Hrotsvithae Gandeshemensis opera - Liber primus: carmina - Libellum primum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hrotsvithae Gandeshemensis opera
Liber primus: carmina
Libellum primum
ante 959
editio: incognita
fons: incognitus

Praefatio[recensere]

Hunc libellum, | parvo ullius decoris cultu ornatum, | sed non parva diligentia inlaboratum, | omnium sapientium benignitati offero espurgandum, | eorum dumtaxat, qui erranti non delectantur derogare, | sed magis errata corrigere. | fateor namque, | me haut mediocriter errasse non solum in dinoscendis syllabarum naturis, | verum etiam in dictionibus componendis, | pluraque sub hac serie | reprehensione digna latitare; | sed errores fatenti facilis venia | vitiisque debetur pia correctio. | si autem obicitur, quod quaedam huius operis | iuxta quorundam aestimationem sumpta, sint ex apocrifis, | non est crimen praesumptionis iniquae, | sed error ignorantiae, | quia, quando huius stamen seriei coeperam ordiri, | ignoravi dubia esse, | in quibus disposui laborare. | at ubi recognovi, | pessumdare detrectavi, | quia, quod videtur falsitas, | forsan probabitur esse veritas. | cum res sese ita habeant, tanto | ad perfecti defensionem opusculi permultorum iuvamine egeo, | quanto in ipsa inceptione minus ulla | proprii vigoris fulciebar sufficientia; | quia nec matura adhuc aetate vigens | nec scientia fui proficiens, | sed nec alicui sapientium affectum meae intentionis consulendo praesumsi enucleare, | ne prohiberer pro rusticitate. | unde clam cunctis et quasi furtim, nunc in componendis sola desudando, | nunc male composita destruendo, | satagebam iuxta meum posse, licet minime necessarium, | aliquem tamen conficere testum | ex sententiis scripturarum, | quas intra aream nostri | Gandeshemensis collegeram coenobii: | primo | sapientissimae | atque benignissimae | Rikkardis magistrae | aliarumque suae vicis instruente magisterio, | deinde prona favente clementia regiae indolis Gerbergae, | cuius nunc subdor dominio abbatissae; | quae aetate minor, | sed, ut imperialem decebat neptem, scientia provectior, | aliquot auctores, quos ipsa prior a sapientissimis didicit, | me admodum pie erudivit. | quamvis etiam metrica modulatio | femineae fragilitati difficilis videatur et ardua, | solo tamen semper miserentis supernae gratiae auxilio, | non propriis viribus, confisa, | huius carmina opusculi | dactilicis modulis succinere apposui, | ne crediti | talentum ingenioli | sub obscuro | torpens pectoris <antro> | rubigine neglegentiae exterminaretur, | sed sedulae malleo devotionis percussum | aliquantulum divinae laudationis referret tinnitum, | quo, si occasio non daretur | negotiando aliud lucrari, ipsum tamen in aliquod saltim extremae utilitatis transformaretur instrumentum. | unde quicumque lector, si recte et secundum deum sapias, egenti paginae, | quae nullius praeceptoris munitur auctoritate, | opem tuae rectitudinis ne pigriteris adhibere, | deo videlicet, si quid forte probetur recte compositum, | meaeque neglegentiae designando universale vitiorum, | nec tamen vituperando, | sed indulgendo, | quia vis frangitur obiurgationis, | ubi intervenit humilitas confessionis. |

Dedicatio[recensere]

   Salve, regalis proles clarissima stirpis,
         Gerbirg, illustris moribus et studiis.
   accipe fronticula, dominatrix alma, serena,
         quae tibi purganda offero carminula,

5

   eius et incultos dignanter dirige stichos,
         quam doctrina tua instruit egregia;
   et, cum sis certe vario lassata labore,
         ludens dignare hos modulos legere,
   hanc quoque sordidolam tempta purgare camenam

10

         ac fulcire tui flore magisterii,
   quo laudem dominae studium supportet alumnae
         doctricique piae carmina discipulae.

Maria[recensere]

...

