ipsi specialiter Dorohoiensis agri praefectura.
4. Hatman, totius exercitus dux, quod munus graecorum imperatorum tempore magnus domesticus obtinebat. Praeest cunctis calarasziis, id est equestribus, et stipendiarium militem, tam equitem quam peditem, sub sua potestate habet. Praefecturam tenet Suczaviensem, et coram principe baculum auro pictum gestat.
5. Postelnicus magnus, supremus aulae praefectus, totam aulam moderatur, cunctosque aulicos internos sub suo imperio tenet, praeest etiam cursoribus Constantinopolitanis et Crimensibus militibus, vulgo Beszli dictis. In consilio proprie neque sedem neque vocem habet, admittitur tamen saepissime, idque vel reliquorum consensu vel principis iussu: et in eo casu principis quasi residens est, et circumspicit, ut reliqui consiliarii de necessitatibus provinciae quantocius et ad principis placitum decernant. Praeterea Iassiorum praefectura gaudet, eiusque civibus ius dicere consuevit. In dignitatis signum argenteum coram principe gerit baculum.
6. Spatharius magnus, supremus principis ensifer, cubiculariis spathariae praeest et dimidii Czernauciorum agri praefecturam sibi commissam habet. In diebus festis maioribus, quae δεσποτιϰαί vocantur, habitu deaurato, galeaque gemmis distincta ornatus, dum princeps in templo sacrum audit et in prandio sedet, ensem eiusdem tenere solet.
7. Paharnicus magnus, supremus pincerna, principi diebus festis primum vini poculum porrigit et in reliquos pincernas iurisdictionem habet. Curam gerit omnium principis vinearum, eas coli et uvas constituto tempore legi iubet, cunctisque totius Moldaviae vinitoribus praeest. Nemini in tota provincia suam quoque vineam legere licet, nisi ante ab ipso eius rei licentiam, quam, accepto munusculo, decima quarta septembris luce dare solet, impetraverit: qua ex re sat amplum proventum habere solet. Praeterea Cotnariensis agri praefectura gaudet. His quoque annumeratur
8. Visternicus, sive thesaurarius magnus. Colligit iste pecuniam publicam, eamque ad principis mandatum expendit. Rationes acceptorum expensorumque tenet, cunctique thesauri scribae, qui Diaki de visterie vulgo dicuntur, ipsius iussis parent. Claves gerit cubiculi agitandis consiliis destinati, eoque solo nomine inter consiliarios octavum locum obtinet, cum alias inter illos neque sedem neque vocem habeat. Si vero de pecuniaria re in consilio disceptetur, ille quoque assidere solet. non tamen ut suam dicat sententiam, sed ut reliquorum iussa audiat, et exequatur.
Octo hisce consiliariis succedunt barones de Divan, atque tribus distribuuntur ordinibus.
In primo ordine, cuius membra Boiari mare, i.e. barones magni vocantur, agmen ducit
Stolnik magnus, supremus dapifer, totique principis culinae et cunctis eius ministris praeest. Festis diebus, et si quae alia maior se obtulerit solennitas, dapes in principis mensa ordinat, praegustatisque cibis usque ad tertium poculum mensae adstat. Praeter alios proventus ipsi certus aliquis commeatus e principis culina assignatus est.
Comis magnus, stabuli praefectus, stabula et equilia principis omnia, eorum apparatum et ministros, fabros, curruumque conficiendorum artifices, sua sub inspectione habet; Branistae, prato ad Hierasum flumen amplissimo praeest, foenumque pro usu aulae principalis ibi secari curat, e qua re certus ipsi proventus ordinatus est. Praeterea e molendinis navalibus, quae in Hieraso flumine frequentes sunt, singulis annis viginti imperiales tributi nomine exigit.
Medelniczier magnus, principi in maioribus solennitatibus ante prandium aquam ad manus lavandas affundit, et dimidia parte proventus Stephaniensis praefecturae fruitur.
Kluczier magnus, quem promum condum diceres, cunctis promtuariis principis, in quibus fructus, butyrum, mel, caseus, sal et alia huius generis asservantur, prospicit, ut ea iusto tempore colligantur, et in horrea condantur, curat, indeque vicissim, ubi opus fuerit aut princeps mandaverit, expendit. Proventus loco decimas ex ovilibus, quae rustici Moldaviae in alpibus habent, ipsi tribuerunt principes.
Serdar Campidux, europaeo loquendi more generalis locumtenens, equitibus Lapusznensium, Orheiiensium et Soroccensium agrorum imperat, terrasque inter Hierasum, Tyratem et Bassarabiam medias contra Tartarorum Crimensium et Budziacensium irruptiones custodit.
Suldziaro magno, sive lanionum praefecto, commissa est cura colligendorum pecorum, quae pro principis et aulicorum mensa mactantur, distribuendarumque carnium iis, quibus diaria eorum portio ex aula destinata est, quo in numero praeter reliquos aulicos etiam peditatus Segbaniorum habetur.
Zitniciar magnus, annonae praefectus, frumentum usui principis destinatum e provincia colligit, et horreis publicis inferri curat.
Pitar magnus, pistoribus praeest, et id prospicit, ut farina paretur et panes quotidie recentes coquantur, tum pro principe, tum pro reliquis, quibus diarium stipendium destinatum est.
Szetrar magnus, curam tentoriorum principis gerit, in expeditionibus vero etiam tormentis bellicis et reliquo ignivomo apparatui praeest, ac castrorum locum designat: adeoque simul et artilleriae praefecti et supremi castrorum metatoris munia explet.
Armasz magnus, reliquis armasziis vel lictoribus, quorum fere sexaginta numerantur praeest; si quis supplicio afficiendus est, ei incumbit, ut ad executionem perducatur principis sententia: praeterea carcerum et musicae militaris, quae tabulchana vocatur, inspectionem habet.
Logotheta secundus, supremi logothetae vel cancellarii vices gerit, et ab eo, sin ipse gravioribus negotiis praepeditus fuerit, ad limites agrorum praediorumque definiendos mittitur.
Uszar magnus, supremus ianitor, reliquis uszariis praeest missorumque ab imperatoria aula vesirio capudzibasziorum et aliorum agarum curam habet.
Aga, excubias Iassiorum observat, segbanis de scutala, qui pro tributi immunitate sine stipendio militiam sequuntur, imperat, lites civium Iassiensium minores dirimit, si quem moechum vel in plateis ebrium deprehenderit cuiuscunque fuerit ordinis, punit, eademque fere munia explet, quae inter Turcas τοῦ iengiczer agasi esse solent.
Postelnicus secundus, absente magno postelnico, eiusdem vices gerit, totique aulae prospicit. Singulare tamen et ϰύριoν ipsius munus est, barones supremi ordinis exauctoratos, cunctosque secundae stationis officiales, ad principem introducere, aut si quid rogandum habeant, illorum petitiones principi, et huius viccissim respons a illis referre.
Logotheta tertius, s. secretarius, epistolas principis privatas minori sigillo munit, easdem exarat, et ubi subscribenda sunt principi porrigit. Urigaris, scribis diplomatum, et camerae praeest, monasteriorum negotia expedit, archiepiscopum, episcopos, totumque clerum ad principem introducit, si ab aliis principibus legati advenerint curat, ut ceremoniae aulicae in eorum receptione, et quam vocant audientia, usitate observentur. Bullam ex argentea catena pendentem gerit, qua magni logothetae manu subscriptas decisiones iudiciales munire solet.
Capitaneus Darabanorum, darabanis, quo nomine, e germanico drabant derivato, militia pedestris, quae principis aulam custodit, insigniri solet, imperat, excubias diu noctuque visitat, ordinat, mutat et, absente aga, cunctas eius vices explet.
Omnes supra memorati barones primi ordinis habentur, magnique vocantur, ac praeter dignitatis gradum et privilegio gaudent, quod in tota Moldavia, ubicunque eos morari contigerit, lites subditorum audire et dirimere illis liceat, quod ius secundi et tertii ordinis baronibus negatum est. Serdar, Logotheta secundus et tertius Postelnicus secundus, nec non Capitaneus Darabanorum, licet in eadem maiorum baronum statione sibi imperantes habeant, adeoque ad secundum potius ordinem referendi videantur, tamen quod illorum munera reliquis honoratiora sint, ipsique principi quotidie frequentius adesse debeant, primos inter barones sedem, pariaque cum iis previligia obtinuere. Preer hos eidem ordini adscribi solent:
Vamesz, telonii praefectus, et Camanar, qui cerae decimas principi debitas colligit: Uterque tamen nullam certam in divano sedem habet, sed ubicunque princeps iusserit stare debet. Altius tamen Serdaro ascendere non possunt.
Ab his secundo ordine habentur:
Spatharius secundus, qui feriis medii ordinis ensem principis tenet, absente vero spathario magno omnia illius munera explet.
Paharnik secundus, eadem ratione magni paharnici vices gerit, et peculiariter vineas principis, quae Husziis sunt, curat, et prospicit, ut iusto tempore colantur et vindemientur.
Visternik secundus, post tertium visternik per trimestre redituum et expensarum thesauri catalogos tenet, eorumque rationem supremo thesaurario reddit, qui ordo in cunctis reliquis officiis, quae reditus expensasque curant, observatur.
Stolnik secundus, quotidie culinam moderatur, quae fercula pro principe praeparanda sint, imperat, eademque postea mensae principis apponit et praegustat.
Comis secundus, maioris vices tenet, et principis stabulum quotidie curat, et si princeps exire voluerit eidem equum adducit et parat. E magni comis reditibus ipsi tertia pars in alimenta assignata est.
Medelnicziar secundus.
Klucziar secundus.
Suldziar secundus.
Zitnicziar secundus.
Pitar secundus.
Szetrar secundus, eodem ordine, quo visternik secundus, per trimestre post tertios officiales suis funguntur muneribus.
Armasz secundus, incarceratorum puniendorumque catalogos tenet, eos singulis sabbathi diebus principi ostendit, et quid de capitivis tieri iubeat, exquirit, porro ad accersendos eos, qui ob delictum aliquod ad principem vocantur, cum aliquot gregariis armasziis mittitur.
Uszar secundus, vices magni uszarii eo absente gerere solet.
Tertii ordinis barones vocantur:
Postelnicus tertius, qui cum aliis duobus inferioris gradus postelnicis diu noctuque in aula inveniri debet. Horum munus est, ut, si quae princeps magnum postelnicum iubere velit, ipsi ad eum mandata perferant, nec non alia iussa principalia per cubicularios ipsis nunciata, ut ad executionem perducantur, curent, et quae acta fuerint, principi referant: qua de causa, his tribus etiam ad maius cubiculum liber aditus patet, qui aliis baronibus est interclusus.
Spatharius tertius, quotidie ensem principis tenet, ideoque praeter baronatum inter officiales aulicos locum habet.
Paharnik tertius, vinearum bacoviensium et totruszensium curam gerit, uvasque, ut suo tempore colligant et exprimant vinitores prospicit.
Visternik tertius magno visternico subest, eique muneris sui rationes reddit.
Postquam magnus thesaurarius per trimestre catalogos expensorum tenuerit, eorumdem administrationem tertio tradit, qui eorum per integrum mensem curam gerit, eo vere elapso secundo visternico thesauri cura competit, qui post trimestre, uti supra diximus, tertio iterum visternico publicam pecuniam administrandam committit, is autem expletis triginta diebus denuo magno visternico concreditos sibi rationum catalogos reddit. Ita gyratur semper intra tres illos thesaurarios aerarii publici administratio, ut si duo superiores per tres menses ei prospexerint, infimo per duos eius cura incumbat. Idem ordo observatur etiam in reliquis muneribus dispensatoriis, uti infra videbimus.
Comis tertii idem munus est, quod secundi.
Suldziar tertius et
Zitniczar tertius, eodem ordine officia cognominum sibi collegarum superiorum quarto semper mense administrant, quo tertius visternicus. Camaraszul de suldzerie, carnes pondere distribuit.
Camaraszul de zitniza, catalogos et rationes annonae tenet, quae in promtuariis principis reponitur, et a singulis curribus triginta aspros stipendii loco accipit.
Vornici de porta quatuor, in porta aulae exterioris suas cathedras habent, ibique minoris momenti lites diiudicant, meretrices plectunt, virginem sive sponte sive vi stupratam cum moecho, si utrique plebeii fuerint, per sacerdotem ecclesiastico more iungi iubent, sin autem alterutra[32] pars e nobilioribus fuerit orta, principi referunt. Porro principi in tribunali sedenti adstant, plebi silentium imperant, et querulos in divan introducunt: quod si quis ex iis dato verbo se obstrinxerit, praestituta die cum actore coram principe se compariturum, in suis ea notant catalogis, qui enim dato termino non comparuerit, inobedientiae erga principis mandatum eo ipso reus existit. His pro laboribus praefecturam agri Romanensis stipendii loco obtinuere.
Cunctos, quos hucusque recensuimus, barones provincia alit, et ad servitia principalia exhibet, qua de re etiam vix aliquando, nisi nobiliori prosapia orti ad eas dignitates evehuntur, licet liberum sit principi, quibuscunque voluerit, infimi etiam ordinis hominibus ea deferre munera. Uxores eorum in praetorio coniugis principis, quod in gynecaeo est, si quando ad illam salutandam accedunt, eodem quo mariti ordine in suis collocantur sedibus.
Habet autem princeps praeter praefatos externos barones suae aulae administros internos officiales, Boerinasz vulgo dictos, qui non e nobilibus solum, verum etiam captivis, vernisque in eum ordinem adoptari solent, eoque ipso iura et privilegia nobilitatis acquirunt.
Sunt vero illi:
Magnus Camerarius. Is praeest cubiculariis cubiculi maioris, peculiarem principis thesaurum, qui a provinciae aerario separatus est, custodit. Curtenis de Camera, nobilibus inferioris ordinis, iussa dat, mercatoribus pondera et mensuras, quibus vendere debeant, praescribit, curat, ne fallaci pondere aut cubito utantur, deprehensosque in fraude iuxta leges punit. Ipsius quoque mandatis Szarhorodenses mercatores subsunt, quo nomine ii designantur, qui merces e Cosacorum urbibus et Russia in Moldaviam ferunt.
Vatavul de aprodzi de Divan: inspector aprodiorum Divani, idem fere munus in Moldavia obtinet, quod in othmannica aula est czausz baszi. Praeest aprodis divani, curat, ut illud, quod iniuste ab altero acceptum aut iuste debitum princeps in iudicio pronunciaverit, laesae parti restituatur, eos, qui divano principis adstare solent, in ordinem disponit, atque in sui muneris signum flagellum in manubrio argento obductum in manibus gerit.
Vatavul de Stolniczei, praefectus dapiferorum: iis praeest, et quando illi fercula e culina ad principis mensam deferunt, ipse praecedit, flagellum tenens, nullo tamen argento exornatu m.
Vatavul de Paharniczei, inspector pincernarum, paharniczeis, qui in mensa principis aut conviviis baronibus mensae assidentibus, pocula porrigere solent, iussa dat.
Cupar, pincerna, principis quotidianus cellas vinarias aulae in sua ratione habet: cauponis vinum vendentibus, iustas et principis sigillo signatas dat mensuras, et si quem minori metro quam ipse edixit vinum vendentem repererit, constituta ipsum poena afficit.
Czohadar curat, ut ocreae et calceamenta pro principis et totius aulne necessitatibus parentur, ipsi autem principi ocreas praebet: subsunt ei cuncti Iassiorum sutores.
Medelniczeri tres aut quatuor esse solent, qui mensam principis quotidie sternunt, aquam ei ad lavandas manus affundunt, lances, orbes, crateras, aliaque, quae in conviviis adhiberi solent, vasa argentea, nec non mappas, linteamina et si quis alius est mensae apparatus custodiunt.
Cameraszul de inuntr, i.e. camerarius internus, vestes, gemmas et reliquum ornatum principis custodit, et cubiculariis minoris cubiculi praeest.
Vatavul de copii, praefectus cubiculariorum spathariae et divani: horum inspectionem habet, et ex eorum laboribus proventum. Mittuntur enim illi frequenter ad barones, quos e pagis ad se venire princeps voluerit, atque tum, si, quod consuetum est, baro cubiculario sex aureos dono dederit, vatav inde unum imperialem accipit.
Camaraszul de dulczeczi, provisor condimentorum: salgama et alios fructus zacharo conditos, ut ad mensam principis apponantur, curat, et vasa porcellanea custodit.
Camaraszul de raphturi, inspector frenorum, ephippia, frena auro argentoque ornata totumque stabuli principalis apparatum suis sub manibus habet.
Piwnicziar, praefectus cellae vinariae ministrorum, ipse cuparo vel pincernae principis subest, vicissim ipsi cuncti fabri doliarii et reliqui, qui in promtuariis vinariis negotia habent, parere debent. Stipendii loco habet vini foeces, e quibus crematum destillat.
Logotheta de visterie, secretarius thesauri, cunctis scribis thesauri iussa dat, et catalogos expensarum custodit, ipse autem supremo thesaurario paret.
Camaraszul de katastive, cunctos catalogos redituum principis peculiarum custodit, militum quoque indices habet, et si lustretur exercitus cunctos nomine suo recitat. Idem facit quando solvuntur stipendia, et tum singulis capitaneis catalogum militum suae cohortis sua manu subscriptum tradit, ac pro eo labore unius imperialis honorarium ab unoquoque accipit.
Camaraszul de lumini, seu procurator candelarum, tributum cerae et sebi, quod bezmen vocatur, ubi collectum fuerit, in suas accipit rationes, et ex eo pro usu aulae candelas et lampades parari curat.
Vornicul de tyrg, procurator fori, decimas colligit ex omnibus iis, quae numero et mensura in foro venduntur: quod tributi genus inter Moldavos mortasipia vocatur. Porro a cameraszul de lumini candelas accipit et aulicis distribuit. Eidem incumbit ligna pro usu aulae parare et per conclavia culinasque suo tempore distribuere.
Vatavul de aprodzi de tyrg, inspector aprodorum forensium, qui tributum aliosque census a civibus colligunt et thesauro inferunt. Hi omnes cum suo praefecto magni thesaurarii iussis parent.
Vatavul de paiczi, praefectus peikiorum, octo pedissequos principis, quos peikios vocant, cingulis argenteis, et gladiis lanceisque prope manubrium et cuspidem argento deaurato obductis ornatos, sua sub cura habet.
Coniugi principis inserviunt:
Vornici duo, qui simul agri Vasluiensis praefecturam gerunt.
Comis, qui illius stabula, equos et currus curat, et
Kluczierii duo, quibus incumbit, ut tum aulicis, tum stabulo de annona et pabulo prospiciant.
His in ordine succedunt nobiles principis aulaeque ministri, qui per ea ipsa sua servitia gardum sibi ad superiores dignitates parant.
Cubicularii Divani, quinquaginta, qui principi in praetorio sedenti adstant, et ad barones ad principem vocandos adhibentur.
Cubicularii Spathariae, viginti quatuor.
Cubicularii maioris cubiculi 12.
Cubicularii minoris cubiculi 3.
Postelnici 7, superioris ordinis, viginti quatuor vel plures, si principi libuerit, inferioris.
Aprodi de divan, quinquaginta, quorum officium czausziorum inter Turcas muneri respondet, adducere nimirum reos data die non comparentes ad iudicium, et debitores fallaces ad solutionem cogere.
Paharniczei, 24, mensae adstant, et convivis principis pocula porrigunt.
Stolniczei, 24, fercula e culina ad mensam principis deferunt.
Armasczei, 60, qui ad fures, barones fugam meditantes, aut alicuius criminis maioris reos capiendos adhibentur.
Uszarei, qui missos ab othmanna aula Turcas et a Crimensi Chano Tataros ad hospitia deducunt, iis commeatum necessarium procurant ac in reliquis inserviunt.
CAPUT VII - DE EXERCITU MOLDAVIAE
[recensere]Expositis baronum Moldaviae aulaeque principalis ministrorum nominibus, sequitur, ut de milite, quem Moldavia olim habuit et nunc alit, brevibus disseramus Liberae aliquando Moldaviae exercitum septuaginta millibus, haud raro etiam centum millibus militum numeratum fuisse, domestici annales referunt; cui rei fidem facile habebit, qui consideraverit quam potentibus cum vicinis, Turcis, Polonis, Cozacis, Hungaris, et Valachis, Moldavia olim bellum gesserit, et contra illorum conatus usque ad Bogdani III tempora non defenderit solum libertatem, sed et fines suos protulerit longius. At vero eae Moldavorum vires, uti sub Stephano Magno ad summum fastigium pervenerant, ita et ex eo tempore sensim decrescere coeperunt. Primi enim post Bogdanum III, qui Moldaviam Turcis tradiderat, illius provinciae rectores, cum Turcarum tutela a vicinorum iniuriis tuti essent, solenni otiosis more militarem rem negligebant, et inutile arbitrati sine necessitate tot homines alere, non solum a pristina virtute, sed et numero ut deficerent ipsorum copiae, facile permittebant. Neque tamen usque ad Movilarum aevum minus quadraginta millibus in campum a principibus nostris educta fuisse Moldaviae chronici testantur, at post illa tempora tum intestinis dissidiis, tum Turcarum fraudibus, qui rebellione principum occasionem nacti omni splendore moldavicum diadema privare conabantur, eousque cecidit Moldavorum potentia, ut nunc vix sex vel octo millia militum hosti opponere queant. Distinguuntur autem ii in stipendiarios, qui certo constitutoque stipendio conducuntur, et milites de scutala, qui pro tributi immunitate suis castra sequuntur sumtibus.
Stipendiariorum militum praefecti sunt:
Baszbuluk baszi: decem iste bulugbasziis vel capitaneis imperat, quorum singuli centum circiter segbanos suis habent parentes iussis. Segbani, autem turcico vocabulo dicuntur ii milites, qui ex Serviis, Bulgaris, Albanis et Graecis in corporis principis custodiam bono stipendio conducuntur, et mutatis ordinibus semper in aula versantur, ubi etiam circa muros ipsis destinata sunt hospitia.
Capitanei Germani quatuor, qui olim chiliarchae erant, nunc autem uix 25 milites singuli suis sub vexillis habent.
Capitanei Cozacci quatuor, qui olim itidem singuli mille et pluribus militibus imperabant, nunc autem vix quadraginta aut quinquaginta popularibus et iis plerumque e zaporoviensium orda accitis.
Capitanei equites viginti, qui centum circiter milites ducunt, et singuli tribus per mensem imperialibus militant: Ii capitanei supremi, hi hetmanni iussis parent.
Capitanei Lipcensium Tartarorum (quo nomine ii Scythae vocantur, qui Lithuaniam incolunt, et muhammedano ritu initiati sunt,) quatuor vel plures, prout principi libuerit.
