Fabulae (Aesopus) - 1. De gallo et iaspide

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
1. De gallo et iaspide
Fairytale left blue.png Incipit Esopus 2. De lupo et agno Fairytale right blue.png


Dum rigido fodit ore fimum, dum queritat escam,
Dum stupet inuenta iaspide gallus, ait:
"Res uili preciosa loco natique nitoris,
Hac in sorde iacens nil mihi messis habes.
Si tibi nunc esset qui debuit esse repertor,
Quem limus sepelit, uiueret arte nitor.
Nec tibi conuenio, nec tu mihi, nec tibi prosum,
Nec mihi tu prodes, plus amo cara minus."
Tu gallo stolidum, tu iaspide pulcra sophie
Dona notes. stolido nil sapit ista seges.

Fairytale left blue.png Incipit Esopus 2. De lupo et agno Fairytale right blue.png