Jump to content

Historia Ecclesiastica gentis Anglorum/Liber Quintus

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Historia Ecclesiastica gentis Anglorum - Liber Quintus)
 Liber Quartus Continuatio 

HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM

LIBER QUINTUS


[1] Successit autem uiro Domini Cudbercto in exercenda uita solitaria, quam in insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, uir uenerabilis Oidiluald, qui multis annis in monasterio, quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse consecrabat actibus. Cuius ut meritum, uel uita qualis fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum, quod mihi unus e fratribus, propter quos et in quibus patratum est, ipse narrauit, uidelicet Gudfrid, uenerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus eiusdem ecclesiae Lindisfarnensis, in qua educatus est, abbatis iure praefuit.

‘Ueni,’ inquit, ‘cum duobus fratribus aliis ad insulam Farne, loqui desiderans cum reuerentissimo patre Oidilualdo; cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus. Cumque diu multum cum uento pelagoque frustra certantes, tandem post terga respiceremus, si forte uel ipsam, de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, inuenimus nos undiqueuersum pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis Ubi autem longius uisum leuauimus, uidimus in ipsa insula Farne egressum de latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere. Audito etenim fragore procellarum ac feruentis oceani exierat uidere, quid nobis accideret; cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat genua sua ad patrem Domini nostri Iesu Christi pro nostra uita et salute precaturus. Et cum orationem conpleret, simul tumida aequora placauit; adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur. Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessauit; ut palam daretur intellegi, quia modica illa, quae prouenerat, intercapedo quietis, ad uiri Dei preces nostrae euasionis gratia caelitus donata est.’

Mansit autem idem uir Dei in insula Farne XII annis, ibidemque defunctus; sed in insula Lindisfarnensi iuxta praefatorum corpora episcoporum in ecclesia beati apostoli Petri sepultus est. Gesta uero sunt haec temporibus Aldfridi regis, qui post fratrem suum Ecgfridum genti Nordanhymbrorum X et VIIII annis praefuit.


[2] Cuius regni principio defuncto Eata episcopo, Iohannes uir sanctus Hagustaldensis ecclesiae praesulatum suscepit; de quo plura uirtutum miracula, qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum; e quibus aliqua memoriae tradere commodum duximus.

Est mansio quaedam secretior, nemore raro et uallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens clymeterium sancti Michahelis archangeli, in qua uir Dei saepius, ubi oportunitas adridebat temporis, et maxime in quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueuerat. Cumque tempore quodam, incipiente quadragesima, ibidem mansurus adueniret, iussit suis quaerere pauperem aliquem maiore infirmitate uel inopia grauatum, quem secum habere illis diebus ad faciendam elimosynam possent; sic enim semper facere solebat.

Erat autem in uilla non longe posita quidam adulescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui ne unum quidem sermonem umquam profari poterat; sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur. Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet. Cumque una quadragesimae esset impleta septimana, sequente dominica iussit ad se intrare pauperem, ingresso linguam proferre ex ore, ac sibi ostendere iussit; et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius inpressit, quam signatam reuocare in os, et loqui illum praecepit: ‘Dicito,’

inquiens, ‘aliquod uerbum, dicito gae,’ quod est lingua Anglorum uerbum adfirmandi et consentiendi, id est, etiam. Dixit ille statim, soluto uinculo linguae, quod iussus erat. Addidit episcopus nomina litterarum: ‘Dicito A’; dixit ille A. ‘Dicito B’; dixit ille et hoc.

Cumque singula litterarum nomina dicente episcopo responderet, addidit et syllabas ac uerba dicenda illi proponere. Et cum in omnibus consequenter responderet, praecepit eum sententias longiores dicere, et fecit; neque ultra cessauit tota die illa et nocte sequente, quantum uigilare potuit, ut ferunt, qui praesentes fuere, loqui aliquid, et arcana suae cogitationis ac uoluntatis, quod numquam antea potuit, aliis ostendere; in similitudinem illius diu claudi, qui curatus ab apostolis Petro et Iohanne, exiliens stetit, et ambulabat; et intrauit cum illis in templum, ambulans, et exiliens, et laudans Dominum; gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus. Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico etiam sanandae scabredini capitis eius curam adhibere.

Fecit, ut iusserat, et iuuante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate cutis uenusta species capillorum, factusque est iuuenis limpidus uultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus. Sicque de percepta laetatus sospitate, offerente etiam ei episcopo, ut in sua familia manendi locum acciperet, magis domum reuersus est.


[3] Narrauit idem Bercthun et aliud de praefato antistite miraculum:

quia cum reuerentissimus uir Uilfrid post longum exilium in episcopatum esset Hagustaldensis ecclesiae receptus, et idem Iohannes, defuncto Bosa uiro multae sanctitatis et humilitatis, episcopus pro eo Eboraci substitutus, uenerit ipse tempore quodam ad monasterium uirginum in loco, qui uocatur Uetadun, cui tunc Heriburg abbatissa praefuit. ‘Ubi cum uenissemus,’ inquit, ‘et magno uniuersorum gaudio suscepti essemus, indicauit nobis abbatissa, quia quaedam de numero uirginum, quae erat filia ipsius carnalis, grauissimo langore teneretur; quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur. Rogauit ergo episcopum abbatissa, ut intrare ad eam, ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad benedictionem uel tactum illius mox melius habituram. Interrogans autem ille, quando flebotomata esset puella, et ut cognouit, quia in luna quarta, dixit: ‘Multum insipienter et indocte fecistis in luna IIII flebotomando. Memini enim beatae memoriae Theodorum archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis illius temporis flebotomia, quando et lumen lunae, et reuma oceani in cremento est. Et quid ego possum puellae, si moritura est, facere?’ At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret. Intrauit ergo me secum adsumto ad uirginem, quae iacebat multo, ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in cubito flexionis haberet; et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens egressus est. Cumque post haec hora conpetente consideremus ad mensam, adueniens quidam clamauit me foras, et ait: ‘Postulat Quoenburg’ (hoc enim erat nomen uirginis), ‘ut ocius regrediaris ad eam.’ Quod dum facerem, repperi illam ingrediens uultu hilariorem, et uelut sospiti similem. Et dum adsiderem illi, dixit: ‘Uis petamus bibere?’ At ego: ‘Uolo,’

inquam, ‘et multum delector, si potes.’ Cumque oblato poculo biberemus ambo, coepit mihi dicere, quia ‘ex quo episcopus oratione pro me et benedictione conpleta egressus est, statim melius habere incipio; etsi necdum uires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, uelut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere uidetur.’ Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est;

et erepta morti ac doloribus uirgo, laudes Domino Saluatori una cum ceteris, qui ibi erant, seruis illius referebat.’


[4] Aliud quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narrauit idem abbas, dicens: ‘Uilla erat comitis cuiusdam, qui uocabatur Puch, non longe a monasterio nostro, id est duum ferme milium spatio separata; cuius coniux XL ferme diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo iacebat, foras efferri. Contigit autem eo tempore uirum Dei illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem comite uocari.

Cumque dedicata esset ecclesia, rogauit comes eum ad prandendum in domum suam ingredi. Rennuit episcopus dicens se ad monasterium, quod proxime erat, debere reuerti. At ille obnixius precibus instans, uouit etiam se elimosynas pauperibus daturum, dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens ieiunium soluere. Rogaui et ego una cum illo, promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem daturus intraret. Cumque hoc tarde ac difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum. Miserat autem episcopus mulieri, quae infirma iacebat, de aqua benedicta, quam in dedicationem ecclesiae consecrauerat, per unum de his, qui mecum uenerant, fratribus;

praecipiens, ut gustandam illi daret, et, ubicumque maximum ei dolorem inesse didicisset, de ipsa eam aqua lauaret. Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et perditas dudum uires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis; coeptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium conpletum non omisit; imitata socrum beati Petri, quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute recepta ministrabat eis.’


[5] Alio item tempore uocatus ad dedicandam ecclesiam comitis uocabulo Addi, cum postulatum conplesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris eius, qui acerrima egritudine premebatur, ita ut, deficiente penitus omni membrorum officio, iamiamque moriturus esse uideretur; cui etiam loculus iam tunc erat praeparatus, in quo defunctus condi deberet. Addidit autem uir etiam lacrimas precibus, diligenter obsecrans, ut intraret oraturus pro illo, quia multum necessaria sibi esset uita ipsius; crederet uero, quia, si ille ei manum inponere, atque eum benedicere uoluisset, statim melius haberet. Intrauit ergo illo episcopus, et uidit eum mestis omnibus iam morti proximum, positumque loculum iuxta eum, in quo sepeliendus poni deberet; dixitque orationem, ac benedixit eum, et egrediens dixit solito consolantium sermone: ‘Bene conualescas, et cito.’ Cumque post haec sederent ad mensam, misit puer ad dominum suum, rogans sibi poculum uini mittere, quia sitiret. Gauisus ille multum, quia bibere posset, misit ei calicem uini benedictum ab episcopo; quem ut bibit, surrexit continuo, et ueterno infirmitatis discusso, induit se ipse uestimentis suis; et egressus inde intrauit, ac salutauit episcopum et conuiuas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare et bibere cum eis. Iusserunt eum sedere secum ad epulas, multum gaudentes de sospitate illius.

Residebat, uescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e conuiuis agebat; et multis post haec annis uiuens, in eadem, quam acceperat, salute permansit. Hoc autem miraculum memoratus abbas non se praesente factum, sed ab his, qui praesentes fuere, sibi perhibet esse relatum.