Beszliagasi, qui duos capitaneos beszliorum sub se habet. Sunt autem beszlii Turcae aut Tartari, qui ad prohibendas turcicorum agminum vexationes, puniendosque Turcas, si qui insolentius agere velint, a principe adhibentur, cum inter Othmannides capitale habeatur quempiam Muhammedanum ab infideli, uti Christianos vocare solent, aut castigari aut verberari.
Militum de scutala i.e. qui pro tributi immunitate militant, praefecti sunt:
Bulugbaszii civitatum, quos singulae urbes et oppida pro ratione agri sui quatuor aut quinque, Iassii vero decem habent, quibus omnibus Aga imperat.
Capitanei octo, Darabanos ducentes, quibus praeest capitaneus ϰατ’ἐξοχήν Darabanorum dictus: Et is Agae mandatis paret.
Capitani de mie vel chiliarchatus novendecim e novendecim provinciis Moldaviae collecti. Hi olim singuli decem centurias, Moldavis sutasz dictas, in suis numerabant legionibus, hodie autem numerus eorum valde diminutus est. Parebant aliquando vornicis magnis superioris et inferioris Moldaviae, nunc vero cuncta illa agmina hetmanni curae et imperio commissa sunt. Ex his, qui in confiniis sunt, montium fauces fluminumque vada custodiunt; qui in mediis Moldaviae dioecesibus, et ubi nihil ab hoste timendum, ad excubias in aula hetmanni agendas adhibentur, et ab eodem, quo necessitas aliqua reipublicae postulaverit, mittuntur.
Fuisse antea et Husarios, nomen ipsum in ordine illorum, quos hinsarios vocant, arguit. Sunt autem hodierni hinsari superioris et inferioris Moldaviae, ad regionis vornicum pertinentes, militiam tamen non sectantur, sed, retento tantum antiquo nomine militari, fundis sedulam dant operam, unde proverbium apud Moldavos de illis: Della arme la sapa. Ab armis ad ligonem.
In eundem ordinem referri debent Venatorum Moldaviae cohors, quae cum suo vatav vel inspectore pagum centum plus minus aularum in montanis Moldaviae circa oppidum Piatra occupat. In bello castra principis semper sequi debent: in pace autem venationi student, et animalia varia, cervos, boves, oves, et quae alia sylva nutrit, partim viva ad delectationem, occisa ad mensam principis adducunt: quo pro labore a tributo immunes sunt, et pro pulvere pyreo et plumbo singulare salarium accipiunt.
Calaraszi de Czarigrad, vel cursores Constantinopolitani, 50, cum suo vatav vel praefecto, qui omnes linguam turcicam callent, et si quae requirat necessitas, Constantinopolin ire debent, pro quo labore, praeter immunitatem tributi, e thesauro publico viginti imperiales accipiunt.
Calaraszi de Galacz, cursores galatienses, singulari suo vatav vel praefecto parent, idemque munus, quod Constantinopolitani, explent, e thesauro tamen, sicubi mittuntur, non nisi decem imperiales accipiunt. Sunt autem numero fere quinquaginta.
Imblatori de Chotin, quinquaginta, et totidem
Imblatori de Sorocca, vel cursores soroccenses, polonica et russiaca lingua docti conquiruntur, et postulante necessitate in Poloniam et Russiam mittuntur. Utrique singularibus suis vatavis vel praefectis parent.
Fusztaszi, fustiferi, viginti quatuor, in pace ianuas gynecaei et carcerem aulicum, cui aulici, si quid levius deliquerint, includuntur, custodiunt, verberibus mulctandos ex mandato principis percutiunt, principem vel in pompa vel recreationis ergo exeuntem longos fustes tenentes ab utraque parte stipant, idemque officium in expeditione quoque praestant. Subsunt singulari suo praefecto, qui vatav de fusztaszi dicitur.
Atque ea quidem sunt agmina illa, quae provincia principi suis sumtibus sistere tenetur: Sin autem e suo thesauro plures princeps conducere voluerit, nemo est qui ipsum impediat, vix tamen aliquando nostris temporibus, nisi rebellionem meditentur, augere exercitum conantur principes, quod utilius arbitrentur in cistulas reponere thesauros, quam eos inutilibus sibi militibus devorandos dare.
CAPUT VIII - DE CERIMONIIS AULICIS IN EXITU ET CONVIVIIS PRINCIPUM
[recensere]His praemissis, haud inutilem nec ingratam lectori curioso operam nos facturos arbitramur, si apparatum et ordinem in exitu et conviviis principalibus, nec non in ecclesia observari solitum paucis explicaverimus.
Quandocunque princeps extra urbem ad templum aut monasierium aliquod visitandum, aut in expeditionem exiverit, nunquam nisi maxima cum pompa pluribusque militum cohortibus stipatus procedit. Agmen ducunt aliquot duces viarumque exploratores e militibus cursoribusque ad hoc officium destinati. Sequitur equitatus praecedentibus vexillis et capitaneis, ita ut inter singulas legiones aliquod spatium, quo discerni possint, relinquatur.
Vexilla ab utraque parte includunt legionum centuriones, id curantes, ut cuncti milites constituto ordine rectaqua linea incedant. Hos excipiunt Calaraszi et Imblatori cum suis vatavis, post hos ducuntur equi sessorii praeviis duobus tug vel caudis equinis, quas in acceptae potestatis signum principi othmannica aula largitur. Succedunt filii principis, quos ipse princeps paulo posterius in media linea sequitur. Proxime eum ab utraque parte stipant peiki, quorum vestitum et munus supra descripsimus: ulterius a dextra comisi, s. stabuli magistri, officialiumque aulicorum vatavi, a sinistris magnus postelnicus cum reliquis postelnicis locum habent; tertia a principe et linea bulugbaszi ab utraque parte procedunt, quo seniores eo propiores principi: totum denique agmen anterius segbani sive milites stipendiarii ab utroque latere cingunt, qui ut recto aequalique passu incedant, czauszii, quos europaeo more corporales vocares, curae est.
Post principem vero proximas spatarius obtinet, arma principis gestans: sequuntur interni quos vocant officiales, camerarii, pincernae, czohadar et medelicziarii. Primam post hos seriem occupat vatav de copii, id est praefectus cubiculariorum, cum cubiculariis, secundam paharniczei, tertiam stolniczei. Succedit sandziak maius alem munitum cum duobus aliis signis, quae in principatus initio principi ab imperatore data fuerant: vexilliferos excipit tabulchana vel musica turcica, post quam armaszii in utramque alam extenduntur.
Hos in prima linea succedunt barones superiores, in secunda secundi, in tertia tertii ordinis, cuncti exauctoratis iuxta suorum munerum gradum mixti. Claudit tandem totum agmen mixta e servis baronum, civibus mercatoribusque turba. Sin in expeditionem processerit princeps, tormenta sub ductu szetrarii magni et capitaneus darabanorum cum puszcasziis vel tormentariis militibus, nec non castrorum apparatus et impedimenta sequuntur; alias cuncti illi inter reliquos barones in suis procedunt ordinibus. Totum autem illum apparatum facilius lector intelliget, si adiectum iconismum inspicere non gravatus fuerit.
Hoc ordine cum ad templum monasteriumve pervenerint, totus equitatus iuxta ordines suos extra aulam templi consistit, praetereuntemque principem inclinato capite adorat, peditatus autem quantum capi potest intra aulam quam amplissime coronae in modum disponitur. Princeps, ubi ad lapidem designatum venerit, ex equo descendit, czausziis solenne sibi votum, vivat per multos annos, acclamantibus. Tum et metropolita, diaconis suffumigantibus, cum S. cruce principi obviam fit: eique S. evangelii volumen deosculandum exhibet. Hinc praeeunte metropolita psaltisque τò ἄξιóν ἐστιν accinentibus, sacras imagines devote veneratus per ambonem (quem calcare solis principi et sacerdotibus licet) transit et in medio templi crucis signo se munit: inde ad thronum suum se recipit, eoque conscenso, primo metropolitam, mox et barones iam in suis stantes sedibus, capitis nutu salutat.
Quoniam autem in eo sumus, ut aulae cerimonias describamus, haud abs re erit, quis in templo ordo sedium observetur, paucis memorare.
Ad dextram interioris templi columnam principis thronus est, tribus gradibus altus, sculptisque et deauratis cancellis circumdatus; utraque eius latera insignia principatus ornant, corona deaurata superius tegit, quam subter imago sancti, quem Patronum sibi princeps voluerit, locum habet. E regione ad sinistram templi columnam alia est sedes, filiis principum destinata, similis principali, praeter quod duobus saltem emineat gradibus.
Principi a dextris adstat spatharius, gladium principis in humero, ensem manu tenens, a sinistris postelnicus, pone quem postelnicorum baculis suis instructorum series ad sinistram usque columnam extenditur: post quam reliqui aulae officiales iuxta suos disponuntur ordines. A dextra principis versus altare metropolita cum uno espiscopo locum habet, succedentibus usque ad stationes psaltarum monasteriorum abbatibus et praepositis: in dextra duo episcopi cum abbatibus sui chori metropolitae eodem ordine sunt oppositi. Clericorum seriem a dextris claudit magnus thesaurarius, ut eleemosynam, quam princeps in olei unctione dare solet, paratam habeat, et ne, sin e longinquo adduci deberet, silentium et devotio auditorum turbetur: a sinistris secundus et tertius logotheta, ille quia cunctorum monasteriorum et cleri negotiorum curam gerit: hic quia colybam, cum a metropolita vel alio sacerdote sacrata fuerit, tenere et distribuere debet.
In dextro adyti angulo chorus est psaltarum moldavorum, in sinistro graecorum, qui hymnos ecclesiasticos utraque lingua per vices recitant. Post filii principalis thronum primi ordinis barones in una serie usque ad exteriorem, quae est in templi porticu, columnam extenduntur: hos excipiunt barones exauctorati, hinc chiliarchae, capitanei et reliqui, quotquot aede sacra capi potuerint.
Post principis cathedram uxores baronum suis fungentium muneribus e regione maritorum sunt dispositae usque ad ultimam, quae in dextro interioris templi latere est, columnam. In huius basi coniugi principis assignata est sedes, thronus tribus gradibus eminens: si filias ea habuerit, inter matrem et baronum uxores collocantur. Dextram principis tenent cubiculariae, virginesque nobiles, quae illi inserviunt: sinistram defendunt bini illius vornici, et prohibent, ne iusto propius plebs ad mulierum stationes accedat. In exteriori tandem porticu depositorum baronum uxores e regione maritorum sua obtinent loca.
In totius templi pariete pro hisce scamna quidem sunt disposita, sedere tamen nemo audet, nisi in vigiliis nocturnis, cum sanctorum vitae, aut Davidis psalmorum aliqui recitantur. Principi soli tecto capite in templo stare licet, neque detrahit pileum, nisi cum τò ἅγιος ό θεός cantatur, evanghelium legitur, symbolum christianae fidei nicenum et dominica oratio recitatur, aut verva dominica quibus S. eucharistia instituta fuit, a sacerdote groferuntur.
Cum ad ϰοινονιϰόν pervenitur, primus metropolita ad salutandas osculo sacras imagines adytum accedit, post et princeps, quo e throno descendente cuncti barones e suis stationibus exeunt, redeuntemque principem submisse venerantur. Finito sacro, metropolita principi, eius coniugi, filiis ac filiabus ἀντίδωρον offert, barones muneribus suis fungentes cuncti idem e manu metropolitae in throno sedentis accipiunt: tandem colybam logotheta tertius iisdem degustandam exhibet.
His cerimoniis peractis, principem barones praecedunt, ascensisque extra templi aulam equis in suum dispositi ordinem detectis capitibus praetereuntem Dominum adorant, mox eadem, quam supra recensuimus, serie in palatium sequuntur. Ibi in aula exteriori equos relinquunt (interiorem enim equestrem intrare nemini licet) et in media aula interiori suo ordine in pedibus stantes principem ex equo descendentem salutant; ac postquam gradus ascenderit princeps, detecto capite ad barones conversus, eos resultat, qui ad sua deinde hospitia se recipiunt.
Prandium principi diebus, in quos nulla incidit solennitas, in minori cubiculo sternitur frequentius, non raro tamen, etiam in maiori coenaculo vel in gynecaeo. Prandio nunquam non assident bini barones maioris, totidemque inferiorum ordinum, quod superest spatium militum praefecti, capitanei, quin e tiam nonnunquam veterani milites adimplent. Coenae adesse nemo potest, nisi principi, vel sanguine iunctus sit, vel singulari penes eum gratia, sive aulica adulatione, et iucundo colloquio polleat. Coniux principis nonnunquam mariti in prandio socia est, nonnunquam in gynecaeo peculiarem sibi parari mensam iubet, ibique ministros habet cubicularios, medelniczerios et cupar, sive princernam, virgines ex nobilium baronumque filiabus selectas. Sin autem feriandus fuerit dies, mensa in minori divan sternitur. Parata esse fercula tubarum tympanorumque strepitus indicat: eadem stolniczei, praeeunte vatavo et stolnico secundo, e culina accipiunt, et magno stolnico in mensam disponenda tradunt.
Cum princeps advenerit, metropolita preces solennes recitat, cibisque benedicit, medelnicziarus supremus aquam ad manus lavandas affundit. Postquam locum suum occupaverit princeps, reliqui etiam omnes pro dignitatis suae gradibus consident, consiliarii autem et primi ordinis barones assistunt suaque munia explent. Stolnicus magnus primo opposita principi cibaria praegustat, quo facto, cum ad capiendum cibum princeps manum extenderit, tormenta exploduntur, applauditque et christiana et turcica musica. Primum poculum magnus paharnik porrigit, vinumque ex eo in minorem calicem effusum praegustat: quod moldavo sermone credincza vocatur. Ad hoc metropolita et episcopi, quibus, cum per Basilii M. regulas monasticas carnibus vesci non liceat, pisces et lactaria apponuntur, cunctique barones in pedes surgunt, bibentemque principem inclinato venerantur capite: ad reliqua non surgunt equidem, principem tamen sobrie, licet ebrii fuerint, submissa fronte adorant. Magni barones, donec tertium poculum epotum fuerit, mensae adstant, post spatharius magnus gladium principis secundo spathario tradit, paharnicus secundus poculum propinat, et reliqui secundi ordinis barones superiorum laboribus succedunt. Porro princeps illis singulis honoris gratia e sua mensa lancem porrigit, quam illi, posteaquam manum principis deosculati fuernit, recipiunt, et in vicinum cubiculum reponunt, ubi singularis mensa illis paratur. Eundem princeps honorem aliis etiam, qui adstant, inferioris ordinis baronibus, bulugbasziis et capitaneis, iisdem exhibet cerimoniis. Postquam cibo potuque refecti omnes fuerint, ad ministeria mensae principalis redeunt, curantque ut paharniczei pocula baronibus propinent, stolniczei fercula auferant et apponant, cubicularii orbes mutent, cunctaque secundum decus et ordinem observentur. Armaszi, quasi in custodiam principis, in extremitate mensae (ea enim in longum protenditur) clavis instructi adstant. Post aliquot pocula, cum cerebrum incaluerit, primum poculum maius in divinam gratiam et misericordiam hauritur, secundum in salutem imperatoris, nullo tamen nomine adiecto. Turcarum enim in incolumitatem bibere, incongruum, odiosumque Moldavis videtur, vicissim periculi plenum christianis orthodoxisque regibus potu felicia augurari. Tertium craterem metropolita in principis salutem praevia oratione propinat, cuius audito nomine confestim cuncti barones e mensa surgunt, et in medio divan consueto se sistunt ordine. Metropolita, finita oratione, principem crucis sacrae signo munit, eique benedicit, qui dum poculum admovet labiis, cuncta circumcirca tormenta exploduntur, musicae concentu mixta, e qua tamen nihil nisi resonans ex amplissimis arcis structuris echo adstantium se offert auribus. Post principem metropolita poculum argenteum centum circiter drachmarum capax ebibit, locum tamen non deserit, sed saltem in pedes surgit: barones reliqui omnes, et qui adstant et qui assident, bini bini oblatos crateres evacuant, exosculatique tenente eos sub brachiis magno postelnico principis manum ad pristinas sedes revertuntur. Post hunc craterem in salutem coniugis, filiorum filiarumque principis, si quid aliud vel temporis ratio vel ebrietas obtulerit, exhauriuntur pocula. Neque enim ante deserere mensam princeps consuevit, quam afferri debeant lampades, quae postquam per magnum medelniczerium appositae fuerint, convivae cuncti in pedes surgunt, suumque principem salutant. Solvendarum epularum indicium est linteolum a principe in mensam repositum, quo observato, magnus postelnicus virga, quam manu gestat, argentea terram percutit: ad quod signum cuncti, quibus plantae firmae sunt, simul surgunt, quibus crapula usum pedum ademit, tolluntur. Stanti principi medelniczerius aquam affundit, et linteolum ad stergendas manus porrigit, metropolita Deo gratias agit: quo facto, princeps ter cruce signatus ad barones convertitur, iisque detecto capite valedicit. Dum dorsum vertit, adstantes officiales aulici et cubicularii quod quisque potest de mensa rapiunt. Honori enim sibi ducunt, quod e mensa principis cibum ceperint. Ne tamen argentea vasa pereant, vetantur extra cubiculum quidquam efferre; aut si plures congregati separatim comedere voluerint, praepositis argentariae indicare debent, quot lances acceperint, easdemque postea iusto numero reddere tenentur. Reliquos barones musica principis ad ipsorum hospitia usque comitatur. Secunda die, omnes in auditorio conveniunt, admissique ad osculum manus principis gratias agunt pro honore accepto, veniamque per ebrietatem commissorum precantur.
CAPUT IX - DE VENATIONIBUS PRINCIPIS
[recensere]Ferarum sectandarum studium uti summis per orbem principibus in deliciis esse consuevit, ita et Moldaviae Dominis admodum familiare extitit. Praeter belli speciem, quam venatio refert, armisque deditissima gens cunctis aliis corporis exercitiis potiorem habebat, peculiari nomine ea commendabatur Moldavis, quod ea ipsa investigandae et instaurandae patriae occasionem dedisse crederetur. At cum successu temporis in his quoque modum transgrederentur principes, miserisque, qui aptas venationi sylvas, amoenaque prata incolebant, rusticis vix tantum relinquerent temporis, quod acquirendo ipsorum victui sufficeret, saepius eam ob rem rebelliones et seditiones ortae fuerunt. Observarunt praeterea prudentiores, venatui nimis deditos principes negligere reipublicae administrationem, eam totam amicis relinquere, tempusque negotiis destinatum totum hisce insumere recreationibus. His incommodis edocti successores, talem ei exercitio modum statuere, ut neque nimis gravaretur colonus, neque iis deliciis privarentur principes. Quatuor nimirum per annum assignarunt tempora, totidem orientalis ecclesiae ieiuniis praevia, in quibus cuncti provinciae ordines, barones, milites, nobiles, cives, et mercatores venationi principis interesse deberent. Istis diebus aliquot millia rusticorum e pagis vicinis coguntur, et sylvas intrare, ferasque excitare iubentur.
In campis circumcirca sylvas obsident venatores, pars canibus venaticis stipati, pars retia tenentes, exterritumque rusticorum clamoribus venatum facili negotio intercipiunt. At ut excitetur diligentia venatorum, singulis feris suum a principe constitutum est donarium, leporem qui ceperit, bachszisz (ita enim turcico vocabulo munuscula ista appellitant) viginti quinque asprorum accipit, qui vulpem sexaginta: aper uno imperiali, ursus aureo, dorcas octoginta aspris redimitur. Finita venatione, pura animalia, quae escae inserviunt, partim ad principis culinam deducuntur, partim inter barones aut militiae praefectos distribuuntur: impura, vulpes, lupi, ursi, feles sylvaticae, hylaces, et si quae alia eiusmodi animantia Moldaviae montes alunt, peikis vel pedissequis principis cedunt, qui ex eorum coriis haud parvum lucrum sibi conciliant.
Praeter hasce quatuor solennes per annum venationes, princeps equidem quandocunque voluerit, congregare incolas, eosque ad feras sectandas cogere potest (etenim qui ipsi praescribat leges, aut desideriis ipsius modum ponere possit, in Moldavia, uti superius indicavimus, nemo est), male tamen ea de re audiet, suaque famae perpetuam seris etiam posteris memorandam inuret maculam; nec securus esse potest, quin de ea vexa ordinum nomine ad aulam othmannicam deferantur querelae. His de causis, si quando vel tempestatis vel loci amoenitate illectus indulgere genio suo voluerit, cum aulicis suis officialibus, militibusque, qui eum semper sequi tenentur, venationem instituit, neque tamen adeo frequenter, ut omne tempus, quo reipublicae negotiis vacare deberet, ferarum tribuatur exitio.
CAPUT X - DE EXEQUIIS PRINCIPUM
[recensere]Uti in vita summa cuncti veneratione suum Moldavi prosequuntur principem, ita in morte quoque eidem suus constat honos. Quamprimum vita fungitur princeps, illico, si aestivo accidit tempore, aromatibus conditur, et tamdiu insepultus in palatio conservatur, donec cuncti barones, nobiles, episcopi, archimandritae et abbates omnium monasteriorum, monachi quoque, si qui vitae sanctitate celebres sunt, et sacerdotes praecipui, Iassios congregentur. Interea principalibus vestibus et insigniis ornatur, barones, nobiles et reliqui officiales, haud secus ac vivo adstant eumque venerantur, totus populus ad testificandum moerorem aperto capite per urbem deambulat, cunctisque illis diebus, quibus sepultura praeparatur, campanae diu noctuque pulsantur.
Dicto efferendo funeri die, eadem paratur pompa, quae, dum in vivis erat, exeuntem comitari consueverat. Praecedunt clerici hymnos sepulchrales orientali ecclesiae usitatos accinentes, a lateribus eum stipant copiae, inversis tamen vexillis et armis. Omnes tristitiam vultu et habitu corporis prae se ferentes, cuius speciem ipsis etiam equis communicant, e quorum oculis lacrymas elicere cepae succo didicerunt. Feretrum primi ordinis barones in humeros excipiunt: quos in via inferioris ordinis collegae donec ad ultimos devenerit, subinde mutant, ut etiam hac ratione testentur, se mortuo non minus ac vivo ad obsequia promtos et paratos esse. Claudit tandem agmen militaris musica tympanis comitata, quae intercepto ex instituto sonitu lugubrem vocem edunt.
