Historia Augusta - Elagabalus

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fairytale left blue.png Gallieni Duo Divus Claudius Fairytale right blue.png

1 Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse. 2 Huic eidem privato cum quidam diceret "Non times pauper fieri?", dixisse dicitur : "Quid melius quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?" 3 Habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris. idem filios se nolle dicebat, ne quis frugi contingeret. 4 Odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas zetas iubebat incendi. Iter privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit avia sua Varia reclamante, quod omnia perditurus esset; 5 imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. 6 Causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo.