Epigrammaton liber I

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber II Fairytale right blue.png


Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salva infimarum quoque personarum reverentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate malignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam verborum veritatem, id est epigrammaton linguam, excusarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegitur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scribuntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:



Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
Festosque lusus et licentiam volgi,
Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
An ideo tantum veneras, ut exires?

I


Hic est quem legis ille, quem requiris,
Toto notus in orbe Martialis
Argutis epigrammaton libellis:
Cui, lector studiose, quod dedisti
Viventi decus atque sentienti,        5
Rari post cineres habent poetae.

II


Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
Et comites longae quaeris habere viae,
Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
Scrinia da magnis, me manus una capit.
Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres        5
Urbe vagus tota, me duce certus eris:
Libertum docti Lucensis quaere Secundum
Limina post Pacis Palladiumque forum.

III


Argiletanas mavis habitare tabernas,
Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque        5
Et pueri nasum rhinocerotis habent.
Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
Ibis ab excusso missus in astra sago.
Sed tu ne totiens domini patiare lituras
Neve notet lusus tristis harundo tuos,        10
Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
I, fuge; sed poteras tutior esse domi.

IV


Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
Terrarum dominum pone supercilium.
Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
Materiam dictis nec pudet esse ducem.
Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,        5
Illa fronte precor carmina nostra legas.
Innocuos censura potest permittere lusus:
lasciva est nobis pagina,vita proba

V


Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.

VI


Aetherias aquila puerum portante per auras
Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,
Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
Quae maiora putas miracula? summus utrisque        5
Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.

VII


Stellae delicium mei Columba,
Verona licet audiente dicam,
Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
Tanto Stella meus tuo Catullo
Quanto passere maior est columba.        5

VIII


Quod magni Thraseae consummatique Catonis
Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,        5
Hunc volo, laudari qui sine morte potest.

IX


Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.

X


Petit Gemellus nuptias Maronillae
Et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

XI


Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
Bis decies solus, Sextiliane, bibis?
Iam defecisset portantis calda ministros,
Si non potares, Sextiliane, merum.

XII


Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces
Canaque sulphureis Albula fumat aquis,
Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
Signat vicina quartus ab urbe lapis.
Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,        5
Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
Gestatus biiugis Regulus esset equis.
Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
Quae par tam magnae non erat invidiae.        10
Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
Stantia non poterant tecta probare deos.

XIII


Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'

XIV


Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
Vidimus - hoc etiam praestat harena tibi -
Cum prensus blando totiens a dente rediret
Et per aperta vagus curreret ora lepus.
Unde potest avidus captae leo parcere praedae?        5
Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.

XV


O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
Si quid longa fides canaque iura valent,
Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
Et numerat paucos vix tua vita dies.
Non bene distuleris videas quae posse negari,        5
Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Expectant curaeque catenatique labores,
Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':        10
Sera nimis vita est crastina: vive hodie.

XVI


Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.

XVII


Cogit me Titus actitare causas
Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
Res magna est, Tite, quam facit colonus.

XVIII


Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
In Vaticanis condita musta cadis?
Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
Aut quid fecerunt optima vina mali?
De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum        5
Et dare Campano toxica saeva mero.
Convivae meruere tui fortasse perire:
Amphora non meruit tam pretiosa mori.

XIX


Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
Nil istic quod agat tertia tussis habet.

XX


Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocata
Solus boletos, Caeciliane, voras.
Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?
Boletum qualem Claudius edit, edas.

XXI


Cum peteret regem, decepta satellite dextra
Ingessit sacris se peritura focis.
Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis
Et raptum flammis iussit abire virum:
Urere quam potuit contempto Mucius igne,        5
Hanc spectare manum Porsena non potuit.
Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
Si non errasset, fecerat illa minus.

XXII


Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?
Frangere tam parvas non didicere feras.
Servantur magnis isti cervicibus ungues
Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus        5
Non timeat Dacus Caesaris arma puer.

XXIII


Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris
Et dant convivam balnea sola tibi.
Mirabar, quare numquam me, Cotta, vocasses:
Iam scio, me nudum displicuisse tibi.