Hoc ordine in templum cathedrale defertur, et quousque divina liturgia celebretur, ante thronum, quem ibi vivus considerat, deponitur. Surgit post sacrum in ambonem concionator, laudes defuncti longa oratione persequitur, eius virtutes recenset, quid in eo perdiderit, provinciae ostendit: tandem auditores de iactura consolatur, et spem iis facit, easdem virtutes in filio aut successore eius fore conspicuas. Finita oratione, cuncti episcopi, abbates, barones, nobiles, et qui in aulicis ipsius ministeriis fuerant, ad feretrum accedunt, defunctique manum dextram et quam ea tenet crucem exosculantur. Hoc ultimo obsequio praestito, sin in urbe se sepeliri iusserit, eodem, quo in templum fuerat illatus, apparatu ad destinatum monumentum deducitur, et a supremi ordinis baronibus sericis fasciis in sepulchrum demittitur. Terram primus sepulchrali arcae iniicit metropolita: quod dum fit, tormenta exploduntur, musicorumque organorum sonitus cum campanarum boatu mixtus confusum excitat strepitum, qui non ante cessat, quam fossa repleta fuerit. Sin vero in monasterium quoddam longe extra urbem situm se condi mandaverit, aliquot barones cum cunctis aulicis, reliquias eius maximo apparatu eo deferre iubentur: qui in via pari observantia circa eius cadaver ac circa vivum versantur, et cum urbem aut oppidum aliquod transeundum habeant, de curru detractum cadaver suis humeris imponunt, atque ita, donec ad campum extra urbem venerint, portant: tandem cum monasterium sepulturae destinatum attigerint, iisdem quas antea memoravimus, cerimoniis, in monumentum demittunt, appensis iuxta propinquum ecclesiae parietem principatus insignibus, et depicta in eodem pariete illius effigie.
CAPUT XI - DE LEGIBUS MOLDAVIAE PROVINCIALIBUS
[recensere]Quae antiquitus Daciae leges fuerint, scire prohibet historicorum iis de rebus silentium: voluntatem tamen principum, naturaeque iura legis scriptae vim et autoritatem habuisse coniicere licet, e simili reliquarum gentium barbararum consuetudine. Posteaquam vero ab Ulpio Traiano Imper. victo Decebalo et extirpata Dacorum gente in Romanae provinciae formam redacta, Romanoque semine consita fuit Dacia, Romanas quoque leges a novis recepit colonis. Viguerunt eae in illa provincia, quamdiu ea Romanorum et Constantinopolitanorum Imperatorum iussis paruit: at posteaquam barbararum gentium irruptiones eam incolis privaverant, et Constantinopoleos dominos coëgerant, deserere provinciam et de suis cogitare parietibus, Romana quoque iura inter Daciae incolas adeo depravari mutarique coeperunt, ut cum felici Dragoszi ausu instaurata fuisset Moldavia, iudices quid pronunciare deberent, vix discernere possent. Commotus his incommodis, Alexander primus, Moldaviae Despota, quem insignes propter virtutes Bonum nostri dixerunt, cum regium diadema a constantinopolitano imperatore acciperet, leges quoque Graecorum, quae τῶν Βασιλιϰῶν libris comprehendebantur, suscepit, atque e vastis illis voluminibus, exce rptum id, quo nunc Moldavia utitur, ius proposuit. Neque tamen in ea gente aboliri potuerunt diversae, quas in suis erroribus et exilio susceperant, vicinarum gentium consuetudines, quales in successione, testamentis, haereditatis distributione, fundorum limitibus et servitutibus, cunctae fere per orbem nationes habent singulares.
Itaque inde duplex inter Moldavos ius ortum fuit, scriptura unum, quod Romanorum Graecorumque imperatorum edictis et conciliorum decretis niteretur: non scriptum alterum, quod consuetudinem gentis recte diceres, si quidem vernaculo etiam sermone, sclavonica voce Obyczai, quod morem aut consuetudinem designat, inter Moldavos appellatur. At cum illae consuetudines, quod nulla scriptura niterentur, per corruptos iudices saepius a vero sensu suo detorquerentur, et ad iniustitiam traherentur, Basilius Albanus, Moldaviae princeps, antecedenti seculo per bonos legumque patriarum peritos viros, cunctos et scriptos et non scriptos canones in unum colligi iussit, et ex iis singularem Codicem confecit, qui hodienum iudicibus Moldaviae recte pronunciandi norma est.
CAPUT XII - DE TRIBUNALI PRINCIPIS ET BARONUM
[recensere]Per totum annum, exceptis diebus quos ieiunio, quod magnum vocant, destinavit ecclesia, princeps ter aut quater in hebdomade publice litigantium causas in divano audit. Divano autem, quo turcico vocabulo praetorium Moldavi indigitant, in medio aulae principalis locus destinatur. Ibi in posteriori pariete principi thronus ponitur, imagine Iesu Christi ad iudicium apparentis superius ornatus, quam perpetuo ardens candela illuminat. A sinistro latere, quod Turcarum moribus inter Moldavos dextro habetur honoratius, metropolitae sedes est, quem barones officio fungentes secundum suos sequuntur ordines: e regione in dextro conclavis pariete depositi barones locum habent. In medio principi ad dextram proxime adstat spatharius, gladium principalem tenens, longius paulo in eodem latere magnus postelnicus, in longum extensa postelnicorum serie stipatus. Reliqui, quorum opera in divano necessaria est, ut aprodi et armaszei, e regione principis, ita ut ab eo conspici possint, subsistunt.
Quamprimum princeps, praeviis ad iudicem Christum precibus, in throno consederit, silentium indicitur, et e querula plebe, quae ad portam congregatur, bini vel terni iubentibus vornicis portae per aprodios intromittuntur. Iidem, posteaquam eorum causae auditae fuerint, nisi retineri eos in custodia iudicium iubeat, per aliam divani ianuam, quae versus minorem aulam spectat, dimittuntur, succedentibus aliis, donec nemo supersit, qui aliquid conquerendum habeat. Si vero hora meridiei audita fuerit, reliqua plebs, quae fuerit, ad alteram iudicii diem adesse iubetur. Tam severum autem est et π ροσωποληψείας expers id iudicium, ut supremus etiam logotheta, si vel rusticus de ipso conqueratur, quamprimum nominis sui mentionem fieri audit, e loco surgere et, donec causa discussa fuerit, rustico a sinistris stare debeat.
Graviores causas ipse princeps dirimit, leviores baronibus inquirendas committit. Barones, quibus id mandatur, causam domi diiudicant, et quae ipsis visa fuerit, sententiam ferunt. Sin ea contenti fuerint et actor et reus, eandem illa vim retinet, quam habuisset in principis divano pronunciata: Sin vero alterutra pars se laesam existimaverit, ad principis tribunal appellare potest. In eo causa denuo excutitur, et si baro largitionibus adversariorum, vel eorum favore ductus, vel etiam legum ignorans, iniquam tulisse sententiam evincatur, severa iile poena coërcetur. Sin autem appellans iuste damnatus principi videatur, ipse et verberibus caeditur, quod iudicium baronis contemserit, et spreti mandati dominici pro lubitu principis meritas poenas luit, nec non alterius expensas in duplo rependere cogitur.
Causas autem graviores capitalesve, si ipse princeps audire voluerit, utrumque et actorem et reum coram divano comparere iubet, ac utrique eorum, quae in sui defensionem, aut alterius crimen evincendum, facere credant, dicendorum liberatem largitur. Discussa causa, metropolita et omnes barones de Sfat, sive consiliarii, clara voce sententiam suam, etiam si sciant, aliud esse principi propositum, proferunt et accusatum vel absolvunt crimine, vel sontem declarant. Depositis autem baronibus nihil proferre nullamque sententiam dicere licet, nisi a principe interrogatis. Auditis cunctorum opinionibus, si reus habeatur, princeps metropolitam interrogat, quae secundum civiles et sacras leges ei poena debeatur. Metropolita primo verba legis recitat, post autem principis clementiam, cui modus praescribi non possit, implorat, quod simul cuncti barones facere consueverunt. Tandem princeps suam fert sententiam, accusatumque vel absolvit, vel morti aliive poenae adiudicat. Accusati criminis alicuius capitalis magno armaszio incarcerandi traduntur, detenti propter debita vatavo aprodiorum. Poenarum diversa est ratio. Fures suspenduntur, sacrilegi comburuntur, homicidae nobiles capite plectuntur, rustici palo per costas adacto lentum et gravius supplicium subeunt. Atque ea crimina vix aliquam clmentiam dominantium impetrare possunt, nisi concilietur cum occisi propinquis homicida, iique publice coram principe declarent, se culpam poenamque illi remittere, nec postulare amplius, ut sanguis sanguine aut mors morte vindicetur. Id si impetrare quiverit homicida, aliquomodo de clementia principis sperare, certus tamen de sua vita esse non potest. Si enim ex anteacta eius vita principi constet, quod ipsius malitia nulla castigatione tolli possit, aut aliae quaedam rationes subsint, quare illum e medio sublatum velit, respondere solet, actores equidem et occisi propinquos crimen, quod in illius animam commisisset, condonare posse, se autem nolle, ut homicidae malitiosive homines in republica vivant, suoque pure sana illius membra contaminent: eoque nomine facinorosos vel ad supplicium, vel ad salinas damnat.
Barones, si aliquid ex aerario publico in privates usus converterint, aut nefarium aliquid contra principem fuerint moliti, id quod pro inconstanti Moldavorum genio haud raro accidit, inconsultis reliquis baronibus a principe vita bonsique mulctari possunt. Si autem nullum e mora damnum timendum neque metus est, ne reliqui coniurati necessitate in virtutem versa sua exequantur consilia, princeps ad patefaciendam suae sententiae iustitiam, incutiendumque aliis terrorem, rebellem in divan introduci iubet, ex interceptis litteris, si quae sunt, aut aliis argumentis, proditionis convincit, eique vel capitis poenam, vel aliam mulctam indicit. Si mortis reus sit, non poterit alio necis genere supplicium pati, nisi decollatione: Sin verberibus castigandus est, nemini id facere licet, nisi principi, idque vel topuzo (clava principali), quae verbera licet gravissima sint, tamen honorem non laedunt, uti habetur indignissimum virgis aut flagelis ab alio caedi. Lites reliquae in iudiciis non diu protrahuntur sed causa plerumque uno eodemque die, aut si nimis perplexa fuerit, tribus aut quatuor sessionibus excutitur et sententia pronunciatur. Sin princeps vel per morbum vel alia negotia in divan venire non possit, barones tamen cuncti in suis sedibus dispositi, haud aliter ac si princeps praesens esset, vexatorum querelas audiunt et solvunt: decisiones tamen cum enarratione causae per litteras principi referunt. Porro cum princeps in templum aut alio recreationis causa perrexerit, cuilibet preces suas ipsi offerre licet; quas omnes spatharius tertius colligit, redeunteque in palatium principe in mensa reponit: Accedit statim tertius logotheta, supplicumque desideria coram principe legit, litterarumque parti adversae principis resolutionem inscribit: eorum autem libellos, quos contra veritatem aut iustitiam aliquid petiisse animadvertit, disrumpit. Cunctos deinde spatharius querulis reddit, quae praefectus aprodorum curat, ut ad executionem perducatur voluntas principis.
Nunquam autem vel fando auditum fuit, principis iudicium corruptum fuisse, aut alterius favore a iusto declinasse, quamvis id baronibus contigisse aliquoties fuerit observatum.
Atque is quidem ordo est, quo ad supremum Moldaviae iudicem, principem puto, vexatorum deferuntur et deciduntur desideria; nunc de inferioribus quoque iudicibus aliqua nobis erunt dicenda. Sunt ii vel universales i. e. totius provinciae, vel particulares sive locales. In tota Moldavia audire et dirimere causas cunctis consiliariis principis et primo baronum divani ordini, quam primum e metropoli Iassiis exiverint, concessum est: maior tamen binis supremis vornicis concessa potestas. Horum iudicium nemo, qui subiectarum ipsis provinciarum civis est, recusare potest, cum alios barones, si alterutra pars noluerit, respuere, et ante latam sententiam ad principem provocare possit. Attamen, si sententia vornici uni aut alteri litigantium non arriserit, relicta ipsi est libertas ad principis appellare tribunal.
Ibi autem cum apparuerit, de facti specie non disceptatur ulterius, sed saltem id inquiritur, fueritne causa uti in testimonialibus vornici litteris, quas victrici parti dare solet, proposita est, iuste et secundum leges provinciae decisa.
Idem tantummodo exquiritur, si de alterius baronis, in cuius iudicium ante compromiserat, sententia aliquis ad principem appellet. Quod si sententia baronis iniusta reperta fuerit, id quod haud raro accidit, graves omnino poenas corruptus luet: sin autem in exquisitione constiterit, iuste pronunciatum fuisse, appellantemque litigandi pruritu ductum frivole honorem baronis laesisse, iile verberibus caedetur, duplicatasque expensas adversae parti solvere tenebitur. Caeterum in ipsa etiam Iassiorum urbe primi ordinis baronibus licet audire et dirimere querelas litigantium, si quidem illi consenserint: etenim a principis tribunali arceri nemo potest. Quod si baronum aliquis in principis praetorio causam sibi commissam diiudicaverit, sententiam suam cum rationibus decidendi per scribam divani magno logothetae exhibere debet. Is si eam iustam legibusque civilibus aut sacris pro causae conditione consentaneam repererit, sua manu subscribitexaminatum est, et tertio logothetae bulla divani muniendam committit: quo facto, ea immutabilis efficitur. Sin autem baro ipse iniuste pronunciasse videatur, disrumpit schedulam et querulos ad principis tribunal relegat. Extra aulam vero neque supremus logotheta alterius baronis sententiam censere aut reprobare potest, inferior vero gradu superioris iudicium nunquam irritum reddere valet.
Quoniam autem superiores barones fere semper aulam sequi tenentur, nec omnes cunctorum per totam provinciam causas dirimere possunt, ad ius incolis Moldaviae dicendum in singulis urbibus et oppidis certi aliqui iudices constituti sunt, quos alicubi pircalabos, alibi vornicos et camaraszos vocare consueverunt.
Sunt autem pircalabii bini, Chotini, Czernaucziis, Suczaviae, Nemczii, Sorocae: qui, quoniam illae potiores Moldaviae civitates sunt, etiam commendantum nomen habent: porro bini Romani, Bataszanorum (quod oppidum coniugi principis paret), Orhei, Kiszinovi, Lapuszna, Falczii, Galacziorum, Tekuczii, Tutovae, Putnae. Reliqua minoris momenti oppida, ut Bacov, Tirgulfurmos, Harlei, Cohurlui et Vaslui, singula singulos habent pircalabios. Vornici bini ius dicunt Barladio, magni inferioris Moldaviae vornici vicegerentes, totidem Doroheiensibus, legati magni superioris Moldaviae vornici: duo Cympullungi, et unus Vasluiae: Salinis praesunt circa Occnam duo camerarii singulares.
Hi omnes quidem causas audire possunt, dirimere autem tantum leviores: graviores vel ad magnum suae provinciae vornicum, vel, si appellatio interposita fuerit, ad principem relegare debe nt. Eo autem casu litigantibus sorok-i.e. diem constituunt, qua utraque pars coram principe comparere tenetur. Fit autem id hoc modo: Pircalabius litteras scribit, quibus memorat Titium et Caium cum de tali re lites invicem aluerint, ad principem appellasse, et promisisse tali sorok vel termino coram principe se sistere. Has litteras in duas partes scindit, et utrique litigantium unam partem porrigit. Sin autem alteruter dicta die non comparuerit, cheria i.e. mulctam pecuniarum solvere debet: rusticus viginti quinque aureos, nobilis centum, baro sexcentum. Neque ulla ibi valet excusatio, nisi quis evincere possit, se aut morbo, aut in principis servitio, aut demandato a republica superioribusque negotio detentum fuisse.
CAPUT XIII - DE ANTIQUO ET HODIERNO MOLDAVIAE PROVENTU
[recensere]Totam aliquando Moldaviam, ex quo per Dragoszum instaurata est, unius principis patrimonium fuisse, et annales patrii et veterum principum diplomata satis superque evincunt.
Neque enim eligere sibi poterant possessiones novi Moldaviae incolae, sed ut quisque virtutibus magis inclaruerat, ita a principe baronatus honore et ad sustinendam eam quam acceperat dignitatem pagis terrisque donabatur. Loquuntur eius rei veritatem cuncta[33] veterum in Moldavia stirpium, quibus nixi suos possident pagos, diplomata, nihil nisi donum largitionemque principis referentia. Iuvabit ad magis illustrandam rem χρισόβουλον proavo nostri Theodoro Cantemyrio a Stephano Magno datum hic inserere: est autem huius fere sententiae: „Cum Theodorus Cantemyrius, Ciliensis et Smilensis Pircalabus in defendendis contra Turcarum Tartarorumque irruptiones illis urbibus fidelem se servum, et strenuum pro Cruce militem se praebuerit, postea vero Deo ita permittente omnia illa loca a Turcis devastata occupataque, ipse vero illorum vi coactus fuerit, patrias suas possessiones, quas avi proavique ipsius praestitis fideliter servitiis a beatae memoriae antecessoribus nostris dono obtinuerant, deserere. Nos christiana pietate et clementia moti praefatum Theodorum Can temyrium tribus in agro Falcziorum pagis, cunctisque adiacentibus sylvis, campis, fluviis, et piscinis donamus, et eum totius Codri (sylvae) Kigiecz praepositum, et equitum kiegiecziensium (qui eo tempore testibus historicis octo millia numerabantur) Supremum Capitaneum constituimus.” etc. Idem sonant et reliqua aliis stirpibus data diplomata. Hinc etiam venit, quod nullum fere sit nobile in Moldavia genus, quod non a pago, quem primus illius conditor a principe dono acceperat, appellationem ducat. Ita Cantemyrius postea a pagi nomine Silistanus dictus est, Racovitza a Racova, a Urekiesti Urekie etc.
Cum autem successu temporis nimis augeretur baronum numerus, eaeque donationes tandem totum principatus proventum absorpturae viderentur, principes, communis utilitatis ergo, reditus, qui ante et pro principis commodis et in reipublicae necessitates in unum colligebantur, diviserunt. Pro suae aulae sustentatione retinuerunt urbes et oppida Moldaviae cuncta, cum duodecim pagis vicinioribus, saunas, vectigalia, decimas ovium, suum et alveariorum, quae rustici et inferioris ordinis nobiles possident: barones enim ab eo tributo hucusque semper fuere immunes. Reliqua omnia reipublicae et baronibus concesserunt, sanxeruntque, ut pacis tempore in usum reipublicae ex singulis rusticorum aulis, quas fumos appellare solent, octoginta aspri, sive florenus unus, si bellum ingrueret, imperialis sive centum viginti aspri, in maiori necessitate aureus, qui eo tempore ducentos aspros pretio aequabat, solverentur. Quanta autem ex his collecta fuerit pecuniae summa, inde facile coniicere poterit lector benevolus, quod ad stipendia quadraginta millium moldavorum militum, aliorumque quatuordecim millium extraneorum, e Germanis, Cozacis, Servis, Bulgarie, Albanis et Graecis collectorum suffecerit. Solius certe principis proventus quotannis sex centa millia imperialium superabat: et ex unico Cympullung viginti quatuor ovium millia decimarum nomine collecta fuisse e scriniis publicis constat. Hodie autem ad tantam paupertatem et infelicitatem, proh dolor! devenit Moldavia, ut vix sextam partem pristinorum proventuum praebeat.
Nimirum e vectigalibus et teloniis circiter triginta millia, e salinis decem, ex urbibus et oppidis, quibus pircalabi praesunt, quindecim, e decimis ovium vulgo decem, primo autem principatus anno, cum barones quoque decimas solvere tenentur, viginti, e decimis alveariorum et suum viginti quinque, e curtenis vel inferioris ordinis nobilibus quindecim imperialium millia colliguntur: quae omnia supputata paulo plus centum millibus imperialium efficient.
Atque his reditibus princeps pro suis suaeque aulae commodis pro lubitu uti et abuti potest: reipublicae vero thesauro, non subiectorum vires, sed necessitas et Turcarum avaritia terminos praescribunt. Neque enim negari potest, quidquid illi postulaverint, neque obligari princeps, ut ex suo aerario in publicum aliquid contribuat. Totius autem aerarii publici cura septem supremis baronibus, vulgo boiari de Sfat dictis incumbit; quibus solis visteriam (conclave est agitandis de summa rerum consiliis destinatum) intrare permittitur. Unicus praeterea visternicus magnus, quia thesauri curam habet et claves visteriae gerit, inter illos locum habet. Quod si igitur aliquid ab aula turcica mandetur, aut ad publicam utilitatem vergere princeps arbitratur, septem illos barones de ea re consultare scripto mandato iubet. Hi congregantur in visteria, excussisque cunctorum sententiis, quid factu opus esse arbitrentur, per visternicum principi referunt. Sin placuerit principi consilium, mandat, ut intra tot dies ea res ad executionem perducatur. Tum duo vel tres vel etiam plures, si negotii ratio postulaverit, in provincias mittuntur, pecuniam aut annonam, aut quidquid alius illis iussum fuerit, colligant, et thesaurario tradunt, a quo syngraphum accepti recipiunt.
Iisdem septem baronibus consiliariis thesaurarius singulis tribus mensibus acceptorum et expensorum rationem reddere tenetur.
Congregantur autem in eo aerario, si pacata fuerint tempora, ad trecenta vel quadringenta imperialium millia, si vero novus princeps a porta mittatur, aut pristinus in sua dignitate novo diplomate confirmetur, quingenta fere imperialium millia colligi debent: quae omnia a miseris subditis ad explendam inexplebilem othmannicae aulae avaritiam quocunque modo corraduntur et extorquentur.
Unde in dies aucto calamitatum ac miseriarum numero, extremae desolationis imminet periculum.
CAPUT XIV - DE TRIBUTO ET DONARIIS, QUAE MOLDAVIA OTHMANNICAE AULAE PENDIT
[recensere]Ex quo Danubii ripis innotuere Othmannidum arma, ad Stephani M. usque tempora, fortiter Moldavi suam defenderunt libertatem, et nec blanditiis amplisve promissionibus, nec vicinorum Valachorum exemplo pellici potuere, ut peregrino iugo colla subderent. Nec obstat, quod aliquoties a principibus Moldaviae pecuniae aliquid Turcis datum fuisse, patrii annales referant: prudentiores enim principes cum nummis redimere vexam poterant, celebratissimorum prudentiae laude Venetae reipublicae rectorum exemplo merito marsupio damnum malebant inferre, quam suae provinciae et subiectis: tributum tamen, quod perpetuum et constans esset, usque ad praefati Stephani tempora nunquam potuit imponi.
