Epigrammaton liber X

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

I[recensere]



Si nimius videor seraque coronide longus
Esse liber, legito pauca: libellus ero.
Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
 
 

II[recensere]

 
Festinata prior, decimi mihi cura libelli
Elapsum manibus nunc revocavit opus.
Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
Et meliore tui parte superstes eris.
Marmora Messallae findit caprificus, et audax
Dimidios Crispi mulio ridet equos:
At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
Solaque non norunt haec monumenta mori.'
 
 

III[recensere]

 
Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
Et foeda linguae probra circulatricis,
Quae sulphurato nolit empta ramento
Vatiniorum proxeneta fractorum,
Poeta quidam clancularius spargit
Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
Voce ut loquatur psittacus coturnicis
Et concupiscat esse Canus ascaules?
Procul a libellis nigra sit meis fama,
Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
Cur ego laborem notus esse tam prave,
Constare gratis cum silentium possit?
 
 

IV[recensere]

 
Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
Quid tibi dormitor proderit Endymion?
Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui
Odit amatrices Hermaphroditus aquas?
Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'
Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
Invenies: hominem pagina nostra sapit.
Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
Nec te scire: legas Aetia Callimachi.
 
 

V[recensere]

 
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor,
Quos colere debet, laesit impio versu,
Erret per urbem pontis exul et clivi,
Interque raucos ultimus rogatores
Oret caninas panis inprobi buccas;
Illi December longus et madens bruma
Clususque fornix triste frigus extendat:
Vocet beatos clamitetque felices,
Orciniana qui feruntur in sponda.
At cum supremae fila venerint horae
Diesque tardus, sentiat canum litem
Abigatque moto noxias aves panno.
Nec finiantur morte supplicis poenae,
Sed modo severi sectus Aeaci loris,
Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
Nunc inter undas garruli senis siccus
Delasset omnis fabulas poetarum:
Et cum fateri Furia iusserit verum,
Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'
 
 

VI[recensere]

 
Felices, quibus urna dedit spectare coruscum
Solibus Arctois sideribusque ducem.
Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis
Lucebit Latia culta fenestra nuru?
Quando morae dulces longusque a Caesare pulvis
Totaque Flaminia Roma videnda via?
Quando eques et picti tunica Nilotide Mauri
Ibitis, et populi vox erit una 'Venit'?
 
 

VII[recensere]

 
Nympharum pater amniumque, Rhene,
Quicumque Odrysias bibunt pruinas,
Sic semper liquidis fruaris undis,
Nec te barbara contumeliosi
Calcatum rota conterat bubulci;
Sic et cornibus aureis receptis
Et Romanus eas utraque ripa:
Traianum populis suis et urbi,
Thybris te dominus rogat, remittas.
 
 

VIII[recensere]

 
Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.
 
 

IX[recensere]

 
Undenis pedibusque syllabisque
Et multo sale nec tamen protervo
Notus gentibus ille Martialis
Et notus populis - quid invidetis? -
Non sum Andraemone notior caballo.
 
 

X[recensere]

 
Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras,
Mane salutator limina mille teras,
Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,
Qui de plebe Numae densaque turba sumus?
Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
Hoc tu - sed quanto blandius! - ipse facis.
Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,
Per medium pugnas et prior ire lutum.
Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas
Et pariter geminas tendis in ora manus.
Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
Dimisit nostras purpura vestra togas.
 
 

XI[recensere]

 
Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,
Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.
Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque
Et lotam, ut multum, terve quaterve togam.'
Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?
Qui donat quamvis plurima, plura negat.
 
 

XII[recensere]

 
Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas
Et Phaethontei qui petis arva Padi,
Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter,
Grata licet sine te sit mihi nulla dies:
Sed desiderium tanti est, ut messe vel una
Urbano releves colla perusta iugo.
I precor et totos avida cute combibe soles, -
O quam formosus, dum peregrinus eris!
Et venies albis non cognoscendus amicis
Livebitque tuis pallida turba genis.
Sed via quem dederit, rapiet cito Roma colorem,
Niliaco redeas tu licet ore niger.
 
 

XIII[recensere]

 
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras,
Pendula quod patriae visere tecta libet,
Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis
Et praetextata cultus amicitia,
Tu facis; in terris quo non est alter Hiberis
Dulcior et vero dignus amore magis.
Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni
Et poteram Scythicas hospes amare casas.
Si tibi mens eadem, si nostri mutua cura est,
In quocumque loco Roma duobus erit.
 
