Jump to content

Etymologiarum libri XX/Liber XVII

Checked
E Wikisource
 Liber XVI Liber XVIII 



DE REBVS RVSTICIS


I. DE AVCTORIBVS RERVM RVSTICARVM. [1] Rerum rusticarum scribendi sollertiam apud Graecos primus Hesiodus Boeotius humanis studiis contulit; deinde Democritus. Mago quoque Carthaginiensis in viginti octo voluminibus studium agricolationis conscripsit. Apud Romanos autem de agricultura primus Cato instituit; quam deinde Marcus Terentius expolivit; mox Vergilius laude carminum extulit. Nec minorem studium habuerunt postmodum Cornelius Celsus et Iulius Atticus, Aemilianus, sive Columella insignis orator, qui totum corpus disciplinae eiusdem conplexus est. [2] Primum ad aratrum boves iunxisse ferunt quendam privatum hominem et fulminatum, nomine Homogirum; quidam autem Osirim dicunt esse artis huius inventorem; quidam Triptolemum. Et hic quaestio est quomodo prima Ceres ferro in Graecia vertere terram instituit, sed ferro qualicumque, non specialiter vomere aut aratro. [3] Stercorandi agri rationem primus induxit quidam nomine Stercutus in Italia, cuius ara a Pico dedicata est Romae: hic plura instrumenta agriculturae repperit, primusque agros firmavit. Eundem quidam Saturnum putaverunt ut maiorem illi nobilitatem facerent hoc nomine, quo splendide sonaret et dignitatem tituli conpararet.


II. DE CVLTVRA AGRORVM. [1] Cultura est qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab incolendo vocata. Divitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere et bene arare. Cultura agri cinis, aratio, intermissio, incensio, stipularum, stercoratio, occatio, runcatio. [2] Cinis est incendium per quod ager inutilem humorem exudat. Aratio dicta quia de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex est autem aratio: vernalis et autumnalis.

Intermissio est, qua alternis annis vacuus ager vires recipit. [3] Stercoratio est laetaminis adsparsio. Stercus autem vocatum vel quia sternitur in agris, vel quia extergi oporteat quod sordidum in civitate redundat [sive, quod verius est, ab Sterce qui et Sterculus dictus]. Idem et fimus est, qui per agros iacitur. Et dictus fimus [quod fiat mus], id est stercus quod vulgo laetamen vocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina reddatque arva pinguia et fecunda. [4] Occatio est cum rustici satione facta bubus dimissis grandes glebas caedunt ac ligonibus frangunt: et dicta occatio quasi obcaecatio, quod operiat semina. Occare igitur est operire terra semina, vites vel arbores. [5] Runcatio est a terra herbas evellere; nam rus terra est. Sulcus a sole vocatus quod proscissus solem capiat. Vervactum dictum quasi vere actum, id est verno aratum. Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus ager est. [6] Satio dicta quasi seminis actio, quasi satorum actio. Serere autem vocatum, quia hoc sereno caelo faciendum est, non per imbres. Hinc est et illud Vergilianum (Georg. 1,299):

Nudus ara, sere nudus.

Messis a metendo, id est a recidendo, dicta. [7] Seges autem de semine [dicta] quod iacimus, sive a sectione.


III. DE FRVMENTIS. [1] Prima Ceres coepit uti frugibus in Graecia et habere segetes translatis aliunde seminibus.

Huius meminit Ovidius dicens (Metam. 5,341):

Prima Ceres unco glebam dimovit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris.

[2] Frumenta sunt proprie quae aristas habent, fruges autem reliqua. Frumenta autem vel fruges a fru[m]endo, hoc est a vescendo, dictae; nam frumen dicitur summa pars gulae. [3] Primitiae proprie sunt quae frugibus praecerpuntur. [4] Triticum vel a tritura dictum, quo purissimum horreo condeatur, vel quia granum eius conmolitur et teritur. [5] Far dicitur eo quod initio frangeretur; apud antiquos enim molarum usus nondum erat, sed frumentum in pila missum frangebant; et hoc erat genus molendi. [6] Adoreum tritici genus, quod idem vulgo semen dicitur. Ador quondam appellatum ab edendo, quia eo primo usi sunt homines, sive quia in sacrificio ipsius generis panis ad aras offerebatur. Vnde et adorea sacrificia dicuntur. [7] Siligo genus tritici a selecto dictum; nam in pane species eius praecipua est. [8] Trimestre triticum ideo nuncupatum quia satum post tres menses colligitur; nam ubi propter aquam aliave causa matura satio omissa est, praesidium ab hoc petitur. [9] Alica Graecum nomen est.

Alicastrum simile est alicae, pondere et bonitate praecipua. [10] Hordeum dictum quod prae ceteris generibus frumenti ante fiat aridum, vel quod spica eius ordines habeat. Horum tria genera. Primum hexaticum vocatur eo quod spica eius sex ordines habeat; quod quidam canterinum appellant, quoniam animalia melius quam triticum pascit, et homines salubrius quam malum triticum. Alterum distichon, eo quod duos ordines habeat; hunc plerique Galaticum vocant.

Tertium trimestre, quia, cum cogit necessitas, verno seminatur et celeriter colligitur. [11] Scandula a divisione vocata; duplex est enim scanditurque, id est dividitur. [12] Centenum appellatum eo quod in plerisque locis iactus seminis eius in incrementum frugis centesimum renascatur. Hinc et milium a multitudine fructus vocatum. [13] Panicium dictum quod multis in regionibus ex eo panis vice homines sustententur, quasi panivicium. Pistum a pasto. Sisamum Graecum nomen est. [14] Farrago a farre dicta: est enim herba hordeacea adhuc viridis, necdum granis ad maturitatem turgentibus. [15] Spicam de maturis frugibus abusive dicimus; nam proprie spica est cum per culmi folliculum, id est extremum tumorem, aristae adhuc tenues in modum spiculi eminent. [16] Arista appellata quod prius ipsa arescat. Culmus est ipse calamus spicae qui a radicibus nascitur: et dictus culmus quasi calamus. [17] Folliculum est theca frumenti in qua granum servatur interius. Haec super spicam vallo instructa munimen praetendit, ne avium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur aut vestigiis proteratur. [18] Stipulae sunt foliae seu vaginae, quibus culmus ambitur atque fulcitur ne pondere frugis curvetur, quae ambiunt culmum: et dicta stipula quasi usta, et quasi ustipula. Stipula dicta ab usto; collecta enim messe uritur propter culturam agri. Item stipula vel quia pars eius uritur, pars interdum pro palea praeciditur. [19] Palea a quibusdam vocari dicitur quod pala ventiletur ut frumenta purgentur. Gentiles autem paleam a quadam Pale frugum inventrice nominaverunt, quam Cererem esse volunt. De qua Vergilius (Georg. 3,1):

Te quoque, magna Pales, et te, memoranda, canemus.

Item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam, quod ea primum sola in pascendis animalibus praebebatur. Cuius natura ex contrario tantum est frigida ut obrutas nives fluere non sinat, adeo calida ut maturescere poma conpellat.


IV. DE LEGVMINIBVS. [1] Legumina a legendo dicta, quasi electa; veteres enim meliora quaeque legebant; sive quod manu legantur nec sectionem requirant. [2] Leguminum plurima genera, ex quibus faba, lenticula, pisum, faselum, cicer, lupinum gratiora in usum hominum videntur. [3] Faba Graeca etymologia a vescendo vocabulum sumpsit, quasi faga; FAGEIN enim Graece comedere dicitur. Primum enim homines hoc legumine usi sunt. Huius species duae, quarum altera communis, altera Aegyptia. [4] Faba fresa dicta eo quod ea homines fredant, id est frangant, et molendo conminuant. [5] Lentis vocata quod humida et lenta est, vel quod adhaeret humi. [6] Faselum autem et cicer Graeca nomina sunt. Sed faselum Š [7] Lupinum Graecum et ipsud nomen est: de quo Vergilius (Georg. 1,75):

Tritesque lupini,

quia vultum gustantis amaritudine contristant; unde eos prae amaritudine nec vermis nec ullum animal comedit. [8] Medica, vicia, ervum pabulorum optima sunt. Medica dicta, quia a Medis translata est in Graeciam tempore quo eam Xerxes rex Persarum invasit. Haec semel seritur et decem annis permanet, ita ut quater vel sexies possit per annum recidi. [9] Vicia dicta quod vix ad triplicem perveniat fructum, cum alia legumina proventum habeant fertilem: unde et Vergilius (Georg. 1,75):

Vt tenuis fetus viciae.

[10] Pisum, quod eo pensabatur aliquid auri minutum. Nam pis aurum dicitur. [11] Ervum a Graeco trahit vocabulum; hoc enim illi OROBON dicunt; quod dum sit quibusdam pecoribus infestum, tauros tamen pingues efficit.