Huius tandem filius, Bogdanus Luscus, suam Moldaviam Turcis feudatariam, licet ex paterno, ut fertur, testamento, reddidit, his legibus, ut quotannis donarium quatuor millium aureorum, equos quadraginta, et viginti quatuor falcones, non tamen tributi nomine, sed in feudi recognitionem tantum solveret, et si sultanus ipse alicui interesset expeditioni, quatuor millia Moldavorum ad aperiendas vias, pontesque reficiendos in turcica castra mitteret. Substiterunt eae feudi leges per integrum fere seculum, et Turcae contenti se frenum imposuisse moldavico tauro, attrahere illud, antequam assuesceret, ausi non fuerunt. Posteaquam vero post Ioannis Armeni rebellionem Moldavorum vires penitus attritae fuissent, ab eius successore Petro cognomento Claudo duodecim aureorum millia tributi (haradz) nomine postulare coeperunt. Id licet barones concederent, noluit tamen Petrus, ut ipse primus Moldaviae tributum imposuisse posteris audiret, ideoque deserto principali solio in Transylvaniam, ubi sua habebat bona, se recepit. Successor ei a Turcis datus, Iancul Saxo, homo saevus et truculentus, Moldavorum Sardanapalus, ut sceptra acciperet, concessit facile quaecunque Turcae postulabant, nec metuit conspurcare famam, quam ante nullam habuerat.
Succedenti tempore, cum id iugum aliquoties excutere principes vellent, accedentibus praesertim intestinis dissidiis, tot augendi tributi Turcae invenerunt occasiones, ut a duodecim aureorum millibus ad sexaginta quinque imperialium millia, quae hodie in thesaurum othmannicae reipublicae solvi debent, ascenderit. Ad id accipiendum, si nullum Othmannidibus cum aliis Europae principibus bellum intercedat, quotannis aliquis ex intimis officialibus imperatoriis sub nomine chasne agasi, thesauri praefecti, in Moldaviam mittitur. Is magna pompa a principe in urbem introducitur, et postquam numeraverit pecuniam, eam principi iterum commendat, ac Constantinopolin mitti iubet. Pro isto labore ille septem millia quingentos imperiales, cum pelle zebellina, a principe accipit, nonnunquam etiam maior pecuniae summa ipsi dari debet, si id vel vesirius suis litteris iusserit, vel chasne agasi singulari penes imperatorem gratia valere sciatur. Postquam autem residentes principis tributum thesaurariis imperatoriis numeraverint, ab chasne agasi accepti syngrapham accipiunt: eam madenchalfasi, praeposito minerarum, ostendunt, et ab eo alia schedula donantur, qua fatetur, illius anni tributum plene solutum esse.
Utramque mektubczi effendi, primo supremi vesirii scribae, sive intimo secretario, porrigunt, qui acceptis aliorum syngraphis, suam ipsis dat solutae pecuniae confessionem.
Hanc sibi a residentibus monstratam si viderit, vesirius residentes principis caftano indui iubet, et ipse uti et tefterdar blandas ad principem hunc fere in sensum scribit litteras: Post titulum: Userinize edasi vadzib olan dziezieni zum mali, bu senei mii bari kede meomur olan Chazine agasinun marifetiile bab alidemula zimet de olan Capuki et hudaralariniz bitteman vela cukur edave teszlim elemisz lerdur. Aferin berhodar vlasin szevkietul Padiszak effendi muz chaziretlerinum jet megi sena helal olsun. Giorein seni bundan boile dachi, sair chidimuti Padiszahiede etok dermian idup var cudretini sarf eileiesin chilafinden ichtyraz idup Sadakkatu isticamet de sabit caden olasin, ve esselam. i.e. „Divitiae sive pecunia, quam vos annuam solvere debetis, hoc felici anno per constitutum a nobis praefectum thesauri et tuos residentes, qui in altissima porta perpetuo in servitiis versantur, plene et absque defectu tradita ac reddita fuit. Euge! sis in omnibus abundans, fulgidissimi Imperatoris sacri domini nostri panis tibi proficiat, (vel sit meritorius). Videbo te. Eadem ratione in posterum in aliis Imperatoris nostri servitiis, sublatis vestis tuae oris, omnes, quae in te sunt, vires expendas: inique autem vel aliter, quam tibi mandatum fuerit, facere timeas, et in fide et fidelitate constanti semper pede incedas, et pax sit tibi”. Datum etc.
Praeter annuum illud, de quo nunc verba fecimus, tributum, in bairam uel paschate Turcarum, piszkieszi vel donarii nomine Moldavia solvere debet imperatori duodena millia quingentos imperiales, cum duabus pellibus, una zebellina 1500 imperialium, altera lynceorum; valide sultanae, imperatoris matri, quinque millia imperialium et pellem lynceam; pro cera ad candelas palatii imperatorii sex millia, pro sebo ad inungendas naves classicas duodecim millia[34] imperialium, kyslar agasi, archieunucho, duo millia quingentos leoninos, et pellem zebellinam; vesirio quinque millia imperialium et pellem zebellinam pretiosiorem, kiehaiae duo mille quingentos cum pelle zebellina, tefterdaro millia vallenses adiuncta pelle zebelina; reis effendi quingentos cum pelle zebelina. Reliqua, quae officialibus aulicis imperatoriis et vesirii distribuuntur donaria, panni, sericea et pelles zebellinae viliores, quas pacze illi, eo quod ex pedibus zebellinorum conficiantur, vocant, vix aliquando minus quadraginta millibus imperialium efficient.
Insuper, si, ingruente cum Polonis Russisve bello, Danubium ponte sternere vesirius mandet, aut equos pro imperatorio stabulo, vel etiam ad vehenda tormenta bellica maiora cogi, aut annonam colligi iubeat, parari ea omnia quam accuratissime a provincia debent, expensae tamen omnes e tributo annuo substrahuntur. Şi novus aliquis princeps constitui debeat, non eadem semper pecunia solvitur: ei enim avaritiae vesirii et ambitio candidati modum praescribit. Solenne tamen est, dare imperatori viginti quinque millia imperialium, sultanae matri quinque millia, vesirio quindecim millia, kiehaiae dimidium illius, quod vesirio datur, tefterdaro mille, reiseffendi quingentos imperiales. Reliquorum officialium et aulicorum donaria, uti in bairam piszkiesz, ad quadraginta imperialium millia ascendunt.
Iskiemne agasi, qui principem ad solium deducit, decem millium leoninorum honorarium accipit. Saepissime tamen illae expensae summam trecentorum millium leoninorum efficiunt, quae omnia non e suo thesauro princeps depromit, sed respublica. Confirmatio quoque principatus suas expensas postulat. Est ea, uti supra diximus, vel minor vel maior. Minor, qua saltem hiukm fermani vel mandatum dominii datur, viginti quinque millibus imperial., nonnunquam etiam, si vesirius bene erga principem affectus fuerit, minoris redimitur. Maior autem, in qua diploma principatus renovatur, posteaquam tres annos princeps sceptra tenuerit, fieri debet, eosdemque requirit sumtus, quos novi principis constitutio. Praeterea, si capudzibaszi aut alius quispiam aulicorum imperatoris officialium cum mandato ad principem mittatur, non sine donariis abire debet.
CAPUT XV - DE NOBILITATE MOLDAVA
[recensere]Originem moldavae nobilitatis inquisituris non opus est aliarum gentium exemplo ad incertas obscurasque traditiones recurrere: probati cunctis per orbem litteratis Graeci Latinique scriptores meridiano sole clarius nobis affundunt lumen. Neque enim fore arbitramur, qui neget cives militesque romanos fuisse, quos Traianus, postea quam Decebalum devicisset, totumque dacicum regnum subvertisset, in Daciam ceu novas colonias deduxerat. Si deesset nobis aliud testimonium, quo Hadrianus, mortuo Traiano, cum alias asiaticas provincias barbaris concessisset, hoc unico a deserenda Moldavia retentus fuisse memoratur, quod metueret, tot millia Romanorum civium, qui ibi erant, perdere: sufficeret antiquitatis perito lectori ad rei veritatem indagandam, constans inter omnes Romanorum mos, quo prohibebantur, in legiones quemquam legere, nisi civis, eoque ipso nomine nobilis esset. Quae cum ita sint, indignum refutatione arbitramur Aeneae Sylvii commentum, quo exulum Romanorum sedem Moldaviam fuisse perhibet: neque enim unquam coaevi scriptoris testimonium opinioni alius, qui mille post annis e sua coniectura quidquid voluerit blaterat, cedere consuevit.
Iam vero, uti semper per tot, quae Traianum et nos intercedunt, secula propagatum conservatumque fuerit Romanum in Dacia genus, longa deductione demonstrare non est praesentis instituti[35]: unicum dubitaturis obiicimus argumentum, dialectum Moldavicam, quae cum propius quam ulla alia ad Romanum sermonem accedat, evidentius, quam ut contradici possit, gentis nostrae conditores arguit.
Neque tamen ii sumus, qui easdem quoque principes nobilium stirpes, quae hodie in Moldavia florent, olim quoque inter Romanos, cum in Dacia essent, dignitate inter sodales excelluisse existimemus. Perspecta nobis est rerum humanarum vicissitudo, nec ignoramus a Dragosz, Moldaviae instauratore, non iis, qui plures recensere poterant maiorum titulos, sed qui virtute et fide reliquos superabant, superiores attributos fuisse honoris gradus, divisaque civilia et bellica ministeria, eosdem novimus desolatos Tartarorum irruptionibus· Moldaviae agros novis rusticorum e Polonia abactorum coloniis consevisse, conditisque a se pagis vel suum nomen indidisse, vel quod probabilius, pagorum nomina in nobilitatis insigne adoptasse. Successu temporis, cum destructis Turcarum vi Servorum Bulgarorumque regnis, regia quoque Graecorum urbs in potestatem alienigenarum venisset, multos e nobilissimis earum gentium stirpibus progenitos in Moldaviam, ceu commune illius aevi asylum, se recepisse, suaque fidelitate indigenatus ius et baronatus honorem adeptos fuisse certum est. Ita etiam et Tartarorum nobilioribus stirpibus aliqui, cum propter perpetua fere, quae Scythas inter et Moldavos gerebantur bella, vel in captivitatem venissent, vel intestinarum dissensionum ergo sponte se principibus dedissent, Christo nomen dederunt, et ad civilia militariaque provinciae munera fuere admissi. Porro proxime elapso praesertim seculo, cum Constantinopoli in Moldaviam mitti coeperunt principes, plura Czerkiesorum et Abazarum mancipia a principibus, cum adhuc privati Constantinopoli viverent, coëmta, postquam fidem Dominis longis servitiis probavere, ad aulica primo ministeria, mox et ad baronatus evecti, eoque ipso nobilitatis praerogativam consecuti fuere. E Polonis etiam nonnullos in nobilium ordinem adscivere principes, ii praesertim, qui eo regno erant faventiores, uti vicissim Moldavorum plures in nobilitatem polonam fuere cooptati. Hac ratione, cum nimis augeretur nobilium moldavorum numerus, in tres ordines dispertire totam nobilitatem principibus placuit. Primus locus baronibus datus est, iis nimirum, qui vel ipsi a principibus ad superiora reipublicae munera essent evecti, vel e talium sanguine nascerentur. Eodem fere ordine, quo in Russico imperio бοярсuŭ po∂ a reliquis inferioris conditionis nobilibus distinguitur.
Secundo ordine habentur Curteni vel aulici, qui unum alterumve pagum haereditate a maioribus acceperunt, quales inter Russos ∂єоpянe vocantur. Tertiae stationis sunt Calaraszi, equites, qui pro terrarum, quas ipsis principes concessere, usu semper eosdem in expeditione suis expensis sequi tenentur. Ultimi sunt Rezessi, quos colonos liberos, quam nobiles vocare mallemus, Russorum Odnodvorcis fere correspondent, nec rusticorum aulas habent, sed plures simul unum pagum habitant suasque terras vel ipsi vel per servos conductitios colunt.
Baronum stirpes, quales ab initio moldavica historia memorat, cunctae adhuc supersunt, miroque fato inter tot bella, et tot Tartarorum latrocinia nullum adhuc periit vetus Moldavorum nobilium genus, si unicum Basilii Albani, Moldaviae principis, excipias, quod, cum olim amplitudine cuncta reliqua superaret, hodie· penitus intercidit. Quamvis etiam nonnulae eorum stirpes ad tantam paupertatem fuerint redactae, ut e quinque millibus aularum, quas olim possidebant, vix quinque retinuerint, ipsa tamen progenies incolumis conservatur. Iuvabit autem nomina earum stirpium huic narrationi interserere, idque, quoniam dignitate cunctae inter se aequales habentur, serie alphabetica:
Abazaestii,
Arburestii,
Asani, qui ab Asane Ioannis Valachorum apud Choniatem principis fratre originem ducunt.
Arapestii,
Bantaszestii,
Baszotestii,
Bogdanestii,
Bohuszestii,
Balszestii, duplices,
Boulestii,
Bozerenii,
Burgelestii,
Cantacuzeni, Graeci, ab Ioanne Cantacuzeno Constantinopoleos imperatore,
Cantemyrii, Taurica Chersoneso oriundi,
Carabaczestii,
Carpestii,
Catardziestii,
Chrysobergii, Graeci, regia stirps,
Cluczerestii,
Constakiestii vel Gavriliczestii,
Costinestii, Serbi,
Crupienskiestii, Poloni,
Czabaniestii,
Czaurestii,
Czerkiesestii, Czerkassi,
Czifestii,
Czogolestii.
Dariestii,
Doniczestii,
Draguszestii,
Duraczestii vel Donestii.
Fraticzestii,
Ganestii,
Gengestii,
Goianestii.
Habassestii,
Hinczestii,
Hisarestii.
Isaczestii,
Kiriaczestii.
Mihulestii,
Miklestii,
Milestii,
Merestii,
Movilestii,
Mozoczestii, haec familia 5. principes numerat,
Murgulestii.
Naculestii,
Neculestii, Graeci.
Paladiestii, Graeci
Petraliphii, Graeci,
Pilatestii,
Pisoskiestii, Poloni,
Prazestii.
Racoviczestii,
Razii, Graeci,
Ropczenestii,
Russetestii, Graeci.
Sepotenestii,
Stirczestii,
Sturzestii,
Szeptiliczestii,
Szoldanestii.
Talabestii,
Talpestii,
Tamaszestii,
Tanskii,
Tautulestii,
Totoestii,
Tudoriestii, Graeci,
Turculeczestii.
Varlanestii,
Vrikestii.
Zorestii,
Zorilestii.
Mos erat apud Moldaves antiquitus, diuturno usu fere legis vim nactus, quo prohibebantur iuvenes etiam nobilissimo genere orti a muneribus publicis, nisi in inferioribus servitiis suae fidei dedissent documenta, longoque rerum usu et experientia fuissent subacti. Hanc ob causam inferioris ordinis barones filios suos, quamprimum ex ephebis exierant, superiori alicui baroni famulos dabant, quorum tamen ministerio illi non aliter uti poterant, nisi ut mensae inservirent, et conclave domini custodirent. Hos, postquam per triennium aulae consuetudines didicissent, et elegantioribus moribus essent imbuti, idem baro postea ducebat ad principem, suaque intercessione impetrabat, ut inter cubicularios maioris divan reciperentur, ex quo post annum in minus praetorium, et inde in spathariam transferebantur. Ibi, si quis bonae indolis honestorumque morum specimina edidisset, ita ut aliqua de eo spes concipi possit, inter cubicularios maioris cubiculi cooptabatur. Inde, post aliquot annos, alius cuiusdam baronis intercessione, parentibus enim filium principi commendare indecens esse putabant, postelniczel vel postelnicus minor, quorum duodecim virgas albas et tenues, longitudine staturam ipsorum aequantes, coram principe gestare solent, esse iubebatur. In eo officio, si suam fidem et dexteritatem probaverat principi, ad alias etiam interioris aulae munera admittebatur. Transactaque ita iuventute, primo ad tertiae stationis, tandem et ad primi ordinis baronatus evehebatur. Si tamen singulare aliquod ingenium in aliquo observasset princeps, paucos intra annos ex infimis gradibus nobilem ad suprema etiam munera poterat perducere. Hodie autem crescente cum paupertate superbia maculam se suae nobilitati allaturum nobilis existimat, si baronum alicui inserviat, tamen cum privatum vivere ambitio non sinat, cunctis modis conatur ut favore suorum affinium inter officiales internos quos boerinasz vel baronulos vocant, uno saltu recipiatur: qui ordo, cum quasi totius reipublicae seminarium sit, e quo expleri solet baronum numerus, vix dici potest, quae monstra hominum saepissime ad summa evehantur munera. Atque haec causa est, quare frequentius inter supremi ordinis barones homines videbis fastuosos, arrogantes, superbos, non administrandae solum reipublicae, sed et morum disciplinae expertes, in quibus nihil reperies laudabile, nisi quod natura, externo auxilio cultuque destituta, uni vel alteri bonitatis tribuit.
Hic loci forsitan haud inco nveniens erit memorare, qua ratione et quibus solennibus barones Moldaviae a principe constituantur. Ultimo decembris die, sacratas D. Basilio ferias antecedente, post vespertinas preces, cuncti barones sui muneris insignia, iubente magno postelnico, in spatharia vel auditorio principis relinquunt. Sequenti die ianuarii calendis tribus aut quatuor ante diluculum horis in aula cuncti tum muneribus gaudentes suis tum depositi barones conveniunt, et principem in templum ad solvendas matutinas preces comitantur, tamen sine insigniis, plane ac si omnes exauctorati essent. His finitis, princeps in spathariam intrat, ibique in throno considet, barones autem omnes extra in minore divan gradum sistunt. Tum princeps per intimum cubicularium magnum postelnicum, si eum in munere confirmare voluerit, sin minus, eum, quem illi successorem constituit, advocari iubet. Advenientem princeps brevi oratione alloquitur, aut parentum aut ipsius servitia reipublicae praestita, memorat, eamque causam allegat, quare vel conferat illi eam dignitatem, vel confirmet, ipsumque ad ulteriorem fidelitatem propositis et praemiis et poenis hortatur, docetque quae ei sint agenda. His dictis, argenteum ei baculum porrigit, quem ille, [postquam] exosculatur principis manum et vestis oram, accipit, et paulum retrocedit, eodemque tempore a magno camerario caftan induitur. Primus autem magnus postelnicus muneris sui insignia accipit (non quod reliquos omnes gradu antecedat, ordine enim, uti supra diximus, quintus est, sed quia reliqui per ipum introduci debent).
Itaque statim ac ipse confirmatus fuerit iussu principis, eum, quem magni logothetae honore mactare princeps, voluerit, accerset: cui princeps, post brevem orationem, baculum auro pictum tradit, magnus postelnicus vero caphtanum in humeros iniicit, et sub brachio leviter tentum ad osculum manus et orae vestis principalis adducit. Idem officium praestat reliquis consiliariis et primi ordinis baronibus. Secundi ordinis barones per secundum postelnicum advocantur et caftano induuntur, tertii per tetium, caftano tamen non ornantur, sed solo principis iussu in suis muneribus confirmantur.
Post haec, omnes simul principem ad sacram liturgiam euntem sequuntur: ubi in templo novi barones depositorum sedem occupant, exauctorati vero cum aliis suis collegis in exteriori porticu templi remanent. Finito sacro, ad prandium princeps vocat quoscunque voluerit, circa vesperam vero singulis consiliariis et supremi ordinis baronibus bina pocula argentea, quae duas fere libras capiunt, secundi gradus singulis unum craterem dono mittit, quos illi omnes postea coram principe vino plena exhauriunt.
Uxores baronum primi ordinis eodem die a coniuge principis unico minorique poculo singulae donantur. Sequenti die barones iterum in auditorium conveniunt, principi pro accepto beneficio gratias agunt, et donarium aliquod, equum generosum, vel si quid aliud pretiosum habuerint, singuli per postelnicum ei offerunt.
Eundem honorem eadem luce uxores baronum in praetorio gynecaei coniugi principis exhibent.
Reliquis anni temporibus rarius principes aliquid in muneribus publicis mutare soient, licet nihil obstet, quo minus, quocunque tempore voluerit, veteres barones exauctorare, et novos constituere possit. At quoniam iam antiquitus semper in anni initio creari mutarique barones consuevere, religione forsitan inveterati moris ducti, id illis cerimoniis destinarunt tempus, quod maxime iis convenire maiores rati sunt.
CAPUT XVI - DE RELIQUIS MOLDAVIAE INCOLIS
[recensere]Vix esse aliam arbitramur tam angustis terminis, ac Moldavia est, circumscriptam provinciam, quae tot et tam diversos populos contineat. Praeter Moldavos, quorum maiores e Maramorisz reversi sunt, plures Graeci, Albani, Serbi, Bulgari, Poloni, Cosaci, Russi, Ungari, Germani, Armenii, Iudaei, fecundique Cingari Moldaviam incolunt. Graeci, Albani, Serbi et Bulgari libere ibi vivunt, et partim mercaturae operam dant, partim pro stipendio principi militant. Germani, Poloniet Cozaci pauci sunt, eique vel milites, vel aulici officiales; e Polonis etiam aliqui sed raro ad baronatus honorem pervenerunt.
Armenii pro subditis habentur, uti cives et mercatores in aliis urbibus et oppidis Moldaviae, idemque, quod illi, tributum principi solvunt: aedes tamen sacras ipsi aeque ac romanorum sacrorum asseclae haud minores nec incultiores orthodoxorum templis possident, liberoque sui ritus exercitio gaudent.
Iudaei etiam subditi censentur, et tributum annuum peculiare, gravius ordinario, solvere tenentur, opificium, praeter mercaturam et cauponariam, nullum exercent, synagogas habere ubique possunt, ligneas tamen, non lapideas. Russiet Hungari perpetuam servitutem in Moldavia sortiti sunt.
Cingari per totam provinciam dispersi sunt: neque fere baro est, qui non plures Cingarorum familias sibi subiectas habeat. Unde et quando ea gens in Moldaviam venerit, neque ipsi norunt, nec nostri annales memorant. Lingua utuntur ea, quae cunctis per eas partes Cingaris familiaris, multisque vocibus pure graecis, multis etiam persicis mixta est. Opificium, praeter ferrariam et aerariam artem, vix aliud habent. Natura illis eadem, quae in aliis regionibus, iidem mores, suprema virtus et differentia specifica furtuni et otium.
Turcae etiam mercaturae gratia quam plures Iasziis, aliisque in oppidis degunt; sed his nullibi licet vel fundum emere, vel domum in aliquo oppido aut pago, multo minus aedem sacram construere, aut publicas secundum suam superstitionem preces fundere, neque institit othmannica aula unquam, ut id principes moldavi permitterent: utinam a eternum mutescat.