[6] Neque hoc praetereundum silentio, quod famulus Christi Heribald in se ipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conuersatus, nunc monasterio, quod est iuxta ostium Tini fluminis, abbatis iure praeest. ‘Uitam,’

inquit, ‘illius, quantum hominibus aestimare fas est, quod praesens optime cognoui, per omnia episcopo dignam esse conperi. Sed et cuius meriti apud internum testem habitus sit, et in multis aliis, et in me ipso maxime expertus sum; quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite reuocans, ad uiam uitae sua oratione ac benedictione reduxit. Nam cum primaeuo adulescentiae tempore in clero illius degerem, legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuuenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo deuenisse in uiam planam et amplam, aptamque cursui equorum; coeperuntque iuuenes, qui cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum, ut cursu maiore equos suos inuicem probare liceret. At ille primo negauit, otiosum dicens esse, quod desiderabant; sed ad ultimum multorum unanima intentione deuictus: “Facite,” inquit, “si uultis, ita tamen, ut Herebald ab illo se certamine funditus abstineat.” Porro ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur, (fidebam namque equo, quem mihi ipse optimum donauerat), nequaquam inpetrare potui.

‘At cum saepius huc atque illuc, spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis reuerterentur; et ipse lasciuo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere coepi. Quod dum agerem, audiui illum post tergum mihi cum gemitu dicentem: “O quam magnum uae facis mihi sic equitando!” Et ego audiens, nihilominus coeptis institi uetitis. Nec mora, dum feruens equus quoddam itineris concauum ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox uelut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi. Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis inueniri poterat; casuque euenit, uel potius diuina prouisione ad puniendam inoboedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque iunctura solueretur;

et ego, ut dixi, simillimus mortuo fierem. Et quia moueri non poteram, tetenderunt ibidem papilionem, in quo iacerem. Erat autem hora diei circiter septima, a qua ad uesperam usque quietus et quasi mortuus permanens, tunc paululum reuiuisco, ferorque domum a sociis, ac tacitus tota nocte perduro. Uomebam autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo conuulsa. At episcopus grauissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu; nec uoluit nocte illa iuxta morem cum clericis suis manere, uerum solus in oratione persistens noctem ducebat peruigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernae pietati supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta super me oratione, uocauit me nomine meo, et quasi de somno graui excitatum interrogauit, si nossem, quis esset, qui loqueretur ad me. At ego aperiens oculos aio: “Etiam; tu es antistes meus amatus.” “Potes,” inquit, “uiuere?” Et ego: “Possum,”

inquam, “per orationes uestras, si uoluerit Dominus.”

‘Qui inponens capiti meo manum, cum uerbis benedictionis, rediit ad orandum; et post pusillum me reuisens, inuenit sedentem, et iam loqui ualentem; coepitque me interrogare, diuino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptizatum absque scrupulo nossem. Cui ego absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia salutari fonte in remissionem peccatorum essem ablutus; et nomen presbyteri, a quo me baptizatum noueram, dixi. At ille: “Si ab hoc,”

inquit, “sacerdote baptizatus es, non es perfecte baptizatus; noui namque eum, et quia cum esset presbyter ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit cathecizandi uel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab huius praesumtione ministerii, quod regulariter inplere nequibat, omnimodis cessare praecepi.” Quibus dictis eadem hora me cathecizare ipse curauit; factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem. Uocauit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii iuncturam conponere atque alligare iussit.

Tantumque mox accepta eius benedictione conualui, ut in crastinum ascendens equum cum ipso iter in alium locum facerem; nec multo post plene curatus uitali etiam unda perfusus sum.’

Mansit autem in episcopatu annis XXXIII, et sic caelestia regna conscendens, sepultus est in porticu sancti Petri in monasterio suo, quod dicitur In silua Derorum, anno ab incarnatione dominica DCCo XXIo. Nam cum prae maiore senectute minus episcopatui administrando sufficeret, ordinato in episcopatum Eboracensis ecclesiae Uilfrido presbytero suo, secessit ad monasterium praefatum, ibique uitam in Deo digna conuersatione conpleuit.


[7] Anno autem regni Aldfridi tertio, Caedualla, rex Occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis strenuissime praeesset, relicto imperio propter Dominum regnumque perpetuum, uenit Romam; hoc sibi gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum apostolorum fonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere uitae caelestis introitum; simul etiam sperans, quia mox baptizatus, carne solutus ad aeterna gaudia iam mundus transiret; quod utrumque, ut mente disposuerat, Domino iuuante conpletum est. Etenim illo perueniens, pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto sabbati paschalis anno ab incarnatione Domini DCLXXXVIIII; et in albis adhuc positus, langore correptus, XIIo. Kalendarum Maiarum die solutus a carne, et beatorum est regno sociatus in caelis. Cui etiam tempore baptismatis papa memoratus Petri nomen inposuerat, ut beatissimo apostolorum principi, ad cuius sacratissimum corpus a finibus terrae pio ductus amore uenerat, etiam nominis ipsius consortio iungeretur; qui in eius quoque ecclesia sepultus est; et iubente pontifice epitaphium in eius monumento scriptum, in quo et memoria deuotionis ipsius fixa per saecula maneret, et legentes quoque uel audientes exemplum facti ad studium religionis accenderet. Scriptum est ergo hoc modo:

Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos, Exuuias, proceres, moenia, castra, lares; Quaeque patrum uirtus, et quae congesserat ipse Caedual armipotens, liquit amore Dei;

Ut Petrum, sedemque Petri rex cerneret hospes, Cuius fonte meras sumeret almus aquas, Splendificumque iubar radianti carperet haustu, Ex quo uiuificus fulgor ubique fluit.

Percipiensque alacer rediuiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum Conuersus conuertit ouans; Petrumque uocari Sergius antistes iussit, ut ipse pater Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans Protinus albatum uexit in arce poli.

Mira fides regis, clementia maxima Christi, Cuius consilium nullus adire potest!

Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni, Per uarias gentes, per freta, perque uias, Urbem Romuleam uidit, templumque uerendum Aspexit Petri mystica dona gerens.

Candidus inter oues Christi sociabilis ibit; Corpore nam tumulum, mente superna tenet.

Conmutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse uides.

Hic depositus est Caedual, qui et Petrus, rex Saxonum, sub die XII Kalendarum Maiarum, indictione II; qui uixit annos plus minus XXX, imperante domno Iustiniano piissimo Augusto, anno eius consulatus IIII, pontificante apostolico uiro domno Sergio papa anno secundo.

Abeunte autem Romam Caedualla, successit in regnum Ini de stirpe regia; qui cum XXXVII annis imperium tenuisset gentis illius, et ipse relicto regno ac iuuenioribus commendato, ad limina beatorum apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus est, cupiens in uicinia sanctorum locorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi mereretur in caelis; quod his temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, uiri ac feminae certatim facere consuerunt.


[8] Anno autem post hunc, quo Caedualla Romae defunctus est, proximo, id est DCXC incarnationis dominicae, Theodorus beatae memoriae archiepiscopus, senex et plenus dierum, id est annorum LXXXVIII, defunctus est; quem se numerum annorum fuisse habiturum ipse iamdudum somni reuelatione edoctus, suis praedicere solebat.

Mansit autem in episcopatu annis XXII, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, in qua omnium episcoporum Doruuernensium sunt corpora deposita; de quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia ‘corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet in generationes et generationes.’ Ut enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum numquam antea potuere, ceperunt.

Cuius personam, uitam, aetatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti ipsius uersibus heroicis XXX et IIII palam ac lucide cunctis illo aduenientibus pandit; quorum primi sunt hi:

Hic sacer in tumba pausat cum corpore pracsul, Quem nunc Theodorum lingua Pelasga uocat.

Princeps pontificum, felix summusque sacerdos Limpida discipulis dogmata disseruit.

Ultimi autem hi:

Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur.

Alma nouae scandens felix consortia uitae, Ciuibus angelicis iunctus in arce poli.

Successit autem Theodoro in episcopatum Berctuald, qui erat abbas in monasterio, quod iuxta ostium aquilonale fluminis Genladae positum, Racuulfe nuncupatur; uir et ipse scientia scripturarum inbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime conparandus; qui electus est quidem in episcopatum anno dominicae incarnationis DCXC secundo, die primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia Uictredo et Suæbhardo; ordinatus autem anno sequente tertio die Kalendarum Iuliarum dominica a Goduine metropolitano episcopo Galliarum; et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium dominica; qui inter multos, quos ordinauit antistites, etiam Gebmundo Hrofensis ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecrauit, uirum Latina, Greca, et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter instructum.

[9] Eo tempore uenerabilis et cum omni honorificentia nominandus famulus Christi et sacerdos Ecgberct, quem in Hibernia insula peregrinam ducere uitam pro adipiscenda in caelis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse; id est inito opere apostolico, uerbum Dei aliquibus earum, quae nondum audierant, gentibus euangelizando committere; quarum in Germania plurimas nouerat esse nationes, a quibus Angli uel Saxones, qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse noscuntur; unde hactenus a uicina gente Brettonum corrupte Garmani nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Danai, Hunni, Antiqui Saxones, Boructuari; sunt alii perplures hisdem in partibus populi paganis adhuc ritibus seruientes, ad quos uenire praefatus Christi miles circumnauigata Brittania disposuit, siquos forte ex illis ereptos Satanae ad Christum transferre ualeret; uel, si hoc fieri non posset, Romam uenire ad uidenda atque adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitauit.

Sed ne aliquid horum perficeret, superna illa oracula simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis, utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatis omnibus, quae nauigantibus esse necessaria uidebantur, uenit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili (cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narrauimus ,referens ei uisionem, quae sibi eadem nocte apparuisset: ‘Cum expletis,’ inquiens, ‘hymnis matutinalibus in lectulo membra posuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus, et nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me, an eum cognoscere possem. Aio: “Etiam; tu es enim Boisil.” At ille: “Ad hoc,” inquit, “ueni, ut responsum Domini Saluatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum uenire. Dic ergo illi, quia non ualet iter, quod proposuit, inplere; Dei enim uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria magis docenda pergat.”’ Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis uenerabile mansit. Qui uidelicet Columba nunc a nonnullis conposito a cella et Columba nomine Columcelli uocatur. Audiens autem uerba uisionis Ecgberct, praecepit fratri, qui retulerat, ne cuiquam haec alteri referret, ne forte inlusoria esset uisio. Ipse autem tacitus rem considerans, ueram esse timebat; nec tamen a praeparando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare uolebat.