 

XIV[recensere]

 
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros
Et Libys in longo pulvere sudet eques,
Strataque non unas cingant triclinia Baias
Et Thetis unguento palleat uncta tuo,
Candida Setini rumpant crystalla trientes,
Dormiat in pluma nec meliore Venus:
Ad nocturna iaces fastosae limina moechae,
Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis,
Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
Vis dicam, male sit cur tibi, Cotta? bene est.
 
 

XV[recensere]

 
Cedere de nostris nulli te dicis amicis.
Sed, sit ut hoc verum, quid, rogo, Crispe, facis?
Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti,
Non caperet nummos cum gravis arca tuos.
Quando fabae nobis modium farrisve dedisti,
Cum tua Niliacus rura colonus aret?
Quando brevis gelidae missa est toga tempore brumae?
Argenti venit quando selibra mihi?
Nil aliud video, quo te credamus amicum,
Quam quod me coram pedere, Crispe, soles.
 
 

XVI[recensere]

 
Dotatae uxori cor harundine fixit acuta,
Sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.
 
 

XVII[recensere]

 
Si donare vocas promittere nec dare, Gai,
Vincam te donis muneribusque meis.
Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis,
Aurea quidquid habet divitis unda Tagi,
Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga,
Quidquid et in nidis unica servat avis,
Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das.
 
 

XVIII[recensere]

 
Saturnalicio Macrum fraudare tributo
Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit;
Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit,
Et queritur nugas obticuisse meas.
Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis.
Appia, quid facies, si legit ista Macer?
 
 

XIX[recensere]

 
Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
 
 

XX[recensere]

 
Nec doctum satis et parum severum,
Sed non rusticulum tamen libellum
Facundo mea Plinio Thalia
I perfer: brevis est labor peractae
Altum vincere tramitem Suburae.
Illic Orphea protinus videbis
Udi vertice lubricum theatri
Mirantisque feras avemque regis,
Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
Illic parva tui domus Pedonis
Caelata est aquilae minore pinna.
Sed ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto:
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc quod saecula posterique possint
Arpinis quoque conparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas:
Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
Cum regnat rosa, cum madent capilli:
Tunc me vel rigidi legant Catones.
 
 

XXI[recensere]

 
Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
Iudice te maior Cinna Marone fuit.
Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
 
 

XXII[recensere]

 
Cur spleniato saepe prodeam mento
Albave pictus sana labra cerussa,
Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
 
 

XXIII[recensere]

 
Iam numerat placido felix Antonius aevo
Quindecies actas Primus Olympiadas
Praeteritosque dies et tutos respicit annos
Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;
Nulla fuit, cuius non meminisse velit.
Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus: hoc est
Vivere bis, vita posse priore frui.
 
 

XXIV[recensere]

 
Natales mihi Martiae Kalendae,
Lux formosior omnibus Kalendis,
Qua mittunt mihi munus et puellae,
Quinquagensima liba septimamque
Vestris addimus hanc focis acerram.
His vos, si tamen expedit roganti,
Annos addite bis precor novenos,
Ut nondum nimia piger senecta,
Sed vitae tribus areis peractis
Lucos Elysiae petam puellae.
Post hunc Nestora nec diem rogabo.
 
 

XXV[recensere]

 
In matutina nuper spectatus harena
Mucius, inposuit qui sua membra focis,
Si patiens durusque tibi fortisque videtur,
Abderitanae pectora plebis habes.
Nam cum dicatur tunica praesente molesta
'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.'
 
 

XXVI[recensere]

 
Vare, Paraetonias Latia modo vite per urbes
Nobilis et centum dux memorande viris,
At nunc Ausonio frustra promisse Quirino,
Hospita Lagei litoris umbra iaces.
Spargere non licuit frigentia fletibus ora,
Pinguia nec maestis addere tura rogis.
Sed datur aeterno victurum carmine nomen:
Numquid et hoc, fallax Nile, negare potes?
 
 

XXVII[recensere]

 
Natali, Diodore, tuo conviva senatus
Accubat, et rarus non adhibetur eques,
Et tua tricenos largitur sportula nummos.
Nemo tamen natum te, Diodore, putat.
 
 

XXVIII[recensere]

 
Annorum nitidique sator pulcherrime mundi,
Publica quem primum vota precesque vocant,
Pervius exiguos habitabas ante penates,
Plurima qua medium Roma terebat iter:
Nunc tua Caesareis cinguntur limina donis,
Et fora tot numeras, Iane, quot ora geris.
At tu, sancte pater, tanto pro munere gratus,
Ferrea perpetua claustra tuere sera.
 