XXIV


Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,
Cuius et ipse times triste supercilium,
Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
Nolito fronti credere: nupsit heri.

XXV


Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos
Et cultum docto pectore profer opus,
Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
Nec sileant nostri praetereantque senes.
Ante fores stantem dubitas admittere Famam        5
Teque piget curae praemia ferre tuae?
Post te victurae per te quoque vivere chartae
Incipiant: cineri gloria sera venit.

XXVI


Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
Solus: aqua totiens ebrius esse potes;
Nec consessorum vicina nomismata tantum,
Aera sed a cuneis ulteriora petis.
Non haec Paelignis agitur vindemia prelis        5
Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis,
Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,
Egerit et nigros Massica cella cados.
A copone tibi faex Laletana petatur,
Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.        10

XXVII


Hesterna tibi nocte dixeramus,
Quincunces puto post decem peractos,
Cenares hodie, Procille, mecum.
Tu factam tibi rem statim putasti
Et non sobria verba subnotasti        5
Exemplo nimium periculoso:
Μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.

XXVIII


Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.

XXIX


Fama refert nostros te, Fidentine, libellos
Non aliter populo quam recitare tuos.
Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam:
Si dici tua vis, hoc eme, ne mea sint.

XXX


Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.
Coepit quo poterat clinicus esse modo.

XXXI


Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crines
Encolpos, domini centurionis amor,
Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.
Quam primum longas, Phoebe, recide comas,
Dum nulla teneri sordent lanugine voltus        5
Dumque decent fusae lactea colla iubae;
Utque tuis longum dominusque puerque fruantur
Muneribus, tonsum fac cito, sero virum.

XXXII


Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:
Hoc tantum possum dicere, non amo te.

XXXIII


Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,
Si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,
Ille dolet vere, qui sine teste dolet.

XXXIV


Incustoditis et apertis, Lesbia, semper
Liminibus peccas nec tua furta tegis,
Et plus spectator quam te delectat adulter
Nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.
At meretrix abigit testem veloque seraque        5
Raraque Submemmi fornice rima patet.
A Chione saltem vel ab Iade disce pudorem:
Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
Numquid dura tibi nimium censura videtur?
Deprendi veto te, Lesbia, non futui.        10

XXXV


Versus scribere me parum severos
Nec quos praelegat in schola magister,
Corneli, quereris: sed hi libelli,
Tamquam coniugibus suis mariti,
Non possunt sine mentula placere.        5
Quid si me iubeas talassionem
Verbis dicere non talassionis?
Quis Floralia vestit et stolatum
Permittit meretricibus pudorem?
Lex haec carminibus data est iocosis,        10
Ne possint, nisi pruriant, iuvare.
Quare deposita severitate
Parcas lusibus et iocis rogamus,
Nec castrare velis meos libellos.
Gallo turpius est nihil Priapo.        15

XXXVI


Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur
Qualia Ledaei fata Lacones habent,
Nobilis haec esset pietatis rixa duobus,
Quod pro fratre mori vellet uterque prior,
Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:        5
'Vive tuo, frater, tempore, vive meo.'

XXXVII


Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,
Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.

XXXVIII


Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
Sed male cum recitas, incipit esse tuus.

XXXIX


Si quis erit raros inter numerandus amicos,
Quales prisca fides famaque novit anus,
Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae
Artibus et vera simplicitate bonus,
Si quis erit recti custos, mirator honesti        5
Et nihil arcano qui roget ore deos,
Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
Dispeream, si non hic Decianus erit.

XL


Qui ducis vultus et non legis ista libenter,
Omnibus invideas, livide, nemo tibi.