At post dies paucos rursum uenit ad eum praefatus frater, dicens, quia et ea nocte sibi post expletos matutinos Boisil per uisum apparuerit, dicens: ‘Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi? At nunc uade et dic illi, quia, uelit nolit, debet ad monasteria Columbae uenire, quia aratra eorum non recte incedunt; oportet autem eum ad rectum haec tramitem reuocare.’ Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret. Ipse uero, tametsi certus est factus de uisione, nihilominus temtauit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui inposuissent, quae tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, facta est nocte quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem inter undas relinqueret; saluata sunt tamen omnia, quae erant Ecgbercti et sociorum eius. Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia ‘propter me est tempestas haec,’ subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est.

At uero unus de sociis eius, uocabulo Uictberct, cum esset et ipse contemtu mundi ac doctrinae scientia insignis, (nam multos annos in Hibernia peregrinus anchoreticam in magna perfectione uitam egerat), ascendit nauem, et Fresiam perueniens, duobus annis continuis genti illi ac regi eius Rathbedo uerbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros inuenit auditores. Tum reuersus ad dilectae locum peregrinationis, solito in silentio uacare Domino coepit; et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex uirtutum exemplis prodesse curabat.


[10] Ut autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus; nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat. Qui cum illo aduenissent, erant autem numero XII, diuertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt; et quia nuper citeriorem Fresiam expulso inde Rathbedo rege ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque imperiali auctoritate iuuans, ne qui praedicantibus quicquam molestiae inferret; multisque eos, qui fidem suscipere uellent, beneficiis adtollens; unde factum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad fidem conuerterent Christi.

Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore pro aeterna patria exulauerant, uenerunt ad prouinciam Antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem praedicando Christo adquirere possent. Erant autem unius ambo, sicut deuotionis, sic etiam uocabuli; nam uterque eorum appellabatur Heuuald; ea tamen distinctione, ut pro diuersa capillorum specie unus Niger Heuuald, alter Albus Heuuald diceretur; quorum uterque pietate religionis inbutus, sed Niger Heuuald magis sacrarum litterarum erat scientia institutus. Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad illum perferre. Non enim habent regem idem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant; peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt satrapae. Suscepit ergo eos uilicus, et promittens se mittere eos ad satrapam, qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit.

Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam. Itaque rapuerunt eos subito, et interemerunt; Album quidem Heuualdum ueloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum cruciatu, et horrenda membrorum omnium discerptione; quos interemtos in Rheno proiecerunt. Quod cum satrapa ille, quem uidere uolebant, audisset, iratus est ualde, quod ad se uenire uolentes peregrini non permitterentur; et mittens occidit uicanos illos omnes, uicumque incendio consumsit. Passi sunt autem praefati sacerdotes et famuli Christi Vo. Nonarum Octobrium die.

Nec martyrio eorum caelestia defuere miracula. Nam cum peremta eorum corpora amni, ut diximus, a paganis essent iniecta, contigit, ut haec contra impetum fluuii decurrentis, per XL fere milia passuum, ad ea usque loca, ubi illorum erant socii, transferrentur. Sed et radius lucis permaximus, atque ad caelum usque altus, omni nocte supra locum fulgebat illum, ubicumque ea peruenisse contingeret, et hoc etiam paganis, qui eos occiderant, intuentibus. Sed et unus ex eis in uisione nocturna apparuit cuidam de sociis suis, cui nomen erat Tilmon, uiro inlustri, et ad saeculum quoque nobili, qui de milite factus fuerat monachus; indicans, quod eo loci corpora eorum posset inuenire, ubi lucem de caelo terris radiasse conspiceret.

Quod ita conpletum est. Inuenta namque eorum corpora iuxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis uel inuentionis eorum congrua illis in locis ueneratione celebratus. Denique gloriosissimus dux Francorum Pippin, ubi haec conperiit, misit, et adducta ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniae ciuitatis iuxta Rhenum. Fertur autem, quia in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.

[11] Primis sane temporibus aduentus eorum in Fresiam, mox ut conperiit Uilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, accelerauit uenire Romam, cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et benedictione desideratum euangelizandi gentibus opus iniret; simul et reliquias beatorum apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in gente, cui praedicaret, destructis idolis ecclesias institueret, haberet in promtu reliquias sanctorum, quas ibi introduceret; quibusque ibidem depositis, consequenter in eorum honorem, quorum essent illae, singula quaeque loca dedicaret. Sed et alia perplura, quae tanti operis negotium quaerebat, uel ibi discere uel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui uoti compos esset effectus, ad praedicandum rediit.

Quo tempore fratres, qui erant in Fresia uerbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero uirum modestum moribus, et mansuetum corde, Suidberctum, qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinauit reuerentissimus Uilfrid episcopus, qui tum forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berctualdo successore eius, qui trans mare ordinandus ierat, ad sedem episcopatus sui reuerso.

Qui uidelicet Suidberct accepto episcopatu, de Brittania regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum secessit, ac multos eorum praedicando ad uiam ueritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi, qui uerbum receperant; ipse antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui interpellante Bliththrydae coniuge sua, dedit ei locum mansionis in insula quadam Hreni, quae lingua eorum uocatur In litore; in qua ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes possident eius, aliquandiu continentissimam gessit uitam, ibique diem clausit ultimum.

Postquam uero per annos aliquot in Fresia, qui aduenerant, docuerunt, misit Pippin fauente omnium consensu uirum uenerabilem Uilbrordum Romam, cuius adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans. ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur. Quod ita, ut petierat, inpletum est, anno ab incarnatione Domini DCXCVI.

Ordinatus est autem in ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis eius, inposito sibi a papa memorato nomine Clementis; ac mox remissus ad sedem episcopatus sui, id est post dies XIIII, ex quo in urbem uenerat.

Donauit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum uerbo Uiltaburg, id est Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica Traiectum uocatur; in quo aedificata ecclesia, reuerentissimus pontifex longe lateque uerbum fidei praedicans, multosque ab errore reuocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque illis in regionibus ipse constituit antistites ex eorum numero fratrum, qui uel secum, uel post se illo ad praedicandum uenerant; ex quibus aliquanti iam dormierunt in Domino. Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest, longa iam uenerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.


[12] His temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem uiuentium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit; e quibus hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui. Erat ergo pater familias in regione Nordanhymbrorum, quae uocatur Incuneningum, religiosam cum domu sua gerens uitam; qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est; sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit; uxor tantum, quae amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit. Quam ille consolatus: ‘Noli,’ inquit, ‘timere, quia iam uere surrexi a morte, qua tenebar, et apud homines sum iterum uiuere permissus; non tamen ea mihi, qua ante consueram, conuersatione, sed multum dissimili ex hoc tempore uiuendum est.’

Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur, peruenit; acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam praeuiderat abbas, intrauit;

et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur.

Narrabat autem hoc modo, quod uiderat: ‘Lucidus,’ inquiens, ‘aspectu et clarus erat indumento, qui me ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut uidebatur mihi, contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus, deuenimus ad uallem multae latitudinis ac profunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile praeferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quae uicissim huc inde uidebantur quasi tempestatis impetu iactari. Cum enim uim feruoris inmensi tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium rigoris infesti; et cum neque ibi quippiam requiei inuenire ualerent, resiliebant rursus urendae in medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici uicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic fortasse esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrari saepius audiui. Respondit cogitationi meae ductor, qui me praecedebat: “Non hoc,”

inquiens, “suspiceris; non enim hic infernus est ille, quem putas.”

‘At cum me hoc spectaculo tam horrendo perterritum paulatim in ulteriora produceret, uidi subito ante nos obscurari incipere loca, et tenebris omnia repleri. Quas cum intraremus, in tantum paulisper condensatae sunt, ut nihil praeter ipsas aspicerem, excepta dumtaxat specie et ueste eius, qui me ducebat. Et cum progrederemur ‘sola sub nocte per umbras,’ ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem. Quo cum perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum et horridae uisionis reliquit. At cum idem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia, quae ascendebant, fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar fauillarum cum fumo ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium uaporibus relaberentur in profunda. Sed et fetor inconparabilis cum eisdem uaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat. Et cum diutius ibi pauidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo uerterem gressum, qui me finis maneret; audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi uulgi indocti captis hostibus insultantis. Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras; e quibus uidelicet hominibus, ut dinoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus, quidam laicus, quaedam femina. Trahentes autem eos maligni spiritus descenderunt in medium baratri illius ardentis;

factumque est, ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et risum daemoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem. Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant; forcipibus quoque igneis, quos tenebant in manibus, minitabantur me conprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant. Qui cum undiqueuersum hostibus et caecitate tenebrarum conclusus, huc illucque oculos circumferrem, si forte alicunde quid auxilii, quo saluarer, adueniret, apparuit retro uia, qua ueneram, quasi fulgor stellae micantis inter tenebras, qui paulatim crescens, et ad me ocius festinans, ubi adpropinquauit, dispersi sunt et aufugerunt omnes, qui me forcipibus rapere quaerebant spiritus infesti.