Moldavi puri, praeter nobiles, quorum classes supra recensoimus, vel cives sunt, vel rustici. Cives vocamus, qui in urbibus aut oppidis degunt, rusticos qui in pagis. Qui in oppidis, nemini subiecti sunt, nisi principi, illique soli tributum solvunt. Opificia omnes exercent: rarus mercator Moldavus. Innata enim est ea Moldavis superbia vel ignavia, ut omne mercaturae genus se indignum habeant, praeter venditionem eorum fructuum, quos e suis accipiunt possessionibus. Atque eam potissimam causam esse arbitror, quare rarus in Moldavia reperiatur civis opulentus, nostraque patria, quamvis multo ad exteros plura transmittat, quam ab iisdem accipiat, tamen pecuniae inopia perpetuo laboret. Mercatores enim alienigenae, Turcae, Iudaei, Armeni et Graeci, quos vulgo dzelepi vocare solemnus, nostrorum popularium segnitie, tota sibi vindicarunt[36] Moldaviae commercia, et peorum pecudumque integros greges vili in Moldavia pretio coëmtos Constantinpolin aliasque urbes ducunt, et ibi duplo triplove vendere solent.
Cum autem eorum potissima pars fundos et domos in Moldavia possidere non possit, maxima illius pecuniae portio extra eam provinciam expenditur, pauca Danubium repetunt, et vix solvendo tributo Turcis debito aliisque publicis oneribus sufficiunt.
Rusticus pure Moldavus nullus est, qui reperiuntur vel russicae vel transylvanicae aut, uti apud nos vocari solent, ungaricae sunt originis. Primo enim instauratae Moldaviae seculo, Dragosz, cum novam provinciam colonis vacuam reperisset, totam eam expeditionis sociis distribuerat. Cum vero iniustum videretur, nobilem nobili operarium dari, cuncti enim Romano semine orti aeque nobiles habebantur, at agrorum curam armis asueta gens se indignam duceret, coacti fuere Dragoszisequaces e vicinis regionibus, ubi iam introducta erat colonorum servitus, connivente principe, praedas agere, raptosque inde terrae cultores, in suas transferre sedes. Id verum esse, ipsum etiam rustici etymon, quod moldavice veczin vel vicinum sonat, arguit, ostenditque illos antea vianos fuisse, quos deinde ad rusticana opera armorum moldavorum felicitas coëgit. Eadem de causa, in superiori Moldavia, quae primo a Dragosziadibus coli coepit, multae sunt rusticorum aulae, in inferiori, quae postmodum habitari coepit, nullae nisi quos illarum partium barones vel e superiori pretio emerunt, et in sua bona transtulerunt, vel e rezessis, postquam prae paupertate patriam vendidissent possessionem, subiectionis etiam subire iugum baronum iniustitia coëgit. Hinc etiam in iudicio, si quis a barone ad subiectionem postulatus fuerit, facile est de illius statu discernere, si enim ostenderit accusatus suos maiores vel praedium quoddam aliquando possedisse, licet eo, vel per paupertatem, vel temporis iniuria exciderit, vel inter calaraszos, curtianos, et aprodos receptos fuisse, liber omnino pronunciabitur, neque enim nisi liber eiusmodi fungi potest muneribus: sin minus, necesse est, illum alicui baroni subiectione obstringi. Qui e Polonia in mediam Moldaviam translati fuere, longo temporis tractu patriae linguae obliti, moldavicam recepere, qui vero in confiniis Poloniae habitant, adhuc ruthenice et polonice loquuntur. Hungari, uti sacrorum Romanorum, ita et patrii sermonis fuere tenaciores, moldavicam tamen omnes callent. Cuiuscunque tamen generis fuerint, dominorum suorum operis assidue incumbere tenentur: nullus illis quo operentur modus dictus est, in domini arbitrio consistit, quotcunque diebus eos admovere velit operi. Pecuniara ei vi adimere aut iumenta nulla licet; et si thesaurum maximum nactus fuerit rusticus, nullae in eo partes sunt domini: quod si extorserit, conquerenti ut reddat, iudicio damnabitur. Si tamen iniuste agere voluerit dominus, tamdiu eum percutit, donec sua sponte ipsi reddiderit desiderata.
Occidere ipsum legibus prohibetur, et si quocunque modo eum vita privaverit, non modo iterum mortis reus erit dominus, sed etiam uxori liberisque necati libertatem debet concedere: neque enim ulii privatorum vitae et necis ius in quenquam Moldavorum competit, utpote quod solius est principis. Porro et vendere subditum Moldaviae baroni licet, sed non extra eum, in quo natus est, pagum. Si vero totam villam cum rusticis vendiderit, ea venditio firma rataque habetur. Tributi tantum solvit, quantum edixerit princeps, nee ullus ei praescribitur modus vel terminus.
Omnino cunctorum, quotquot in orbe sunt, colonorum, miserrimos pronunciassem moldavos rusticos, nisi terrae segetumque ubertas invitos quasi paupertate eximeret.
Pigerrimi sunt, laborumque impatientes, parum arant, parum seminant, sed multum metunt. Non curant, ut id habeant quod acquirere suis laboribus possent, sed contenti sunt, ut tantum reponant in horrea, quantum iis per annum, aut ad novum usque, uti praedicare solent, panem alendis sufficit: qua ex re, si qua ingruat sterilitas, aut inimica vis messem impediat, facile fame periclitantur. Vaccam si unam alteramve habuerit rusticus, satis se adeptum credit, quo se et liberos possit alere. Sunt enim, quae quadraginta, ad minimum viginti quatuor lactis libras quotidie praebent. Sin autem viginti habuerit alvearia, ex eorum proventu facile totius anni tributum potest solvere. Ut taceamus, singula alvearia, si coloni vota secundet tempestas, septem alia quotannis extrudere, sufficit, quod singula excisa duo vel plura metra mellis largiantur: unum autem metrum imperiali venditur.
Qui in montibus habitant, ovibus abundant melle et fructibus arborum: campestres segetibus, bobus et equis. Omnium horum maxima est infelicitas, quod Tartaros sibi vicinos habeant, qui non solum clam, quaecunque possunt, suffurantur, sed etiam nonnunquam specie expeditionis Poloniae, cum Moldaviam non transire non possint, non solum praedas agunt maximas, sed et aliquando cunctos pagorum incolas in captivitatem abducunt, et pro Russis Constantinopoli vendunt. Eae quidem incursiones dudum saepe iteratis sultani mandatis fuere prohibitae: sed quis est, qui in ea re Tartarorum fraudes cavere possit? Fortunatiores tamen ii sunt, quos Constantinopolin fatum duxerit. Ibi enim principum residentes, Moldavum captivum, ubicunque eum invenerint, absque pretio recipere et in libertatem vindicare possunt.
Ea, quae superius de subditis Moldaviae diximus, non tribuenda sunt trium per Moldaviam agrorum colonis, qui non quidem nobiles sunt, baronum tamen parent nemini, et reipublicae aliquam prae se ferunt speciem. Primus est Cympullung in Suczaviensi dioecesi altissimorum montium continuo iugo septus. Quindecim fere pagos continent, qui omnes peculiaribus sibi legibus et iudicibus utuntur. Nonnunquam admittunt etiam missos a principe vornicos binos, haud raro tamen, si ii offenderint colonorum animos, freti iis, quae natura ipsis largita est, munimentis, expellunt.
Ignorant ligone secare arva, quae in suis montibus nulla habent, omnis eorum labor circa ovium curam versatur. Annuum tributum solvunt, non quantum princeps voluerit, sed quale pristinis promiserant principibus, et id pactum, quandocunque novus Moldaviae datur Dominus, missis legatis instaurant. Quod si durius cum ipsis agere, et nova onera imponere princeps voluerit, non diu detinentur negotiationibus, sed penitus negato tributo ad difficiliora montium se recipiunt: qua de re, nunquam plus debito ab ipsis postulavere principes. Hi aliquando a quibusdam seditiosis excitati, a principibus defecerunt et Polonorum suscepere patrocinium: quae res aliquibus Polonorum historicis occasionem dedit, ut Moldaviam Poloniae tributariam fuisse praedicarent. Constat enim inter omnes, ipsiusque episcopi premisliensis Piasecii testimonio, licet reclamante Dlugossio, Sarnicio et Orichovio, Moldaviam, antequam Turcis se subiiceret, Poloniae sociam extitisse; posteaquam vero Turcis tributum pendere coepit, neque cogitatum a Polonis de Moldavia ad subiectionem compellenda fuisse: quamvis nonnulli regum eam in pristinam licentiam recipere, aliquoties tentaverint.
Secunda minor in Moldavia respublica est Vranzia in Putnensi agro prope Valachiae limites, undique asperrimis circumdata montibus. Ea duodecim pagos, et bina aularum millia numerat, parique ut Kympullung ratione ovium pastu contenta, aratrum ignorat. Incolae pariter certum constitutumque aliquod tributum quotannis principi solvunt, ceterum suis legibus reguntur, et principis tam iussa quam indices prorsus respuunt.
Tertia est Kiegiecz in Falcziensi agro, sylva in finibus Budziacensium Tartarorum sita, totiusque, quae Hierasi fluenta et Bassarabiam interiacet, Moldaviae firmissimum propugnaculum. Incolae parvum tributum quotannis principi pendunt, omnes calaraszi sive equites sunt. Olim octo millium numerum efficiebant, hodie vix duo millia in campum educunt. Ceterum cunctos Mo ldaviae incolas bellica virtute superant, ita ut vulgo in proverbio dicatur: Quinque Crimenses decem Budziacensibus praevalent: quinque Moldavi decem Crimenses superant, at quinque Codreni (silvatici, hoc enim Kiegiezensibus vulgo in Moldavia tribuitur nomen) decem Moldavos profligant. Plura de his supra memoravimus, Parte 1, Cap. sexto.
CAPUT XVII - DE MOLDAVORUM MORIBUS
[recensere]Moldavorum mores descripturis, rem alias vel nemini vel paucis exterorum cognitam, amor patriae instat iubetque eam gentem laudibus efferre, in qua nati sumus, eiusque terrae colonos commendare, quae nobis originem dedit: at obsistit vicissim veritatis studium, prohibetque ea praedicare, quae reprehendenda recta ratio suaderet: consultius fore patriae, ut eius incolis ea, quibus scaterent, vitia ingenue ob oculos ponerentur, quam ut blanda adulatione solertique excusatione deciperentur, ut crederent, recte a se agi, quae totus elegantioribus imbutus moribus orbis terrarum vituperat.
Huius argumentis victi candide fatemur, in Moldavorum moribus, praeter orthodoxam fidem et hospitalitatem, vix nos invenire quod laudare merito possemus. Quaecunque reliquis mortalibus familiaria sunt vitia, si non semper in excessu, certe tamen non in defectu Moldavos tenent: virtutes contra rarae, et cum recta disciplina virtutumque destituantur exercitio, vix quenquam virtutibus elucentem invenies, nisi quem singularis adiuverit naturae benignitas. Arrogantia et superbia mater illis et soror est: si generosum equum et arma praestantiora possidet Moldavus, se superiorem putabit neminem: nec cum Deo pugnare, si casus ita ferret, recusabit. Universim procaces sunt, et ad lites ciendas faciles, statim tamen remittunt animos, et adversae parti conciliantur. Monomachiae apud illos inauditum nomen. Rustici a verbis raro ad arma descendunt, sed baculis, fustibus et pugnis liberiora sodalium ora compescunt; idem et milites faciunt, infrequentius a verberibus ad arma deveniunt, eamque audaciam, si quando acciderit, severissimis poenis expiare debent.
Iocosi sunt et hilares, cor non longe ab ore remotum habent, sed ut inimicitiae facile obliviscuntur, ita etiam neque amicitiae longam conservant memoriam. Ebrietatem neque horrent, neque deperiunt; in deliciis tamen habent, ab hora diei sexta usque ad tertiam noctis, nonnunquam etiam ad diluculum longa protrahere convivia, largoque ad vomitum usque se ingurgitare mero. Neque tamen id quotidie facere solent, sed tantum diebus festis, aut ingruentibus hybernis tempestatibus, cum frigus intra conclavium parietes incolas concludit, et membra vino calefacere suadet. Crematum non amant, nisi milites, reliqui non nisi unicam, eamque parvam phyalam ante prandium ebibunt. Vini in inferiori praesertim Moldavia et Valachiae confiniis sunt amantiores.
Certatum fuit aliquando inter Moldavos et Valachos, qui fortiores essent potatores, eductique in pontem Fokczaniensem (qui Moldaviae et Valachiae limes est) tamdiu mutuis dimicarunt poculis, donec Valachus nimia vini copia suffocatus efflaret spiritum: in cuius victoriae praemium Moldavus a principe suo nobilitate donatus fuit. Sagittam optime tendunt, hastam quoque vibrare noverunt, at plus semper effecerunt gladio: sclopeto non utuntur nisi venatores, et inhonestum ducunt id contra hostem adhibere instrumentum, in cuius usu neque artis, nec virtutis bellicae ulla portio esset. In primo impetu ferocissimi semper extiterunt, in secundo iam molliores, ab eo repulsi raro tertio aggredi ausi fuerunt. Converti tamen e fuga a Tartaris didicere, eaque arte non semel victori inimico extorserunt lauream. In victos, prout inconstans illorum ingenium tulerit, nunc clementes erunt, nunc crudeles. Turcam certe et Tartarum occidere christiani debitum arbitrantur, et apostatam a fide iudicabunt, qui cum illis egerit clementius; qua in re quid sentiant, in ultima Budzacensi devastatione, cum Petreczeico post Viennensem cladem in Bassarabiam irrumperet, satis demonstrarunt.
Moderationem animi nullam noverunt: secundis in rebus inflantur, in adversis demittunt animum. Primo intuitu nihil ipsis difficile videtur; si minima intercesserit adversitas, turbantur, et quid consilii capiant nesciunt, tandem si irritos esse suos conatus vident, sera commissorum decuntur poenitentia. Quae cum ita sint, non adscribi potest, nisi singulari et ineffabili divinae providentiae, quod tam magnum et tam tremendum Othmannicum Imperium, cum totum Romanorum in Asia et in non parva Europae parte, dominatum armis subvertisset, Hungariam, Serviam ac Bulgariam, et innumera alia regna ferro subegisset, prudentissimamque Graecorum gentem sibi vi subiecisset, populum adeo incultum, suique impotentem, gladio ut subiectionem susciperet, cogere non potuerit, et cum toties susceptum sua sponte iugum excutere ausus fuerit, tamen illi et civiles et sacras leges intactas, inviolatasque reliquerit.
Ceterum Moldavi litterarum non solum non amatores, sed et osores cuncti fere extiterunt. Bonarum artium et scientiarum ipsa etiam nomina illis ignorantur. Eruditos non posse non mente privari existimant, adeo ut si cuius laudare voluerint doctrinam, eum prae nimia scientia stultum evasisse dicant. Turpe hanc in rem teritur Moldavorum ore proverbium. Litterarum studia sacerdotum sortem esse, laico autem sufficere, ut legere et scribere sciat, nomen suum signare norit, et bovem album, nigrum, cornutum, equos, oves, iumenta, alvearia, et si quae alia eius generis sun, in catalogo notare possit, reliqua omnia esse supervacanea. Feminae licet non pari cura ac apud Turcas a conspectu virorum prohibeantur, tamen si paulisper honoratioris conditionis fuerint, raro extra aedes suas divagantur. Nobiles formosae quidem sunt, sed pulchritudine plebeiis multo inferiores: plebeiae forma praestant, at lascivae plerumque, moribusque turpioribus inbutae reperiuntur. Aliquae intra suos parietes largiter vinum hauriunt, publice tamen vix aliquando matrona vino madens apparebit. Mulier enim quo parcius inter convivas edet aut bibet, et honestior habebitur. Ea de causa vix aliquando eam panis buccellam ad os admovere videbis, neque aperiet labia, ut dentes conspectui pateant, sed quam occultissime potest, escam ori intrudit. Nihil turpius existimant, quam crines feminae matrimonio iunctae aut viduae apparere, et capitale habetur detegere in publico mulieris[37] caput. Contra, virgines dedecus ducunt, vel subtilissimo linteolo caput tegere: capitis enim nuditatem castitatis signum constituere. Ceterum ut diversa aëris temperies in diversis Moldaviae provinciis reperitur, ita nec iidem ubicunque mores obtinent.
Inferioris Moldaviae incolae longo tartaricorum bellorum usu exerciti, et meliores sunt milites, et ferociores, praeterea factiosi et inconstantes, et si defuerit hostis externus, facile corrumpuntur otio et contra praefectos suos, haud raro etiam contra ipsum principem, seditiones movent.
Divinis rebus parum dediti sunt. Plures inter illos sunt, et infima plebs fere tota, qui credunt, cuilibet mortalium a Deo praestitutum esse fati diem, qui nisi expletus fuerit, neminem mori neque in bello cadere posse: quae res adeo illis addit animos, ut quasi rabidi nonnunquam in hostem ruant, Turcam Scytham et Iudaeum necare aut spoliare nullum peccatum, multo minus homicidium existimant. Qui Tartaris sunt viciniores, assidua furta, latrocinia exercent: neque si quam in Tartariam irruptionem fecerint, aliena rapuisse, sed sua recuperasse praedicant, cum nihil possideant hodie Tartari, quod non vi maioribus ipsorum extorserint.
Rara inter illos adulteria, iuvenes vero donec connubio iungantur, haud aliter ac si soluti essent cunctis legibus, furtivis vacare amoribus non vituperio sed laudi ducunt; unde saepius inter illos audies id proverbium: fili mi, cave tibi a furto vel latrocinio, quia a furca te liberare non potero, at e vetito coitu, dummodo szugubinato (hoc nomine vocatur, qui virgines violatas et meretrices exquirit) pecuniam solveris, nullum tibi instat mortis periculum.
Laudanda tamen et aeternis est extollenda praeconiis hospitalitas, quam peregrinis et advenis exhibent. Etenim licet per Tartarorum vicinitatem pauperrimi sint, tamen panem et hospitium nunquam negant hospiti, et ipsum cum equis per triduum sine praemio alunt. Advenientem hilari fronte et laeta facie excipiunt, haud aliter ac si frater aut consanguineus advenisset. Sunt et qui usque ad nonam diei horam differunt prandium, et ne soli cibum capiant, famulos per viam disponunt, ut quoscunque ibi viatores inveniant, ad mensam et hospitium invitent. Soli hac laude privantur Vasluienses, qui non solum aedes et promtuaria claudunt hospiti, sed et si quem advenisse hospitem vident, clam se subducunt, mox induti laciniis redeunt, et mendicorum instar ab ipso viatore eleemosynam postulant.
Superioris Moldaviae incolae imbelliores sunt, neque dediti armis, sed in otio malunt suis sudoribus suum sibi parare panem. Sacris maxime et fere ad superstitionem usque dediti sunt: unde in unico suczaviensi agro sexaginta templa lapidea, in tota Moldavia superiori plusquam duo centum monasteria maiora et lapide structa numerabis. Montes monachis et ascetis pleni sunt, qui ibi, solitariam remotamque a seculi turbis vitam Deo suo offerunt.
Furta inter illos vel pauca sunt, vel nulla, principi fideles semper reperti fuere, et si quae illos etiam vexarunt turbae intestinae, non nisi ab inferioris Moldaviae baronibus ipsis communicatum fuit incendium. Quod apud inferiores Moldavos raro invenies, castitatem et honestos mores etiam ante matrimonium sectantur. Ad administrandam rempublicam reliquis aptiores, rei familiaris curam optime gerunt, mandata ipsis negotia summa diligentia exequuntur, at erga hospites multo quam inferioris Moldaviae incolae sunt parciores.
Chori moldavici longe quam inter caeteras gentes alia est ratio. Non enim bini vel quaterni saltant, ut Galli Polonive, sed plures simul personae vel circulum vel longam seriem componunt, neque id facile nisi in nuptiis. Quod si omnes manibus inter se iunctis per circulum saltent, ac pari et composito passu a dextra in sinistram moventur, Chora dicitur: quod si autem in longam seriem dispositi, coniunctis licet manibus, ita tamen, ut extrema libera remaneant, per diversas flexiones rotentur, id polonico vocabulo Dancz insignire consueverunt.
In nuptiis, antequam sacerdotalis bsnedictio desponsatos coniungat, in aulis et plateis saltari solenne est, idque duabus seriebus, virorum una, feminarum altera. Utrique eligitur dux, vir senex et honestus, qui baculum vel auro pictum, vel aliis coloribus variegatum in manu tenet, cuius extremo strophiolum phrygio exornatum opere obvolvitur. In primo progressu unus ducum a dextra in sinistram, alter a sinistra ad dextram sequaces trahit, ita ut faciem facies respiciat, postea inverso ordine dorsum dorso obvertitur, tandem in sinuosas flectiones uterque chorus rotatur, idque, ne confundantur, adeo lente, ut vix moveri seriem animadvertas. In utraque serie quilibet pro suae dignitatis gradu destinatum sibi locum occupat, feminae et filiae baronum eodem, quo mariti et parentes honore habentur. Primas tamen semper tenet dux chori, secundas paranymphus, tertias sponsus. Eodem loco in mulierum serie paranympha et sponsa obtinent, licet reliquis gradu multo fuerint inferiores. At post coronationem commiscetur uterque exercitus, et in gyrum rotatur, ita ut maritati suam uxorem quilibet, coelibes vero virgines sibi nobilitate pares dextra manu teneant, et circumvertant. Nonnunquam etiam in triangulum, quadrangulum et ovi figuram, autalias irregulares chorea agi solet, pro lubitu et dexteritate ducentium.
Praeter ista saltus genera, quae in festivitatibus locum habent, aliud est superstitiosius, quod ex impari saltatorum numero, septem, novem et undecim, debet componi. Caluczenii isti vocantur, et semel in anno congregantur, vestibus muliebribus induti: caput corona cingunt, e foliis absinthii plexa, et aliis interstincta floribus, vocem mentiuntur femineam, et ne dignosci possint, alba tela faciem contegunt.