XLI


Urbanus tibi, Caecili, videris.
Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,
Hoc quod transtiberinus ambulator,
Qui pallentia sulphurata fractis
Permutat vitreis, quod otiosae        5
Vendit qui madidum cicer coronae,
Quod custos dominusque viperarum,
Quod viles pueri salariorum,
Quod fumantia qui tomacla raucus
Circumfert tepidis cocus popinis,        10
Quod non optimus urbicus poeta,
Quod de Gadibus improbus magister,
Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
Quare desine iam tibi videri,
Quod soli tibi, Caecili, videris,        15
Qui Gabbam salibus tuis et ipsum
Posses vincere Tettium Caballum.
Non cuicumque datum est habere nasum:
Ludit qui stolida procacitate,
Non est Tettius ille, sed caballus.        20

XLII


Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
Et subtracta sibi quaereret arma dolor,
'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?
Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'
Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.        5
I nunc et ferrum, turba molesta, nega.

XLIII


Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati
Et positum est nobis nil here praeter aprum,
Non quae de tardis servantur vitibus uvae
Dulcibus aut certant quae melimela favis,
Non pira quae longa pendent religata genesta        5
Aut imitata brevis Punica grana rosas,
Rustica lactantes nec misit Sassina metas
Nec de Picenis venit oliva cadis:
Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
A non armato pumilione potest.        10
Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:
Ponere aprum nobis sic et harena solet.
Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
Sed tu ponaris cui Charidemus apro.

XLIV


Lascivos leporum cursus lususque leonum
Quod maior nobis charta minorque gerit
Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur
Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.

XLV


Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,
Dicatur potius Τὸν δ' ἀπαμειβόμενος.

XLVI


Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet
Protinus et cessat debilitata Venus.
Expectare iube: velocius ibo retentus.
Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.

XLVII


Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
Quod vispillo facit, fecerat et medicus.

XLVIII


Rictibus his tauros non eripuere magistri,
Per quos praeda fugax itque reditque lepus;
Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste
Nec nihil a tanta nobilitate refert.
Tutior in sola non est cum currit harena,        5
Nec caveae tanta conditur ille fide.
Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
Ad quae confugias ora leonis habes.

XLIX


Vir Celtiberis non tacende gentibus
Nostraeque laus Hispaniae,
Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
Equis et armis nobilem,
Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum        5
Vadaveronem montibus,
Et delicati dulce Boterdi nemus,
Pomona quod felix amat.
Tepidi natabis lene Congedi vadum
Mollesque Nympharum lacus,        10
Quibus remissum corpus adstringes brevi
Salone, qui ferrum gelat.
Praestabit illic ipsa figendas prope
Voberca prandenti feras.
Aestus serenos aureo franges Tago        15
Obscurus umbris arborum;
Avidam rigens Derceita placabit sitim
Et Nutha, quae vincit nives.
At cum December canus et bruma impotens
Aquilone rauco mugiet,        20
Aprica repetes Tarraconis litora
Tuamque Laletaniam.
Ibi inligatas mollibus dammas plagis
Mactabis et vernas apros
Leporemque forti callidum rumpes equo,        25
Cervos relinques vilico.
Vicina in ipsum silva descendet focum
Infante cinctum sordido.
Vocabitur venator et veniet tibi
Conviva clamatus prope.        30
Lunata nusquam pellis et nusquam toga
Olidaeque vestes murice;
Procul horridus Liburnus et querulus cliens,
Imperia viduarum procul;
Non rumpet altum pallidus somnum reus,        35
Sed mane totum dormies.
Mereatur alius grande et insanum sophos:
Miserere tu felicium
Veroque fruere non superbus gaudio,
Dum Sura laudatur tuus.        40
Non inpudenter vita quod relicum est petit,
Cum fama quod satis est habet.

L


Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,
Dicatur quare non Taratalla mihi?

LI


Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.
Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
Scilicet a magnis ad te descendere tauris
Et quae non cernunt frangere colla velint.
Desperanda tibi est ingentis gloria fati:        5
Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.

LII


Commendo tibi, Quintiane, nostros -
Nostros dicere si tamen libellos
Possum, quos recitat tuus poeta -:
Si de servitio gravi queruntur,
Adsertor venias satisque praestes,        5
Et, cum se dominum vocabit ille,
Dicas esse meos manuque missos.
Hoc si terque quaterque clamitaris,
Inpones plagiario pudorem.