‘Ille autem, qui adueniens eos fugauit, erat ipse, qui me ante ducebat; qui mox conuersus ad dextrum iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere coepit. Nec mora, exemtum tenebris in auras me serenae lucis eduxit; cumque me in luce aperta duceret, uidi ante nos murum permaximum, cuius neque longitudini hinc uel inde, neque altitudini ullus esse terminus uideretur. Coepi autem mirari, quare ad murum accederemus, cum in eo nullam ianuam, uel fenestram, uel ascensum alicubi conspicerem. Cum ergo peruenissemus ad murum, statim nescio quo ordine fuimus in summitate eius. Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris. Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue solis meridiani radiis uideretur esse praeclarior.

Erantque in hoc campo innumera hominum albatorum conuenticula, sedesque plurimae agminum laetantium. Cumque inter choros felicium incolarum medios me duceret, cogitare coepi, quod hoc fortasse esset regnum caelorum, de quo praedicari saepius audiui. Respondit ille cogitatui meo: “Non,” inquiens, “non hoc est regnum caelorum, quod autumas.”

‘Cumque procedentes transissemus et has beatorum mansiones spirituum, aspicio ante nos multo maiorem luminis gratiam quam prius; in qua etiam uocem cantantium dulcissimam audiui; sed et odoris flagrantia miri tanta de loco effundebatur, ut is, quem antea degustans quasi maximum rebar, iam permodicus mihi odor uideretur; sicut etiam lux illa campi florentis eximia, in conparatione eius, quae nunc apparuit, lucis, tenuissima prorsus uidebatur, et parua. In cuius amoenitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit; nec mora, gressum retorquens ipsa me, qua uenimus, uia reduxit.

‘Cumque reuersi perueniremus ad mansiones illas laetas spirituum candidatorum, dixit mihi: “Scis, quae sint ista omnia, quae uidisti?” Respondi ego: “Non.” Et ait: “Uallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera, quae fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad paenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt; qui tamen, quia confessionem et paenitentiam uel in morte habuerunt, omnes in die iudicii ad regnum caelorum perueniunt.

Multos autem preces uiuentium, et elimosynae, et ieiunia, et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem iudicii liberentur, adiuuant. Porro puteus ille flammiuomus ac putidus, quem uidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit, numquam inde liberabitur in aeuum. Locus uero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc iuuentutem iucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animae eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt; non tamen sunt tantae perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur introduci; qui tamen omnes in die iudicii ad uisionem Christi, et gaudia regni caelestis intrabunt. Nam quicumque in omni uerbo, et opere, et cogitatione perfecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum caeleste perueniunt; ad cuius uicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti. Tu autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum. Namque ego, cum ad tempus abscessissem a te, ad hoc feci, ut, quid de te fieri deberet, agnoscerem.” Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio eorum, quos in illo uidebam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare audebam; sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines uiuere cerno.’

Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire uolebant. Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eundem uirum ingrediens, audiuit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent, quae exutus corpore uideret; per cuius relationem ad nostram quoque agnitionem peruenere, quae de his pauca perstrinximus. Narrabat autem uisiones suas etiam regi Aldfrido, uiro undecumque doctissimo; et tam libenter tamque studiose ab illo auditus est, ut eius rogatu monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime, cum illas in partes deuenisset, accederet. Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.

Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris uacaret.

Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio, dicerent, qui uidebant: ‘Mirum, frater Drycthelme,’ (hoc enim erat uiro nomen), ‘quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales.’ Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii, ac moderatae naturae: ‘Frigidiora ego uidi.’ Et cum dicerent: ‘Mirum, quod tam austeram tenere continentiam uelis.’

Respondebat: ‘Austeriora ego uidi.’ Sicque usque ad diem suae uocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter cotidiana ieiunia domabat, multisque et uerbo et conuersatione saluti fuit.

[13] At contra fuit quidam in prouincia Merciorum, cuius uisiones ac uerba, non autem et conuersatio, plurimis, sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit, uir in laico habitu atque officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet. Uerum ille, frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam ageret commissorum. At ille respondit, non se tunc uelle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus.

Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili uoce: ‘Quid uis modo? quid huc uenisti? non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre.’ At ille: ‘Noli,’ inquit, ‘ita loqui, uide ut sanum sapias.’ ‘Non,’ inquit, ‘insanio, sed pessimam mihi scientiam certus prae oculis habeo.’ ‘Et quid,’ inquit, ‘hoc est?’ ‘Paulo ante,’

inquit, ‘intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum perpulchrum, sed uehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quo omnia, quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et haec erant nimium pauca et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris. Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et praeclaros: “Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster est iste?” Responderunt: “Uerum dicitis: accipite et in cumulum damnationis uestrae ducite.” Quo dicto statim disparuerunt;

surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus uomeres, percusserunt me, unus in capite et alius in pede: qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar.’

Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit. De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae, dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo praeuenti, inpaenitentes perirent. Quod autem codices diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi Iudicis cuncta seruari; et siue per amicos angelos in fine nobis ostendenda, siue per hostes. Quod uero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones; illi perparuum, isti enormem; animaduertendum est, quod in prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen uniuersa praue agendo iuuenis obnubilauit. Qui si e contrario errores pueritiae corrigere in adulescentia, ac bene faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum numero sociari, de quibus ait psalmus: ‘Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.’ Hanc historiam, sicut a uenerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium siue audientium narrandam esse putaui.

[14] Novi autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter uiuentem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur. Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum; erat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati, et ceteris uitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci.

Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum: ‘in quorum uicinia,’ inquit, ‘heu misero mihi locum despicio aeternae perditionis esse praeparatum.’

Audientes haec fratres coeperunt diligenter exhortari, ut uel tunc positus adhuc in corpore, paenitentiam faceret. Respondebat ille desperans: ‘Non est mihi modo tempus uitam mutandi, cum ipse uiderim iudicium meum iam esse conpletum.’

Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat. O quam grandi distantia diuisit Deus inter lucem et tenebras! Beatus protomartyr Stephanus passurus mortem pro ueritate, uidit caelos apertos, uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit. At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius; uidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed uiuentibus, qui haec cognouissent, causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in prouincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit. Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat!


[15] Quo tempore plurima pars Scottorum in Hibernia, et nonnulla etiam de Brettonibus in Brittania, rationabile et ecclesiasticum paschalis obseruantiae tempus Domino donante suscepit. Siquidem Adamnan, presbyter et abbas monachorum, qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente, uenisset ad Aldfridum, regem Anglorum, et aliquandiu in ea prouincia moratus uideret ritus ecclesiae canonicos; sed et a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter admonitus, ne contra uniuersalem ecclesiae morem uel in obseruantia paschali, uel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo positis uiuere praesumeret, mutatus mente est; ita ut ea, quae uiderat et audierat in ecclesiis Anglorum, suae suorumque consuetudini libentissime praeferret. Erat enim uir bonus, et sapiens, et scientia scripturarum nobilissime instructus.

Qui cum domum redisset, curauit suos, qui erant in Hii, quiue eidem erant subditi monasterio, ad eum, quem cognouerat, quemque ipse toto ex corde susceperat, ueritatis callem perducere, nec ualuit.

Nauigauit Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit. Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo. Diuina utique gratia disponente, ut uir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad uitam raperetur aeternam, quam redeunte tempore paschali, grauiorem cum eis, qui eum ad ueritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.

Scripsit idem uir de locis sanctis librum legentibus multis utillimum; cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat;

patriamque nauigio reuertens, ui tempestatis in occidentalia Brittaniae litora delatus est; ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus; adeo ut, quaeque ille se in locis sanctis memoratu digna uidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curauerit. Fecitque opus, ut dixi, multis utile, et maxime illis, qui longius ab eis locis, in quibus patriarchae uel apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quae lectione didicerint, norunt.

Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab ea muneribus donatus patriam remissus est. De cuius scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic historiae inserere commodum fore legentibus reor.


[16] Scriosit ergo de loco dominicae natiuitatis in hunc modum:

— Bethleem ciuitas Dauid in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo; in cuius orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cuius exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus; interior Praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem gestat ecclesiam.

Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurrectionis illius:

— ‘Ingressis a septentrionali parte urbem Hierosolymam, primum de locis sanctis pro condicione platearum diuertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium appellatur. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum uero locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali. Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus IIII ad Uulturnum, et IIII ad Eurum spectant. Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est; quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit. Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est. Summum uero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. In huius ergo monumenti Aquilonali parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum, longitudinis VII pedum, trium mensura palmarum pauimento altius eminet; introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII intra sepulchrum, VIII supra in margine dextro. Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; cuius pars minor quadratum altare ante ostium nihilominus eiusdem monumenti stat;

maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus exstat. Color autem eiusdsm monumenti et sepulchri albo et rubicundo permixtus uidetur.


[17] De loco quoque ascensionis dominicae praefatus auctor hoc modo refert:— Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat; exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit;

altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.

De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita scribit:— Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur. Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem; in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est.

Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit. Plura uoluminis illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine, uel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.


[18] Anno dominicae incarnationis DCCV Aldfrid, rex Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo necdum inpleto;

cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnauit annis XI. Huius regni principio antistes Occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam. Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.

Quo defuncto, episcopatus prouinciae illius in duas parrochias diuisus est. Una data Daniheli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis IIII strenuissime praefuit; ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia scripturarum sufficienter instructi.

Denique Aldhelm, cum adhuc esset presbyter et abbas monasterii, quod ‘Maildufi urbem’ nuncupant, scripsit, iubente synodo suae gentis, librum egregium aduersus errorem Brettonum, quo uel pascha non suo tempore celebrant, uel alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum, qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Brettones, ad catholicam dominici paschae celebrationem huius lectione perduxit. Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote uir undecumque doctissimus; nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie superest; uir et ipse in scripturis sanctis multum eruditus.

Quibus episcopatum administrantibus statutum est synodali decreto, ut prouincia Australium Saxonum, quae eatenus ad ciuitatis Uentanae, cui tunc Danihel praeerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem, ac proprium haberet episcopum; consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi, quod dicitur Selaseu; quo defuncto, Eolla suscepit officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessauit.


[19] Anno autem imperii Osredi IIIIo, Coinred, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit. Nam uenit Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachusfactus, ad limina apostolorum, in precibus, ieiuniis, et elimosynis usque ad diem permansit ultimum;

succedente in regnum Ceolredo filio Aedilredi, qui ante ipsum Coinredum idem regnum tenebat. Uenit autem cum illo et filius Sigheri regis Orientalium Saxonum, cuius supra meminimus, uocabulo Offa, iuuenis amantissimae aetatis et uenustatis, totaeque suae genti ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus. Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam. Et ipse ergo, ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, adtonsus, et in monachico uitam habitu conplens, ad uisionem beatorum apostolorum in caelis diu desideratam peruenit.

Eodem sane anno, quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Uilfrid post XL et V annos accepti episcopatus diem clausit extremum in prouincia, quae uocatur Inundalum; corpusque eius loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et iuxta honorem tanto pontifici congruum in ecclesia beati apostoli Petri sepultum. De cuius statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribus quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum aetatis contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit. Quod ubi patrisuo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit.

Uenit ergo ad insulam Lindisfarnensem, ibique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea, quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere. Et quia acris erat ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices; necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae, non mediocriter insignitus; propter quod et a senioribus et coaetaneis suis iusto colebatur affectu. In quo uidelicet monasterio cum aliquot annos Deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime perfectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo uenire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici siue monasteriales seruarentur, uidere. Quod cum fratribus referret, laudauerunt eius propositum, eumque id, quod mente disposuerat, perficere suadebant. At ille confestim ueniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei, eiusque consilio ac suffragiis praefato fuerat monasterio sociatus, indicauit ei desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina uisitandi; quae delectata bono adulescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem Erconberctum, qui erat filius auunculi sui, postulans, ut eum honorifice Romam transmitteret. Quo tempore ibi gradum archiepiscopatus Honorius, unus ex discipulis beati papae Gregorii, uir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus seruabat. Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire;

cuius supra meminimus.

Huius ergo comitatui rex sociauit Uilfridum, utque illum secum Romam perduceret, iussit. Qui cum Lugdunum peruenissent, Uilfrid a Dalfino ciuitatis episcopo ibi retentus est, Benedictus coeptum iter nauiter Romam usque conpleuit. Delectabatur enim antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti uultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis. Unde et omnia, quae necesse habebat, habundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum erant, donabat; et insuper offerebat, ut, si uellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret, ac filiam fratris sui uirginem illi coniugem daret, eumque ipse loco adoptiui semper haberet. At ille gratias agens pietati, quam erga eum, cum esset peregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se magis alterius conuersationis habere, atque ideo, patria relicta, Romam iter agere coepisse.

Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato duce itineris, et cunctis simul, quae necessitas poscebat itineris, largiter subministratis; obsecrans sedulo, ut, cum patriam reuerteretur, per se iter facere meminisset. Ueniens uero Romam, et orationibus ac meditationi rerum ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana mancipatus instantia, peruenit ad amicitiam uiri sanctissimi ac doctissimi, Bonifatii uidelicet archidiaconi, qui etiam consiliarius erat apostolici papae; cuius magisterio IIII euangeliorum libros ex ordine didicit, computum paschae rationabilem, et alia multa, quae in patria nequiuerat, ecclesiasticis disciplinis accommoda, eodem magistro tradente percepit; et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset. Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum reseruatus. Namque Baldhild regina missis militibus episcopum iussit interfici; quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere. Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice.

At ille Brittaniam ueniens, coniunctus est amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas ecclesiae regulas sequi semper, et amare didicerat. Unde et ille, quia catholicum eum esse conperiit, mox donauit terram X familiarum in loco, qui dicitur Stanford, et non multo post monasterium XXX familiarum in loco, qui uocatur Inhrypum;

quem uidelicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scottos sequebantur. Uerum quia illi postmodum optione data maluerunt loco cedere, quam pascha catholicum, ceterosque ritus canonicos iuxta Romanae et apostolicae ecclesiae consuetudinem recipere, dedit hoc illi, quem melioribus inbutum disciplinis ac moribus uidit.

Quo in tempore, ad iussionem praefati regis presbyter ordinatus est in eodem monasterio ab Agilbercto episcopo Geuissorum, cuius supra meminimus, desiderante rege, ut uir tantae eruditionis ac religionis sibi specialiter indiuiduo comitatu sacerdos esset, ac doctor. Quem non multo post, detecta et eliminata, ut et supra docuimus, Scottorum secta, Galliam mittens, cum consilio atque consensu patris sui Osuiu, episcopum sibi rogauit ordinari, cum esset annorum circiter XXX, eodem Agilbercto tunc episcopatum agente Parisiacae ciuitatis; cum quo et alii XI episcopi ad dedicationem antistitis conuenientes, multum honorifice ministerium impleuerunt. Quo adhuc in transmarinis partibus demorante, consecratus est in episcopatum Eboraci, iubente rege Osuio, Ceadda uir sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis ecclesiam sublimiter regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Lastingai, curam secessit, accipiente Uilfrido episcopatum totius Nordanhymbrorum prouinciae.

Qui deinde regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu, et alii pro illo consecrati antistites, quorum supra meminimus; Romamque iturus, et coram apostolico papa causam dicturus, ubi nauem conscendit, flante Fauonio pulsus est Fresiam, et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis Christum, et multa eorum milia uerbo ueritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit; et quod postmodum Uilbrord, reuerentissimus Christi pontifex, in magna deuotione conpleuit, ipse primus ibi opus euangelicum coepit. Ibi ergo hiemem cum noua Dei plebe feliciter exigens, sic Romam ueniendi iter repetiit; et ubi causa eius uentilata est, praesente Agathone papa et pluribus episcopis, uniuersorum iudicio absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu esse dignus inuentus est.

Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romae CXXV episcoporum, aduersus eos, qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem dogmatizabant, uocari iussit et Uilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat. Cumque catholicus fide cum suis esset inuentus, placuit hoc inter cetera eiusdem synodi gestis inseri, scriptumque est hoc modo: ‘Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis CXXV coepiscopis in synodo in iudicii sede constitutus, et pro omni aquilonali parte Brittaniae et Hiberniae, insulis [que ] quae ab Anglorum, et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur, ueram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua corroborauit.’

Post haec reuersus Brittaniam prouinciam Australium Saxonum ab idolatriae ritibus ad Christi fidem conuertit. Uectae quoque insulae uerbi ministros destinauit; et secundo anno Aldfridi, qui post Ecgfridum regnauit, sedem suam et episcopatum ipso rege inuitante recepit. Sed post V annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est; ueniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico papa Iohanne, omnium iudicio probatum est accusatores eius non nulla in parte falsas contra eum machinasse calumnias; scriptumque a praefato papa regibus Anglorum Aedilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum suum, eo quod iniuste fuerit condemnatus, facerent recipi.

Iuuit autem causam absolutionis eius lectio synodi beatae memoriae papae Agathonis, quae quondam ipso praesente in urbe atque in eodem concilio inter episcopos residente, ut praediximus, acta est. Cum ergo causa exigente synodus eadem coram nobilibus et frequentia populi, iubente apostolico papa, diebus aliquot legeretur, uentum est ad locum, ubi scriptum erat: ‘Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus,’ et cetera, quae supra posuimus. Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes; et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille Uilfridus episcopus. Tum Bonifatius consiliarius apostolici papae, et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papae ibi uiderant dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede iudicandus aduenerit: ‘qui iamdudum,’ inquiunt, ‘aeque accusatus huc adueniens, mox audita ac diiudicata causa et controuersia utriusque partis, a beatae memoriae papa Agathone probatus est contra fas a suo episcopatu repulsus; et tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio, quod congregarat, episcoporum, quasi uirum incorruptae fidei, et animi probi residere praeciperet.’ Quibus auditis dicebant omnes una cum ipso pontifice, uirum tantae auctoritatis, qui per XL prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum absolutum patriam cum honore reuerti.

Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato. Sic delatus in Maeldum ciuitatem Galliae IIII diebus ac noctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiueret, demonstrans.

Cumque ita sine cibo et potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret, quinta demum inlucescente die, quasi de graui experrectus somno, exsurgens resedit; apertisque oculis uidit circa se choros psallentium simul et flentium fratrum; ac modicum suspirans interrogauit, ubi esset Acca presbyter; qui statim uocatus intrauit, et uidens eum melius habentem, ac loqui iam ualentem, flexis genibus gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus.

Et cum parum consedissent, ac de supernis iudiciis trepidi aliqua confabulari coepissent, iussit pontifex ceteros ad horam egredi, et ad Accan presbyterum ita loqui exorsus est:

‘Uisio mihi modo tremenda apparuit, quam te audire ac silentio tegere uolo, donec sciam, quid de me fieri uelit Deus. Adstitit enim mihi quidam candido praeclarus habitu, dicens se Michahelem esse archangelum: “et ob hoc,” inquit, “missus sum, ut te a morte reuocem; donauit enim tibi Dominus uitam per orationes ac lacrimas discipulorum ac fratrum tuorum, et per intercessionem beatae suae genetricis semperque uirginis Mariae. Quapropter dico tibi, quia modo quidem ab infirmitate hac sanaberis; sed paratus esto, quia post quadriennium reuertens uisitabo te; patriam uero perueniens, maximam possessionum tuarum, quae tibi ablatae sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla uitam terminabis”.’ Conualuit igitur episcopus, cunctis gaudentibus, ac Deo gratias agentibus, coeptoque itinere Brittaniam uenit.

Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa aduexerat, Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime fauerunt; qui uidelicet Aedilred accitum ad se Coinredum, quem pro se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit, et inpetrauit. Sed Aldfrid Nordanhymbrorum rex eum suscipere contemsit, nec longo tempore superfuit; unde factum est, ut, regnante Osredo filio eius, mox synodo facta iuxta fluuium Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis fauentibus in praesulatum sit suae receptus ecclesiae. Sicque IIII annis, id est usque ad diem obitus sui, uitam duxit in pace.

Defunctus est autem in monasterio suo, quod habebat in prouincia Undalum sub regimine Cudualdi abbatis; et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est in ecclesia beati apostoli Petri iuxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus; et hoc de illo supra epitaphium scriptum:

Uilfridus hic magnus requiescit corpore praesul, Hanc Domino qui aulam ductus pietatis amore Fecit, et eximio sacrauit nomine Petri, Cui claues caeli Christus dedit arbiter orbis;

Atque auro ac Tyrio deuotus uestiit ostro. Quin etiam sublime crucis, radiante metallo, Hic posuit tropaeum, nec non et quattuor auro Scribi euangelii praecepit in ordine libros;

Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro;

Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus Catholici ad iustum correxit dogma canonis, Quem statuere patres, dubioque errore remoto, Certa suae genti ostendit moderamina ritus;

Inque locis istis monachorum examina crebra Colligit, ac monitis cauit, quae regula patrum Sedulus instituit; multisque domique forisque Iactatus nimium per tempora longa periclis, Quindecies ternos postquam egit episcopus annos, Transiit, et gaudens caelestia regna petiuit.

Dona, Iesu, ut grex pastoris calle sequatur.


[20] Anno post obitum praefati patris proximo, id est quinto Osredi regis, reuerentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in uerbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei genetricis sepultus; qui est annus XLmus primus, ex quo a Uitaliano papa directus est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam uenit, XXXIX. Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.

Suscepit uero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis ecclesiae Acca presbyter eius, uir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliauit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit. Cantatorem quoque egregium, uocabulo Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fueral cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos XII tenuit; quatinus et, quae illi non nouerant, carmina ecclesiastica doceret; et ea, quae quondam cognita longo usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum renouarentur in statum. Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis solertissimus exstiterat; et usquedum praemia piae deuotionis accipiat, existere non desistit; utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius expleuit aetatem; cum quo etiam Romam ueniens multa illic, quae in patria nequiuerat, ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.

[21] Eo tempore Naiton rex Pictorum, qui septentrionales Brittaniae plagas inhabitant, admonitus ecclesiasticarum frequenti meditatione scripturarum, abrenuntiauit errori, quo eatenus in obseruatione paschae cum sua gente tenebatur, et se suosque omnes ad catholicum dominicae resurrectionis tempus celebrandum perduxit. Quod ut facilius et maiore auctoritate perficeret, quaesiuit auxilium de gente Anglorum, quos iamdudum ad exemplum sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae suam religionem instituisse cognouit. Siquidem misit legatarios ad uirum uenerabilem Ceolfridum, abbatem monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad ostium Uiuri amnis, et iuxta amnem Tinam, in loco, qui uocatur Ingyruum, cui ipse post Benedictum, de quo supra diximus, gloriosissime praefuit; postulans, ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui pascha non suo tempore obseruare praesumerent; simul et de tonsurae modo uel ratione, qua clericos insigniri deceret; excepto, quod etiam ipse in his non parua ex parte esset inbutus. Sed et architectos sibi mitti petiit, qui iuxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc in honorem beati apostolorum principis dedicandam; se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquella et natione segregati hunc ediscere potuissent. Cuius religiosis uotis ac precibus fauens reuerentissimus abba Ceolfrid misit architectos, quos petebatur, misit illi et litteras scriptas in hunc modum:

‘Domino excellentissimo et gloriosissimo regi Naitano, Ceolfrid abbas in Domino salutem.

‘Catholicam sancti paschae obseruantiam, quam a nobis, rex Deo deuote, religioso studio quaesisti, promtissime ac libentissime tuo desiderio, iuxta quod ab apostolica sede didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque caelitus sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini discendae, docendae, custodiendae ueritati operam inpendunt. Nam et uere omnino dixit quidam saecularium scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si uel reges philosopharentur, uel regnarent philosophi. Quod si de philosophia huius mundi uere intellegere, de statu huius mundi merito diligere potuit homo huius mundi; quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?

‘Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari; e quibus duae in lege Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est. Praecepit enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia eiusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad XXIam, fieri deberet; additum est per institutionem apostolicam ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus.

Quam uidelicet regulam triformem quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione festi paschalis errabit. Uerum si de his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha facere iubetur, quia: “dixerit Dominus ad Mosen et Aaron: Mensis iste uobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domus suas.” Et paulo post: “Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem mensis huius; immolabitque eum uniuersa multitudo filiorum Israel ad uesperam.”

Quibus uerbis manifestissime constat, quod ita in obseruatione paschali mentio fit diei XIIIIae, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha fieri praecipiatur; sed adueniente tandem uespera diei XIIIIae, id est XVa luna, quae initium tertiae septimanae faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari iubeatur; et quod ipsa sit nox XVie lunae, in qua percussis Aegyptiis Israel est a longa seruitute redemtus. “VII,” inquit, “diebus azyma comedetis.” Quibus item uerbis tota tertia septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere. Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa usque ad XXam esse computandas, continuo subiecit: “In die primo non erit fermentum in domibus uestris. Quicumque comederit fermentum, peribit anima illa de Israel, a die primo usque ad diem septimum,” et cetera, usquedum ait: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti.”

‘Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat autem, quia non XIIIIa die, in cuius uespera agnus est immolatus, et quae proprie pascha siue phase dicitur; sed XVa sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum apertissime scribitur: “Profecti igitur de Ramesse XVa die mensis primi, altera die phase, filii Israel in manu excelsa.” VII ergo dies azymorum, in quarum prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio, ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a XVa die mensis primi usque ad XXIam eiusdem mensis diem conpletam computari oportet. Porro dies XIIIIa extra hunc numerum separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent; ubi cum dictum esset: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti;” protinus adiunctum est: “Et custodietis diem istum in generationes uestras ritu perpetuo. Primo mense, XIIIIa die mensis comedetis azyma usque ad diem XXIam eiusdem mensis ad uesperam. VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.” Quis enim non uideat, a XIIIIa usque ad XXIam non VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa adnumeretur?

Sin autem, ut diligentius explorata scripturae ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto, quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat; unde uera esse probatur nostra definitio, qua tempus paschale primo mense anni et tertia eius ebdomada celebrandum esse diximus. Ueraciter enim tertia agitur ebdomada, quod a uespera XIIIIae diei incipit, et in uespera XXIae conpletur.

‘Postquam uero pascha nostrum immolatus est Christus, diemque nobis dominicam, quae apud antiquos una uel prima sabbati siue sabbatorum uocatur, gaudio suae resurrectionis fecit esse sollemnem; ita hanc apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse decerneret. Quin potius statuit, ut expectaretur iuxta praeceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur XIIIIa dies illius, expectaretur uespera eiusdem. Et cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domus suas, et immolaret eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui abstulit peccata mundi; et praecedente congrua lectionum orationum, caerimoniarum paschalium sollemnitate, offerrent haec Domino in spem futurae suae redemtionis. Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem agni Israelitica plebs erepta est; ipsa, in qua per resurrectionem Christi liberatus est a morte aeterna populus omnis Dei. Mane autem inlucescente die dominica, primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario piae reuelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima dies azymorum, de qua multum distincte in Leuitico scriptum est: “Mense primo, XIIIIa die mensis ad uesperam phase Domini est, et XVa die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est. VII diebus azyma comedetis. Dies primus erit celeberrimus, sanctusque.”

‘Si ergo fieri posset, ut semper in diem XVum primi mensis, id est in lunam XVam dominica dies incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo, quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque fide, pascha celebrare possemus. Quia uero dies septimanae non aequali cum luna tramite procurrit, decreuit apostolica traditio, quac per beatum Petrum Romae praedicata, per Marcum euangelistam et interpretem ipsius Alexandriae confirmata est, ut adueniente primo mense, adueniente in eo uespera diei XIIIIae, expectetur etiam dies dominica, a XVa usque ad XXIam diem eiusdem mensis. In quacumque enim harum inuenta fuerit, merito in ea pascha celebrabitur; quia nimirum haec ad numerum pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari iubetur. Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramuis partem declinet; sed uel totam eam, id est omnes VII legalium azymorum dies, uel certe aliquos de illis teneat. Nam etsi saltim unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem tam excellenter scriptura commendat: “Dies autem,” inquiens, “septimus erit celebrior et sanctior, nullumque seruile opus fiet in eo”; nullus arguere nos poterit, quod non recte dominicum paschae diem, quem de euangelio suscepimus, in ipsa, quam lex statuit, tertia primi mensis ebdomada celebremus.’

‘Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel transcendere praesumunt.

Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum. Cum enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inueniunt. Et cum XXIa die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat; sicque diem paschae ordine peruerso, et aliquando in secunda ebdomada totam conpleant, et numquam in ebdomadae tertiae die septima ponant; rursumque, qui a XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt, et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem submergendi decidunt. Nam cum a luna XVIa primi mensis oriente, id est a uespera diei XVae pascha incipiendum doceant; nimirum constat, quia XIIIIam diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt; ita ut XVae, in qua populus Dei ab Aegyptia seruitute redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam tangant.

‘Idemque poenam erroris sui in semet ipsos recipientcs, cum in XXIIa die mensis paschae diem statuunt dominicum, legitimos utique terminos paschae aperta transgressione uiolant, utpote qui ab illius diei uespera pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decreuit, illam in pascha diem adsignent primam, cuius in lege mentio nulla usquam repperitur, id est quartae primam septimanae. Qui utrique non solum in definitione et computo lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnumquam inuentione falluntur.