 

XXIX[recensere]

 
Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem,
Misisti dominae, Sextiliane, tuae;
Et quam donabas dictis a Marte Kalendis,
De nostra prasina est synthesis empta toga.
Iam constare tibi gratis coepere puellae:
Muneribus futuis, Sextiliane, meis.
 
 

XXX[recensere]

 
O temperatae dulce Formiae litus,
Vos, cum severi fugit oppidum Martis
Et inquietas fessus exuit curas,
Apollinaris omnibus locis praefert.
Non ille sanctae dulce Tibur uxoris,
Nec Tusculanos Algidosve secessus,
Praeneste nec sic Antiumque miratur;
Non blanda Circe Dardanisve Caieta
Desiderantur, nec Marica nec Liris,
Nec in Lucrina lota Salmacis vena.
Hic summa leni stringitur Thetis vento;
Nec languet aequor, viva sed quies ponti
Pictam phaselon adiuvante fert aura,
Sicut puellae non amantis aestatem
Mota salubre purpura venit frigus.
Nec saeta longo quaerit in mari praedam,
Sed a cubili lectuloque iactatam
Spectatus alte lineam trahit piscis.
Si quando Nereus sentit Aeoli regnum,
Ridet procellas tuta de suo mensa:
Piscina rhombum pascit et lupos vernas,
Natat ad magistrum delicata muraena,
Nomenculator mugilem citat notum,
Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
Frui sed istis quando Roma permittit?
Quot Formianos inputat dies annus
Negotiosis rebus urbis haerenti?
O ianitores vilicique felices!
Dominis parantur ista, serviunt vobis.
 
 

XXXI[recensere]

 
Addixti servum nummis here mille ducentis,
Ut bene cenares, Calliodore, semel.
Nec bene cenasti: mullus tibi quattuor emptus
Librarum cenae pompa caputque fuit.
Exclamare libet: 'Non est hic, inprobe, non est
Piscis: homo est; hominem, Calliodore, comes.'
 
 

XXXII[recensere]

 
Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque,
Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
Talis erat Marcus mediis Antonius annis
Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.
Ars utinam mores animumque effingere posset!
Pulchrior in terris nulla tabella foret.
 
 

XXXIII[recensere]

 
Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis,
Cecropium superas qui bonitate senem,
Sic tibi consoceri claros retinere penates
Perpetua natae det face casta Venus:
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus
Forte malus livor dixerit esse meos,
Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam
Talia contendas carmina, qui legitur.
Hunc servare modum nostri novere libelli,
Parcere personis, dicere de vitiis.
 
 

XXXIV[recensere]

 
Di tibi dent quidquid, Caesar Traiane, mereris
Et rata perpetuo quae tribuere velint:
Qui sua restituis spoliato iura patrono
- Libertis exul non erit ille suis -,
Dignus es, ut possis totum servare clientem:
Ut - liceat tantum vera probare - potes.
 
 

XXXV[recensere]

 
Omnes Sulpiciam legant puellae,
Uni quae cupiunt viro placere;
Omnes Sulpiciam legant mariti,
Uni qui cupiunt placere nuptae.
Non haec Colchidos adserit furorem
Diri prandia nec refert Thyestae;
Scyllam, Byblida nec fuisse credit:
Sed castos docet et probos amores,
Lusus, delicias facetiasque.
Cuius carmina qui bene aestimarit,
Nullam dixerit esse nequiorem,
Nullam dixerit esse sanctiorem.
Tales Egeriae iocos fuisse
Udo crediderim Numae sub antro.
Hac condiscipula vel hac magistra
Esses doctior et pudica, Sappho:
Sed tecum pariter simulque visam
Durus Sulpiciam Phaon amaret.
Frustra: namque ea nec Tonantis uxor
Nec Bacchi nec Apollinis puella
Erepto sibi viveret Caleno.
 
 

XXXVI[recensere]

 
Inproba Massiliae quidquid fumaria cogunt,
Accipit aetatem quisquis ab igne cadus,
A te, Munna, venit: miseris tu mittis amicis
Per freta, per longas toxica saeva vias;
Nec facili pretio, sed quo contenta Falerni
Testa sit aut cellis Setia cara suis.
Non venias quare tam longo tempore Romam,
Haec puto causa tibi est, ne tua vina bibas.
 