V. DE VITIBVS. [1] Vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo. Apud Graecos autem inventorem vitis Liberum appellari: unde et eum gentiles post mortem deum esse voluerunt. [2] Vitis dicta quod vim habeat citius radicandi. Alii putant vites dictas quod invicem se vittis innectant vicinisque arboribus reptando religentur. Est enim earum natura flexibilis, quae quasi brachiis quibusdam quidquid conprehenderint stringunt. [3] Labrusca est vitis agrestis quae in terrae marginibus nascitur: unde et labrusca dicta, a labris et extremitatibus terrae. [4] Codex dictus quasi caudex. Sic enim veteres et clodum pro claudo dicebant. [5] Sarmentum a serendo [id est quasi serimentum] Malleolus est novellus palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ob similitudinem rei, quod in ea parte qua deciditur ex veteri sarmento prominens utrimque mallei speciem praebet. [6] Spadones sunt surculi fruge carentes, ex ipsa appellatione, quod sint inhabiles fructu et sterilitate affecti. [7] Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre et quasi prosilivit, seu quia acuminis tenuitate teli speciem praefert. [8] Summitates vitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. [9] Palmes vitis materia mollis, qui per novella brachia emissus fructum adfert: nam ideo rustici partem vitis palmitem dicunt. Palmes enim diminutivum nomen est, quod nomen paragogum dicitur, quod a palma derivetur. Palma enim habet nomen prototypum, quod dicitur principale, ab eo quod ex se derivativum faciat. [10] Pampinus est folia cuius subsidio vitis a frigore vel ardore defenditur atque adversus omnem iniuriam munitur. Qui ideo alicubi intercisus est, ut et solem ad maturitatem fructus admittat et umbram faciat. Et dictus pampinus quod de palmite pendeat. [11] Capreoli dicti quod capiant arbores.

Sunt enim cincinni sive uncinuli quibus se innectere vites et suspendere solent arboribus, quo adminiculo freti palmites ventos ac turbines contemnere queant et sine lapsu periculorum fructus suos sustineant ac sese vaga proceritate defendant. [12] Corymbi sunt anuli qui proxima quaeque alligant et conprehendunt, ne longius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur.

[13] Vvae dictae quod intrinsecus humoris sint plenae, sucique et pinguedinis. Nam humidum est quod exterius humorem habet; uvidum quod interius. [14] Acina. Botrus. Racemus est botryonis pars; et botryo Graecum est. [15] Suburbanae uvae quaedam dicuntur quia fructus earum ad escam veluti pomum in urbibus venditur; conmendat enim eas et species et saporis lucunditas; ex quibus sunt praecoquae, duracinae, purpureae, dactyli, Rhodiae, Libycae, cerauniae, stephanitae, tripedaneae, unciariae, Cydonitae. Durabiles autem per totam hiemem vennuculae et Numisianae. [16] Praecoquae vocatae quod cito maturescant et ante omnes sole coquantur. Has Graeci lageos dicunt, quod currant ad maturitatem velociter ut lepus. [17] Purpureae a colore dicuntur; unciariae a magnitudine; dactyli a longitudine; stephanitae a rotunditate. Rhodiae et Libycae a regionibus nuncupatae sunt; Cerauniae vero quod rubeant velut ignis. [18] Genera autem uvarum quae vino deserviunt plurima. Ex quibus aminea dicta, quasi sine mineo, id est sine rubore; album enim vinum reddit. Quae cum sit unius nominis, non unam speciem reddit:

amineae duae geminae, ab eo dictae quod duplices uvas mittant; aminea lanata, quia plus omnibus lanescit lanugine. [19] Rubelliana dicta quia eius materia rubet. Faecinia minuti acini et durae cutis uvas habet; nobilitate amineam sequitur, fecunditate praecedit. Quam proinde faeciniam vocant quod plus quam ceterae faeces afferat. [20] Apianae vinum dulce faciunt; quas nisi cito legas, pluviis et ventis et maxime apibus infestantur; quarum depraedatione apianae cognominatae sunt. [21] Balanitae a magnitudine nomen sumpserunt; BALANOI enim Graece glandes vocantur. [22] Biturica a regione nomen sortita est, turbines et pluvias et calores fortissime sustinens, nec in macra terra deficiens. Huius meriti et basili[s]ca est. [23] Argitis Graecula vitis, generis albi, fertilis, vastam materiam et brevem et latum folium mittens, cuius fructum nisi primo tempore colligas, aut ad terram decidit aut humore putrescit. [24] Inerticula nigra est, quam Graeci amaracion vocant, boni vini et levis; a quo etiam nomen traxit, quod iners in tentandis nervis habeatur, quamvis gustu non sit hebes. [25] Mareoticae a regione Aegypti Mareotis dictae, unde prius venerunt; sunt enim et albae et nigrae. [26] Helvolae, quas quidam varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo colore ita dictae, subalbi tamen musti. Helvum est enim nigrum candidumque colore. Nam helvum nec album nec nigrum est. [27] Tertius locus vitium quae sola fecunditate conmendantur, abundantia copiosa multumque vini fluens. [28] ýViticioniaý uvas grandes magis quam multas habet; nomen autem inde hoc sumens quod multum vini fluat. [29] Syriaca, vel quia de Syria adlata vel quia nigra est. Multa autem genera vitium sunt quae tamen mutatione loci et qualitatem et nomen amittunt. [30] Vitibus inter cetera magis ista conveniunt, oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio. [31] Oblaqueare est circa codicem terram aperire et velut lacus efficere: hoc aliqui excodicare appellant. [32] Putare est virgam ex vite supervacuam resecare, cuius flagellis luxuriat; putare enim dicitur purgare, id est amputare. [33] Traducere, transducere. Propaginare vero, flagellum vitis terrae submersum sternere et quasi porro pangere. Hinc propagines, a propagare et protendere dictae. Fodere vero est foveam facere, quasi fovere.


VI. DE ARBORIBVS. [1] Arborum nomen, sive herbarum, ab arvis inflexum creditur, eo quod terris fixis radicibus adhaerent. Vtraque autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram ieceris, herba prius oritur, dehinc confota surgit in arborem, et infra parvum tempus quam herbam videras arbustam suspicis. [2] Arbusta, arbor novella et tenera, in qua insertio fieri potest; et dicta arbusta quasi arboris hasta. Alii arbustum locum in quo arbores sunt volunt accipere, sicut salictum: sic et virecta, ubi virgultae novellae et virentes. [3] Arbor autem et fructifera et sterilis, arbos autem non nisi fructifera. Genere autem feminino arbores dicimus; poma vero neutro. [4] Frutex brevis est appellatus quod terram fronde tegat; cuius plurale nomen frutecta. Arbor alta est. [5] Silva vero spissum nemus et breve. Silva dicta quasi xylva, quod ibi ligna caedantur; nam Graeci KSULON lignum dicunt.

Multa enim Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipiunt. [6] Nemus a numinibus nuncupatum, quia pagani ibi idola constituebant: sunt enim nemora arbores maiores, umbrosae frondibus. [7] Lucus est densitas arborum solo lucem detrahens, tropo antiphrasi, eo quod non luceat; sive a luce, quod in eo lucebant funalia vel cerei propter nemorum tenebras. [8] Saltus est densitas arborum alta, vocata hoc nomine eo quod exiliat in altum et in sublime consurgat.

[9] Aviaria secreta nemora, dicta quod ibi aves frequentant. [10] Recidiva arborum sunt quae aliis sectis repullulant. Alii recidiva a cadendo dicunt, quia post casum nascuntur. Alii a recidendo et repullulando dixerunt. Ergo recidivum, ubi mors aut casus. [11] Insitio dicitur cum fisso trunco surculus fecundae arboris sterili inseritur; aut oculorum inpositio, cum inciso cortice libro alienae arboris germen inmittitur. [12] Plantae sunt de arboribus;

plantaria vero, quae ex seminibus nata sunt cum radicibus et a terra propria transferuntur.

[13] Cespites frutices sunt, quasi cuspides, vel quasi circa pedes. Frondes, quod ferant virgultas vel umbras; sunt autem causa umbrarum. Oculi nodi sunt ex quibus frondes exeunt. [14] Radix appellatur quod quasi radiis quibusdam fixa terris in profunda dimergitur. Nam physici dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum. Alii radicem a similitudine radiorum dictam putant, vel quia, si eradatur, non repullulat. [15] Truncus est statura arboris insistens radici. Corticem veteres corucem vocabant: dictus autem cortex quod corio lignum tegat. [16] Liber est corticis pars interior, dictus a liberato cortice, id est ablato: est enim medium quiddam inter lignum et corticem. [17] Rami sunt qui de trunco manant, sicut a ramusculis cetera. Surculi a praecisione serrae nuncupati. [18] Virgultum est quod de radice pullulat;

ramus, qui de ipso robore arboris; virga, quae de ramis. Proprie autem virgultum appellatur quod ad radicem arboris nascitur et quasi inutile ab agricolis amputatur. Et hinc dictum virgultum, quia ex virga tollitur. Virga [autem a vi] vel a virtute dicitur, quod vim in se multam habeat, vel a viriditate, vel quia pacis indicium est, quod vim regat. Vnde hanc utuntur magi ad placandos inter se serpentes, et idcirco in ea hos sustinent inligatos. Hanc etiam philosophi ac reges et magistri et nuntii et legati utuntur. [19] Flagella dicuntur, ut praediximus (v, 8), summae arborum partes, ab eo quod crebros ventorum sustinent flatus. [20] Cymas vocatas quasi comas. Folia Graece FULLA dicuntur: inde est ad nos hoc nomen per derivationem translatum. [21] Flores nominati quod cito defluant de arboribus, quasi fluores, quod cito solvantur. In his duplex gratia: coloris et odoris. Austro enim flores solvuntur, Zephyro fiunt. [22] Germen dicimus surculum praegnantem, a gerendo; unde et germinatio. [23] Fructus nomen accepit a frumine, id est eminente gutturis parte qua vescimur. Inde et fruges.