LIII


Una est in nostris tua, Fidentine, libellis
Pagina, sed certa domini signata figura,
Quae tua traducit manifesto carmina furto.
Sic interpositus villo contaminat uncto
Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,        5
Sic Arretinae violant crystallina testae,
Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
Inter Ledaeos ridetur corvus olores,
Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus,
Inproba Cecropias offendit pica querellas.        10
Indice non opus est nostris nec iudice libris,
Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'

LIV


Si quid, Fusce, vacas adhuc amari -
Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici -,
Unum, si superest, locum rogamus,
Nec me, quod tibi sim novus, recuses:
Omnes hoc veteres tui fuerunt.        5
Tu tantum inspice qui novus paratur
An possit fieri vetus sodalis.

LV


Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,
Clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
Sordidaque in parvis otia rebus amat.
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi        5
Et matutinum portat ineptus Have,
Cui licet exuviis nemoris rurisque beato
Ante focum plenas explicuisse plagas
Et piscem tremula salientem ducere saeta
Flavaque de rubro promere mella cado?        10
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas
Et sua non emptus praeparat ova cinis?
Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,
Vivat et urbanis albus in officiis.

LVI


Continuis vexata madet vindemia nimbis:
Non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.

LVII


Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?
Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.

LVIII


Milia pro puero centum me mango poposcit:
Risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.
Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum
Laudaturque meam Phoebus in invidiam.
Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo        5
Bis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.

LIX


Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.
Inter delicias quid facit ista fames?
Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?

LX


Intres ampla licet torvi lepus ora leonis,
Esse tamen vacuo se leo dente putat.
Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,
Alta iuvencorum volnera figet ubi?
Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?        5
Non nisi delecta pascitur ille fera.

LXI


Verona docti syllabas amat vatis,
Marone felix Mantua est,
Censetur Aponi Livio suo tellus
Stellaque nec Flacco minus,
Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,        5
Nasone Paeligni sonant,
Duosque Senecas unicumque Lucanum
Facunda loquitur Corduba,
Gaudent iocosae Canio suo Gades,
Emerita Deciano meo:        10
Te, Liciniane, gloriabitur nostra
Nec me tacebit Bilbilis.

LXII


Casta nec antiquis cedens Laevina Sabinis
Et quamvis tetrico tristior ipsa viro
Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,
Et dum Baianis saepe fovetur aquis,
Incidit in flammas: iuvenemque secuta relicto        5
Coniuge Penelope venit, abit Helene.

LXIII


Ut recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo.
Non audire, Celer, sed recitare cupis.

LXIV


Bella es, novimus, et puella, verum est,
Et dives, quis enim potest negare?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
Nec dives neque bella nec puella es.

LXV


Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba
Et dici ficos, Laetiliane, iubes.
Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.

LXVI


Erras, meorum fur avare librorum,
Fieri poetam posse qui putas tanti,
Scriptura quanti constet et tomus vilis:
Non sex paratur aut decem sophos nummis.
Secreta quaere carmina et rudes curas,        5
Quas novit unus scrinioque signatas
Custodit ipse virginis pater chartae,
Quae trita duro non inhorruit mento.
Mutare dominum non potest liber notus.
Sed pumicata fronte si quis est nondum        10
Nec umbilicis cultus atque membrana,
Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
Aliena quisquis recitat et petit famam,
Non emere librum, sed silentium debet.

LXVII


'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.
In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?

LXVIII


Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.
Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
Naevia; si non sit Naevia, mutus erit.
Scriberet hesterna patri cum luce salutem,        5
'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'
Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.
Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?

LXIX


Coepit, Maxime, Pana quae solebat,
Nunc ostendere Canium Tarentos.

LXX


Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
Transibis Vestae virgineamque domum;
Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,        5
Plurima qua summi fulget imago ducis.
Nec te detineat miri radiata colossi
Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
Et Cybeles picto stat Corybante tholus.        10
Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
Nulla magis toto ianua poste patet,
Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.        15
Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
Ista, salutator scribere non potuit.'