Quae disputatio maior est, quam epistula hac uel ualeat conprehendi, uel debeat. Tantum hoc dicam, quod per aequinoctium uernale semper inerrabiliter possit inueniri, qui mensis iuxta computum lunae primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium autem iuxta sententiam omnium Orientalium et maxime Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi palmam tenent, XII Kalendarum Aprilium die prouenire consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus. Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, XIIIIa uidelicet uel XVa existens, haec ad praecedentis anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando habilis non est. Quae uero post aequinoctium, uel in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies aduenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod “fecit Deus duo magna luminaria; luminare maius, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti”; uel, sicut alia dicit editio, “luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis.” Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, aequinoctium uernale suo praefixit exortu; deinde luna, sole ad uesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est orientis; ita omnibus annis idem primus lunae mensis eodem necesse est ordine seruari, ut non ante aequinoctium, sed uel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum est, uel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam; et ideo festis paschalibus inhabilem memorata ratio probat.

‘Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis nouorum dictus est, pascha faccre iubemur; quia renouato ad amorem caelestium spiritu mentis nostrae, sacramenta dominicae resurrectionis et ereptionis nostrae celebrare debemus, tertia eiusdem mensis septimana facere praecipimur; quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore saeculi cum gratia uenit ipse, qui pascha nostrum immolaretur Christus; quia tertia post immolationem suae passionis die resurgens a mortuis, hanc dominicam uocari, et in ea nos annuatim paschalia eiusdem resurrectionis uoluit festa celebrare; quia nos quoque ita solum ueraciter eius sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem pascha, id est transitum, de hoc mundo ad Patrem, cum illo facere curamus. Post aequinoctium ueris plenilunium mensis praecipimur obseruare paschalis; ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet; quia primo quidem sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas, id est Dominus Iesus, per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras superauit; ac sic ascendens in caelos, misso desuper Spiritu, ecclesiam suam, quae saepe lunae uocabulo designatur, internae gratiae luce repleuit. Quem uidelicet ordinem nostrae salutis propheta contemplatus aiebat: “Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo.”

‘Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat; concordat autem eis, qui sine praeueniente gratia Christi se saluari posse confidunt; qui etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo numquam uicisset, perfectam se habere posse iustitiam dogmatizare praesumunt. Itaque post aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus, expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est, deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus.

‘Hic autem, quem uobis sequendum monstramus, computus paschae decennouenali circulo continetur; qui dudum quidem, hoc est ipsis apostolorum temporibus, iam seruari in ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti, ut supra iam diximus. Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus est; ut quod eatenus per Alexandriae pontificem singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, iam deinde congesta in ordinem serie lunae XIIIIae facillime posset ab omnibus sciri Cuius computum paschalis Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum tempus Theodosio imperatori conposuit. Item successor eius Cy rillus seriem XC et V annorum in quinque decennouenalibus circulis conprehendit; post quem Dionysius Exiguus totidem alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra usque tempora pertingebant.

Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos; quibus expletis, omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt. Ideo autem circulos eosdem temporum instantium uobis mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis paschalis instrui quaerentes, ipsos uobis circulos paschae catholicos abundare probastis.

‘Uerum his de pascha succincte, ut petisti, strictimque commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter uobis litteras fieri uoluisti, hortor, ut ecclesiasticam et Christianae fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat. At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque uir Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum sibi gratia concordabat.

‘Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurae discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum sincera est; maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controuersia; inter omnes tamen, quas uel in ecclesia, uel in uniuerso hominum genere repperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praeualebunt aduersus eam; et tibi dabo claues regni caelorum”; nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habebat ille, cui gratiam Spiritus Sancti conparare uolenti dicit idem Petrus: “Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri; non est tibi pars neque sors in sermone hoc.” Neque uero ob id tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita adtonsus est;

sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus. Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus; crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere; ita etiam oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre; ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant; ut coronam uitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera contemnere designent.

Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu? Quae in frontis quidem superficie coronae uidetur speciem praeferre; sed ubi ad ceruicem considerando perueneris, decurtatam eam, quam te uidere putabas, inuenies coronam; ut merito talem simoniacis et non Christianis habitum conuenire cognoscas; qui in praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria coronae; sed in ea, quae hanc sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed aeterna insuper sunt poena damnati.

‘Neque uero me haec ita prosecutum aestimes, quasi eos, qui hanc tonsuram habent, condemnandos iudicem, si fide et operibus unitati catholicae fauerint; immo confidenter profiteor plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium uidere uoluisset, miramque in moribus ac uerbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter alia conloquens: “Obsecro, sancte frater, qui ad coronam te uitae, quae terminum nesciat, tendere credis, quid contrario tuae fidei habitu terminatam in capite coronae imaginem portas? et si beati Petri consortium quaeris, cur eius, quem ille anathematizauit, tonsurae imaginem imitaris? et non potius eius, cum quo in aeternum beatus uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras?” Respondit ille: “Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac respuo; beatissimi autem apostolorum principis, quantum mea paruitas sufficit, uestigia sequi desidero.”

At ego: “Credo,” inquam, “uere, quod ita sit; sed tamen indicio fit, quod ea, quae apostoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si quae eius esse nostis, etiam in facie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime diiudicare reor, quod aptius multo sit, eius, quem corde toto abominaris, cuiusque horrendam faciem uidere refugis, habitum uultus a tuo uultu Deo iam dicato separare; et econtra eius, quem apud Deum habere patronum quaeris, sicut facta uel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus te imitari condeceat.”

‘Haec tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probauit, cum reuersus ad Scottiam, multas postea gentis eiusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam sua praedicatione correxit; tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris iure praeerat, necdum ad uiam statuti melioris reducere ualebat. Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset.

‘Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant, una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum praefecit, in omnibus seruare contendas. Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum. Gratia te Regis aeterni longiori tempore regnantem ad nostram omnium pacem custodiat incolumem, dilectissime in Christo fili.’

Haec epistula cum praesente rege Naitono multisque uiris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his, qui intellegere poterant, in linguam eius propriam interpretata, multum de eius exhortatione gauisus esse perhibetur; ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere. ‘Et quidem et antea noui,’ inquit, ‘quia haec erat uera paschae celebratio, sed in tantum modo rationem huius temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis uidear de his antea intellexisse. Unde palam profiteor uobisque, qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc obseruare tempus paschae cum uniuersa mea gente perpetuo uolo; hanc accipere debere tonsuram, quam plenam esse rationis audimus, omnes, qui in meo regno sunt, clericos decerno.’ Nec mora, quae dixerat, regia auctoritate perfecit. Statim namque iussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis. Adtondebantur omnes in coronam ministri altaris ac monachi; et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.


[22] Nec multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant, monachi Scotticae nationis cum his, quae sibi erant subdita, monasteriis ad ritum paschae ac tonsurae canonicum Domino procurante perducti sunt. Siquidem anno ab incarnatione Domini DCCXVI, quo Osredo occiso Coenred gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum uenisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus pater ac sacerdos, Ecgberct, cuius superius memoriam saepius fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio susceptus est. Qui quoniam et doctor suauissimus, et eorum, quae agenda docebat, erat exsecutor deuotissimus, libenter auditus ab uniuersis, inmutauit piis ac sedulis exhortationibus inueteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod aemulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam; catholicoque illos atque apostolico more celebrationem, ut diximus, praecipuae sollemnitatis sub figura coronae perpetis agere perdocuit. Quod mira diuinae constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa, quam nouerat scientiam diuinae cognitionis libenter ac sine inuidia populis Anglorum communicare curauit; ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis, quae minus habuerat, ad perfectam uiuendi normam perueniret. Sicut econtra Brettones, qui nolebant Anglis eam, quam habebant, fidei Christianae notitiam pandere, credentibus iam populis Anglorum, et in regula fidei catholicae per omnia instructis, ipsi adhuc inueterati et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona praetendunt, et sollemnia Christi sine ecclesiae Christi societate uenerantur.

Susceperunt autem Hiienses monachi docente Ecgbercto ritus uiuendi catholicos sub abbate Duunchado, post annos circiter LXXX, ex quo ad praedicationem gentis Anglorum Aidanum miserant antistitem. Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat; annoque dominicae incarnationis DCCXXVIIII, quo pascha dominicum octauo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migrauit ad Dominum, ac gaudium summae festiuitatis, quod cum fratribus, quos ad unitatis gratiam conuerterat, inchoauit, cum Domino et apostolis, ceterisque caeli ciuibus conpleuit, immo id ipsum celebrare sine fine non desinit. Mira autem diuinae dispensatio prouisionis erat, quod uenerabilis uir non solum in pascha transiuit de hoc mundo ad Patrem; uerum etiam cum eo die pascha celebraretur, quo numquam prius in eis locis celebrari solebat. Gaudebant ergo fratres de agnitione certa et catholica temporis paschalis; laetabantur de patrocinio pergentis ad Dominum patris, per quem fuerant correcti;

gratulabatur ille, quod eatenus in carne seruatus est, donec illum in pascha diem suos auditores, quem semper antea uitabant, suscipere ac secum agere uideret. Sicque certus de illorum correctione reuerentissimus pater exsultauit, ut uideret diem Domini; uidit et gauisus est.


[23] Anno dominicae incarnationis DCCXXV, qui erat annus septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui Coenredo successerat, Uictred filius Ecgberecti, rex Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; et regni, quod per XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum, reliquit heredes.

Anno post quem proximo Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est, uir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum Theodori archiepiscopi, et abbatis Hadriani; unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquellam haberet. Sepultus uero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulchri fecerat. Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante, suscepit.

Anno dominicae incarnationis DCCXXVIIII apparuerunt cometae duae circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes. Una quippe solem praecedebat, mane orientem; altera uespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae;

uel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus inminere signarent. Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem; apparebantque mense Ianuario, et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore grauissima Sarracenorum lues Gallias misera caede uastabat, et ipsi non multo post in eadem prouincia dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo anno sanctus uir Domini Ecgberct, ut supra commemorauimus, ipso die paschae migrauit ad Dominum; et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula, necdum sciri ualeat.

Anno dominicae incarnationis DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus longa consumtus aetate defunctus est die Iduum Ianuariarum; qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIIII; pro quo anno eodem factus est archiepiscopus, uocabulo Tatuini, de prouincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod uocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Iunii mensis, dominica;

uir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.

Itaque in praesenti ecclesiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi praesunt. Porro prouinciae Orientalium Saxonum Inguald episcopus; prouinciae Orientalium Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; prouinciae Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri episcopi; prouinciae Merciorum Alduini episcopus; et eis populis, qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem habitant, Ualchstod episcopus; prouinciae Huicciorum Uilfrid episcopus; prouinciae Lindisfarorum Cyniberct episcopus praeest. Episcopatus Uectae insulae ad Danihelem pertinet episcopum Uentae ciuitatis. Prouincia Australium Saxonum iam aliquot annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit. Et hae omnes prouinciae ceteraeque australes ad confinium usque Hymbrae fluminis cum suis quaeque regibus Merciorum regi Aedilbaldo subiectae sunt.

At uero prouinciae Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf praeest, IIII nunc episcopi praesulatum tenent; Uilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum habet antistitem.

Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent; tamen et diuina sibi et humana prorsus resistente uirtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum; quippe qui quamuis ex parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati.

Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas uidebit.

Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae, anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis anno DCCXXXI; in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis eius.

[24] Uerum ea, quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conseruandam breuiter recapitulari placuit.

Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo Gaius Iulius Caesar primus Romanorum Brittanias bello pulsauit, et uicit, nec tamen ibi regnum potuit obtinere.

Anno ab incarnatione Domini XLVI, Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque insulas Romano adiecit imperio.

Anno incarnationis dominicae CLXVII, Eleuther Romae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit, cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et inpetrauit.

Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII, Seuerus imperator factus XVII annis regnauit, qui Brittaniam uallo a mari usque ad mare praecinxit.

Anno CCCLXXXI, Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit.

Anno CCCCVIIII, Roma a Gothis fracta, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt.

Anno CCCCXXX, Palladius ad Scottos in Christum credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus.

Anno CCCCXLVIIII, Marcianus cum Ualentiniano imperium suscipiens, VII annis tenuit, quorum tempore Angli a Brettonibus accersiti Brittaniam adierunt.

Anno DXXXVIII, eclypsis solis facta est XIIII. Kalendas Martias, ab hora prima usque ad tertiam.

Anno DXL, eclypsis solis facta XII. Kalendas Iulias, et apparuerunt stellae pene hora dimidia ab hora diei tertia.

Anno DXLVII, Ida regnare coepit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII annis in regno permansit.

Anno DLXV, Columba presbyter de Scottia uenit Brittaniam, ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit.

Anno DXCVI, Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui uerbum Dei genti Anglorum euangelizarent.

Anno DXCVII, uenere Brittaniam praefati doctores, qui fuit annus plus minus CL aduentus Anglorum in Brittaniam.

Anno DCI, misit papa Gregorius pallium Brittaniam Augustino iam facto episcopo, et plures uerbi ministros, in quibus et Paulinum.

Anno DCIII, pugnatum ad Degsastana.

Anno DCIIII, Orientales Saxones fidem Christi percipiunt sub rege Sabercto antistite Mellito.

Anno DCV, Gregorius obiit.

Anno DCXVI, Aedilberct rex Cantuariorum defunctus est.

Anno DCXXV, Paulinus a Iusto archiepiscopo ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes.

Anno DCXXVI, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata cum XII in sabbato pentecostes.

Anno DCXXVII, Eduini rex baptizatus cum sua gente in pascha.

Anno DCXXXIII, Eduine rege peremto, Paulinus Cantiam rediit.

Anno DCXL, Eadbald rex Cantuariorum obiit.

Anno DCXLII, Osuald rex occisus.

Anno DCXLIIII, Paulinus, quondam Eboraci, sed tunc Hrofensis antistes ciuitatis, migrauit ad Dominum.

Anno DCLI, Osuini rex occisus, et Aidan episcopus defunctus est.

Anno DCLIII, Middilangli sub principe Peada fidei mysteriis sunt inbuti.

Anno DCLV, Penda periit, et Mercii sunt facti Christiani.

Anno DCLXIIII, eclypsis facta; Earconberct rex Cantuariorum defunctus, et Colman cum Scottis ad suos reuersus est; et pestilentia uenit; et Ceadda ac Uilfrid Nordanhymbrorum ordinantur episcopi.

Anno DCLXVIII, Theodorus ordinatur episcopus.

Anno DCLXX, Osuiu rex Nordanhymbrorum obiit.

Anno DCLXXIII, Ecgberct rex Cantuariorum obiit; et synodus facta est ad Herutforda, praesente Ecgfrido rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima, X capitulorum.

Anno DCLXXV, Uulfheri rex Merciorum, postquam XVII annos regnauerat, defunctus, Aedilredo fratri reliquit imperium.

Anno DCLXXVI, Aedilred uastauit Cantiam.

Anno DCLXXVIII, cometa apparuit; Uilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege; et pro eo Bosa, Eata, et Eadhaeth consecrati antistites.

Anno DCLXXVIIII, alfuini occisus.

Anno DCLXXX, synodus facta in campo Haethfeltha de fide catholica, praesidente archiepiscopo Theodoro; in quo adfuit Iohannes abba Romanus. Quo anno Hild abbatissa in Streanashala obiit.

Anno DCLXXXV, Ecgfrid rex Nordanhymbrorum occisus est. Anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum obiit.

Anno DCLXXXVIII, Caeduald rex Occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit.

Anno DCXC, Theodorus archiepiscopus obiit.

Anno DCXCVII, Osthryd regina a suis, id est Merciorum, primatibus interemta.

Anno DCXCVIII, Berctred dux regius Nordanhymbrorum a Pictis interfectus.

Anno DCCIIII, Aedilred, postquam XXXI annos Merciorum genti praefuit, monachus factus Coenredo regnum dedit.

Anno DCCV, Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est.

Anno DCCVIIII, Coenred rex Merciorum, postquam V annos regnauit, Romam pergit.

Anno DCCXI, Berctfrid praefectus cum Pictis pugnauit.

Anno DCCXVI, Osred rex Nordanhymbrorum interfectus, et rex Merciorum Ceolred defunctus; et uir Domini Ecgberct Hienses monachos ad catholicum pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram.

Anno DCCXXV, Uictred rex Cantuariorum obiit.

Anno DCCXXVIIII, cometae apparuerunt, sanctus Ecgberct transiit, Osric mortuus est.

Anno DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus obiit. Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus Doruuernensis ecclesiae, Aedilbaldo rege Merciorum XV. agente annum inperii.

Haec de historia ecclesiastica Brittaniarum, et maxime gentis Anglorum, prout uel ex litteris antiquorum, uel ex traditione maiorum, uel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adiuuante digessi Baeda famulus Christi, et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda, et Ingyruum.

Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reuerentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus uitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis scripturis operam dedi; atque inter obseruantiam disciplinae regularis, et cotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui.

Nono decimo autem uitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reuerentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi.

Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae LVIIII, haec in scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis uenerabilium patrum breuiter adnotare, siue etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curaui:

‘In principium Genesis, usque ad natiuitatem Isaac et eiectionem Ismahelis, libros IIII.

De tabernaculo et uasis eius, ac uestibus sacerdotum, libros III.

In primam partem Samuelis, id est usque ad mortem Saulis, libros III.

De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II.

Item, in Regum librum XXX quaestionum.

In Prouerbia Salomonis libros III.

In Cantica canticorum libros VII.

In Isaiam, Danihelem, XII prophetas, et partem Hieremiae, distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronimi excerptas.

In Ezram et Neemiam libros III.

In Canticum Habacum librum I.

In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I.

Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum;

In libros Regum et Uerba dierum;

In librum beati patris Iob;

In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum;

In Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam.

In euangelium Marci libros IIII.

In euangelium Lucae libros VI.

Omeliarum euangelii libros II.

In apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inueni, cuncta per ordinem transscribere curaui.

In Actus apostolorum libros II.

In Epistulas VII catholicas libros singulos.

In Apocalypsin sancti Iohannis libros III.

Item, Capitula lectionum in totum nouum testamentum, excepto euangelio.

Item librum epistularum ad diuersos: quarum de sex aetatibus saeculi una est; de mansionibus filiorum Israel una; una de eo, quod ait Isaias: ‘Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos uisitabantur;’ de ratione bissexti una; de aequinoctio iuxta Anatolium una.

Item de historiis sanctorum: librum uitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli;

librum uitae et passionis sancti Anastasii, male de Greco translatum, et peius a quodam inperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi; uitam sancti patris monachi simul et antistitis Cudbercti, et prius heroico metro et postmodum plano sermone, descripsi.

Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus.

Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris V.

Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus; in quo omnes, quos inuenire potui, non solum qua die, uerum etiam quo genere certaminis, uel sub quo iudice mundum uicerint, diligenter adnotare studui.

Librum hymnorum diuerso metro siue rhythmo.

Librum epigrammatum heroico metro, siue elegiaco.

De natura rerum, et de temporibus libros singulos; item de temporibus librum I maiorem.

Librum de orthographia, alfabeti ordine distinctum.

Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.’

Teque deprecor, bone Iesu, ut cui propitius donasti uerba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te fontem omnis sapientiae peruenire, et parere semper ante faciem tuam

 Liber Quartus Continuatio