Fructus autem proprie dicuntur agrorum et arborum, quibus utique utimur; in animalibus vero abusiveet translative vocari fructum. [24] Poma dicta ab opimo, id est a copia ubertatis. Matura dicuntur, quia apta sunt ad mandendum; sic et inmatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad mandendum. [25] Ligna dicta quia incensa convertuntur in lumen. Vnde et lychnium dicitur, quod lumen det. [26] Astula a tollendo nuncupata [quasi abstula]. Fomes est astula quae ab arboribus excutitur recisione, aut astulae ambustae, aut ligna cavata; a fungis nomen acceptum, quod ita capiat ignem. De quo Vergilius (Aen. 1,176):

Rapuitque in fomite flammam.

[27] Torris lignum adustum, quem vulgus titionem appellant, extractum foco, semiustum et extinctum. [28] Quisquiliae stipulae inmixtae surculis ac foliis aridis: sunt autem purgamenta terrarum. Caries putredo lignorum, dictum hoc nomen quod eveniat lignis virtute carentibus.


VII. DE PROPRIIS NOMINIBVS ARBORVM. [1] Palma dicta quia manus victricis ornatus est, vel quod oppansis est ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae, proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque vestita frondibus, et folia sua sine ulla successione conservans. Hanc Graeci phoenicem dicunt, quod diu duret, ex nomine avis illius Arabiae quae multis annis vivere perhibetur. Quae dum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitatem; frequenter autem in Aegypto et Syria. Fructus autem eius dactyli a digitorum similitudine nuncupati sunt, quorum etiam et nomina variantur: nam alii appellantur palmulae, similes myrobalani; alii Thebaici, qui et Nicolai; alii nucales, quos Graeci KARUOTAS vocant. [2] Laurus a verbo laudis dicta; hac enim cum laudibus victorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur; postea D littera sublata et subrogata R dicta est laurus; ut in auriculis, quae initio audiculae dictae sunt, et medidies, quae nunc meridies dicitur. Hanc arborem Graeci DAFNEN vocant, quod numquam deponat viriditatem; inde illa potius victores coronantur. Sola quoque haec arbor vulgo fulminari minime creditur. [3] Malum a Graecis dictum quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus: unde et haec sunt vera mala quae vehementer rotunda sunt. Mala Matiana a loco vocata unde prius advecta sunt. Nam multae arbores nomina ex provinciis vel civitatibus, de quibus adlatae sunt, acceperunt. Vergilius (Ecl. 3,64) amantibus quid ex malo quaeri soleat ostendit. [4] Mala Cydonia nomen sumpsit ab oppido qui est in insula Creta; de qua Graeci dicere solent urbium Cretensium matrem Cydoniam; ex cuius pomo cydonitum conficitur. Fit quoque ex ea et vinum quo languentium desideria falluntur: nam specie et gustu et odore cuiuslibet vini veteris imaginem repraesentat. [5] Malomellum a dulcedine appellata, quod fructus eius mellis saporem habeat, vel quod in melle servetur; unde et quidam (Mart. 13,24):

Si tibi Cecropio saturata Cydonia melle ponentur, dicas: Haec melimela placent.

[6] Malum Punicum dici eo quod ex Punica regione sit genus eius translatum. Idem et mulogranatum, eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Arbor autem malusgranata est generis feminini; pomum vero neutri est generis. Flores malorum a Graecis appellati sunt KUTINOS; Latini caducum vocant. Agrestium autem malorum flores Graeci BALAUSTION appellaverunt; quorum alii albi, alii purpurei, alii rosei reperiuntur similes floribus mali Punici. Negant medici mali Punici cibo corpora nostra nutriri, sed eo sic opinantur utendum ut medicare potius, non alere videatur. [7] Malum Persicum, cuius brevis admodum vita concessa est, trium generum fertur esse: duracenum, Armeniacum et Persicum. Duracenum nuncupatur eo quod pomum eius in gustu acorem referat. Armeniacum dicitur quod primum genus eius ab Armenia sit advectum. Persicum vocatum, quod eam arborem primus in Aegypto severit Persens, a quo se oriundos Ptolomaei ferebant. Haec in Persida fructum generat interfectorium, apud nos autem iucundum ac suavem. Horum alium praecox, alium vocatur aestivum. [8] Medica arbor, cuius nomen etiam carminibus Mantuanis inclaruit, asportata primum a Medis; unde et vocabulum sumpsit. Hanc Graeci KEDROMELON, Latini citriam vocant, quod eius pomum ac folia cedri odorem referant. Malum eius inimicum venenis; et hoc est quod idem poeta (Georg. 2,134) intellegi voluit, cum tradat ex illo foveri animam. Haec arbor omni pene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita; quod in ceteris arborum rarum est. [9] Mella, quam Graeci loton appellant, quae vulgo propter formam et colorem faba Syrica dicitur. Arbor est enim magna, fructum ferens comestibilem, maiorem pipere, gustu suavem, unde et mella vocata est. [10] Coccymela, quam Latini ob colorem prunum vocant, alii a multitudine enixi fructus nixam appellant. Cuius generis Damascena melior, a Damasco oppido, unde prius asportata est, dicta. Cuius solum pomum stomacho mederi probatur; nam cetera noxia perhibentur. Haec sola arbor gummi glutinosum et conpactivum distillat, quod et medici et scriptores utuntur. [11] Oleomela nascitur in Palmyra, Syriae civitate; ex eo ita appellata quod ex trunco oleum defluat in crassitudine mellis, sapore suavi. [12] ÝPomelidaÝ sorbo similis, mediocris arbor et flore candidulo; dicta quod dulcedo sit eius fructus et acuto sapore conmixta. Haec arbor aetate durat exigua. [13] Melopos arbor in Africa Punica lingua vocata, ex qua profluit lentus sucus, qui a loco ammoniacus nominatur. [14] Mespila arbor spinosa, fructu similitudine malorum, sed paulo breviori; unde et appellata, quod pilulae formulam habeant eius poma. [15] Prius vocata videtur quod in ignis speciem deformata est; nam hoc genus pomi ab amplo incipit et in angustum finit, sicut ignis. Pirus autem arbor, fructus eius pira est. Cuius multae species, ex quibus Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. Poma piri iumentis inposita, vel si pauca, vehementer onerosa esse dicuntur. [16] Cerasus a Ceraso urbe Ponti vocata. Nam Lucullus cum Cerasum civitatem Ponti delesset, hoc genus pomi inde advexit et a civitate cerasium appellavit. Arbor autem cerasus, pomum cerasium dicitur. Hoc etiam et ante Lucullum erat in Italia, sed durum; unde et cornum appellatum est. Est autem arbor apta hastilibus: unde Vergilius (Georg. 2,448):

Bona bello cornus.

[17] Ficus Latine a fecunditate vocatur; feracior est enim arboribus ceteris. Nam terque quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente alter oboritur.Hinc et caricae a copia nominatae. Ficus Aegyptia fecundior fertur, cuius lignum in aquam missum ilico mergitur, et cum in limo aliquandiu iacuerit, deinde in superficiem sustollitur versa vice naturae, quando madefactum debuit humoris pondere residere. Antea athletae ficis alebantur, priusquam eos Pythagoras exercitator ad carnis usum, qui fortior cibus est, transtulisset. A senibus in cibo saepius sumptae ficus rugas eorum fertur distendere. Tauros quoque ferocissimos ad fici arborem conligatos repente mansuescere dicunt. [18] Caprificus appellata eo quod parietes quibus innascitur carpit; rumpit enim et prodit ex latebris quibus concepta est. Alii caprificum putant dictum quod ficus arbor eius remedio fecundetur. [19] Morus a Graecis vocata, quam Latini rubum appellant, eo quod fructus vel virgulta eius rubet. Est enim mora silvestris, fructus adferens, quibus in deserto pastorum fames ac penuria confovetur. Huius folia superiactata serpenti, fertur interemi [eum]. [20] Sycomorus, sicut et morus, Graeca nomina sunt. Dictus autem sycomorus eo quod sit folia similis moro. Hanc Latini celsam appellant ab altitudine, quia non est brevis, ut morus. [21] Nux appellata quod umbra vel stillicidium foliorum eius proximis arboribus noceat. Hanc alio nomine Latini iuglandem vocant, quasi Iovis glandem; fuit enim haec arbor consecrata Iovi. Cuius pomum tantam vim habet ut missum inter suspectos herbarum vel fungorum cibos, quidquid in eis virulentum est, excudat, rapiat atque extinguat. [22] Nuces autem generaliter dicuntur omnia poma tecta corio duriore; ut pineae nuces, Abellanae, glandes, castaneae, amygdalae. Hinc et nuclei dicti, quod sint duro corio tecti. At contra poma omnia mollia mala dicta, sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt: ut Persica, Punica, Matiana, Cydonia, et cetera. [23] Amygdala Graecum nomen, quae Latine nux longa vocatur. Hanc alii nuciclam vocant, quasi minorem nucem. De qua Vergilius (Georg. 1,187):

Cum se nux plurima silvis induet florem.