LXXI


Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.

LXXII


Nostris versibus esse te poetam,
Fidentine, putas cupisque credi?
Sic dentata sibi videtur Aegle
Emptis ossibus Indicoque cornu;
Sic quae nigrior est cadente moro,        5
Cerussata sibi placet Lycoris.
Hac et tu ratione qua poeta es,
Calvus cum fueris, eris comatus.

LXXIII


Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
Turba fututorum est: ingeniosus homo es.

LXXIV


Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?

LXXV


Dimidium donare Lino quam credere totum
Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.

LXXVI


O mihi curarum pretium non vile mearum,
Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
Pierios differ cantusque chorosque sororum;
Aes dabit ex istis nulla puella tibi.
Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;        5
Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
Inclinat varias pondere nigra comas.
Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
Nil habet et magnum, sed perinane sophos.        10
Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
Romanum propius divitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
Et steriles cathedras basia sola crepant.

LXXVII


Pulchre valet Charinus, et tamen pallet.
Parce bibit Charinus, et tamen pallet.
Bene concoquit Charinus, et tamen pallet.
Sole utitur Charinus, et tamen pallet.
Tingit cutem Charinus, et tamen pallet.        5
Cunnum Charinus lingit, et tamen pallet.

LXXVIII


Indignas premeret pestis cum tabida fauces
Inque ipsos vultus serperet atra lues,
Siccis ipse genis flentes hortatus amicos
Decrevit Stygios Festus adire lacus.
Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno        5
Aut torsit lenta tristia fata fame,
Sanctam Romana vitam sed morte peregit
Dimisitque animam nobiliore rogo.
Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
Fama potest: huius Caesar amicus erat.        10

LXXIX


Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
Attale, ne quod agas desit, agas animam.

LXXX


Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
Occidit puto te, Cane, quod una fuit.

LXXXI


A servo scis te genitum blandeque fateris,
Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.

LXXXII


Haec quae pulvere dissipata multo
Longas porticus explicat ruinas,
En quanto iacet absoluta casu.
Tectis nam modo Regulus sub illis
Gestatus fuerat recesseratque,        5
Victa est pondere cum suo repente,
Et postquam domino nihil timebat,
Securo ruit incruenta damno.
Tantae, Regule, post metum querellae
Quis curam neget esse te deorum,        10
Propter quem fuit innocens ruina?

LXXXIII


Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
Non miror, merdas si libet esse cani.

LXXXIV


Uxorem habendam non putat Quirinalis,
Cum velit habere filios, et invenit
Quo possit istud more: futuit ancillas
Domumque et agros implet equitibus vernis.
Pater familiae verus est Quirinalis.        5

LXXXV


Venderet excultos colles cum praeco facetus
Atque suburbani iugera pulchra soli,
'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes        5
Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.

LXXXVI


Vicinus meus est manuque tangi
De nostris Novius potest fenestris.
Quis non invideat mihi putetque
Horis omnibus esse me beatum,
Iuncto cui liceat frui sodale?        5
Tam longe est mihi quam Terentianus,
Qui nunc Niliacam regit Syenen.
Non convivere, nec videre saltem,
Non audire licet, nec urbe tota
Quisquam est tam prope tam proculque nobis.        10
Migrandum est mihi longius vel illi.
Vicinus Novio vel inquilinus
Sit, si quis Novium videre non volt.

LXXXVII


Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
Extremo ructus cum redit a barathro.
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus        5
Atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
Iam tollas et sis ebria simpliciter.

LXXXVIII


Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
Labicana levi caespite velat humus,
Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
Quae cineri vanus dat ruitura labor,
Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras        5
Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
Non aliter cineres mando iacere meos.        10

LXXXIX


Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
Garrire et illud teste quod licet turba.
Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,        5
Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.

XC


Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam
Quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
Omne sed officium circa te semper obibat
Turba tui sexus, non adeunte viro,
Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:        5
At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
Inter se geminos audes committere cunnos
Mentiturque virum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.        10

XCI


Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
Carpere vel noli nostra vel ede tua.

XCII


Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati        5
Nec curtus Chiones Antiopesve calix,
Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
Dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
Pasceris et nigrae solo nidore culinae
Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:        10
Non culum - neque enim est culus, qui non cacat olim -
Sed fodiam digito qui superest oculum:
Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
Denique pedica, Mamuriane, satur.

XCIII


Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
Ara duplex primi testatur munera pili:
Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,        5
Famaque quod raro novit, amicus erat.'

XCIV


Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
Iam cantas bene; basianda non es.

XCV


Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.

XCVI


Si non molestum est teque non piget, scazon,
Nostro rogamus pauca verba Materno
Dicas in aurem sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum
Et baeticatus atque leucophaeatus,        5
Qui coccinatos non putat viros esse
Amethystinasque mulierum vocat vestes,
Nativa laudet, habeat et licet semper
Fuscos colores, galbinos habet mores.
Rogabit, unde suspicer virum mollem.        10
Una lavamur: aspicit nihil sursum,
Sed spectat oculis devorantibus draucos
Nec otiosis mentulas videt labris.
Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.

XCVII


Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
Et te patronum causidicumque putas.
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.

XCVIII


Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.

XCIX


Non plenum modo vicies habebas,
Sed tam prodigus atque liberalis
Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
Optarent tibi centies amici.
Audit vota deus precesque nostras        5
Atque intra, puto, septimas Kalendas
Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic quasi non foret relictum,
Sed raptum tibi centies, abisti
In tantam miser esuritionem,        10
Ut convivia sumptuosiora,
Toto quae semel apparas in anno,
Nigrae sordibus explices monetae,
Et septem veteres tui sodales
Constemus tibi plumbea selibra.        15
Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi milies, Calene.
Hoc si contigerit, fame peribis.

C


Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
Dici et mammarum maxima mamma potest.

CI


Illa manus quondam studiorum fida meorum
Et felix domino notaque Caesaribus,
Destituit primos viridis Demetrius annos:
Quarta tribus lustris addita messis erat.
Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,        5
Ureret inplicitum cum scelerata lues,
Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
Munere dignus erat convaluisse meo.
Sensit deficiens sua praemia meque patronum
Dixit ad infernas liber iturus aquas.        10

CII


Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
Blanditus, puto, pictor est Minervae.

CIII


'Si dederint superi decies mihi milia centum'
Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,
'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'
Riserunt faciles et tribuere dei.
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,        5
Calceus est sarta terque quaterque cute:
Deque decem plures semper servantur olivae,
Explicat et cenas unica mensa duas,
Et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
Asse cicer tepidum constat et asse Venus.        10
In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.

CIV


Picto quod iuga delicata collo
Pardus sustinet inprobaeque tigres
Indulgent patientiam flagello,
Mordent aurea quod lupata cervi,
Quod frenis Libyci domantur ursi        5
Et, quantum Calydon tulisse fertur,
Paret purpureis aper capistris,
Turpes esseda quod trahunt visontes
Et molles dare iussa quod choreas
Nigro belua non negat magistro:        10
Quis spectacula non putet deorum?
Haec transit tamen, ut minora, quisquis
Venatus humiles videt leonum,
Quos velox leporum timor fatigat.
Dimittunt, repetunt, amantque captos,        15
Et securior est in ore praeda,
Laxos cui dare perviosque rictus
Gaudent et timidos tenere dentes,
Mollem frangere dum pudet rapinam,
Stratis cum modo venerint iuvencis.        20
Haec clementia non paratur arte,
Sed norunt cuï serviant leones.

CV


In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis,
Accepit quotiens tempora longa, merum
Exuit annosa mores nomenque senecta:
Et quidquid voluit, testa vocatur anus.