Cuncti nudos in manibus gestant gladios, quibus illico transfoderetur, quisquis plebeius faciei ipsorum tegmen detrahere auderet. Id enim ipsis privilegium antiqua consuetudo concessit, adeo, ut neque in iudicio homicidii ea de causa accusari possint. Dux coetus vocatur staricza, secundus primicerius, cuius officium est, ut quod saltus genus staricza exerceri velit, exquirat, sociisque clam indicet, ne populus saltus nomen prius audiat, quam conspiciat oculis. Habent enim plusquam centum diversa metra, et ad ea compositos choros, nonnullos adeo artificiosos, ut qui saltant, vix terram tangere, sed quasi in aëre volare videantur. Ita per decem dies, qui Assumtionis lesu Christi et Pentecostes ferias intercedunt, continuis laboribus exercentur, cunctaque oppida et pagos saltando currendove peragrant. Intra illud tempus nunquam nisi sub tecto templi dormiunt, creduntque se, si in alio loco cubaverint, statim ab Aneraidibus, quas Frumosas[38] vocant, vexatum iri. Porro, si qui Caluczanorum coetus alii in via obviam factus fuerit, pugnandum est utrique, debellati viam victoribus cedunt, compositisque pacis lebigus, per novennium se alteri coetui inferiores profiteri debent. In tali proelio si quis fuerit interemtus, nullum datur iudiciun necn quis ille fuerit a iudice exquiritur. Qui semel in talem coetum fuerit receptus, per novennium singulis annis eundem frequentare debet: quod si id neglexerit, eum a maligno spiritu corripi, et a frumosis vexari perhibent. Superstitiosa plebs illis morborum chronicorum expellendorum potestatem adscribit. Fit autem sanatio hoc modo: Prostrato in terram aegroto, illi suos saltus incipiunt, et notato cantilenae loco iacentem a capite usque ad calcem par seriem calcant, tandem verba aliqua studio concepta eius auribus insusurrant, morbumque exire iubent. Hoc si ter per triduum repetierint, plerumque spei eventus respondet, morbique difficillimi, qui expertissimorum medicorum artem diu deluserant, hac ratione facili negotio expellentur. Adeo fides etiam in supersitione valet.
CAPUT XVIII - DE CEREMONIIS, QUAS MOLDAVI IN SPONSALITIIS ET NUPTIIS OBSERVANT
[recensere]Delineato Moldavorum ingenio et moribus, haud iniucundum erit lectori curioso, si eos ritus, quos in contrahendis sponsalitiis et nuptiis servat Moldavia, brevibus exponamus. Liberos suos elocant Moldavi iis aetatis annis, quibus per sacros canones coniugium iubetur. Virginem tamen maritum desiderare turpe habetur, et iuvenem uxorem quaerere, nunquam autem virginis parentes generum, provinciae usus introduxit. Quod si itaque alicui iuvenum puella placuerit, procos, quos illi corrupta e latina voce: peczitori vel petitores nomiant, ad parentes dilectae mittit. Proci primum occulte animum parentum tentant, ne publicam repulsam publica sequatur contumelia, sin autem animadvertunt, illos non detrectare conditionem, congregatis, quocunque sponsus habuerit, consanguineis, domum virginis adeunt. Tum procorum princeps, qui starosta dicitur, oratiunculam parat, quam, quia ubique fere iisdem recitatur terminis, hic adscribere non pigebit: „Maiores nostri proavi et atavi, cum venatum in sylvis quaererent, terram eam, quam hodie incolimus, invenerunt, in eaque nunc vivimus, et eius lacte et melle nutrimur et delectamur. Horum exemplo illectus nobilissimus dominus N.N., cum venatum in campis, sylvis et montibus inquireret, in cervam sive capreolam incidit, quae cum pudica honorisque sui tenax esset, neque conspectum sui illi largita est, sed fugam cepit, et in suas se abscondit latebras. Nos illius vestigiis institimus, illisque ducti in has aedes pervenimus: ideo opus est, ut hunc venatum, quem nostris laboribus et sudoribus desertis in locis invenimus, nobis aut extradatis, aut quorsum transierit, ostendatis”. His de suo addit orator, si quae alia allegorica et mataphorica ipsi ingenium suggerit. Parentes primo negant talem venatum in illorum aedes intrasse, erratum esse in vestigiis; forte in viciniis latere capreolam. Urgentibus procis, ut omnino ostendatur venatus, ancilla quaedam vetula, deformis, laciniis induta, educitur, et an ea cerva sit, quam persequerentur, interrogantur. Negant ac pernegant id proci, venatumque suum aiunt capillis fuisse aureis, oculis falconum, dentibus unionum in modum dispositis, labiis cerasa rubore superantibus, medio leonino, pectore anserino, collo cygneo, digitis cera glabrioribus, facie autem sole et luna splendidiore. Negantibus denuo parentibus talem apud se unquam apparuisse venatum, proci respondent, se sagacissimis uti canibus, qui ipsos nunquam fefellissent, eosque certissimis signis indicasse, desideratamque hic latere cervam. Tandem ubi vim et arma minitantur proci, parentes filiam educunt, prout patiuntur ipsorum vires, adornatam, quam visam illico proci cervam exoptatam esse pronunciant. Post vocatur sacerdos, aut, eo aliis curis detento, seniores e viciniis, quibus praesentibus annulos desponsati mutant. Hac ceremonia peracta, occultatur statim a parentibus virgo, paratumque sternitur convivium, e quo antequam discedant, praestitutus nuptiis dies dicitur.
Si tamen baronum liberi ineant nuptias, neque sponsalitia, neque coronatio ecclesiastica, sine principis consensu, et episcopi testimonio fieri potest. Hoc enim cavetur, ne qui divina et ecclesiastica lege prohibiti, nuptias contrahant, illo, ne contra principis voluntatem plures nobilium stirpes, arctioribus iungantur vinculis. Cum autem constitutum fuerit nuptiarum tempus, die lunae antecedente affines in aedibus et sponsae et sponsi post finitam liturgiam conveniunt, et musicos illius loci, qui vix alii nisi Cingari esse solent, accersent, iisque solennem sibi et voce et instrumentis harmoniam facientibus, leve aliquod convivium domesticum celebrant.
Post convivium ancillae et aliae quae in domo sunt mulierculae farinam convivio nuptiarum destinatam cribrant, quam ob causam iste dies cribrationis vulgo dicitur.
Ipsas porro nuptiarum epulas, si desponsatorum aedes vel in eadem urbe aut pago, vel non ultra duorum aut trium dierum spatium dissitae fuerint, die Iovis subsequente in utroque loco incipiunt, et ad sabbati usque diem continuant. Die dominica ad accersendam sponsam, omnes sponsi consanguinei et affines congregantur[39], legatosque praemittunt, sponsi adventum nunciaturos. His insidias in via struunt ad sponsam convocati, eosque, antequam ad illius aedes pervenerint, intercipere student, ut caveant, legati celerrimis uti solent equis. Si autem capti fuerint, inter inferioris conditionis homines stricte et inclementer ligantur, inversique equo imponuntur, inter nobiliores autem a sponsae patronis septi quasi sub custodia ad illius usque domum ducuntur. Eo cum pervenerint, interrogati, quid sibi vellent, respondent, se missos esse ad bellum indicendum, militem autem expugnandae arci sufficientem statim adfuturum. His dictis, intromittitur fecialis, et aliquot pocula maiora vino plena haurire cogitur, atque ita quasi sepultus mero cum quibusdam sponsae convivis dimittitur. Ii cum advenire sponsum vident, legatum non sine dicteriis dimittunt, ac domum aufugiunt, quos si insequi et capere possunt sponsi comites, haud clementius ligare et secum ducere solent.
Tandem cum in sponsae domo utrinque convocati convenerint, equorum instituitur certamen, et praemium proponitur, inter cives strophiolum eleganti opere pictum, inter ditiores, panni aut serici pretiosioris volumen. Praemissis qui metam describerent hominibus, cursus signum per praeconem datur, cuius voce audita, qui meliores se possidere credunt equos, calcaribus eos incitant. Victor a sponsa praemium destinatum accipit, equo autem corona e floribus solerter plexa imponitur.
Tandem post vespertinas preces, quo maximo possunt apparatu, desponsati ad suscipiendam ecclesiasticam coronationem in templum deducuntur. In medio templi tapes sternitur, cui sponsus ad dextram, sponsa ad sinistram insistit. Dum stant, aurei, aut apud plebeios, leonini, utriusque supponuntur pedibus, eoque innuitur, valedicendum saeculo, eiusque fastum conculcandum esse. A dorso illis paranymphus et paranympha adstant, binas faces eiusdem formae et molis tenentes. Interim sacerdos preces coronationi ecclesiasticae destinatas recitat, annulosque ter mutat.
Tandem, postquam coronis utrumque desponsatorum redimivit, chori ad instar illos per mediam aedem sacram ducit, accinentibus id troparium cantoribus Ἰσαῖα χόρευε. Id dum fit, affines pecuniis minutis, nucibus et sicco lupo circumstantes spargunt, his aenigmatibus significantes fecunditatem lupi et nucum a Deo, vitae datore, peti, divitias autem et cunctas mundi illecebras abiici. Tandem sacerdos, panem melle tinctum, amoris et perpetuae societatis signum, utrique ter gustandum exhibet, at, ut in laeta festivitate adstantibus moveatur risus, antequam eorum dentibus permittat buccelam, ter inhiantes fallit.
His ceremoniis finitis, cuncti eodem quo venerant ordine in domum sponsae redeunt, huius autem faciem velo e subtili serico rubro sagittis duabus adaptato tegunt, quas deinde, cum ad thalamum introducenda est sponsa, fratres sive consanguinei virginis arcu ex inferiori mensae latere supra desponsatorum capita parieti infigunt.
Interea ad tertiam usque noctis vigiliam epulis meroque indulgetur; qua elapsa, coqui gallum illaesis plumis assatum mensae imponunt, unus autem ex iis sub mensa se occulit, imitatusque galli cantum diem adesse nunciat. Soluto coquis donario, e mensa omnes surgunt, sponsus autem sponsam dextra tenens in medio conclavi consistit. Tum scriba dotem e catalogo clara voce legit, cuius partes omnes, quae antea in cubiculo aliquo, ut cunctorum conspectui paterent, ordinatae fuerant, curribus imponuntur, et ad sponsum devehuntur. Hoc facto, sponsae advocatus ipsius nomine parentes eius alloquitur, nativitatem, nutritionem et reliqua, quae ab iis acceperat, beneficia commemorat, pro iis gratias agit, benedictionem postulat. Parentes vel ipsi vel per interpretem suam benedictionem impertiuntur, et utrique desponsatorum amorem connubialem et castum thorum a Deo et angelo custode apprecantur, tandem eos, dato valedictionis potu, qui pachar de cale albă, i.e. poculum viae albae, vocatur e domo dimittunt.
Egressuros e porta aedium fratres vel iis deficientibus patrueles sponsae nudis gladiis transversim valvis ianuae impositis retinent, transitumque negant, quos sponsus equo vel alio quod paratum habet donario placat: atque sola sponsa (neque enim illi servum aut ancillam e domo patria secum ducere licet) comite matre aut sorore sponsi currum ascendit, praecedentemque maritum sequitur. Cum ad aedes sponsi perventum fuerit, post aliquot repetita pocula in thalamum a paranymphis introducuntur desponsati. Cavet autem sedulo sponsus ne subsequenti die parentes virginis quidquam de filia resciscere possint. Iidem enim tertia post nuptias die cum omnibus suis consanguineis filiam visitare tenentur, quod iter kale premare i.e. via permagna vocatur, quod ex ea pro re nata vel honoris multum, vel infamiae nimium parentibus enascatur.
Si enim filia virgo inventa fuerit, non solum pacata sunt omnia, sed et honorifice et splendido convivio accipiuntur parentes, et post secundam ferculorum seriem indusium cum signis, quibus filia virgo agnita fuerat, patinae impositum cunctis ostenditur, cui unusquisque parvum aliquod adiicere solet munusculum. Id tamen non nisi inter plebeios fit: apud nobiliores enim non nisi soceris id conspicere licet. Sin autem filia illicito concubitu maculam contraxerit, sponsus secunda die consanguineos suos convocat, iisque exponit se sponsam suam impuram (hoc enim vocabulo vitiatas denotant) reperisse. Parant ii currum vilissimum loris disruptis, eique advenientes parentes iumentorum loco iungunt, et verberibus cogunt filiam impositam ceu meretricem domum reducere. Id in platea vel itinere nemini impedire licet, et si quis liberare parentes ausus fuerit, praeter verbera, etiam a iudice ceu infractor legum et consuetudinum provinciae punietur. Totam porro dotem sponsus retinet, et si quid expensarum in nuptias fecerit, incuriis violatae parentibus iudicis decreto extorquet.
Ita quidem inter rusticos miseris illuditur, nobiliores autem, uti arctius suas custodiunt filias, quam ut tale quid facile iis accidere posset, ita et, si intellexerint violatam fuisse repertam suam virginem, aut per alios, filiae castitatem additis doti vel pagis, vel pecunia maiori resarciunt, aut si prorsus acquiescere noluerit gener, eam recipiunt, eique alius uxoris ducendae largiuntur potestatem.
Si princeps ipse paranymphus fuerit, convivium nuptiarum in aula principis peragitur. Sponsus pileum principali similem, et equum a principe accipit, et ei in mensa semper a dextris assidet, idque tecto capite. Cuncti officiales aulici ei, ac si princeps esset, adstant, et si vel in ecclesiam iverit, vel domum revertatur, totus apparatus aulicus, tympana quoque et alia instrumenta musica, tam christiana, quam turcica, ipsum, uti principem, comitantur. Tertio post die, ut gratias pro exhibito honore referat, una cum sponsa non sine muneribus principem et coniugem illius accedit.
CAPUT XIX - DE MOLDAVORUM EXEQUIIS
[recensere]Vita defunctis ea persolvunt iusta Moldavi, quae orientalis ecclesiae canonibus iubentur. Quam primum expiraverit, fervida aqua abluitur, et antequam rigescant membra novis ac melioribus quas habuerit vestibus induitur atque ita feretro impositus in medio domus atrio collocatur. Neque tamen primo statim die terrae mandatur funus, sed ad tertiam usque lucem expectatur, ne forte animi deliquio correptus aegrotus, dum defuncti speciem refert, vivus sepeliatur. Ad exequias campanarum pulsu convocantur vicini, adstantibusque consanguineis dolorem mutuum testantur. Tandem constituta exequiis terrae inferendis die, tota congregatur vicinitas, auditoque sacro, praecedentibus sacerdotibus, consanguineis subsequentibus, funus in templum deducit, ac finitis ecclesiasticis ceremoniis, in aula aedis sacrae sepelit.
Sin autem e praefectis militum aliquis vita functus fuerit, equos eius nigro panno tegunt, iisque vestimenta quae habuerat pretiosiora imponunt: hastam ante funus gestant, ad quam nudus gladius inverso manubrio pendet, funus autem aliquot milites thorace et galea induti ab utroque latere stipant. Porro et equorum oculis ceparum succum aut pulverem pyrium immittunt, ut humanum in morem planctu domini sui fata prosequi videantur.
Baronis demortui feretrum princeps cum toto apparatu aulico comitari solet, sin e superioribus fuerit, signum muneris ipsius ante funus usque ad monumentum defertur, inde autem in spatharia vel auditorio reponitur. At sedes et locus eius ad minimum per triduum vacare debet.
Luctus non eadem omnibus consuetudo. Rustico mortuo filii per sex menses media etiam in hyeme nudo capite incedere, et comam barbamque alere tenentur, iisque, etiamsi quam longissima inciderit via, nullum capiti tegmen imponere licet. Idem aliquando nobiliores per quadraginta dies facere solebant, nunc autem eas superstitiones abiecerunt, contenti lugubrem habitum gerere, et caesariem demittere. Rustici soror, fratre defuncto, e coma sua aliquid abscindere, ac cruci, quod monumento infixum est, appendere, et per annum, ne decidat aut auferatur, custodire consuevit, quod si acciderit, denuo novum aliquem comae fasciculum appendit. Universim omnes singulis fere sabbathis diebus per annum integrum, ad monumentum conveniunt, suosque mortuos lamentantur.
Ditiores mulieres lamentatrices conducunt, quae plures tragoedias recitant, quibus miseriam et fragilitatem vitae describunt humanae, ut ex hisce versiculis, qui vulgo exordium efficere solent, videre est:
A lumii kynt cu zele |
Cumplita viacza |
Cum se rupe szi se taie, |
Ka cum ar fi o atza i.e. |
„Huius mundi cum moerore canto pessimam vitam, quomodo rumpitur et abscinditur, uti filum”.
Post haec, mortui personam quasi praesentem introducunt, de multis rebus interrogant et fingunt illum taedio huius saeculi correptum ad interrogata respondere nolle, tandem, fatigatum suorum precibus, in aliqua verba erumpere, ostendere, quae facienda, quaeve fugienda sunt, et declarare, se neque locuturum in posterum, neque reversurum, quoniam deliciis paradisiacis, quas Deus fidelibus parasset, iam potitus sit etc. et si quae aliae sunt garrularum mulierum naeniae.
Pars tertia - DE STATU ECCLESIASTICO ET LITTERARIO MOLDAVIAE
[recensere]CAPUT I - DE RELIGIONE MOLDAVORUM
[recensere]Quae sacra antiquos Moldaviae incolas, priusquam iustitiae sol in nostro oriretur horisonte tenuerint, per negligentiam maiorum nostrorum incertum. Si tamen credamus e Scythis oriundos fuisse Dacos veteres, quae omnium quotquot novimus historicorum communis est sententia, licebit forte haud absona coniectura hariolari, iisdem numinibus exhibitum fuisse cultum, quae reliquis scythicis nationibus sacra fuisse Russorum annales memorant: Perunae tonitruum, Volos iumentorum, Pochvist aëris, Lado laetitiae, Kupalo segetum Diis, aliisque eius generis idolis: Osliado, Chorsae, Daszubae, Striboe, Semargle et Mocosoe.
Porro, Romani, postquam Daciam occupassent, uti ea gens nulli alii superstitioni cedebat, non solum non abolevisse antiquos cultus, sed etiam novis suum in morem auxisse videntur. Facile id probabit, qui consideraverit, Romanos, quotiescunque novam sibi subiecissent provinciam, devictae gentis diis non minus quam suis litavisse, quin etiam Aegypto, fecunda seditionum matre, subacta, plura inde idola Romam transtulisse, eisque exhibuisse cultum.
Accedit et communis omnium, quotquot idolis addicti erant, sententia, unicuique non solum provinciae, sed etiam familiae suos esse lares et tutelaresDeos, qui peculiarem illius curam gerant, quos nisi placaverit, nemo vel provinciam fortunate regere, neque in aedibus pacate vivere posset.
Quando autem desierit gentilis in Moldavie superstitio, eaque gens Christo nomen dederit, nullis evidentibus historicorum testimoniis potest demonstrari, tamen probabile est non nisi sub Constantini M. imperio publicum Christianae religionis cultum in Daciam fuisse introductum, sub Constantio enim Constantini M. filio utramque Daciam suum habuisse episcopum acta synodi Sardicae congregatae testantur, licet plures forte multo ante cruentis martyrum concionibus permoti Christi vexilla fuissent secuti.
Hodie tota gens se Christianam et orientalis ecclesiae membrum profitetur. De nullo fidei capite alienas fovet sententias, nihil omittit eorum, quae illa iniunxit, nihil agit, quae ea prohibuit. Haereticus aut haeresis, in Moldavia, nulla unquam apparuit, multo minus incrementa capere potuit, forte quod ea gens scholasticam theologiam, sophisticasque dialecticorum artes recipere noluerit, credideritque evangelii simplicitatem et S. S. Patrum doctrinam etiam sine schola ad animae salutem sufficere. Nulla alia sacra magis aversantur, quam Romana, licet subditi eorum, Hungari, fere omnes illis sint addicti, suumque episcopum Bacoviae habeant. Aiunt enim reliquas quidem haereses per se notas esse, eorumque secessionem a vera ecclesia facile posse animadverti: Papistas vero (nam catholicos nesciunt, nisi orientalis ecclesiae alumnos) sub ovina pelle lupinam occultare indolem, Graecae ecclesiae asseclis aliquando confratrum, aliquando Schismaticorum et άϰεφάλων, quod caput ecclesiae visibile, papam, non venerentur, nonnunquam et haereticorum nomen tribuere, qua ratione fiat, ut rudis plebs vix verum a falso dignoscere, et ab eorum veneno cavere possit. Fortissimum autem, ut haec in transitu moneamus, nobis in ea constantia, qua Moldavi orientali ecclesiae adhaerent, contra omnem neoterismum latere videtur argumentum. Constat enim inter omnes, quibus cognitae sunt ecclesiasticae historiae, Transylvaniam et Hungariam, quae nostrorum popularium ante instauratam Moldaviam sedes erat, nunquam Constantinopolitano throno, sed semper Romano paruisse, adeoque, antequam Lutheri Calvinique sectae illas regiones invasissent, cunctos eorum incolas occidentalis ecclesiae fuisse filios. Iam vero cum Dragoszi sequaces eandem, quam ibi professi fuerant, religionem semper retinuerint (neque enim ullibi memoriae proditum est, eos negato occidentalis ecclesiae symbolo, orientalis ritibus nomen dedisse), illa vero cum orientali in omnibus ac singulis consentiat, manifesto patet, eandem antiquis temporibus in occidente viguisse, quam nunc solus retinet oriens doctrinam, adeoque occidentem non orientem succedenti tempore a vera Christi fide defecisse. Sed e diverticulo in viam.
Symbolum fidei, uti a patribus Nicenae Synodi conceptum est, simpliciter in sacris recitant, et papisticam additionem et a filio reiiciunt. De Spiritus S. processione eadem sentiunt, quae Christi verbis S. Iohannes evangelista pronunciat. Uti autem praeter S. Scripturae verba processionem a filio admittere nolunt, ita nec introductam a Palama formulam a solo Patre in sacris adhibent: septem sacra mysteria profitentur, liturgiam celebrant ad normam S. S. Patrum Basilii M. et Iohannis Chrysostomi. In ea fermentato pane utuntur et sub utraque specie communicant. Sacras imagines, non sculptas, sed pictas, honorant, soli autem Deo latreiam[40]pronunciant. Sanctos nondum adhuc ad perfectam beatitudinem pervenisse, eamque cum Paulo in illa die i.e. in extremo iudicio expectare credunt, interea certam eius spem et fiduciam illorum animos implere et gaudium ineffabile creare, adeoque quo ad meritum nihil ipsis deesse. Purgatorium nullum admittunt, statuunt tamen peccata venialia etiam post mortem precibus ecclesiae et eleemosynis remitti. Sacram scripturam e versione septuaginta interpretum recipiunt et legunt in ecclesia, vulgatam ceterasque translationes reiiciunt. Praeter Mercurii et Veneris diem, quater per annum statis temporibus ieiunant, in magna autem quadragesima et in primis diebus Augusti, Beatae Mariae virgini dicatis, etiam a piscibus abstinent. Sunt et qui nimia superstitione ducti die Lunae quoque carnibus non vescuntur, aliaque sibi ieiunia, ut S. S. Athanasii, Gregorii et Demetrii, sanciunt, aliaeque etiam mulierculae, licet monachalem habitum non induant, tamen voto spontaneo per totam vitam a carnibus abstinent. Infimum praeterea vulgus, ut in plerisque aliis, quas cultior litteratura nondum illustravit, regionibus, ita et in Moldavia ad superstitionem proclive, non adeo perfecte antiquis suis lavata est sordibus, quin in nuptiis, exequiis et statis anni temporibus ignota quaedam et antiquum Daciae cultum redolentia nomina carminibus canticisque celebret. Talia sunt Lado et Mano, Dzina, Dragaica, Doina, Heoile, Stachia, Dracul in valle, Ursitelle, Frumoasele, Symdzenele, Dzioimaricele, Papaluga, Kyraleysa, Colinda, Turca, Zburătorul, Miaza noapte, Striga, Tricolicz, Legatura, Dislegatura, Farmec, Deskyntek, Verdzelat, et alia huius generis.
LADO et MANO, quorum nomina in nuptiis potissime a matronis invocantur unde forte haud absona suboritur suspicio iisdem Venerem et Cupidinem, amoris [et] nuptiarum praesides, indicari
DZINA, quam vocem a Dianae denominatione deductam suspicareris. Raro tamen singulari numero eam celebrant, sed plerumque plurali Dzinele utuntur, feruntque virgines esse formosissimas et venustatis largitrices
DRAGAICA, Ceres indigitari videtur. Etenim eo anni tempore, quando segetes maturescere incipiunt, congregantur, quotquot fuerint, vicinorum pagorum puellae, ac inter se venustiorem et forma praestantiorem sub Dragaicae nomine eligunt. Hanc in agros magno comitatu deductam, corona et aristis plexa, plurisbusque strophiolis phrygio opere pictis exornant, ac claves horreorum manibus eius suspendunt. Sic ornata Dragaica, extensis manibus, et strophiolis vento expositis, ita ut volantis speciem prae se ferat, ex agro domum redit, et omnes quotquot in eam societatem verant pagos, cantando et saltando peragrat, stipata cunctis reliquis sodalibus quae eam canticis sat concinne compositis sororem et dominam quam saapissime vocitant. Huius honoris villicae Moldavorum puellae plerumque sunt avidissimae, licet perpetua consuetudine cantavit, ne ea, quae Dragaica personam gesserit, intra triennium marito elocetur.
DOINA: Martis vel Bellonae Dacis usitatum nomen fuisse videtur, praeponitur enim cunctis, quae fortiter in bello [gesta] referunt, canticis, ac praeludiis, quibus gens moldava ante cantum modulari consuevit, textum largitur.
HEOILE: in lugubribus carminibus utuntur, non interiectionis in modum, sed ita ut certam quandam personam indigitare videatur.
STACHIA: fingunt esse mulierem gigantea forma praeditam, veterum desertarum aedium, subterranearum praesertim structurarum, adeoque etiam thesaurorum custodem et praesidem.
DRACUL ÎN VALLE: daemones appellant, quos aquas habitare credunt.
URSITELLE existimant esse duas virgines, quae nascenti infanti adstent, eique pro lubitu animi et corporis dotes tribuant, et cuncta fausta aeque ac infausta, quae ispi per totum vitae cursum aceidere deberent, praedestinent.
FRUMOASELE: nymphas quasdam aëreas esse existimant, amore in iuvenes venustiores saepius correptas. Quam ob causam, si quis adolscens paralysi aut apoplexia repente corripiatur, id facinus haud alii, quam hisce frumoasele tribuunt, feruntque eas hac ratione, amore in odium furoremque converso, punire amasiorum suorum inobedientiam.
SYMDZENELE: nomen est S. Iohannis prodromi, persuasi autem sunt, ea, quae huic sancto feriata est, die, solem non continuo, sed tremulo gressu cursum suum absolvere. Ideo ista die cuncti per Moldaviam villici ante diluculum surgunt, ortumque solis defixis oculis intuentur, et dum huius lucis impatiens oculus vibrare tremereque cogitur, tremulum istum motum, quem in se ipsis sentiunt, soli adscribunt, laetique novo spcctaculo domum redeunt.
DZOIMARICELE: mulieres vocitant quas feria Iovis Paschatos festum antecedente summo mane ad ignes, qui eadem die ubique in Moldaviae aedibus accendi solent, circumne, et si quam dormientem invenerint mulierem, id punitionis ei tribuere credunt, ut postea laborum sit impatiens.
PAPALUGA: aestate cum segetibus ex ariditate imminere videtur periculum, villici Moldavorum puellam, quae decimum aetatis annum nondum expleverit, indusio ex arborum aliarumque herbarum foliis contexto vestiunt. Sequuntur eam omnes reliquae eiusdem aetatis puellae puerique, canticisque et saltibus totam viciniam peragrant, quibus, quoquo versus venerint, vetulae frigidam capiti infundere solent Carmen huius fere est sententiae: „Papaluga ascende caelos, aperi portas, demitte pluvias, ut crescat frumentum, triticum, milium” etc.
KYRALEISA, exclamationi in precibus Christianorum usitatae, Κύριε έλέησον, respondet et originem debet. Conficit nempe 5 Februarii in vigiliis luminum quislibet paterfamilias crucem ligneam, quam candida tela, serico et syrmate, prout cuiuscunque opes ferunt, elegantissime amictam post preces vespertinas processionis sacrae in modum magna puerorum stipante caterva per omnes domos circumferunt, et vocem Kyraleisa quam saepissime repetunt.
COLINDA, calendis veterum Romanorum respondet, et singulis novi anni initiis a cunctis Moldavis, tam nobilibus, quam pleibis, peculiaribus ritibus celebrari solet.
TURCA: spectaculum, quod in Turcarum odium priscis temporibus excogitatum videtur. Namque die natalitiis Domini sacra, cervino capiti cornuto larvam attexunt e variegato linteo consutam, et sat longam, ut pedes quoque portantis tegat. Hanc ita constructam alius senis gibbosi larvam gerens ascendit, et magno cum comitatu cunctas plateas domosque saltando et ludendo peragrat.
ZBURATORUL, i.e. volatilis, credunt esse spectrum, iuvenem venustissimum, qui virgines, praesertim neonymphas, noctu invadat, easque, licet ab aliis etiam vigilantibus conspici non possit, per totam noctem illicitis polluat amoribus[41]. Audivimus tamen, nonnullos, quibus ex meliore luto praecordia Titan finxerat, maritos, eiusmodi volatiles deos comprehendisse, compertoque corporeas esse creaturas, iis meritam inflixisse poenam.
MIAZANOAPTE: i.e. media nox. Fabulantur spectrum esse, quod ab occasu solis ad mediam usque noctem in biviis et triviis variarum animarum speciem mentiens circumagitur, at postea dispareat.
STRIGA, a graeca voce, στρίγλη, idem quod apud Romanos etiam hodie inter Moldavos denotat, venefica nimirum vetula, quae diabolica virtute infantes neonatos ignotis modis interimat. Superstitio est[42] Transylvanis praesertim frequentissima. Ferunt enim dum striga grassatur, infantes absque ullo praevio morbo in cunabulis suffocatos reperiri.
Quod si vetulam quandam huius facinoris suspectam habeant, eandem manibus pedibusque ligatam in profluentem abiiciunt, si submergatur aquae, insons creatur: quod si vero supernatet, tunc satis convictam existimantes, sine ulla ulteriori disquisitione, vivam igne comburunt, frustra ad ultimum usque suspirium innocentiam suam reclamante vetula.
TRICOLICZ, idem est quod Gallis Loup garou; credunt homines magica arte in lupos aliaque animalia voracia converti posse, eorumque naturam adeo induere, ut homines aeque ac greges invadant et dilacerent.
LEGATURA est genus fascini, quo sponsum impediri ferunt ne cum sponsa rem habere possit. Eadem etiam lupos aliaque animalia ferocia vinciri posse credunt, ne ovium boumque gregibus damnum inferant.
DISLEGATURA est solutio huius legaturae fascini coniugalis, quam aliis fortioribus magicis artibus obtineri posse credunt.
FARMEK, incantamenti genus est inter rusticos usitatum, quo mulieres amasios suos sibi devincire, aut quos[43] odio prosequuntur, in furorem agere posse existimant.
DESKYNTEK, aliud incantamenti genus, quo cunctos morbos, qui non sint lethiferi, sanari posse autumant. Non pigebit enarrare quid ea de re in patria ipse vidi.
Praefectus cubiculariorum B. parentis mei, habebat equum generosissimum, qui in campo a serpente morsus per totum corpus adeo intumuerat, ut vix aliqua spes salutis superesse videretur. Accersita vetula incantatrix dominum equi iubet fontem quaerere, ac inde aquam in phyala haustam ac a nemine gustatam quam celerrime afferre. Dum servum mittere vult, qui aquam hauriat, negat vetula, ipsius domini opera aiens hauriendam esse aquam, si equum vellet redivivum. Obedit tandem iuvenis, ac vas maiusculum aqua plenum vetulae adfert. Haec aquam carmine nescio quo sacratam, iuveni ut totam bibat, porrigit. Exequitur ille mandata, licet difficulter, quod nimium aquae hausisset. Post potum iuvenis illico equum suum, qui non longe ab eo in terram prostratus et iam semimortuus iacebat, respirare, se vero intumescere, et vix perferendis cruciatibus agitari sentit. Ubi carmina sua repetit vetula, intra quadrantem hora e equus sanatur, iuvenis vero aquam iterum nullo dolore aut morbo relicto evomit.
Aliam vetulam totum stabulum equinum scabie infectum, quamvis trium dierum itinere dissitum, recitatis super crinibus equi carminibus, intra paucos dies penitus sanasse novimus.
VERDZELAT, divinationis genus est, quo Moldavi, nocte calendas Ianuarii antecedente, prospera et sinistra, quae per anni decursum illis obvenire deberent, per virgularum dispositionem hariolari conantur. Eundem in finem etiam fecle (tiliis), bobis (fabis) et ola (ollis) certo modo dispositis utuntur.
CAPUT II - DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA
[recensere]Moldaviae ecclesiae, quoad externa, supremam curam ipse princeps gerit, et sedulo ac diligenter attendit, ut et facta et doctrina clericorum orthodoxae fidei praeceptis respondeat, ne quis suorum deviet a recte sentiendi tramite, indutusque ovina pelle, lupi cor intra se absconditum habeat, neve pastor gregem negligat, aut malis exemplis offendat. Interna animarum nimirum ad coelum ducendarum via metropolitae commissa est, qui ceu fidus pastor et vigilans domini servus subiectas sibi ecclesias visitat, iis episcopos, rudes quidem litteris, sed spiritu instructissimos largitur, et nihil omittit, quod ad ovium suarum pastum et salutem vergere posse animadvertit.
Quoniam autem auctis Moldaviae incolis, gravior iste labor apparuit, quam uti ei ferendo unicus homo sufficiat, illi sublevando tres in Moldavia sedes episcopales institutae fuere, Roman, Radauzii et Huszii, ex his Radauziensi et Husziensi solum episcopi nomen tributum est, Romanensis autem archiepiscopus dictus, eique concessum fuit, ut in liturgiam mitram gereret, in reliquos tamen collegas suos nullam iurisdictionem habet, nec iis nisi solo ordine est superior.
Chirotoniam Moldaviae metropolita a condita sede usque ad florentini conciliabuli tempora a patriarcha Constantinopoleos acceperat. Cum autem in ea synodo metropolita, homo simplex et divinis scripturis parum exercitatus, quo promissam sibi septimi throni dignitatem acciperet, aliisque a papa propositis honoribus potiretur, protestantibus licet qui cum ipso erant Alexandri Boni Moldaviae principis legatis, fictis et captiosis illius synodi decretis subscripsisset, at conventiculo dissipato in Moldaviam redire non auderet, Marcus Ephesi archiepiscopus suum archidiaconum, genere Bulgarum, at pietatis et orthodoxiae laude illustrem, Moldaviae metropolitam dedit, et quod ipse etiam Constantinopoleos patriarcha ad adversa castra transiisset, a patriarcha ochridensi confirmationem petere iussit. Atqui ex eo tempore usque ad elapsi saeculi initium semper ab ochridensi patriarcha benedictionem petere Moldaviae metropolitae consueverunt.
Cum autem Basilius Albanus fasces principatus nactus fuisset, coepissetque collapsas antecessorum suorum partim negligentia partim dissensionibus Moldaviae res componere, Parthenius Constantinopoleos tunc temporis patriarcha, hanc fere in sententiam ad ipsum dedit litteras: „Novit tua celsitudo ecclesiam moldavam olim orientali ecclesiae, ut sincerae benevolaeque cunctorum christianorum matri, subiectam fuisse, et eius metropolitam ab oecumenico Constantinopoleos throno, uti et reliquos, benedictionem accepisse. Permansit ea in illo obsequio per aliquot saecula, donec sub Iohannis Palaelogi imperio pseudopatriarcha Metrophanes florentini conciliabuli decreta subscriberet, eoque ipsam primam oecumenicamque Constantinopoleos sedem merito cunctis orthodoxae fidei amatoribus suspectam redderet. Cum vero post eas turbas extinctis statim huius pestiferi morbi instrumentis et autoribus, Dei sancta ecclesia, iiceu iimaculata agni sponsa, pristinae suae quieti ac splendori restituta, et omnis adversae suspicionis occasio ablata fuerit, grave omnino et inconveniens videtur, moldavam eclesiam, quae semper unum ex electissimis et praecipuis catholicae ecclesiae membris habita fuit, non a suprema sede, sed ab infima chirotoniae benedictionem accipere.
Itaque nostra mediocritas et tota sancta synodus tuamacelsitudinem humiiter rogat, ut nobilius ecclesiae membrum nobiliori sedi restitus, et Moldo-Valachiae (sic enim Graeci Moldaviam vocant) metropolitam, uti antiquitus constitutum erat, iterum ab oecumenica nostra et patriarchali sede benedictionem petere iubeas: quae res omnino in Dei gloriam et matris nostrae ecclesiae Catholicae honorem verget”. Persuasus patriarchae et synodi litteris Basilius, ex eo tempore sancivit ut in posterum non nisi a Constantinopolitano throno Moldaviae metropolita acciperet benedictionem: idque decreto paulo post in provinciali synodo, quae sub eodem principe Iassiis contra iconoclastas et alios huius aevi haereticos habita fuit, omnium patriarcharum ipsiusque ochridensis consensu et subscriptione confirmatum est.
Ceterum metropolita Moldaviae in ecclesia orientali singularem quandam aliisque negatam dignitatem gerit. Neque enim nomine patriarchae gaudet, nec ulli patriarcharum subiacet. Namque licet benedictionem a Constantinopolitano patriarcha accipiat, tamen ab eo nec eligi, nec deponi potest, neque magnae ecclesiae constantinopolitanae quod vocatur ψῆφον, ut reliqui metropolitae omnes, expectare tenetur. Electo, cum principi probatus fuerit, tres Moldaviae episcopi manus imponunt, datisque ad patriarcham litteris notificant, talem vel talem hominem pium probum et eruditum, implorato spiritus S. auxilio, non autem alio modo, quam qui e humana penderet voluntate, electum esse. Idem facit et princeps peculiari ad patriarcham epistola, rogatque ut neoconsecratum sua benedictione in munere illo confirmet, quod negare patriarcha nullo modo potest, sed omnino principis voluntatem debet exequi. Porro et a tributo, quod ϰοινότητος ϰαὶ βοηθείας nomine a cunctis metropolitis patriarchae solvitur, prorsus est immunis, nec ulla lege tenetur patriarcham de rebus in ecclesia moldava gerendis aut gestis interrogare: sed eandem libertatem, quam ochridensis patriarcha in sua dioecesi habet, ipse etiam in Moldavia utitur: licet autem tantae dignitatis sit metropolita, nullum tamen e suis episcopis vel constituere vel dignitate privare potest. Solius enim princeps est, de candidatorum vita et eruditione exquirere, et exauctorandorum causam dirimere sententiamque depositionis ferre. Namque illa omnia suae curae reservarunt principes, solam chirotoniam iuxta apostolicos canones metropolitae reliquerunt. Vicissim princeps, licet absolute omnibus sibi subiectis imperet, tamen sine metropolitae consensu in rebus ecclesiasticis nihil mutare, addere vel demere potest. Ea tamen regula piis saltem principibus dicta est; si enim sacrorum contemtor fuerit, metropolitae munus est coram tribunali sententiam principis e legibus vel confirmare, vel corrigere, cui princeps ut christianus et iustitiae amator obedit.
Episcopi in suis dioecesibus functiones sui muneris libere obeunt, subiectos sibi sacerdotes constituunt, et si in crimine aliquo inventi fuerint, dono gratiae privant nemine contradicente: in igumenis tamen et archimandritis constituendis aut exauctorandis nullum ius habent, ut qui solius principis tribunal reverentur. In levioribus delictis quilibet inferior a suo praefecto castigatur, diaconus a sacerdote, sacerdos a protopopa, ieromonachus et monachus a suo abbate vel archimandrita. Protopopa, abbas et archimandrita a suo episcopo, episcopus a metropolita, metropolita a principe, princeps a sua conscientia et Deo, qui nonnunquam sultano ceu instrumento ad corrigendum vel puniendum principem utitur. In gravioribus, quae vel morte vel sacerdotii privatione expiari debent, delictis, non nisi simplices sacerdotes, ieromonachi et monachi suorum episcoporum iurisdictioni subiacent, abbates autem, archimandritae et episcopi a solo principe puniri possunt. Est tamen episcopi munus, ut si quis iis, quos illorum iudicio principes exemerunt, aliquid contra canones, aut quod offendere possit, perpetret, metropolitae id per litteras significent, qui postea secundum episcopi relationem causam principi proponit.
Metropolita a singulis sacerdotibus suae eparchiae quotannis tributum 200 asprorum et pellem vulpinam vel martis accipit, praeterea nihil exigere potest, uti nec ab episcopis quenquam proventum habet, nisi si ipsi sua sponte ei aliquid donaverint. Eosdem reditus etiam a suis dioecesibus episcopi colligunt.
CAPUT III - DE MONASTERIIS MOLDAVIAE
[recensere]Cuncta monasteria Moldaviae eiusdem sunt instituti, et regulas a S. Basilio monachis praescriptas sequuntur. Maiora, quibus archimandritae praesunt, non plura inveniuntur, quam quatuor, minora autem, quae igumenis parent, plusquam duo centum numerantur, praeter totidem fere metochia, quae diversis in locis ea monasteria possident. Dividuntur autem in ἀφιερόμενα, inkinate, et έλεύθερα, neinkinate, oblata et libera; oblata monasteria vel Hierosolymis, vel monti Sina, uel Monti Sancto dedicata sunt. Invaluit enim in Moldavia consuetudo, qua si quis vel princeps vel baro monasterium fundare voluerit, cunctas opes suas aequaliter inter monasterium et liberos dividere debet, totidemque monasterio dare, quantum filiorum singulis reliquit.
Si autem timet, ne post eius mortem monasterium destruatur, aut corruat, alicui e lavris maioribus, quae in praefatis locis inveniuntur, illud dedicat. Hoc facto, lavrarum illarum archimandritae prospicere monasterio tenentur, et curare, ut semper monachi integrae vitae honestisque praediti moribus ibi reperiantur. Vicissim ex reditibus monasterii id tantum ibi relinquunt, quod ad alendos fratres necessarium est, reliqua pro necessitatibus maiorum lavrarum colliguntur, eoque singulis annis mittuntur, libero autem monasterio fratres sibi arant, sibi occant, sibi itidem metunt, horis, quas a sacris functionibus vacuas habent, manuariis operis ab abbate praescriptis vacant, vineas, agros hortosque excolunt, collectosque ex iis fructus in sui monasterii usus convertunt.
Tributum quotannis cuncta monasteria principi pendunt, pro suarum possessionum ratione, metropolitae autem et episcopi nihil prorsus solvere tenentur. Caeterum regulis Basilii Magni adeo cuncti adstricti sunt monachi, ut centies morerentur, quam iubente licet medico unicam carnis buccellam ori suo imponerent. E monasterio nunquam exeunt, nisi ab igumeno missi, aut postquam pro tot diebus aut horis licentiam impetraverint.
Oeconomiae cura senioribus demandata est, qui vitae morumque integritatem plurium annorum experimento abbati suo probarunt. Praeterea non possumus non laudare hospitalitatem, quae in omnibus observatur Moldaviae monasteriis. Quicunque enim eo venerit hospes, sive orthodoxus fuerit, sive Iudaeus, sive Turca, sive Armenus, non solum benevole debet excipi, sed et si vel per integrum annum ibi morari vellet, cum omnibus sociis et iumentis, quos secum habet, pro viribus monasterii, sobrie, laute, idque sine ulla murmuratione ali et sustentari debet.
CAPUT IV - DE LINGUA MOLDAVORUM
[recensere]De linguae moldavicae origine diversa scriptores tenet sententia, plures eam e latino sermone nullo alius idiomatis habito respectu corruptam existimant, sunt et qui ex italica dialecto eam derivatam esse arbitrantur. Utrorumque argumenta, quo magis lectori pateat veritas, candide exponemus. Qui latinam linguam propriam et genuinam moldavicae matrem asserunt, his potissimum fundamentis nituntur: primo, colonias Romanas longe ante in Daciam translatas fuisse, quam per Gothorum Vandalorumque irruptiones Romanus sermo in Italia corrumperetur: neminem autem historicorum memoriae prodere, eas sub Barbarorum regno Latium repetiisse, adeoque non potuisse Daciae incolas, a lingua quae nondum erat, suam corrumpere.
Secundo, Moldavos se nunquam Italos nominasse, quod sequentibus temporibus latius Romanorum nomen esse coepit, sed semper Romanorum appellationem retinuisse, quae illo aevo, cum orbis terrarum caput Romae esset, cunctis Italiae incolis erat communis. Neque obstat, quod a finitimis Hungaris et Polonis Vlochvocentur, quod idem apud eas gentes Italorum nomen est. Mallemus enim credere vicinas illas gentes magis a Moldavis, ut notioribus sibi, ad Italos, quam ab Italis ad Moldavos appellationem eam transtulisse.
Tertium et potissimum pro ea sententia argumentum est, quod in moldava lingua plura adhuc vocabula latina inveniantur, quae italica prorsus ignorat, vicissim nomina et verba a Gothis, Vandalis et Longobardis in Italorum sermonem introducta penitus fugiat moldava, ut id paucis reddamus clarius: incipio, Italus per vocem barbaram commincio exprimit, Moldavus vocabulo e latina dialecto corrupto, inczep. Albus, italice bianco, mold. alb. Civitas, italice citta, mold. czetate. Dominus, italice signore, moldavice domn. Mensa, italice tavola, mold. masa. Verbum, ital. parola, mold. vorba. Caput, italice testa, mold. cap. Venatio ital. caccia, mold. venat.