[24] Cunctis enim arboribus prior se flore convestit, et ad inferenda poma arbusta sequentia praevenit. Abellanae ab Abellano Campaniae oppido, ubi abundant, cognominatae sunt. Haec a Graecis Ponticae appellantur, eo quod circa Ponticum mare abundant. [25] Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo. Hanc enim Graeci KASTANIAN vocant, propter quod fructus eius gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum eiciuntur quasi castrantur. Haec arbor simul ut excisa fuerit, tamquam silva expullulare consuevit. [26] Ilex ab electo vocata;

huius enim arboris fructum homines primum ad victum sibi elegerunt. Vnde et poeta:

Mortales primi ructabant gutture glandem.

Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt. [27] Suberies arbor, ex qua validissimus cortex natatorius extrahitur. Et ideo appellata suberies, eo quod fructus eius sues edunt. Porcorum enim sunt alimenta, non hominum; et dicta suberies, quasi subedies. [28] Fagus et esculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur, quod earum fructibus olim homines vixerunt cibumque sumpserunt escamque habuerunt. Nam esculus ab esca dicta; fagus vero a Graeco vocabulum traxit: FAGEIN autem Graece comedere dicitur. [29] Xyliglycon, quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo a Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni eius fructus sit dulcis.

KSULON quippe dicunt lignum, GLUKU dulce. Huius arboris pomo sucus expressus acacia a Graecis dicitur. [30] Pistacia, quod cortex pomi eius nardi pistici odorum ruferat. [31] Pinus arbor picea ad acumine foliorum vocata; pinnum enim antiqui acutum nominabant. Pinum autem aliam PITUN, aliam Graeci PEUKEN vocant, quam nos piceam dicimus, eo quod desudet picem. Nam et specie differunt. In Germaniae autem insulis huius arboris lacrima electrum gignit. Gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit et gemmam facit, de qualitate sua et nomen accipiens, id est sucinum, eo quod sucus sit arboris. Pinus creditur prodesse cunctis quae sub ea seruntur, sicut ficus nocere omnibus. [32] Abies dicta quod prae ceteris arboribus longe eat et in excelsum promineat. Cuius natura expers est terreni humoris, ac proinde habilis atque levis habetur. De qua Vergilius (Georg. 2,68):

Et casus visura marinos;

quia ex ea naves fiunt. Hanc quidam Gallicum vocant propter candorem. Est autem sine nodo. [33] Cedrus, quam Graeci KEDROS vocant, quasi KAIOMENESDRUOS UGRON, id est arboris humor ardentis, cuius folia ad cypressi similitudinem respondent. Lignum vero iucundi odoris est et diu durans, nec a tinea umquam exterminatur. De qua Persius (1,42):

Et cedro digna locutus;

scilicet propter durabilem perpetuitatem: unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. Huius ligni resina cedria dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis ut perliniti ex ea nec tineas patiantur nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Africa atque Syria. [34] Cyparissus Graece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur.

Vnde et KONOS vocatur, id est alta rotunditas. Hinc et fructus eius conus, quia rotunditas eius talis est ut conum imitetur: unde et (Virg. Aen. 3,680) 'coniferae cyparissi' dicuntur. Huius lignum cedro pene proximam habet virtutem; templorum quoque trabibus aptum, inpenetrabili soliditate numquam oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum urerentur, opprimerent iucunditate odoris sui. [35] Iuniperus Graece dicta sive quod ab amplo in angustum finit, ut ignis, sive quod conceptum diu teneat ignem; adeo ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant; TUR enim apud Graecos ignis dicitur. Iuniperus autem alia parva, alia magna est. [36] Ebenus in India et Aethiopia nascitur, qui caesus durescit in lapidem. Cuius lignum nigrum est et cortex levis, ut lauri; sed Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis: Aethiopicum vero, quod praestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum, lene et corneum. Est autem Mareotica palus in India, unde ebenus venit. Lucanus (10,117):

Ebenus Mareotica,

inquit. Ebenus autem crepundiis inligatur ut infantem visu nigra non terreant. [37] Platanus a latitudine foliarum dicta, velquod ipsa arbor patula sit et ampla; nam PLATUS Graeci latum vocant. Expressit huius arboris Scriptura et nomen et formam dicens (Eccles. 24,19): 'Quasi platanus dilatatus sum in plateis.' Est autem tenerissimis foliis ac mollibus et vitium similis. [38] Quercus, sive quernus, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa praecanere, arbor multum annosa; sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur. Ex quibus una agrestis OMFAKITES dicta, parva forma, sed firmo corpore atque nodoso, quae medicaminibus et incaustis adhibetur; altera BALANOS, lenis ac levis et nimium perforata, lucernarum tantum usibus necessaria. [39] Fraxinus vocari fertur quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur. Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanus.

De quo Ovidius (Metam. 10,93):

Et fraxinus utilis hastis.

[40] Taxus venenata arbor, unde et toxica venena exprimuntur. Exhac arcus Parthi et aliae gentes faciunt: unde et poeta (Virg. Georg. 2,448):

Ityraeos taxi torquentur in arcus.

Ityracos autem dicit Parthicos. Acer coloribus inpar. [41] Robur autem generaliter dicitur ex omni materia quidquid est firmissimum. [42] Alnus vocatur quod alatur amne; proxime enim aquae nascitur, nec facile extra undas vivit. Hinc [et] tenera et mollis, quia in humecto loco nutritur. [43] Vlmus nomen accepit quod uliginosis locis et humidis melius proficit; nam in montanis et asperis minus laeta est. [44] Larex, cui hoc nomen a castello Laricino inditum est, ex qua tabulae tegulis adfixae flammam repellunt, neque ex se carbonem ambustae efficiunt. [45] Populus dicta quod ex eius calce multitudo nascatur. Cuius genus duplex est: nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta quia folia eius una parte sunt alba, altera viridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu solis occasuque constant. Generat etiam resinam circa Eridanum fluvium vel, ut alii memorant, in finibus Syriae. [46] Tilium dicunt vocatum eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et levitate iaculandi: est enim genus materiae levissimae. [47] Salix dicta quod celeriter saliat, hoc est velociter crescat, arbor lenta, vitibus habilis vinciendis. Cuius seminis hanc dicunt esse naturam ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat; sed et feminas infecundas efficit. Populus autem et salix et tilium mollis materiae sunt et ad sculpturam aptae. [48] Vimen vocari eo quod vim habeat multam viroris. Naturaenim eius talis est ut etiam arefacta abluatur, virescat, deinde excisa atque in humo fixa, radicibus sese ipsa demergat. [49] Myrice, quam Latini tamaricum vocant, ex amaritudine nominata; gustus enim eius nimis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur; ex qua etiam arbore maleficis artibus MISETHRA, id est odia, concitari dicuntur. [50] Myrtus a mare dicta, eo quod magis litorea arbor sit. Vnde et Vergilius (Georg. 2,112):

Litora myrtetis laetissima,

et (Georg. 4,124):

Amantes litora myrtae.

Hinc est quod et a Graecis MURINE dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis. [51] Lentiscus, quod cuspis ipsius lentus sit et mollis: nam lentum dicimus quidquid flexibile est; unde et lentum vimen et vites. Vergilius (cf. Georg. 4,558; Ecl. 3,38):

Et lentae vites,

pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur; cuius plurima et melior in Chio insula gignitur. [52] Terebinthus arbor, Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem. [53] Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis corruptum; PUKSOS enim appellatur apud eos. Arbor semper virens et levitate materiae elementorum apicibus apta. Vnde et Scriptura (Isai. 30,8): 'Scribe buxo.' [54] Rhododendron, quod corrupte vulgo lorandrum vocatur, quod sit foliis lauri similibus, flore ut rosa; arbor venenata. Interficit enim animalia, et medetur serpentum vexationes. [55] Herbitum vocaverunt pastores eo quod vice herbae praebeatur pecoribus, ubi pascua desunt. [56] Turbiscus, quod de uno cespite eius multae virgultae surgunt, quasi turba. Stipa vocata propter quod ex ea stipentur tecta. Hinc et stipula per diminutionem. [57] Arundo, dicta quod cito arescat. Hanc veteres cannam vocaverunt; arundinem postea Varro dixit. Sciendum sane quod Latinum canna de lingua Hebraea sumpsit; apud eos enim calamus 'canna' dicitur. Cicuta autem est quod est inter cannarum nodos; dicta quod lateat. [58] In Indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum suavissimum sucum bibunt; unde et Varro ait (20):

Indica non magna in arbore crescit arundo;

illius et lentis premitur radicibus humor, dulcia cui nequeant suco contendere mella.