 

XXXVII[recensere]

 
Iuris et aequarum cultor sanctissime legum,
Veridico Latium qui regis ore forum,
Municipi, Materne, tuo veterique sodali
Callaïcum mandas siquid ad Oceanum -.
An Laurentino turpis in litore ranas
Et satius tenues ducere credis acus,
Ad sua captivum quam saxa remittere mullum,
Visus erit libris qui minor esse tribus?
Et fatuam summa cenare pelorida mensa
Quosque tegit levi cortice concha brevis,
Ostrea Baianis quam non liventia testis,
Quae domino pueri non prohibente vorent?
Hic olidam clamosus ages in retia volpem
Mordebitque tuos sordida praeda canes:
Illic piscoso modo vix educta profundo
Inpedient lepores umida lina meos. -
Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani,
Venator capta maele superbus adest:
Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
Callaïcum mandas siquid ad Oceanum -.
 
 

XXXVIII[recensere]

 
O molles tibi quindecim, Calene,
Quos cum Sulpicia tua iugales
Indulsit deus et peregit annos!
O nox omnis et hora, quae notata est
Caris litoris Indici lapillis!
O quae proelia, quas utrimque pugnas
Felix lectulus et lucerna vidit
Nimbis ebria Nicerotianis!
Vixisti tribus, o Calene, lustris:
Aetas haec tibi tota conputatur
Et solos numeras dies mariti.
Ex illis tibi si diu rogatam
Lucem redderet Atropos vel unam,
Malles, quam Pyliam quater senectam.
 
 

XXXIX[recensere]

 
Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
Ficta Prometheo diceris esse luto.
 
 

XL[recensere]

 
Semper cum mihi diceretur esse
Secreto mea Polla cum cinaedo,
Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.
 
 

XLI[recensere]

 
Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum
Deseris atque iubes res sibi habere suas.
Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
Constatura fuit Megalensis purpura centum
Milibus, ut nimium munera parca dares,
Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.
 
 

XLII[recensere]

 
Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam
Halitus et soles et levis aura terat.
Celantur simili ventura Cydonea lana,
Pollice virgineo quae spoliata nitent.
Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque,
Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
 
 

XLIII[recensere]

 
Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.
 
 

XLIV[recensere]

 
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos
Et viridem Tethyn Oceanumque patrem,
Ergo Numae colles et Nomentana relinquis
Otia, nec retinet rusque focusque senem?
Gaudia tu differs, at non et stamina differt
Atropos, atque omnis scribitur hora tibi.
Praestiteris caro - quis non hoc laudet? - amico,
Ut potior vita sit tibi sancta fides;
Sed reddare tuis tandem mansure Sabinis
Teque tuas numeres inter amicitias.
 
 

XLV[recensere]

 
Si quid lene mei dicunt et dulce libelli,
Si quid honorificum pagina blanda sonat,
Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis,
Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
Vaticana bibas, si delectaris aceto:
Non facit ad stomachum nostra lagona tuum.
 
 

XLVI[recensere]

 
Omnia vis belle, Matho, dicere. Dic aliquando
Et bene; dic neutrum; dic aliquando male.
 
 

XLVII[recensere]

 
Vitam quae faciant beatiorem,
Iucundissime Martialis, haec sunt:
Res non parta labore, sed relicta;
Non ingratus ager, focus perennis;
Lis numquam, toga rara, mens quieta;
Vires ingenuae, salubre corpus;
Prudens simplicitas, pares amici;
Convictus facilis, sine arte mensa;
Nox non ebria, sed soluta curis;
Non tristis torus, et tamen pudicus;
Somnus, qui faciat breves tenebras:
Quod sis, esse velis nihilque malis;
Summum nec metuas diem nec optes.
 
 

XLVIII[recensere]

 
Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
Et pilata redit iamque subitque cohors.
Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas
Adtulit et varias, quas habet hortus, opes,
In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum,
Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
Secta coronabunt rutatos ova lacertos,
Et madidum thynni de sale sumen erit.
Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
Et faba fabrorum prototomique rudes;
Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
Addetur. Saturis mitia poma dabo,
De Nomentana vinum sine faece lagona,
Quae bis Frontino consule trima fuit.
Accedent sine felle ioci nec mane timenda
Libertas et nil quod tacuisse velis:
De prasino conviva meus venetoque loquatur,
Nec facient quemquam pocula nostra reum.
 
 

XLIX[recensere]

 
Cum potes amethystinos trientes
Et nigro madeas Opimiano,
Propinas modo conditum Sabinum
Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?'
Quisquam plumbea vina volt in auro?
 
 

L[recensere]

 
Frangat Idumaeas tristis Victoria palmas,
Plange, Favor, saeva pectora nuda manu;
Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis
Mitte coronatas, Gloria maesta, comas.
Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuventa
Occidis et nigros tam cito iungis equos.
Curribus illa tuis semper properata brevisque
Cur fuit et vitae tam prope meta tuae?
 