De ascensione domini[recensere]

Hanc narrationem Iohannes episcopus a graeco in latinum transtulit

   Postquam corporeo Christus velamine tectus
   temporis implevit spatium sacri venerandum,
   quod cum terrigenis mansit dignanter homullis,
   qui solus maculis potuit sine vivere cunctis,

5

   ut per se mundo demonstraret redimendo
   gaudia perpetuae quondam male perdita vitae,
   postque triumphalem sanctamque, piam quoque, mortem,
   quam nostri causa patienter pertulit ergo,
   dum victor magno fregit luctamine tela

10

   humani generis saevissima fortiter hostis,
   sanguinis et pretium proprii gratis dedit amplum,
   pro nobis animam deponens in cruce caram,
   necnon gloriola surgentis rite peracta
   atque quater denis diei spatiis replicatis,

15

   in quis, discipulis apparens sedulo caris,
   esse sua nostram monstrat cum morte peremptam
   nec mortis vinclis se posse tenerier artis,
   qui solus culpae fuerat sine sordibus Adae,
   postremo caris isdem monstratur amicis,

20

   montis oliviferi praecelso vertice quidni
   astans, astrigeram mox ascensurus ad aulam,
   affaturque suos cum tali voce ministros:
   «ut pater in mundum me promisit sibi carum,
   sic ego mitto meos dilectos vosmet amicos.

25

   at vos, in gentes citius cunctas abeuntes,
   illas perpetuae vitae mandata docete,
   credentes sacra purgantes ocius unda
   in patris et nati pariter quoque flaminis almi
   nomine, quo veteris deponant crimina sordis;

30

   et virtute mea varios depellite morbos,
   necnon. imperio praedones cogite vestro
   saevos, obsessum linquant ut pectoris antrum,
   illis praedulcem servantes mentis amorem,
   laedere vos odiis qui temptant semper amaris.

35

   ex hoc percerte possunt praenoscere cunctae
   gentes, discipulos vos esse satis mihi caros,
   si colitis vestros puris animis inimicos.
   finetenus memores persistite scilicet omnes,
   quae vestri causa passus fuerim sine culpa.

40

   nonne meam faciem Cherubin non cernere talem
   possunt in regno, qualis nitet ergo, paterno?
   Iudaei spurcis hanc sed petiere salivis
   maxillisque meis alapas tribuere malignas
   atque manus clavis ligno fixere cruentis,

45

   de limo pulchrum quis plasmavi protoplastum,
   cum quibus et caelos extendi denique celsos,
   (nam si respicio terram, pavitat tremefacta,
   nec mis terroris potis est vim ferre potentis);
   et praecedentes, acriter caput atque moventes,

50

   me male Iudaei deridebant scelerosi.
   hacc cum dampnandis paterer patienter ab illis,
   ipsos vindicta volui non perdere iusta,
   sed, crucis in ligno mortem gratis patiendo,
   oravi patrem clementius omnipotentem

55

   illis continuo dimittere crimina tanta,
   suadens exemplo tali, quae sunt facienda
   ut mea caelestis fieret doctrina fidelis
   et ne quis fictis auderet dicere verbis:
   «ecce, quod ipse pati respuit, nos ferre suasit,

60

   et, quod non fecit, faciendos nos fore dixit.»
   sponte prior mortis subii discrimina tristis,
   ceu pastor verus, cordis bonitate fidelis,
   pro propriis animam ponens ovibus pie caram;
   necnon complevi multum pietate fideli

65

   omnia, quae vates de me dixere priores.
   at nunc ascendo, cinctus virtute paterna,
   ad patrem victor summum super aethra locatum.
   sed non turbari cordis rogitabo fidelis
   vestri secretum, quia non vos forte relinquam

70

   ceu desolatos in mundo namque pupillos:
   sacri gratiolam vobis sed flaminis almam
   emittam citius, quae vos verum docet intus;
   insuper ipse dies vobiscum scilicet omnes
   finetenus maneo mundi per tempora cuncta.»