[59] Sabucus mollis et pervia arbor. Rhamnus genus est rubi, quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum. [60] Sentix dicta a situ, quod est terra inculta in qua sentices spinaeque nascuntur. Maiores autem nostri omnem arborem spinosam veprem dicebant, quodvi prendat. [61] Oleaster dictus quod sit foliis olivae similibus sed latioribus, arbor inculta atque silvestris, amara atque infructuosa; cui insertus olivae ramus vim mutat radicis et vertit eam in propriam qualitatem. Lacrima oleastri arboris duplex. Alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu, alia ammoniaci guttam ex destillatione collectam ac remordentem.

[62] Oliva Graece ELAION dicitur, ex quo in Latinum tractum est ut oliva dicatur. Olea autem ipsa arbor est; fructus oliva; sucus oleum. Est autem arbor pacis insignis, cuius fructus diversis nominibus appellatur. [63] Orchades olivae Graeca etymologia a similitudine testiculorum vocatae, quos Graeci ORCHEIS vocant. [64] Radiolae pro eo quod oblongae sunt in modum radiorum. Paphiae a Papho insula dictae, unde prius adlatae sunt. [65] Lyciniae, eo quod optimum dent lumen; nam LUCHNISlumen est. Vnde et lignum nomen accepit, quia aptum est flammis et luminibus. [66] Pausia, quam corrupte rustici pusiam vocant, viridi oleo et suavi apta. Et dicta pausia quod paviatur, id est tundatur; unde et pavimentum. [67] Syria dicta pro eo quod de Syria est adlata, sive quia nigra est. Crustumia idem et volemis dicta, eo quod volam conpleat magnitudine, hoc est mediam manum; unde et involare dicimus. Quidam autem volemum Gallica lingua bonum et magnum intellegunt. Colymbades appellatae Š [68] Oleum autem ab olea nominatum: nam, ut diximus (62), olea est arbor, unde derivatio fit oleum. Sed quod ex albis fuerit olivis expressum vocatur Hispanum, a Graecis OMFAKION appellatum; quod autem ex fulvis et nondum maturis fuerit expressum, viride appellatur; quod vero ex nimium maturis, commune dicitur. Ex his ad usum vitae primum est Hispanum, secundum viride, tertium commune. [69] Amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se mergat et faex sit eius.

Hanc Graeci AMORGEN vocant ex Latina lingua trahentes vocabulum. [70] Gummi Graecum nomen est;

hoc enim illi KOMMI dicunt. [71] Resinam Graeci RETINEN vocant; REIN enim Graece dicitur quidquid manat. Est enim lacrima sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum sive virgultarum quae sudare produntur; sicut et odorata orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum vel sucinorum, cuius lacrima durescit in gemmam. Prima est resina terebinthina, omnium praestantior: adfertur autem ex Arabia Petraea atque Iudaea et Syria, Cypro et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Sucunda est lentiscina, quae mastix vocatur; haec ex Chio insula deportatur. Tertia pinalis, quarum alia PITUINE, alia PEUKINE, alia liquida, alia arida: et adferuntur ex Tyrrhena Colophonia. Vnde etiam nomen Colophonia resina sumpsit. [72] Pix Graecum nomen est, quam illi PISSAN vocant. Alii volunt ex pino picem vocari. Haec a Graecis appellatur KLONIA: nos ramalem dicere possumus. Cuius probabilis splendens, lenis et munda. [73] Creandarum arborum naturaliter tria sunt genera: aut enim sua sponte nascuntur; aut ex seminibus fortuitu iacentibus surgunt; aut ex radicibus pullulant. Nam cetera usus invenit favente natura. [74] Omnia poma Latine feminini fere sunt generis, exceptis paucis, ut hic oleaster, hoc siler, ut Vergilius (Georg. 2,12):

Molle siler.

Item hoc buxum, licet et haec buxus dicatur. Nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut haec buxus de arbore dicamus, buxum vero de ligno conposito.


VIII. DE AROMATICIS ARBORIBVS. [1] Aromata sunt quaequae fragrantis odoris India vel Arabia mittit, sive aliae regiones. Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quod aris inposita divinis invocationibus apta videantur, seu quod sese aeri inserere ac misceri probantur. Nam quid est odor nisi aer contactus? [2] Tus arbor Arabiae inmensa atque ramosa lenissimi corticis, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum aromaticum fundens album et masticatione veluti in pulverem resolutum, et cum frangitur, intus pingue et igni adpositum facile ardescens. Et appellatur apud nos masculum, eo quod sit natura rotundum in modum testiculorum. Reliquum planum et pene scabrosum, minus optimum. Adulteratur autem admixta resina sive gummi, sed dinoscitur sua proprietate. Nam tus igni inpositum ardescit, resina fumescit, gummi vero liquescit calefactum. Tus autem a tundendo dictum. [3] Hoc et libanum vocatum a monte Arabiae, ubi Sabaei sunt. Nam mons eorum Libanos dicitur, ubi tura colliguntur. [4] Myrra arbor Arabiae altitudinis quinque cubitorum, similis spinae quam AKANTHON dicunt: cuius gutta viridis atque amara; unde et nomen accepit myrra. Gutta eius sponte manans pretiosior est, elicita corticis vulnere vilior iudicatur. Sarmentis eius Arabes ignes fovent, quorum fumo satis noxio, nisi ad odorem storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Myrrha autem Trogodyte ab insula Arabiae dicta, ubi melior colligitur et purior. [5] Storax arbor Arabiae, similis mali Cydonii, cuius virgulae inter Caniculae ortum cavernatim lacrimam fluunt. Distillatio eius in terram cadens munda non est, sed cum propriae corticis sc[r]obe servatur. Illa autem, quae virgis et calamis inhaeserit, munda est et albida, dehinc fulva fit solis causa. Et ipsa storax calamites, pinguis, resinosa, odoris iucundi, humecta et veluti mellosum liquorem emittens. Storax autem dicta quod sit gutta arboris profluens et congelata. Nam Graeci stiriam guttam dicunt, Graece autem STURAKS, Latine storax dicitur. [6] Bdellium Indiae et Arabiae arbor, cuius lacrima melior Arabica. Est enim lucida, subalbida, levis, pinguis, aequaliter cerea, et quae facile molliatur, neque ligno vel terrae commixta, amara, odoris boni. Nam ex India sordida est et nigra et maiore gleba.

Adulteratur autem admixto gummi, qui non ita amarificat gustum. [7] Mastix arboris lentisci gutta est. Haec granomastix dicta, quia in modum granorum est. Melior autem in Chio insula gignitur, odoris boni, candoris cerae Punicae. Vnde et splendorem cutis pulchrificat.

Adulteratur interdum resina vel ture. [8] Piperis arbor nascitur in India, in latere montis Caucasi, quod soli obversum est, folia iuniperi similitudine. Cuius silvas serpentes custodiunt, sed incolae regionis illius, quum maturae fuerint, incendunt, et serpentes igni fugantur; et inde ex flamma nigrum piper efficitur. Nam natura piperis alba est, cuius quidem diversus est fructus. Nam quod inmaturum est, piper longum vocatur, quod incorruptum ab igni, piper album; quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem et nomen. Piper si leve est, vetustum est; si grave, novellum. Vitanda est autem mercatorum fraus;

solent enim vetustissimo piperi humecto argenti spumam aut plumbum aspargere ut ponderosum fiat. [9] Aloa in India atque Arabia gignitur, arbor odoris suavissimi ac summi. Denique lignum ipsius vice thymiamatum altaribus adoletur; unde et nomen traxisse creditur. [10] Cinnamomum dictum quod cortex eius in modum cannae sit rotundus et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Aethiopiae regionibus, frutice brevi, duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium. Quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulveris. [11] Amomum vocatum quod veluti odorem cinnamomi referat. Nascitur in Syria et Armenia, frutex botruosum semen reddens sibi conexum, flore albo veluti violae, foliis similibus brioniae, odore etiam bono; somnos suavificat. [12] Casia nascitur in Arabia, virga robusti corticis, et purpureis foliis ut piperis. Est autem virtutis cinnamomi similis, sed potentia inferior; unde [et] pro cinnamomi vice duplex eius pondus in medicamentis admiscitur.

[13] Calamus aromaticus a similitudine calami usualis vocatus. Gignitur in India multis nodis geniculatus, fulvus, fragrans spiritus suavitate. Qui cum frangitur, inmultas fit partes scissilis, simulans gustu casiam cum levi acrimonia remordenti. [14] Balsami arbor in Iudaea intra terminos tantum viginti iugerum erat. Posteaquam eandem regionem Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est, stirpe similis vitis, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum, lignum eius xylobalsamum dicitur, fructus sive semen carpobalsamum, sucus opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cavernas eximii odoris guttam distillat;

caverna enim Graeco sermone OPE dicitur. Cuius guttam adulterant admixto Cyprino oleo vel melle. Sed sincerus probatur a melle si cum lacte coagulaverit, ab oleo, si instillatus aquae aut admixtus facile fuerit resolutus, praeterea et si laneae vestes ex ipso pollutae non maculantur. Adulteratus quidem neque cum lacte coagulat et ut oleum in aqua supernatat et vestem maculat. Balsama autem si pura fuerint, tantam vim habent ut, si sol excanduerit, sustineri in manu non possint.