Qui autem ex italica dialecto derivare volunt moldavum sermonem, obiiciunt 1. in eo inveniri verba auxiliaria: am, ai, are. 2. articules nominum. 3. aliquot etiam vocabula pure italica, ut szkiop, sciopo, claudus, et czerc, cerco, quae cum prorsus linguae latinae igota sint, nnon aliunde nisi ex italica peti potuissent.
Respondetur ad id a prioris sententiae patronis: Auxiliaribus quidem verbis uti Moldavos, at non italicis, sed peculiaribus. Articulorum eadem est ratio, nulla enim orationis parte magis quam iis ipsis moldavus sermo ab italico discrepat. Italus articulum suum nomini praeponit, Moldavus postponit, ut Ital.: L’huomo, la moglie, Mold. omul, muiere. Italus unum habet articulum masculini, in singulari il, in plurali gli vel i, in femineo singulari la, plur. le. Moldavi autem in singulari masculino duos habent articulos, ul et le, unum, quem nominibus in consonantem desinentibus, alterum, quem in vocalem exeuntibus suffigunt: ut omul, homo, calul, equus, scaunul, scamnum, vasul, vas, szerpele, serpens, kynele, canis, etc. In plurali animatorum nominibus articulum ii addunt, ut: caii, oamenii, equi, homines; inanimata vero articulo femineo ele efferuntur, ut: scaunele, vassele, etc. Femininorum Moldavi itidem duos articulos habent, e et a, ut muiere, gaina, mulier, gallina. Quae in e desinunt, in plurali ile formantur, ut muiere muierile, quae autem in a, pluralem per ele efferunt, ut gaina gainele.
Denique voces illas, quae italico propius accedunt, quam antiquo romano sermoni, e diuturno Genuensium commercio, quod iis, dum Ponti Euxini littora tenerent, cum Moldavis intercesserat, in nostram linguam haud absona forte coniectura irrepsisse crederes. Pari enim ratione, posteaquam cum Graecis, Turcis, et Polonis crebra negotia habere Moldavi coeperunt, ex illarum quoque gentium dialectis plura vocabula Moldavorum ore teri coeperunt, ut a Graecis:
pedepsa, kivernisire, procopie, blastem, azima, drum, pizma, |
παίδευσις ϰυβέρνησις προϰοπή βλασφημῶ ἄζυμον δρόμος πεῖσμα |
Iam vero expositis utriusque partis argumentis, quae propius accedant veritati definire non audemus, metu ne amor patriae nobis obstruat oculos, nostroque conspectui aliqua subducat, quae alienis facile paterent luminibus. Relinquimus itaque iudicium lectori benevolo, unicum id Covatii effatum addere contenti. Mirum, ait ille, quod Moldavorum Valachorumque lingua plura habeat latina vocabula, quam italica, licet Italus ibidem sedes habeat, ubi olim Romanus habitabat. Sed idem haud mirum. Itali enim longe post sibi linguam excogitaverunt. Caeterum observandum, reperiri in Moldavorum lingua aliquot vocabula, quae cum tam latinae, quam reliquis vicinarum gentium dialectis incognita sint, ex antiqua Dacica remansisse forsitan haud sine ratione existimamus. Neque enim obstat quidquam, quo minus credamus Romanorum in Dacia colonias, vel servis Dacis usos fuisse, vel etiam, si quis uxorem perdiderat, mulierculas ex illa gente in matrimonium duxisse, unde facile indigenarum aliqua vox in illorum sermonem irrepere potuit. Tales sunt: stezar, quercus, padure, sylva, halesteu, stagnum, carare, semita, graesk, loquor, privesk, aspicio, nemeresk, aliquo pervenio.
Praeterea, uti cunctae fere linguae, ita et moldava diversas patitur dialectos. Purissimus sermo in medio Moldaviae circa Iassios viget, quod continua aulae principalis praesentia cultiores vulgo evadunt illius agri coloni. Qui ad Tyratem habitant, multa polonica intermiscent, et plura vasa domesticis usibus inservientia polonicis denominant vocabulis, ita ut ab alio Moldavo vix intelligi possint. Qui in alpibus versus Transylvaniam vivunt, saepius hungaricis utuntur vocibus, Falczienses tartarico, Galaczienses graeco turcicoque sermone moldavum corrumpunt.
Mulieres quoque moldavae peculiarem a viris pronunciationem habent. Mutant enim syllabas bi et vi in gi, ut: bine, bene, gine, vie, vinea, gie; pi in ki: pizma, invidia, kizma, piatra, petra, kiatra. M initiale in ng litteram, vix aliis pronunciabilem, ut mie, mihi, ngie etc. Qui semel e viris etiam ei pronunciationi assuetus fuerit, vix ac ne vix quidem ab ea liberari potest, et ceu sorex suo ore semper prodit, se nimis diu in matris sinu moratum fuisse, qua de re etiam tales vulgo ficior de baba, filii vetulae, per contemtum dicuntur.
Valachiae et Transylvaniae incolis eadem est cum Moldavis lingua, pronunciatio tamen rudior, ut dziur, Vlachus proferet zur, jur, per z polonicum sive jgallicum; Dumnedzeu, Deus, val. Dumnezeu: akmu, nunc, val. akuma, aczela hic, val: ahela. Addidere etiam aliquot vocabula Moldavis ignota, quae tamen omnia dum scribunt omittunt. Moldavicam et linguam et orthographiam sequuntur, adeoque re ipsa moldavicam sua puriorem agnoscunt, licet verbis id profiteri ea quae Moldavos etValachos intercedit antipathia prohibeat.
Corruptiori multo utuntur idiomate Cuzzo-Valachi, qui in Rumelia ad fines Macedoniae habitant. Mirandum in modum illi patriam sibi linguam cum graeca et albanica miscent, ita ut nonnunquam pure graecam, aliquando pure albanam periodum sermoni valachico interponant, retentis tamen ubique moldavicis nominum verborumque flexionibus. Talem ollo potriginem, ipsi quidem inter se intelligunt, sed nec Graecus, nec Albanus, nec Moldavus sermonem ipsorum integre capere potest. Quod si tamen omnes tres uno in loco collecti Cuzzovlachum loquentem audirent, collatis sententiis, si quilibet suae linguae periodum alteri interpretaretur, quid is sibi vellet, intelligere possent.
CAPUT V - DE LITTERIS MOLDAVORUM
[recensere]Ante conciliabulum Florentinum, exemplo reliquarum gentium qui e Romano sermone suas linguas corrupere, latinis Moldavi utebantur characteribus. At cum in ea synodo Moldaviae metropolita, uti supra diximus, ad castra Latinorum defecisset, successor eius, Marci Ephesi diaconus, gente Bulgarus, nomine Theoctistus, quo magis eradicaret e Moldava ecclesia Latinorum fermenta, iuvenibu sque occasionem legendorum latinorum sophismatum adimeret, Alexandro Bono suasit ut non solum homines diversa de sacris sentientes, sed et latinas litteras e principatu suo exulare iuberet, et iis slavonicas substitueret, eoque nimio et intempestivo zelo illius barbariei, quae nunc Moldaviam tenet, primus auctor extitit; cum autem slavonici characteres non sufficerent pronunciationi omnium vocabulorum, quae moldavica lingua partim e latina corruperat, partim e vicinarum gentium dialectis adoptaverat, rite exprimendae, aliquot novi etiam characteres excogitari debuerunt, quo factum est, ut tantum litterarum numerum postea moldavicus sermo acceperit, quantum nulla alia Europeorum dialectus patitur.
Numerantur enim hodie, cum prosodicis quibusdam orthographicisque notis, 47:
Az Buki Vede Glagol Dobro Iest E Zivete Dzialo Zemle |
Ize I Kako Liude Mislete Nasz On Pokoi Hyrtzi Slovo |
Tferd Uk U Ferta Fita Chier Hier Ier Iri Iert: |
Ot O Ci Czerve Sze |
Szta Iat Ie Inia Iako |
Iu Xi Psi Titla Dze. |
Maiusculae Moldavorum litterae eaedem sunt, quas Graeci Slavonique in suis alphabetis habent: utroque enim charactere pari ratione utuntur.
Atque eos quidem, quos nunc lectori ob oculos posuimus, characteres, in epistolis familiaribus et privatis catalogis, Moldavi post eliminatas latinas litteras adhibere coeperunt, in sacris vero, epistolis principum, catalogis thesauri, et aliis, quae ex aula emanabant, scriptionibus, non alia nisi slavonica lingua per integra duo saecula in usu fuit. Hinc etiam nobilium filii non alii sermoni nisi slavonico dabant operam, in quo cum aliae scientiae tradi non possent, postquam legere didicissent, Horologium orientalis ecclesiae, Octoichon et Psalterium memoriae mandare iubebantur. His finitis, Evangelium, Apostolica scripta, et Pentateuchus, raro reliqui Veteris Testamenti libri illis explicabantur, ut saltem intelligere possent, quid in sacro codice contineretur. Iisdem studiis etiam cunctae baronum filiae imbuebantur, eo saltem fine, ut vernacula eo melius legere et scribere possent. Qui grammaticae slavonicae operam daret, vix aliquis reperiebatur, praecipue cum eius linguae grammatica a MaximoCretensi, quem hodie Rutheni canonicum sanctum habent, elaborata, et semel tantum Moscvae edita, rarissime inveniretur, at superiori saeculo, postquam sub Basilii Albani principatu oecumenico throno reddita fuerit Moldavia, expergefieri, et e profundis, quibus obsita [erat] barbariei tenebris, ad lucem aliquantulum perduci coepit. Huius enim principis cura primo Iassiis schola Graeca condita, iussumque fuit, ut in omnibus lavris maioribus monachi graeci reciperentur, qui nobilium filios graecis litteris et scientia instruerent; ab eodem institutum fuit, ut in templo cathedrali in honorem patriarchalis ecclesiae alter chorus graecis psaltis constaret, totaque liturgiae dimidia graeco, dimidia slavonico sermone recitaretur, quod et hodie observatur.
Idem princeps etiam typographiam graecam et moldavam paravit, librosque ecclesiasticos et politicas leges imprimi iussit, qua re factum, ut primo evangelia et apostolici textus, mox et universa liturgia vernaculo sermone recitarentur.
Aliquot deceniis post, pium id Basilii institutum imitaus est Valachiae princeps Serbanus Cantacuzenus, et in sua provincia scholas typographiasque graecas et vernaculas condidit. Tandem sub finem elapsi saeculi aliqui Moldavorum etiam in latinam linguam et scientias incumbere coeperunt. Laudando exemple reliquis praeivit Miron quidam logotheta, accuratissimus Moldavorum historicus, qui filios suos in Poloniam misit, ibique eos latino sermone et liberalibus scientiis imbui curavit. De hinc et Duca, princeps Moldaviae, iuvenem doctissimum Iohannem Papam (qui postea Moscvae Comneni nomen assumpsit, tandemque metropolitanam Dristae sedem adeptus est) et Cygalam hieromonachum, ad filios suos erudiendos ad se in Moldaviam accersivit, post et parens noster Constantinus Cantemirius eruditissimum hieromonachum Ieremiam Cacavelam cretensem in Moldaviam vocavit, eiusque curae et doctrinae suos et aliorum baronum filios commisit: ex quo tempore plures Moldavorum graecis, italis et latinis literis operam navare inceperunt.
FINIS
Annotamenta
[recensere]- ↑ Iuxta opinionem Suleimani, primi Turcarum imperatoris, olmaia deulet dzihanae, bir nefes sihhat gibi, non sit alia in mundo felicitas, praeter vel unicam salubrem aut sanam respirationem
- ↑ h.e. Campus Longus Ruthenus, eo quod prius ad Ruthenos regno Poloniae subiacentes pertinuisset.
- ↑ Et praecipue sal, mel, butyrum, ceram, et magnam ligneae materiae copiam, quae non solum Constantinopolim, sed Aegyptum usque ac Africam Turcarum, ad naves domosque construendas.
- ↑ Videtur referri ad antiquum Brytholagi, cuius mentio fit apud Bonfinium, dec. I. lib. I.
- ↑ Hunc lacum non solum Moldavi de nomine Ovidii poëtae ita appellatum tradunt sed illis Polonos quoque vicinos consentire videmus, et imprimis Sarnicium in Poloniae descriptione. Ovidii, inquit, lacus inter Hypanim (qui aliis Axiacum est) et Tyratem, sed vicinior ostiis Tyrae. Cernitur ibi murus quidam plumbo compactus, qui in mare medio milliari porrigitur. Vide plura in sequentibus cap. 4.
- ↑ Ovidium in Sarmatiam et Thomos urbem fuisse exulem, ipsius testantur verba: Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, et epitaphicus lapis, qui ad villam Isak a Polono repertus est:
Hic situs est vates, quem diri Caesaris ira Augusti patria cedere iussit humo. Saepe miser voluit patriis occumbere terris, Sed rustra; hunc illi fata dedere locum. Sarnicius, Annal. 1. 2. cap. IV et ultimo. - ↑ R. 17 quam ms.
- ↑ Et cognominis illi antiqua, cuius adhuc vestigia apparent, urbs in ea parte posita, ubi in antiqua Dacia, Poloda, ponitur.
- ↑ Eiusdem cum commendante ex lingua polona significationis.
- ↑ Traianus consulatum VII non gessit. Ergo lege pro FEL. etc. (nam FEL. B. DICT. nihil est) TRIBVNIC. POT. XVI. IMP. VI. CONS. VI: haec cohaerent.
- ↑ In veteri Dac. descr. videtur esse eo in loco, ubi fuit Zargidava, et si Tegina sive Bendera, ad occidentalem Tyratis ripam sita sit, Zargidava vero ad orientalem Hierasi (errore forte typi aut authoris) ripam videatur.
- ↑ In occidua lacus ripa, inter consitas iam sylvas, vestigia visuntur antiquae urbis, quam incolae antiquam Orhei appellant. Videtur autem situatione respondere Petrodavae veteris Daciae.
- ↑ Quam Nicolaus Costin, scriptor moldavus, antiquitus Olchioniam vocatam, unde acceperit indagare non potui; in Daciae vero descriptione, in ea parte dissitur, ubi olim Carsidava fuit.
- ↑ Videtur esse antiquae Daciae Triphulum sive Arcobadava, si Clepidava, ex. Matthei Praetorii opinione, pro Camenico erit accipienda, quamvis ea in meridionali, et non in boreali Tyratis ripa sita sit.
- ↑ Illud ergo damnum Moldavia ob defectionem est passa.
- ↑ Ex loci indicatione et nominis quadam similitudine, crederem esse antiquae Daciae Sandavam.
- ↑ Tartarica lingua angulum significat, eo quod ipsa regio Danubium inter atque Tyratem versus Pontum Euxinum longe sese protendat, et in acutum angulum desinat, nec non videtur alludere ad vetus Bessis nomen, quod ab antiquis geographis et historicis huic regioni attribuitur. Hinc forte et Bassarabiae nomen prodisse, ex Ovidio coniectari licet, qui lamentatus inquit:
Vivere quam miserum est inter Bessosque Getasqu. Ptolomaeus: super Daciam Peucini sunt et Bastarnae, Bastarnas vero et Bssos eosdem esse putat cum aliis Mattheus Praetor, Lib. 2. cap. 7. Sunt, inquit, qui putant, Bastarnas illos ipsos populos qui olim Bessi fuere, hodie Bassarabi dicuntur, scilicet, qui in Bassarabia degunt.
- ↑ Cuius sius videtur respondere pago Hermonasti, Hermonastii non sit Tatarbugnar, de quo iam diximus.
- ↑ Bonfin. decad. 1. libr. 1. pag. 23. non solum hanc Albm (Regalem) habet Ungaria, sed et Albam Graecam ad Taurinum, et Albam Iuliam in Dacia, quae progenitorum suorum nomen lubentissime retinent. In veteri Daciae descriptione retinet locus, ubi olim Neoptolemi Turris; apud Leunclav: in Pandect. 159. ex eodem Bonfinio Nestor alba. — Hic addenda tractatio de turri Neoptolemi, vico Hermonactis, Niconia et Ophiusa, e Strabone aliisque veteribus historicis.
- ↑ Moldavis, Turcis Kili, Graecis recentioribus Lycostomon, (male ut puto ab aliis Lytrostomon et Lythostroton scriptum, quod vide apud Leuncl. Pandect. 146.)Achilleam cum nonnullis vult Bonfinius; Stanislaus Sarnicius Tomos civitatem illam Ovidii Nasonis exilio claram esse dubius contendit. Sed inter tot authorum discrepantes opiniones, quid certum sit, indicare haud possum. Quid vero nos sentiamus, cum aliquantulam partium illarum habeamus notitiam, constanter proferamus. Si una et sola estTomos illa Ovidii poëtae exilio clara, profecto non posse illam esse, quae in Tabula veteris Mysiae descriptione media in regione ad amnem Naxum ponitur, quod historici mentionem illius urbis facientes facile probant partem negativam, et imprimis Ovidius ipse dicit se exulatum in Sarmaticum solum: Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum. Ergo et Tomos urbs in Sarmatia fuit. Idem poëta describit Sarmatiae fluvios, i.e. Tyratem et Boristhem, qui quam longe distent ab Naxio Mysiae, nemo non videbit. Idem confirmat poëtae epitaphium in lapide incisum, quod nobis Stanislaus Sarnicius patefecit, narrat enim ille nobilem quendam Polonum, ad villam Isak (male scribitur Asak) lapidem cum hac inscriptione invenisse et legisse
Idem poëta, vivere, inquit, quam miserum est inter Bessosque Getasque. Unde manifesto patet, eum in Sarmatia, sive ad Tyratem sive ad Boristenem, ubi illa fuit Tomorum urbs, exulem fuisse. Sed antiquos perscrutemur scriptores. Sozomen, histor, eccl. lib. 6. cap. 20. de Scytharum sede scribens, Gens, inquit, ista, multas quidem habet urbes, pagos et castella, sed principatum obtinet Thomis, quae est magna et opulenta prope mare posita, ad quam cum quis ad Pontum Euxinum navigat, vetus consuetudo est, quae etiam nunc servatur, ut unus episcopus totius illius gentis ecclesiae praesit. Itaque tempore de quo iam loquimur (Valentiniani nempe et Valentis) illas administravit Britannio, quando imperator Valens etiam Thomim venit, cumque accessiset ad ecclesiam, et episcopus, nolens illi, ut Ariana haeresi infecto, communicare, solo rege relicto, cum toto populo in aliam ecclesiam seccesit. Propter hoc iratus imperator Britannionem misit in exilium, quem non multo post reduci permisit, nam cum videret, credo, Scythas episcopi exilium iniquo animo pati, non parum veritus est, ne novis rebus studerent, quos quidem et fortes esse, et ipso locorum situ Imperio R. necessarios, quippe qui impetum barbarorum illam orbis partem incolentium propulsarent. Itaque imperatoris conatus sic a Britannione compressus, viro cum in aliis rebus spectato, tum ob divinam virtutem adeo insigni, ut etiam ipsi Scythae laudis testimonia ei attribuerent. Idem author memorat.Hic situs est vates, quem diri Caesaris ira Augusti, patria cedere iussit humo. Saepe miser voluit patriis occumbere terris, Sed frustra; hunc illi fata dedere locum. - ↑ Belskius pag. 239, populos, inquit, Pieczinicow et Polowcow esse Lithvanos, qui postquam ex partibus Bosphori Cimmerici, prius amicitiam cum Genuensibus Chersonesum tenentibus iniisse, eosdemque Genuenses cum Moldavis et Bassarabis condidisse urbes Mancob, Kerkel, Krym, Azow, Kafam, Kiliam, sive Achilleam, Moncastrum et Tyrgaviscam etc. R. 4erunt ms.
- ↑ R. 24quinquentas ms.
- ↑ R. 6oblungum ms.
- ↑ R. 10cogantur ms.
- ↑ De quo principe Dlugossi historici Poloni tale fertur testimonium: O Virum, ait, admirabilem, hero icis ducibus, quos tantopere admiramur, nihilo inferiorem, qui sub nostra aetate tam magnificam victoriam inter Principes mundi primus ex Turco retulit, meo iudicio dignissimus, cui totius mundi principatus et imperium, et praecipue munus Imperatoris et Ducis contra Turcos, communi Christianorum consilio, consensu et decreto, aliis principibus et regibus Catholicis in dissidia et voluptates, aut in bella civilia resolutis, committeretur. lib. 13. pag. 513. ad annum 1474. et pag. 532 vigilantissimum, illustrem et insignem Principem atque Athletam appellat Stephanum. Vide plura eius apud hune authorem elogia. Et Stanislaus Orichovius, itidem Polonus Scriptor, Hi (de Moldavis loquens), inquit, natura, moribus, ac lingua, non multo a cultu Italiae absunt, suntque homines feri magnaeque virtutis, neque alia gens est, quae pro gloria belli et fortitudine angustiores fines cum habeat, plures ex propinquitate hostes sustineat, quibus continenter aut bellum infert, aut illatum defendit; tantae autem sunt virtutis, ut cum omnibus his gentibus, quorum fines attingunt, eodem tempore semper bello contenderint, victoresque fuerint. Nam Stefanus, qui, patrum nostrorum memoria, principatum in Dacia (Moldavia) obtinebat, una propemodum aestate Baiezedem Turcam, Matheum Ungarum, et Ioannem Albertum Polonum bello magno devicerat. Annal. 5. ad an. 1552.
- ↑ Hic subiiciendum caput de stemate Principatus Moldaviae.
- ↑ R. 26illo ms.
- ↑ R. 5maiori ms.
- ↑ Ita vulgo dicitur, quia principis spatha in illo conclavi semper super mensam ponitur, neque illam ingrediuntur alii, praeter septem primi ordinis barones.
- ↑ Phrasis est turcicae linguae promptitudinem et alacritatem ad serviendum significans.
- ↑ R. 12attingerit ms.
- ↑ R. 1alter ultra ms.
- ↑ R. 9 cunctae ms
- ↑ R. 31 şi 33 mille ms.; r. 41subtrahuntur ms.
- ↑ Siquidem libro de Romano-Moldavorum fatis demonstratum putamus.
- ↑ R. 1vendicarunt ms.
- ↑ R. 36 mulieres ms.
- ↑ R. 33 quos frumosos ms.
- ↑ R. 17. congregatur ms.
- ↑ R. 38lateram ms.
- ↑ R. 33 a moribus ms.;
- ↑ r. 41 et ms.
- ↑ R. 10quod ms.