 

LI[recensere]

 
Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni
Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
Abstulit! o soles, o tunicata quies!
O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
Et non unius spectator lectulus undae,
Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
 
 

LII[recensere]

 
Thelyn viderat in toga spadonem,
Damnatam Numa dixit esse moecham.
 
 

LIII[recensere]

 
Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
Dum numerat palmas, credidit esse senem.
 
 

LIV[recensere]

 
Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
 
 

LV[recensere]

 
Arrectum quotiens Marulla penem
Pensavit digitis diuque mensa est,
Libras, scripula sextulasque dicit;
Idem post opus et suas palaestras
Loro cum similis iacet remisso,
Quanto sit levior Marulla dicit.
Non ergo est manus ista, sed statera.
 
 

LVI[recensere]

 
Totis, Galle, iubes tibi me servire diebus
Et per Aventinum ter quater ire tuum.
Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum,
Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
Non secat et tollit stillantem Fannius uvam,
Tristia saxorum stigmata delet Eros;
Enterocelarum fertur Podalirius Hermes:
Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est?
 
 

LVII[recensere]

 
Argenti libram mittebas; facta selibra est,
Sed piperis. Tanti non emo, Sexte, piper.
 
 

LVIII[recensere]

 
Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus
Et propius Baias litoreamque domum,
Et quod inhumanae cancro fervente cicadae
Non novere nemus, flumineosque lacus
Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat
Pieridas: nunc nos maxima Roma terit.
Hic mihi quando dies meus est? iactamur in alto
Urbis, et in sterili vita labore perit,
Dura suburbani dum iugera pascimus agri
Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
Sed non solus amat qui nocte dieque frequentat
Limina, nec vatem talia damna decent.
Per veneranda mihi Musarum sacra, per omnes
Iuro deos: Et non officiosus amo.
 
 

LIX[recensere]

 
Consumpta est uno si lemmate pagina, transis,
Et breviora tibi, non meliora placent.
Dives et ex omni posita est instructa macello
Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
Non opus est nobis nimium lectore guloso;
Hunc volo, non fiat qui sine pane satur.
 
 

LX[recensere]

 
Iura trium petiit a Caesare discipulorum
Adsuetus semper Munna docere duos.
 
 

LXI[recensere]

 
Hic festinata requiescit Erotion umbra,
Crimine quam fati sexta peremit hiems.
Quisquis eris nostri post me regnator agelli,
Manibus exiguis annus iusta dato:
Sic lare perpetuo, sic turba sospite solus
Flebilis in terra sit lapis iste tua.
 
 

LXII[recensere]

 
Ludi magister, parce simplici turbae:
Sic te frequentes audiant capillati
Et delicatae diligat chorus mensae,
Nec calculator nec notarius velox
Maiore quisquam circulo coronetur.
Albae leone flammeo calent luces
Tostamque fervens Iulius coquit messem.
Cirrata loris horridis Scythae pellis,
Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,
Cessent et Idus dormiant in Octobres:
Aestate pueri si valent, satis discunt.
 
 

LXIII[recensere]

 
Marmora parva quidem, sed non cessura, viator,
Mausoli saxis pyramidumque legis.
Bis mea Romano spectata est vita Tarento,
Et nihil extremos perdidit ante rogos:
Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas,
Cluserunt omnes lumina nostra manus.
Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque
Una pudicitiae mentula nota meae.
 
 

LXIV[recensere]

 
Contigeris regina meos si Polla libellos,
Non tetrica nostros excipe fronte iocos.
Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri,
Pieria caneret cum fera bella tuba,
Non tamen erubuit lascivo dicere versu
'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
 
 

LXV[recensere]

 
Cum te municipem Corinthiorum
Iactes, Charmenion, negante nullo,
Cur frater tibi dicor, ex Hiberis
Et Celtis genitus Tagique civis?
An voltu similes videmur esse?
Tu flexa nitidus coma vagaris,
Hispanis ego contumax capillis;
Levis dropace tu cotidiano,
Hirsutis ego cruribus genisque;
Os blaesum tibi debilisque lingua est,
Nobis filia fortius loquetur:
Tam dispar aquilae columba non est,
Nec dorcas rigido fugax leoni.
Quare desine me vocare fratrem,
Ne te, Charmenion, vocem sororem.
 
 

LXVI[recensere]

 
Quis, rogo, tam durus, quis tam fuit ille superbus,
Qui iussit fieri te, Theopompe, cocum?
Hanc aliquis faciem nigra violare culina
Sustinet, has uncto polluit igne comas?
Quis potius cyathos aut quis crystalla tenebit?
Qua sapient melius mixta Falerna manu?
Si tam sidereos manet exitus iste ministros,
Iuppiter utatur iam Ganymede coco.
 
 

LXVII[recensere]

 
Pyrrhae filia, Nestoris noverca,
Quam vidit Niobe puella canam,
Laertes aviam senex vocavit,
Nutricem Priamus, socrum Thyestes,
Iam cornicibus omnibus superstes,
Hoc tandem sita prurit in sepulchro
Calvo Plutia cum Melanthione.
 
 

LXVIII[recensere]

 
Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene,
Sed domus in vico, Laelia, patricio,
Deque coloratis numquam lita mater Etruscis,
Durus Aricina de regione pater;
Κύριέ μου, μέλι μου, ψυχή μου congeris usque,
- Pro pudor! - Hersiliae civis et Egeriae.
Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis,
Sed quem lascivo stravit amica viro.
Scire cupis quo casta modo matrona loquaris?
Numquid, cum crisas, blandior esse potes?
Tu licet ediscas totam referasque Corinthon,
Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
 
 

LXIX[recensere]

 
Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
Hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
 
 

LXX[recensere]

 
Quod mihi vix unus toto liber exeat anno,
Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
Iustius at quanto mirere, quod exeat unus,
Labantur toti cum mihi saepe dies.
Non resalutantis video nocturnus amicos,
Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.
Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,
Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,
Auditur toto saepe poeta die.
Sed nec causidico possis inpune negare,
Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
Balnea post decumam lasso centumque petuntur
Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?
 
 

LXXI[recensere]

 
Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
Nulli sorte iacent candidiore senes:
Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
Arserunt uno funera bina rogo.
Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
Inprobius nihil his fletibus esse potest.
 
 

LXXII[recensere]

 
Frustra, Blanditiae, venitis ad me
Attritis miserabiles labellis:
Dicturus dominum deumque non sum.
Iam non est locus hac in urbe vobis;
Ad Parthos procul ite pilleatos
Et turpes humilesque supplicesque
Pictorum sola basiate regum.
Non est hic dominus, sed imperator,
Sed iustissimus omnium senator,
Per quem de Stygia domo reducta est
Siccis rustica Veritas capillis.
Hoc sub principe, si sapis, caveto,
Verbis, Roma, prioribus loquaris.
 
 

LXXIII[recensere]

 
Littera facundi gratum mihi pignus amici
Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
Vellet Maecenas Caesarianus eques.
Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
Non quacumque manu victima caesa litat:
A te missa venit: possem nisi munus amare,
Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
Munere sed plus est et nomine gratius ipso
Officium docti iudiciumque viri.
 
 

LXXIV[recensere]

 
Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
Lasso clienti. Quamdiu salutator
Anteambulones et togatulos inter
Centum merebor plumbeos die toto,
Cum Scorpus una quindecim graves hora
Ferventis auri victor auferat saccos?
Non ego meorum praemium libellorum
- Quid enim merentur? - Apulos velim campos:
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
Nec quae paludes delicata Pomptinas
Ex arce clivi spectat uva Setini.
Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.
 
 

LXXV[recensere]

 
Milia viginti quondam me Galla poposcit
Et, fateor, magno non erat illa nimis.
Annus abit: 'Bis quina dabis sestertia' dixit.
Poscere plus visa est quam prius illa mihi.
Iam duo poscenti post sextum milia mensem
Mille dabam nummos. Noluit accipere.
Transierant binae forsan trinaeve Kalendae,
Aureolos ultro quattuor ipsa petit.
Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:
Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.
Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
Hanc voluit: puero diximus esse datam.
Inferius numquid potuit descendere? fecit.
Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.
 
 

LXXVI[recensere]

 
Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
Civis non Syriaeve Parthiaeve,
Nec de Cappadocis eques catastis,
Sed de plebe Remi Numaeque verna,
Iucundus, probus, innocens amicus,
Lingua doctus utraque, cuius unum est,
Sed magnum vitium, quod est poeta,
Pullo Mevius alget in cucullo,
Cocco mulio fulget Incitatus.
 
 

LXXVII[recensere]

 
Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,
Quam quod febre perit: fecit et illa nefas.
Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!
Servari medico debuit ille suo.
 
 

LXXVIII[recensere]

 
Ibis litoreas, Macer, Salonas,
Ibit rara fides amorque recti
Et quae, cum comitem trahit pudorem,
Semper pauperior redit potestas:
Felix auriferae colone terrae,
Rectorem vacuo sinu remittes
Optabisque moras, et exeuntem
Udo Dalmata gaudio sequeris.
Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos
Cum desiderio tui petemus.
Sed quaecumque tamen feretur illinc
Piscosi calamo Tagi notata,
Macrum pagina nostra nominabit:
Sic inter veteres legar poetas,
Nec multos mihi praeferas priores,
Uno sed tibi sim minor Catullo.
 
 

LXXIX[recensere]

 
Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
Ad quartum breve rus emit Otacilius.
Torquatus nitidas vario de marmore thermas
Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
Castaneas centum sevit Otacilius.
Consule Torquato vici fuit ille magister,
Non minor in tanto visus honore sibi.
Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,
Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
 
 

LXXX[recensere]

 
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
Inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
Et gemitus imo ducit de pectore, quod non
Tota miser coëmat Saepta feratque domum.
Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!
Pars maior lacrimas ridet et intus habet.
 
 

LXXXI[recensere]

 
Cum duo venissent ad Phyllida mane fututum
Et nudam cuperet sumere uterque prior,
Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.
 
 

LXXXII[recensere]

 
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus,
Mane vel a media nocte togatus ero
Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui
Et patiar nimbos excipiamque nives.
Sed si non fias quadrante beatior uno
Per gemitus nostros ingenuasque cruces,
Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,
Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
 
 

LXXXIII[recensere]

 
Raros colligis hinc et hinc capillos
Et latum nitidae, Marine, calvae
Campum temporibus tegis comatis;
Sed moti redeunt iubente vento
Reddunturque sibi caputque nudum
Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
Inter Spendophorum Telesphorumque
Cydae stare putabis Hermerotem.
Vis tu simplicius senem fateri,
Ut tandem videaris unus esse!
Calvo turpius est nihil comato.
 
 

LXXXIV[recensere]

 
Miraris, quare dormitum non eat Afer?
Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
 
 

LXXXV[recensere]

 
Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
Proxima dilectis rura paravit aquis.
Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
Inplevit saxis obposuitque vadis.
Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
Auxilium domino mersa carina tulit.
 
 

LXXXVI[recensere]

 
Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
Flagravit quanto Laurus amore pilae.
Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
Nunc postquam desit ludere, prima pila est.
 
 

LXXXVII[recensere]

 
Octobres age sentiat Kalendas
Facundi pia Roma Restituti:
Linguis omnibus et favete votis;
Natalem colimus, tacete lites.
Absit cereus aridi clientis,
Et vani triplices brevesque mappae
Expectent gelidi iocos Decembris.
Certent muneribus beatiores:
Agrippae tumidus negotiator
Cadmi municipes ferat lacernas;
Pugnorum reus ebriaeque noctis
Cenatoria mittat advocato;
Infamata virum puella vicit,
Veros sardonychas, sed ipsa tradat;
Mirator veterum senex avorum
Donet Phidiaci toreuma caeli;
Venator leporem, colonus haedum,
Piscator ferat aequorum rapinas.
Si mittit sua quisque, quid poetam
Missurum tibi, Restitute, credis?
 
 

LXXXVIII[recensere]

 
Omnes persequeris praetorum, Cotta, libellos;
Accipis et ceras. Officiosus homo es.
 
 

LXXXIX[recensere]

 
Iuno labor, Polyclite, tuus et gloria felix,
Phidiacae cuperent quam meruisse manus,
Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide
Iudice convictas non dubitante deas.
Iunonem, Polyclite, suam nisi frater amaret,
Iunonem poterat frater amare tuam.
 
 

XC[recensere]

 
Quid vellis vetulum, Ligeia, cunnum?
Quid busti cineres tui lacessis?
Tales munditiae decent puellas
- Nam tu iam nec anus potes videri -;
Istud, crede mihi, Ligeia, belle
Non mater facit Hectoris, sed uxor.
Erras, si tibi cunnus hic videtur,
Ad quem mentula pertinere desit.
Quare si pudor est, Ligeia, noli
Barbam vellere mortuo leoni.
 
 

XCI[recensere]

 
Omnes eunuchos habet Almo nec arrigit ipse:
Et queritur, pariat quod sua Polla nihil.
 
 

XCII[recensere]

 
Marri, quietae cultor et comes vitae,
Quo cive prisca gloriatur Atina,
Has tibi gemellas barbari decus luci
Conmendo pinus ilicesque Faunorum
Et semidocta vilici manu structas
Tonantis aras horridique Silvani,
Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi,
Dominamque sancti virginem deam templi,
Et quem sororis hospitem vides castae
Martem mearum principem Kalendarum,
Et delicatae laureum nemus Florae,
In quod Priapo persequente confugit.
Hoc omne agelli mite parvuli numen
Seu tu cruore sive ture placabis:
'Ubicumque vester Martialis est,' dices,
'Hac, ecce, mecum dextera litat vobis
Absens sacerdos; vos putate praesentem
Et date duobus quidquid alter optabit.'
 
 

XCIII[recensere]

 
Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras
Pictaque pampineis videris arva iugis,
Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae
Carmina, purpurea sed modo culta toga.
Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo,
Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
 
 

XCIV[recensere]

 
Non mea Massylus servat pomaria serpens,
Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
Sed Nomentana securus germinat hortus
Arbore, nec furem plumbea mala timent.
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
Mittimus autumni cerea poma mei.
 
 

XCV[recensere]

 
Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
Hi, puto, non dubie se futuisse negant.
 
 

XCVI[recensere]

 
Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas,
Miraris, Latia factus in urbe senex,
Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem
Et repetam saturae sordida rura casae.
Illa placet tellus, in qua res parva beatum
Me facit et tenues luxuriantur opes:
Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne maligno
Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
Hic pretiosa fames conturbatorque macellus,
Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
Quattuor hic aestate togae pluresve teruntur,
Autumnis ibi me quattuor una tegit.
I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicus
Cum praestare tibi possit, Avite, locus.
 
 

XCVII[recensere]

 
Dum levis arsura struitur Libitina papyro,
Dum murram et casias flebilis uxor emit,
Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato
Heredem scripsit me Numa: convaluit.
 
 

XCVIII[recensere]

 
Addat cum mihi Caecubum minister
Idaeo resolutior cinaedo,
Quo nec filia cultior nec uxor
Nec mater tua nec soror recumbit,
Vis spectem potius tuas lucernas
Aut citrum vetus Indicosque dentes?
Suspectus tibi ne tamen recumbam,
Praesta de grege sordidaque villa
Tonsos, horridulos, rudes, pusillos
Hircosi mihi filios subulci.
Perdet te dolor hic: habere, Publi,
Mores non potes hos et hos ministros.
 
 

XCIX[recensere]

 
Si Romana forent haec Socratis ora, fuissent
Iulius in Saturis qualia Rufus habet.
 
 

C[recensere]

 
Quid, stulte, nostris versibus tuos misces?
Cum litigante quid tibi, miser, libro?
Quid congregare cum leonibus volpes
Aquilisque similes facere noctuas quaeris?
Habeas licebit alterum pedem Ladae,
Inepte, frustra crure ligneo curres.
 
 

CI[recensere]

 
Elysio redeat si forte remissus ab agro
Ille suo felix Caesare Gabba vetus,
Qui Capitolinum pariter Gabbamque iocantes
Audierit, dicet: 'Rustice Gabba, tace.'
 
 

CII[recensere]

 
Qua factus ratione sit requiris,
Qui numquam futuit, pater Philinus?
Gaditanus, Avite, dicat istud,
Qui scribit nihil et tamen poeta est.
 
 

CIII[recensere]

 
Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri
Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis,
Ecquid laeta iuvat vestri vos gloria vatis?
Nam decus et nomen famaque vestra sumus,
Nec sua plus debet tenui Verona Catullo
Meque velit dici non minus illa suum.
Quattuor accessit tricesima messibus aestas,
Ut sine me Cereri rustica liba datis,
Moenia dum colimus dominae pulcherrima Romae:
Mutavere meas Itala regna comas.
Excipitis placida reducem si mente, venimus;
Aspera si geritis corda, redire licet.
 
 

CIV[recensere]

 
I nostro comes, i, libelle, Flavo
Longum per mare, sed faventis undae,
Et cursu facili tuisque ventis
Hispanae pete Tarraconis arces:
Illinc te rota tollet et citatus
Altam Bilbilin et tuum Salonem
Quinto forsitan essedo videbis.
Quid mandem tibi, quaeris? Ut sodales
Paucos, sed veteres et ante brumas
Triginta mihi quattuorque visos
Ipsa protinus a via salutes
Et nostrum admoneas subinde Flavum,
Iucundos mihi nec laboriosos
Secessus pretio paret salubri,
Qui pigrum faciant tuum parentem.
Haec sunt. Iam tumidus vocat magister
Castigatque moras, et aura portum
Laxavit melior: vale, libelle:
Navem, scis puto, non moratur unus.