IX. DE HERBIS AROMATICIS SIVE COMMVNIBVS. [1] Extant etquarundam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant, habentes nominum explanationem. Non tamen omnium herbarum etymologiam invenies. Nam pro locis mutantur etiam nomina. [2] Folium dictum quod sine ulla radice innatans in Indiae litoribus colligatur. Quod lino perforatum siccant Indi atque reponunt. Fertur autem Paradisi esse herba gustu nardum referens. [3] Nardus herba est spicosa, unde et a Graecis NARDOSTACHUS appellata; quarum alia Indica, alia Syriaca vocatur; non quod in Syria nascatur, sed quod mons, in quo invenitur, alio latere Indiam spectat, alio Syriam. Est autem Indicum multiforme, sed melius Syriacum, leve, fulvum, comosum, spica parvum, odorissimum, cyperum similans. Quod si multum in ore tardaverit, linguam siccat, Nardum Celticum a regione Galliae nomen traxit; nascitur enim saepius in Liguriae Alpibus et in Syria, frutice parvo, radicibus in manipulo collectis ligamentis. Flos eius tantum propter odorem bonus: thyrsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris.

[4] Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia et Syria: sed melius Arabicum. Est enim album et leve, suave, iucundi odoris, Indicum colore atro et leve, ut ferula, Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leve, aridum, gustu incendens. [5] Crocum dictum ab oppido Ciliciae qui vocatur Corycium, quamquam et alibi nascatur, sed non tantum vel tale quale in Cilicia: unde et a potiori parte nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus provenit et melius aliquid. Optimum autem est quod fuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur manus inficiens et leviter acre. Quod si eiusmodi non fuerit, aut vetustum aut infusum agnoscitur. Adulteratur autem admixto crocomagmate: augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adicitur. Ea proditur si pulverulentum reperitur atque decoctum ab odore proprio fuerit lapsum. [6] Crocomagma expressis aromatibus crocini unguenti atque informato sedimine in panusculos fit; et ideo sic appellatum. [7] Asarum nascitur in umbrosis montibus, floribus casiae similibus; inter quae flos iuxta radicem purpureus, in quo semen continetur uvarum simile, radicibus pluribus atque tenuissimis et bene redolentibus, et est virtute similis nardo. Phu nascitur in Ponto, foliis oleastro similibus.

[8] Cyperum a Graecis vocatum quod habeat virtutem ferventem. Radix est iunci trianguli, foliis porri similibus, radicibus nigris sive contiguis in similitudinem olivarum, odorissimis atque acerrimis. Nascitur in paludibus atque vacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi, quae in India nascitur et appellatur lingua eorum zinziber. [9] Iris Illyrica a similitudine Iris caelestis nomen accepit. Vnde et a Latinis arcumen dicitur quod flos eius coloris varietate eundem arcum caelestem imitetur. Illyrica autem dicitur quia in Illyrico plurima et olentissima est. Species eius foliis gladioli similis, radice aromatica, odoris boni. [10] Acorum foliis iridis similibus; radicibus acerrimi odoris, sed iucundi; propter quod et aromatica est. [11] Meu. Cardamomum. Squinum melius [est] quod in Euphrate nascitur quam quod in Arabia, fulvum, multiflorum, purpureum, tenue, odoris rosei cum manu confricatur, gustu multum incendit linguam atque mordet. Huius flos SCHOINOU ANTHOS dicitur; ANTHOS enim Graece flos nuncupatur. [12] Thymum appellatum quod flos eius odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169):

Redolentque thymo fragrantia mella.

[13] Epithymum Graecum nomen, quod Latine dicitur flos thymi; nam flos Graece THUMON vocatur:

est autem flos thymbrae similis. [14] Sampsuchus, quem Latini amaracum vocant. Cuius nominis usum Vergilius etiam ad Venerem referens ait (Aen. 1,693):

Vbi mollis amaracus illum floribus aspirans amplectitur umbra.

Apta est autem haec herba unguentis: unde et nomen traxit amaracus a puero cuiusdam regis, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, novum et gratissimum ex confusione odorem creavit. [15] Hyacinthus herba est habens florem purpureum. Traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter purpureos flores repertus est interfectus; deditque nomen herbae puerilis funeris casus. Est autem radice et flore bulbi similis, pueros a pubertate retinens. [16] Narcissus herba fabulose inpositum nomen habet a quodam puero cuius membra in hunc florem transierunt, qui et nomen Narcissi in appellatione custodit et decus pulchritudinis in candore retinet foliorum. [17] Rosa ab specie floris nuncupata, quod rutilanti colore rubeat. [18] Lilia lactei floris herba, unde et nuncupatur, quasi liclia; cuius dum candor sit in foliis, auri tamen species intus effulgit. [19] Viola propter vim odoris nomen accepit. Huius genera sunt tria: purpureum, album, melinum. [20] Acanthus herba Aegyptia semper frondens, spinis plena, flexibili virgulto; [21] in cuius imitatione arte vestis ornatur, quae acanthina dicitur; et acanthis dicta. [22] Hedera dicta quod arboribus reptando adhaereat. De qua Vergilius (Ecl. 8,13):

Inter victrices hederam tibi serpere lauros.

Alii hederam aiunt vocatam quod haedis supra lactis abundantiam in escam a veteribus praebebatur. [23] Hederae frigidae terrae indices sunt FUSIKOS. Nam antipharmacum ebrietatis est si qui potus hedera coronetur. [24] Elleborum memorant in Graecia circa Elleborum quendam fluvium plurimum gigni, atque inde a Graecis appellari. Hunc Romani alio nomine veratrum dicunt pro eo quod sumptum motam mentem in sanitatem reducit. Duo sunt autem genera: album et nigrum.

[25] Acone portus est Bithyniae qui proventu malorum graminum usque adeo celebris est ut noxias herbas aconita illinc nominemus. Nam toxica venena eo dicta quod ex arboribus taxeis exprimitur, maxime apud Cantabriam. [26] Euphorbium dictum quod eius sucus oculorum acuat visum. Cuius vis tanta est ut duris carnibus superadiecta citius coqui conpellat. Nascitur in multis locis, sed plurima in Mauretania. [27] Laser herba nascitur in monte Oscobagi, ubi et Ganges fluvius oritur; cuius sucus dictus primum lacsir, quoniam manut in modum lactis, deinde usu derivante laser nominatum est. Hoc et a quibusdam opium Cyrenaicum appellatur, quoniam et apud Cyrenas nascitur. [28] Aloe herba amarissimi sucus. Panaces herba fragrantis odoris;

thyrso ferulae similis, ex quo profluit sucus, qui dicitur opoponax, croceus et pinguis, odore gravis et amarissimus. [29] Galbanum. Dicta mons Cretae, ex quo dictamnum herba nomen accepit, propter quam apud Vergilium (Aen. 4,73) cerva vulnerata saltus peragrat Dictaeos. Tantae enim potentiae est ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat; unde et eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiciunt. Hanc quidam Latinorum puleium Martis dicunt, propter belli tela excutienda. [30] Mandragora dicta quod habeat mala suaveolentia, in magnitudinem mali Matiani: unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae ANTHROPOMORFON appellant, quod habeat radicem formam hominis similantem. Cuius cortex vino mista ad bibendum datur, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Huius species duae: femina, foliis lactucae similibus, mala generans in similitudinem prunarum;

masculus vero foliis betae similibus. [31] Papaver herba somnifera; de qua Vergilius (Georg. 1,78):

Lethaeo perfusa papavera somno:

soporem enim languentibus facit. Eius alia est usualis, alia agrestis, ex qua fluit sucus quem opion appellant. [32] Colocynthis cucurbita agrestis et vehementer amara, quae similiter ut cucurbita per terram flagella tendit. Dicta autem colocynthis quod sit fructu rotundo atque foliis ut cucumis usualis. [33] Centauream Graeci vocant quoniam a Chirone Centauro fertur reperta. Eadem et LIMNESIOS, quia locis humectis nascitur. Eadem et fel terrae propter amaritudinem. [34] Glycyriza Graece ex eo dicta quod dulcem radicem habeat; GLUKU enim Graece dulce dicunt. Eadem ADIPSOS, quia sitientibus sitim sedat. [35] Dracontea vocata, quod hasta eius varia sit in modum colubri, similitudinemque draconis imitetur, vel quod eam herbam vipera timeat. [36] Chelidonia ideo dicitur vel quod adventu hirundinum videtur erumpere, vel quod pullis hirundinum si oculi auferantur, matres eorum illis ex hac herba mederi dicantur. [37] Heliotropium nomen accepit primo quod aestivo solstitio floreat, vel quod solis motibus folia circumacta convertat. Vnde et a Latinis solsequia nuncupatur. Nam et sole oriente flores suos aperit, idem se reclaudit cum sol occubuerit. Ipsa est quam Latini intubum silvaticum vocant.

Haec et verrucaria, [eo] quod extinguat verrucas ex aqua pota, vel in cataplasmate posita abstergat. [38] Pentaphyllon a numero foliorum dicta; unde et eam Latini quinquefolium vocant;

herba adeo munda ut purificationi et templis adhiberi a gentibus solita esset. [39] Hyssopum herba purgandis pulmonibus apta. Vnde et in Veteri Testamento per hyssopi fasciculos aspergebantur agni sanguine, qui mundari volebat. Nascitur in petris haerens saxo radicibus.