CVI


Interponis aquam subinde, Rufe,
Et si cogeris a sodale, raram
Diluti bibis unciam Falerni.
Numquid pollicita est tibi beatam
Noctem Naevia sobriasque mavis        5
Certae nequitias fututionis?
Suspiras, retices, gemis: negavit.
Crebros ergo licet bibas trientes
Et durum iugules mero dolorem.
Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.        10

CVII


Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,
'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
Maecenas Flacco Vergilioque suo:
Condere victuras temptem per saecula curas        5
Et nomen flammis eripuisse meum.
In steriles nolunt campos iuga ferre iuvenci:
Pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.

CVIII


Est tibi - sitque precor multos crescatque per annos -
Pulchra quidem, verum transtiberina domus:
At mea Vipsanas spectant cenacula laurus,
Factus in hac ego sum iam regione senex.
Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:        5
Est tanti, vel si longius illa foret.
Sed tibi non multum est, unum si praesto togatum:
Multum est hunc unum si mihi, Galle, nego.
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
Mane tibi pro me dicet havere liber.        10

CIX


Issa est passere nequior Catulli,
Issa est purior osculo columbae,
Issa est blandior omnibus puellis,
Issa est carior Indicis lapillis,
Issa est deliciae catella Publi.        5
Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
Sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos,
Ut suspiria nulla sentiantur;
Et desiderio coacta ventris        10
Gutta pallia non fefellit ulla,
Sed blando pede suscitat toroque
Deponi monet et rogat levari.
Castae tantus inest pudor catellae,
Ignorat Venerem; nec invenimus        15
Dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
Picta Publius exprimit tabella,
In qua tam similem videbis Issam,
Ut sit tam similis sibi nec ipsa.        20
Issam denique pone cum tabella:
Aut utramque putabis esse veram,
Aut utramque putabis esse pictam.

CX


Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.
Ipse nihil scribis: tu breviora facis.

CXI


Cum tibi sit sophiae par fama et cura deorum,
Ingenio pietas nec minor ipsa suo:
Ignorat meritis dare munera, qui tibi librum
Et qui miratur, Regule, tura dari.

CXII


Cum te non nossem, dominum regemque vocabam:
Nunc bene te novi: iam mihi Priscus eris.

CXIII


Quaecumque lusi iuvenis et puer quondam
Apinasque nostras, quas nec ipse iam novi,
Male conlocare si bonas voles horas
Et invidebis otio tuo, lector,
A Valeriano Pollio petes Quinto,        5
Per quem perire non licet meis nugis.

CXIV


Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortos
Faenius et breve rus udaque prata tenet.
Condidit hic natae cineres nomenque sacravit
Quod legis Antullae, dignior ipse legi.
Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut umbras:        5
Quod quia non licuit, vivat, ut ossa colat.

CXV


Quaedam me cupit - invide, Procille! -
Loto candidior puella cycno,
Argento, nive, lilio, ligustro.
Sed quandam volo nocte nigriorem,
Formica, pice, graculo, cicada.        5
Iam suspendia saeva cogitabas:
Si novi bene te, Procille, vives.

CXVI


Hoc nemus aeterno cinerum sacravit honori
Faenius et culti iugera pulchra soli.
Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulchro,
Hoc erit Antullae mixtus uterque parens.
Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret agellum:        5
Perpetuo dominis serviet iste suis.

CXVII


Occurris quotiens, Luperce, nobis,
'Vis mittam puerum' subinde dicis,
'Cui tradas epigrammaton libellum,
Lectum quem tibi protinus remittam?'
Non est quod puerum, Luperce, vexes.        5
Longum est, si velit ad Pirum venire,
Et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris propius petas licebit.
Argi nempe soles subire letum:
Contra Caesaris est forum taberna        10
Scriptis postibus hinc et inde totis,
Omnis ut cito perlegas poetas.
Illinc me pete. Nec roges Atrectum
- Hoc nomen dominus gerit tabernae -:
De primo dabit alterove nido        15
Rasum pumice purpuraque cultum
Denaris tibi quinque Martialem.
'Tanti non es' ais? Sapis, Luperce.

CXVIII


Cui legisse satis non est epigrammata centum,
Nil illi satis est, Caediciane, mali.


Liber II Fairytale right blue.png