Historiae Iustini Liber XXXIII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fairytale left blue.png Liber XXXII Liber XXXIV Fairytale right blue.png


LIBER XXXIII


I.

Minore quidem rerum motu Romani Macedonicum quam Punicum bellum gesserunt, sed tanto clarius, quanto nobilitate Macedones Poenos antecesserunt; quippe cum gloria Orientis domiti, tum et auxilio omnium regum iuvabantur. 2 Itaque Romani et legiones plures numero conscripserunt et auxilia a Masinissa, rege Numidarum, et ceteris omnibus sociis acciverunt;

et Eumeni, regi Bithyniae, denuntiatum, ut bellum summis viribus iuvaret.

3 Perseo praeter Macedonicum invictae opinionis exercitum decennis belli sumptus a patre paratus in thesauris et horreis erat. Quibus rebus inflatus oblitus fortunae paternae veterem Alexandri gloriam considerare suos iubebat. 4 Prima equitum congressio fuit, qua victor Perseus suspensam omnium exspectationem in favorem sui traxit; S misit tamen legatos ad consulem, qui pacem peterent, quam patri suo Romani etiam victo dedissent, inpensas belli lege victi suscepturus. Sed consul P. Licinius non minus graves quam victo leges dixit. 6 Dum haec aguntur, metu tam periculosi belli Romani Aemilium Paulum consulem creant eique extra ordinem Macedonicum bellum decernunt;

qui cum ad exercitum venisset, non magnam moram pugnae fecit. 7 Pridie quam proelium consereretur, luna nocte defecit, id portentum Perseo omnibus praesagantibus finemque Macedonici regni portendi vaticinantibus.


II.

In ea pugna M. Cato, oratoris filius, dum inter confertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus pedestre proelium adgreditur. 2 Nam cadentem manipulus hostium cum horrido clamore veluti iacentem obtruncaturus circumsteterat; at ille citius corpore collecto magnas strages edidit. 3 Cum ad unum opprimendum undique hostes convolarent, dum procerum quendam petit, gladius ei e manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit;

4 ad quem recuperandum umbone se protegens inspectante utroque exercitu inter hostium mucrones sese inmersit recollectoque gladio multis vulneribus exceptis ad suos cum clamore hostium revertitur. Huius audaciam ceteri imitati victoriam peperere. 5 Perseus rex fuga cum decem milibus talentum Samothraciam defertur, quem Cn. Octavius ad persequendum missus a consule cum duobus filiis, Alexandro et Philippo, cepit captumque ad consulem duxit. 6 Macedonia a Carano, qui primus in ea regnavit, usque Perseum XXX reges habuit. Quorum sub regno fuit quidem annis DCCCCXXIV, sed rerum non nisi CL duobus annis potita. 7 Ita cum in dicionem Romanorum cessisset, magistratibus per singulas civitates constitutis libera facta est legesque, quibus adhuc utitur, a Paulo accepit. 8 Aetolorum universarum urbium senatus cum coniugibus et liberis, qui dubia fide fuerant, Romam missus, ibique, ne in patria aliquid novaret, diu detentus, aegreque per multos annos legationibus civitatium senatu fatigato in patriam quisque suam remissus est.



Fairytale left blue.png Liber XXXII Liber XXXIV Fairytale right blue.png