[40] Reubarbarum sive reuponticum, illud quod trans Danubium in solo barbarico, istud quod circa Pontum colligitur, nominatum. Reu autem dictum quod sit radix, quasi radix barbara, quasi radix Pontica. [41] Hyoscyamos a Graecis dicta, a Latinis herba calicularis, quod caliculi eius in figuram cantarorum nascantur, ut est mali Punici, quorum ora serrata sunt, habentes intrinsecus semina papaveris similia. Haec herba et insana vocatur, quia usus eius periculosus est: denique si bibatur vel edatur, insaniam facit vel somni imaginem turbidam. Hanc vulgus milimindrum dicit, propter quod alienationem mentis inducit. [42] Saxifraga vocata quod semen eius petras in vesica frangat atque conminuat. Gentiana nomen sumpsit, ut medici memorant, ab inventore, radicibus aristolochiae similibus. Nascitur sub Alpibus atque Galatia Asiae.

Satureia calida et prope ignita. Vnde illi [et] nomen inditum credunt, quod pronos facit inVenerem. [43] Satyrion dicta a Satyris propter incendium libidinis, quam vulgus stincum vocant; Venerem enim suscitat. Idem et orchis, quod radix eius in modum testiculorum sit, quos Graeci ORCHEIS vocant. Idem et leporina, propter quod caulem mollem emittat. [44] Vrtica ex eo vocata quod tactus eius corpus adurat. Est enim igneae omnino naturae et tactu perurit, unde et pruriginem facit. [45] Artemisia herba Dianae a gentibus consecrata est, unde et nuncupata;

Graece enim Diana ARTEMIS dicitur. [46] Chamaemelos Graece dicta quod mali Matiani odorem habeat sitque brevis terraeque vicina. [47] Chamaedrys a Graecis appellata quod sit brevis et per terram strata et minuta foliis parvissimis. [48] Paeon quidam medicus fuit, a quo Paeonia herba perhibetur inventa, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden vocant, quod dulcis saporis sit, vel pentorobinam a numero granorum; vel, ut alii, dactylos a digitorum similitudine.

Nascitur in silvis. [49] Buglossos a Graecis dicta eo quod folia asperrima ad modum linguae bovis habeat. Quae mirum in modum ob sapientiam nutriendam vino infundenda a veteribus memoratur. Convivii quoque hilaritatem praebere fertur: pro olere etiam sumitur. [50] Arnoglossos, id est agni lingua, quae a Romanis plantago dicitur, quod planta eius cito adhaereat terrae. Hanc multi pro olere vescuntur. [51] Herpyllos, quae apud nos serpillus vocatur, pro eo quod radices ipsius longe serpant. Eadem et matris animula, propter quod menstrua moveat. [52] Aristolochia dicitur quod mulieribus fetis optima sit. Nam supersessa post partum matricem beneficio vaporis expurgat. Huius herbae genera sunt duo; quarum una aristolochia rotunda dicitur, propter quod rotundam radicem habeat; altera aristolochia longa, quia radicem longam habet cum ramis et foliis longioribus; quam etiam et dactylitin vocant, quod sit radice robore digitali et longa. [53] Erigeron a Graecis dicitur, quod vere primo senescat: unde et eam Latini senicionem vocant. Nascitur per macerias. [54] Psyllios dicta quod semen simile pulicis habeat: unde et eam Latini herbam pulicarem vocant. [55] Hierobotane ideo a Graecis hoc nomen accepit quod remediis ac ligamentis hominum et purificationibus sacerdotum a gentibus apta probaretur. Vnde et eam pontifices sagmen appellabant, quasi sancimen; haec et verbena, quia pura. [56] Paliurus, herba asperrima et spinosa. Struthios, quam quidam herbam lanariam vocant, eo quod plerique lanam ex ea lavent. Nascitur [in] locis cultis. [Splenos dicta quod splenem auferat.] [57] Cimicia, propter similitudinem cimicis dicta: unde et eam Greci KORION vocaverunt. Nascitur in locis asperis atque cultis. [58] Marrubium, quem Graeci PRASION dicunt, vocatum propter amaritudinem. Nascitur in campis. [59] Puleium [apud Indos pipere pretiosius est]. [60] Absinthium Graecum nomen. Cuius probabilius est quod in Ponti regione nascitur; unde et absinthium Ponticum nominatur. [61] Symphytos Graece dictus eo quod tantam in radice virtutem habeat ut frusta carnis adsparsa in caccabo coagulet. [62] Polypodion herba cuius radix hirta atque crinita, ut est polypus; ex quo derivatum est ut polypodion diceretur. Nascitur in teneris petrarum terris, sive quercis vicinis. [63] Polios a Graecis; a Latinis omnimorbia, quod multis morbis subveniat. Nascitur in montibus et duris locis. [64] Scammonia, quam Latini acridium vocant, herba suci plena, quod colligitur sub cavata radice:

denique terram rotunda cavitate fodiunt, tum suppositis aut cochleis aut nucis foliis excipitur sucus atque siccatus aufertur. Venit autem saepius probabilius ex Mysia Asiae: huic contraria atque falsa ex Syria vel Iudaea. [65] Daucos, foliis feniculi similis thyrso bipalmis.

Citocacia vocata quod ventrem cito depurgat; quam vulgus corrupte citocociam vocant. [66] Lappa dicta quod habeat caulem ingentem per terram dispositam. [67] Haec herba a Graecis FILANTHROPOS vocatur, quod vestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui. Nascitur iuxta muros. Capillum Veneris vocatum sive quod elapsos post alopeciam capillos recreat, vel quod capillorum fluores coercet, vel quod sit virgulis nigris lenibus cum splendore quasi capilli. Nascitur in aquosis locis. [68] Rubia dicta quod radix eius sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur. [69] Anchusa, cuius radix contrita digitos inficit: est enim colore sanguineo, unde etiam pictoribus ad purpuram efficiendam usui est. [70] Chamaeleon, quae Latine viscarago vocatur eo quod viscum gignat; in quo haerent aves, quae propria voluntate descendunt ad escam. [71] Cicuta, propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sicut dicitur fossa caeca, quae occulta est. Haec potui data interficit: hanc in carcere Socrates bibit et expiravit. Persius (4,2):

Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.

Haec dum hominibus venenum sit, capellas efficit pingues. [72] Trifolion, quam Graeci TRIFULLON vocant, quod sit foliis trinis per singulas adunationes. [73] Phlomos, quam Latini herbam lucernarem vocant, ab eo quod ad lychnia facit. Eadem et lucubros, quod lucem praebeat umbris.

[74] Pyrethron Graece dicta quod habeat radicem incendiosam atque coacervantem. [75] Althaea malva agrestis, sive malvaviscus; sed althaea, quod in altum surgit, viscus, quia glutinosa est. [76] Origanum, quod Latine colena interpretatur, propter quod infusum coloret vinum. [77] Titimallum vocabulum sumpsit, quod comam foliorum ad radium solis circumacta convertat. Nam Graeci solem TITANA vocant, MALLON comam; ex quo confectum est ut titimallum diceretur. Huius species septem diversis in locis nascentes. [78] Strychnos, quae Latine herba salutaris vocatur, propter quod dolorum capitis et stomachi incendium mitigat. Idem et uva lupina, propter semen eius uvae simile. [79] Polygonos, quam Latini herbam sanguinariam vocant, quod missa in naribus sanguinem moveat. [80] Ambrosia, quam Latini apium silvaticum vocant. De qua Vergilius (Aen. 1,403):

Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere.

Apiago, quod flores eius apes maxime appetunt. [81] Portulaca Rosmarinum, quam Latini ab effectu herbam salutarem vocant: folia fenuculi similia atque aspera et rotatim terrae prostrata. [82] Colocasia [nomen herbae]. Menta agrestis, quam Graeci KALAMINTHEN, nostri vulgo nepetam vocaverunt, maioris virtutis et vehemens in calore. [83] Genicularis herba substernitur ob scorpionum vim repellendam. Gladiolus, quod sit foliis gladii similibus, thyrso cubitali, floribus purpureis. [84] Verbascum. Agaricum, radix vitis albae. Calamites. Lappa [genus herbae]. Lappago. Lapella. Beneola. Orcibeta. [Satyrion.] Myrobalanum. Asphodelus, quam Latini a colore albucium vocant. [85] Scilla, quod nocens sit; de qua superstitio gentilium dicit quod, si integra ad limen suspendatur, omnia mala fugat. [86] Chamaepitys a Graecis dicta quod terrae adhaereat et odorem pini habeat. Hanc Latini cucurbitularem vocant, quod ex parte odorem cucurbitae referat. Staphysagria nascitur [in] locis amoenis. [87] Asplenos dicta quod splenem auferat; sive scolopendrios, eo quod folia ipsius scolopendro animali sint similia. Nascitur in humidis petris. [88] Volvus appellatus quod sit radix eius volubilis et rotunda. Stoechas in insulis Stoechadibus nascitur; unde et nuncupatur. [89] Cyclaminos Graece dicta a quodam qui Cyclos vocatus est, qui primus virtutes huius herbae invenit; sive quod habeat radicem rotundam: Graeci enim KUKLON rotundum vocant. Cuius radix aut sucus, si vino fuerit admixtus, ebrios facit. Nascitur in locis silvosis et agris. [90] AMPELOS LEUKE, sive bryonia, quam Latini vitem albam vocant, vel a qualitate coloris vel quod eius radix contrita et corpori infricata teneriorem et candidiorem cutem reddat. Nam et sucus bacarum eius lac uberibus siccis reddit. [91] AMPELOS MELAINA, id est vitis nigra, eademque labrusca: folia hederae similia; in omnibus maior quam vitis alba: bacas similiter habens, quae in maturitate nigrescunt, unde et vocabulum sumpsit. [92] Viticella herba a Latinis appellata quod sicut vitis quidquid proximum habuerit, adprehendat corymbis, quos anulos appellamus. [93] Bupthalmos florem habet croceum, oculo similem; unde et a Graecis nomen accepit. Est autem caule molle, foliis coriandri similibus. Nascitur iuxta muros civitatum. [94] Phlomos, quam Latini verbascum vocant; quarum altera est masculus, albidioribus foliis atque angustioribus, altera femina, foliis latioribus atque nigris. [95] Ferula vocata a medulla: nam illam Varro tradit esse ferulae medullam, quam ASFODELON Graeci vocant. Nonnulli a feriendo ferulam dicunt. Ad hanc enim pueri et puellae vapulare solent: huius sucus galbanum est. [96] Papyrum dictum quod igni et cereis est aptum;

PUR enim Graeci ignem dicunt. Iuncus [eo quod iunctis radicibus haereat]. [97] Scirpus, quo segetes teguntur, sine nodo; de qua Ennius (Sat. 70):

Quaerunt in scirpo, quod soliti dicere, nodum.

Et in proverbio: 'Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit.' [98] Fucus genus herbae est de qua tinguitur vestis, dicta quia mentitur alienum colorem. Vnde et Vergilius (Ecl. 4,42):

Discet mentiri lana colores.

[99] Alga nascitur in aquis, segetis similis. Ita denique nomen sumpsit ab algore aquae; vel quod alliget pedes, quia crassa est, foliis aquam ex parte superantibus. [100] Vlva et typhus herbae [quae] circa fontes et paludes stagnisque nascuntur. Ex quibus ulva, id est alga mollis et quodammodo fungus, dicta ab uligine. [101] Typhus vero, quae se ab aqua inflat. Vnde etiam ambitiosorum et sibi placentum hominum tumor typhus dicitur. [102] Carex herba acuta et durissima, sparto similis. De qua Vergilius (Georg. 3,231):

Et carice pastus acuta.

[103] Spartus frutex virgosus sine foliis, ab asperitate vocatus. Volumina enim funium, quae ex eo fiunt, aspera sunt. [104] Gramen a situ potius dictum, quod plurimis agrorum sit: unde et eum Graeci AGROSTIN vocaverunt. Licet omnis herba gramen vocetur, ab eo quod germinetur; sicut robur omnis ligni cutis et species, ab eo quod sit firmissima. [105] Filix a singularitate folii dicta. Denique ex una virgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur, res inplicata velut pinna. Avena. Lolium. [106] Zizania, quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. [107] Faenum dictum quod eo flamma nutritur; FOS enim flamma est. Manipulum dicimus fascem faeni: et dictum manipulum quod manum inpleat.


X. DE OLERIBVS. [1] Hortus nominatus quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus numquam sine fructu est. [2] Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. [3] Caulis est generaliter herbarum vel olerum medius frutex; qui vulgo thyrsus dicitur, quod a terra sursum conscendat; ex quo derivatum est ut specialiter quoddam genus olerum caulis diceretur, quia thyrsus ipsius amplius ceteris oleribus coalescit, id est crescit. Est autem generale nomen; omnis enim frutex caulis [dicitur]. [4] Cyma dicitur quasi coma: est enim summitas olerum vel arborum, in qua vegens virtus naturalis est. [5] Malva ex parte Graeco vocabulo appellatur APO TOUMALASSEIN, eo quod molliendi alvum solvendique naturam habeat. Cuius sucus, si quis se oleo mixto perunxerit, ab apibus negatur feriri. Folia eius ex oleo trita et inposita scorpionibus creduntur afferre torporem. [6] Pastinaca vocata quod eius radix praecipuus pastus sit hominis: est enim odoratu iucunda, cibo delectabilis. [7] Rapa dicta a rapiendo, id est conprehendendo. Est autem radice amplior napo, sapore dulcior, et folia tenui. [8] Napus a similitudine rapae vocatus, nisi quod foliis latior et radicis gustu subacrior est. Nominis autem adfinitas in utrisque inde pene communis, quia utrumque semen in alterum vicissim mutatur. Nam rapa in alio solo, ut Aemilianus ait (8,2), per biennium mutatur in napum; alio vero napus transit in rapam. [9] Napocaulis ex duobus oleribus conpositum nomen habet, quia dum sit sapore napo similis, non in radice, sed in thyrso conscendit, ut caulis. Sinapis appellatur, quod foliis sit similis napis. [10] Raphanum Graeci, nos radicem vocamus eo quod totus deorsum nititur, dum reliqua olera in summa magis prosiliant: cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat. In cibo quoque venenis obsistit. Nam contra venena radices, nuces, lupini, citrum, apium prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Vnde et apud veteres ante alias epulas haec solebant mensis adponere. [11] Lactuca dicta est quod abundantia lactis exuberet, seu quia lacte nutrientes feminas inplet. Haec et in viris Veneris usum coercet. Lactuca agrestis est quam serraliam nominamus, quod dorsum eius in modum serrae est. [12] Intubus Graecum nomen est: et intubus, quod sit intus tobus. Cepa vocatur, quia non aliud est nisi tantum caput. [13] Ascalonia nuncupata ex una urbium Palaestinae quae Ascalon dicitur, unde prius advecta est. [14] Alium dictum quod oleat. Vlpicum appellatum quod alii odorem habeat. Phaselos vocari aiunt a Phaselo insula Graeciae, ubi non procul mons Olympus est. [15] Porrum, cuius duo genera, capitatus et sectilis; sectilis parvus, capitatus maior. Beta apud nos oleris genus; apud Graecos littera. Blitum genus oleris, saporis evanidi, quasi vilis beta. [16] Cucumeres, quod sint interdum amari; qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. Cucurbita. Apoperes. Sane pepo, melipepo, ocimum Graeca nomina sunt, et origo eorum Latinis incerta. Olus molle. Atriplex. Brassica. Olisatrum. [17] Nasturcium sapor appellavit, quod acrimonia sui nasum torqueat. [18] Fungi, quod aridi ignem acceptum concipiant; FOSenim ignis est; unde et esca vulgo dicitur, quod sit fomes ignis et nutrimentum. Alii dicunt fungos vocatos quod sint ex eorum genere quidam interemptorii; unde et defuncti. [19] Tuberum tumor terrae prodit; eaque causa nomen illi dedit. Volvi appellati quod sint volubiles et rotundi. Asparagus, quod spinosa et aspera sit frutex eius, ex qua gignitur. [20] Capparis a Graecis nomen sumpsisse videtur, quod habeat in summitatibus rotunda seminum capitula. Armoracia, hoc est lapsana. Lapistrus. Lapathia: haec in cibo sumpta stomachum confortat, Venerem reprimit. Carduus. [21] Eruca, quasi uruca, quod ignitae sit virtutis et in cibo saepe sumpta Veneris incendium moveat. Huius species duae, quarum altera usualis, altera agrestis, acrioris virtutis; utraque tamen Veneris commovent usum.

XI. DE ODORATIS OLERIBVS. [1] Apium dictum quod eo apex, id est caput, antiquorum triumphantium coronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit: nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium. Cuius radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum. Eius generis sunt petroselinon, hipposelinon et oleoselinon. [2] Petroselinon vocatum quod sit similis apio et nascatur in petris montibusque praeruptis. Quod nos petrapium dicere possumus; SELINON enim Graece apium dicitur. Sed est summum ac probabile Macedonicum, gustu suave et odore aromatico. [3] Hipposelinon dictum quod sit durum et austerum. Oleoselinon, quod mollius folio et caule tenerum. [4] Feniculum Latini vocant quod eius thyrsi seu radicis sucus acuat visum: cuius virtus traditur ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant. Hoc olus Graeci MARATHRON vocant. [5] Ligusticum a regione nomen accepit. Nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico et gustu acri. [6] ANESON Graeci dicunt sive, ut Latini, anesum, herba omnibus cognita, acerrime fervens, mictualis. Anethum. Cyminum. [7] Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi KORION vocant. Cuius semen in dulce vino datum proniores reddit in Venerem; si supra modum dederis, amentiam nutrit. Canos etiam ex coriandro infici traditum est. Abrotanum. Caerefolium. [8] Ruta dicta quod sit ferventissima. Cuius altera agrestis atque virtute acrior; sed utraque ferventissimae conprobantur. Hanc venenis repugnare mustelae docent, quae dum cum serpente dimicaverint, cibo eius armantur. Salvia. [9] Inula, quam rustici alam vocant, radice aromatica, odoris summi cum levi acrimonia. Menta; huius genera sex.


 Liber XVI Liber XVIII