75

   haec ubi dicta dedit, conversus denique dixit
   ad matrem propriam mansueta voce Mariam:
   «nec contristeris, rogito, virguncula casta,
   cum me praecelsos videas ascendere caelos,
   te quia praeclaram mundi non linquo lucernam

80

   atque meum sanctum migrans non desero templum
   nec incorruptam vitae dimitto coronam,
   inveni solam prae cunctis te quia castam
   condignamque meum corpus generasse sacratum.
   certe de mundo cum te discedere mando,

85

   ad te caelicolas non solum mitto catervas,
   ipse sed adveniens animam sumam benedictam
   multum sole quidem rutilanti splendidiorem,
   necnon angelicis deductam suaviter hymnis
   ocius astrigeram ponam veneranter in aulam.

90

   at nunc Iohannem tecum remanere fidelem
   impero, qui gemmis fulget bene virginitatis,
   ut tua vita magis praefulgeat inclyta, castis
   saepius obsequiis circumdata virginitatis.»
   ilicet angelicus dicentem talia coetus

95

   ipsum dulcisonis laudans circumdedit hymnis,
   et mons contegitur subito cum nube sereno.
   conveniunt illic veterum cunei quoque vatum,
   inter quos medius David rex psallere doctus
   cantans in cytharis hortatur talibus orsis:

100

   «natum caelestis solium petiisse parentis,
   exaltare super caelos, fortis deus, altos,
   atque super totam mundi tua gloria terram.»
   scilicet angelicis suadens ait ista catervis:
   «exaltate deum modulato carmine nostrum,

105

   orantes in monte suo crebra prece sancto,
   iste deus dominus noster constat quia sanctus.»
   et Christus Iesus vultu ridente reversus
   discipulis iterum verbis dicebat amicis:
   «pax vobis, fratres, semper mihi rite fideles

110

   velle meum qui fecistis necnon faciatis;
   ecce meam stabilem vobis do denique pacem,
   ac vobis ipsam pacem dimitto perennem.»
   haec ait, et citius, propria virtute levatus,
   ascendit diri victor super aethera loeti,

115

   obsequio nubis circumsaeptus rutilantis.
   quem sursum fixis cum respexisset ocellis
   plebs doctrix fidei claustris caeli patefactis
   pergentem sursum, cunctis famulantibus astris,
   mox duo nempe viri, stellato cardine lapsi,

120

   astiterant illis, induti vestibus albis;
   qui satis angelicis dixerunt talia verbis:
   «dicite, posco, viri, cur suspicitis, Galilaei,
   vultibus attonitis stantes oculisque supinis?
   hic certe Iesus, vobis mirantibus unus

125

   assumptus caelos qui transcendit super altos,
   hac veniet iudex forma, qua pergit ad aethra.»
   tunc David, Christum cernens super aethra levatum,
   commovit cytharam divina laude repletam,
   haec et laetitia <cantavit> congrue magna:

130

   «ascendit deus in iubilo magnus super astra
   necnon in tubae dominus clangore sacratae.»
   post haec intonuit solio vox patris ab alto,
   dicens ad proprium divino famine natum:
   «tu meus es carus percerte filius unus,

135

   semper iure mihi qui multum complacuisti,
   tu sine principio verbum patris quoque verum,
   et mea de caelo solus sapientia vera.
   at nunc in dextra victor requiesce paterna
   gaudens, usque tuos ponam cunctos inimicos

140

   sanctorum per saecla pedum tibi rite scabellum.»
   postquam naturam iam de busto redivivam
   humanam solio Christus patris intulit alto,
   omnes angelicae submissa voce catervae
   laudabant ipsum, qui regnaturus in aevum

145

   mortem devicit moriens mundumque redemit,
   ut regnare suos faceret per saecula servos.
   haec quicumque legat, miseranti pectore dicat:
   «rex pie, Hrotsvithae parcens miserere misellae
   et fac divinis persistere caelitus odis

150

   hanc, quae laudando cecinit tua facta stupenda.»

Gondolf[recensere]

...

Pelagius[recensere]

...

Theophilus[recensere]

...