Liber X | Liber XII |
1
[recensere]1 Restant inmensae subtilitatis animalia, quando aliqui ea neque spirare et sanguine etiam carere prodiderunt. multa haec et multigenera, terrestrium volucrumque vita (alia . . . pinnata, ut apes, alia utroque modo, ut formicae, aliqua et pinnibus et pedibus carentia), et iure omnia insecta appellata ab incisuris, quae nunc cervicium loco, nunc pectorum atque alvi, praecincta separant membra, tenui modo fistula cohaerentia, aliquis vero non tota incisurae ambiente ruga, sed in alvo aut superne tantum imbricatis flexili vertebris, nusquam alibi spectatiore naturae rerum artificio.
2 in magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis officina sequaci materia fuit: in his tam parvis atque tam nullis quae ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio! ubi tot sensus collocavit in culice? et sunt alia dictu minora: sed ubi visum in eo praetendit? ubi gustatum adplicavit? ubi odoratum inseruit? ubi vero truculentam illam et portione maximam vocem ingeneravit?
3 qua subtilitate pinnas adnexuit, praelongavit pedum crura, disposuit ieiunam caveam uti alvum, avidam sanguinis et potissimum humani sitim accendit! telum vero perfodiendo tergori quo spiculavit ingenio atque, ut in capaci, cum cerni non possit exilitas, reciproca generavit arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum esset! quos teredini ad perforanda robora terebrarum sono teste dentes adfixit potissimumque e ligno cibatum fecit!
4 sed turrigeros elephantiorum miramur umeros taurorumque colla et truces in sublime iactus, tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam magis quam in minimis tota sit. quapropter quaeso ne legentes, quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in contemplatione naturae nihil possit videri supervacuum.
2
[recensere]5 Insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam viscera interiora nexus spirabilis non inessent. itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum interesse, spiret aliquid an vivat. eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore. sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa quaestionum series exoritur.
6 iidem enim et vocem esse iis negant in tanto murmure apium, cicadarum sono, et alia quae suis aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea. nec video cur magis possint non trahere animam talia et vivere quam spirare sine visceribus, quod etiam in marinis docuimus quamvis arcente spiritum densitate et altitudine umoris.
7 volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu viventia, habere sensum victus, generationis, operis atque etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfactum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit?
8 sanguinem non esse iis fateor sic ut terrestribus quidem, cunctis inter se similem: verum ut saepiae in mari sanguinis vires atramentum optineat, purpurarum generi infector ille sucus, sic et insectis quisquis est vitalis umor, hic erit sanguis. denique existimatio sua cuique sit: nobis propositum est naturas rerum manifestas indicare, non causas indagare dubias.
3
[recensere]9 Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam quidem fragilem ut quaedam marina, nec quae iure dicatur cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae corpus, arenti simile, nervo mollius, in reliquis partibus tutius vere quam durius. et hoc solum iis est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum.
10 itaque divolsis praecipua vivacitas et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris vidimus. habent autem oculos praeterque e sensibus et tactum atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum.
4
[recensere]11 Sed inter omnia ea principatus apibus et iure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis. mella contrahunt sucumque dulcissimum atque subtilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras mille ad usus vitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem publicam habent, consilia privatim quoque, at duces gregatim et, quod maxime mirum site, mores habent praeter cetera, cum sint neque mansueti generis neque feri.
12 tanta est natura rerum, ut prope ex umbra minima animalis incomparabile effecerit quiddam. quos efficaciae industriaeque tantae comparemus nervos, quas vires? quos ratione medius fidius iis viros, hoc certe praestantioribus, quod nihil novere nisi commune? non sit de anima quaestio, constet et de sanguine, quantulum tamen esse in tantulis potest? aestimemus post ea ingenium.
5
[recensere]13 Hieme conduntur — unde enim firmae pruinas nivesque et aquilonum flatus perferre vires? — sane et insecta omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum occasu et latent ultra exortum — adeo non ad veris initium, ut dixere, nec quisquam in Italia de alvis existimat ante fabas florentes —,
14 exeunt ad opera et labores, nullusque, cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos construunt, ceram fingunt, hoc est domos cellasque faciunt, dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem e lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, harundinis suo, cummi, resina.
15 his primum alvum ipsam intus in totum ut quodam tectorio inlinunt et aliis amarioribus sucis contra aliarum bestiolarum aviditates, id se facturas consciae quod concupisci possit; isdem fores quoque latiores circumstruunt.
6
[recensere]16 Prima fundamenta commosin vocant periti, secunda pissoceron, tertia propolin, inter coria cerasque, magni ad medicamina usus. commosis crusta est prima, saporis amari. pissoceros super eam venit, picantium modo, ceu dilutior cera. e vitium populorumque mitiore cummi propolis, crassioris iam materiae additis floribus, nondum tamen cera, sed favorum stabilimentum, qua omnes frigoris aut iniuriae aditus obstruuntur, odore et ipsa etiamnum gravi, ut qua plerique pro galbano utantur.
7
[recensere]17 Praeter haec convehitur erithace, quam aliqui sandaracam, alii cerinthum vocant. hic erit apium dum operantur cibus, qui saepe invenitur in favorum inanitatibus sepositus, et ipse amari saporis. gignitur autem rore verno et arborum suco cummium modo, capitur in ficis minor, austri flatu nigrior, aquilonibus melior et rubens, plurimus in Graecis nucibus. Menecrates florem esse dicit, sed nemo praeter eum.
8
[recensere]18 Ceras ex omnium arborum satorumque floribus confingunt excepta pumice et echinopode; herbarum haec genera. falso excipitur et spartum, quippe cum in Hispania multa in spartariis mella herbam eam sapiant. falso et oleas excipi arbitror, quippe olivae proventu plurima exanima gigni certum est. fructibus nullis nocetur. mortuis ne floribus quidem, non modo corporibus, insidunt.
9
[recensere]19 operantur intra LX p. et subinde consumptis in proximo floribus speculatores ad pabula ulteriora mittunt. noctu deprehensae in expeditione excubant supinae, ut alas a rore protegant, ne quis miretur amore earum captos Aristomachum Solensem duodesexaginta annis nihil aliud egisse, Philiscum vero Thasium in desertis apes colentem Agrium cognominatum, qui ambo scripsere de iis.
10
[recensere]20 Ratio operis mire divisi: statio ad portas more castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino aut triplici bombo ut bucino aliquo. tunc universae provolant, si dies mitis futurus est. praedivinant enim ventos imbresque, cum se continent tectis; itaque temperie caeli otium hoc inter praescita habent. cum agmen ad opera processit, aliae flores adgerunt pedibus, alia aquam ore guttasque lanugine totius corporis.
21 quibus est earum adulescentia, ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores intus operantur. quae flores comportant, prioribus pedibus femina onerant propter id natura scabra, pedes priores rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. excipiunt eas ternae quaternae, quae exonerant.
22 sunt enim intus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est; neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et cibi fiat et temporis. struunt orsae a concamaratione alvi textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant.
23 favi, superiore parte adfixi et pulum etiam lateribus, simul haerent et pendent; ima alvum non contingunt, oblongi aut rotundi, qualiter poposcit alvus, aliquando et duorum generum, cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum.
24 primi fere tres versus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem; novissimi maxime inplentur melle. ideo aversa alvo favi eximuntur. gerulae secundos flatus captant. si cooriatur procella, adprehensi pondusculo lapilli se librant; quidam in umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in adverso flato vepribus evitatis.
25 mira observatio operis: cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. mira munditia amoliuntur omnia e medio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium intus, ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis diebus et operis otio egerunt.
26 cum advesperascit, in alvo strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem quo excitavit bombo ceu quietem capere imperans, et hoc castrorum more. tunc repente omnes conticescunt. Domos primum plebei exaedificant, deinde regibus. si speratur largior proventus, adiciuntur contubernia et fucis. hae cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus.
11
[recensere]27 sunt autem fuci sine aculeo, velut inperfectae apes novissimaeque a fessis aut iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine clementia puniunt. neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferante turba.
28 certe quo maior eorum fuit multitudo, hoc maior fit et examinum proventus. cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque singulos adgressae trucidant. nec id genus nisi vere conspicitur. fucus ademptis alis in alvum reiectus ipse ceteris adimit.
12
[recensere]29 regias imperatoribus futuris in ima parte alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes, quod si exprimatur, non gignuntur. sexangulae omnes cellae a singulorum pedum opere. nihil horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. melle uno alterove summum die cellas replent.
30 Venit hoc ex aëre et maxime siderum exortu, praecipueque ipso sirio expendescente, nec omnino prius vergiliarum exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac, si qui matutino sub diu fuere, unctas liquore vestes capillumque concretum sentiunt, sive ille est caeli sudor sive quaedam siderum saliva sive purgantis se aëris sucus; utinamque esset purus ac liquidus et suae naturae, qualis defluit primo!
31 nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium — ore enim eum vomunt —, ad hoc suco florum corruptus et alvis vitiis maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert.
13
[recensere]32 ibi optimus semper, ubi optimorum doliolis florum conditur. fit Atticae regionis hoc et Siculae Hymetto et Hybla locis, mox Calydna insula. est autem initio mel ut aqua dilutum et primis diebus fervet ut musta seque purgat, vicensimo die crassescit, mox obducitur tenui membrana, quae fervoris ipsius spuma concrescit. sorbetur optimum et minime fronde infectum e quercus, tiliae, harundinum foliis.
14
[recensere]33 Summa quidem bonitatis natione constat, ut supra diximus, pluribus modis. aliubi enim favi cera spectabiles gignuntur, ut in Sicilia, Paelignis, aliubi copia mellis, ut in Creta, Cypro, Africa, aliubi magnitudine, ut in septentrionalibus, viso iam in Germania octo pedum longitudinis favo in cava parte nigro.
34 in quocumque tamen tractu terna sunt genera mellis. vernum ex floribus constructo favo, quod ideo vocatur anthinum. hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat suboles. alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum siderum exortu, praeterea solstitio, cum thymum et uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia.
35 est autem in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia cibi desperant moriunturque aut diffugiunt, contra copia ignaviam adfert, ac iam melle, non erithace, pascuntur. ergo diligentiores ex hac vindemia XV partem apibus relinquunt. dies status inchoandae, ut quadam lege naturae, si scire aut observare homines vellent, tricensimus ab educto examine, fereque Maio mense includitur haec vindemia.
36 Alterum genus est mellis aestivi, quod ideo vocatur horaeon a tempestivitate praecipua, ipso sirio exsplendescente post solstitium diebus XXX fere. inmensa circa hoc subtilitas naturae mortalibus patefacta est, nisi fraus hominum cuncta pernicie corrumperet.
37 namque ab exortu sideris cuiuscumque, sed nobilium maxime, aut caelestis arcus, si non sequantur imbres, sed ros tepescat solis radiis, medicamenta, non mella, gignuntur, oculis, ulceribus internisque visceribus dona caelestia. quod si servetur hoc sirio exoriente casuque congruat in eundem diem, ut saepe, Veneris aut Iovis Mercurive exortus, non alia suavitas visque mortalium malis a morte revocandis quam divini nectaris fiat.
15
[recensere]38 Mel plenilunio uberius capitur, sereno die pinguius. in omni melle quod per se fluxit ut mustum oleumque, appellatur acetum. maxime laudabile est aestivum omne rutilum, ut siccioribus confectum diebus. album mel non fit ubi thymum est, sed oculis et ulceribus aptissimum existimatur. e thymo coloris aurei, saporis gratissimi, quo fit palam; . . . . doliolis pingue, e marino rore spissum. quod concrescit autem, minime laudatur.
39 thymosum non coit et tactu praetenuia fila mittit, quod primum bonitatis argumentum est; abrumpi statim et resilire guttas vilitatis indicium habetur. sequens probatio ut sit odoratum et ex dulci acre, glutinosum, perlucidum.
40 aestiva mellatione X partem Cassio Dionysio apibus relinqui placet, si plenae fuerint alvi; si minus, pro rata portione aut, si inanes, omnino non attingi. huic vindemiae Attici signum dedere initium caprifici, alii diem Volcano sacrum.
41 Tertium genus mellis minime probatum silvestre, quod ericaceum vocant. convehitur post primos autumni imbres, cum erice sola floret in silvis, ob id harenoso simile. gignit id maxime arcturi exortus ex a. d. pr. id. Septembres. quidam aestivam mellationem ad arcturi exortum proferunt, quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies XIIII, et ab aequinoctio ad vergiliarum occasum diebus XXXXVIII plurima sit erice.
42 Athenienses eam tetralicen appellant, Euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissimam, fortassis quia tunc nulla alia sit copia. haec ergo mellatio fine vindemiae et vergiliarum occasu idibus Novembribus fere includitur. reliqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habeant erithacen.
43 a bruma ad arcturi exortum ad aequinoctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt. in Italia vero hoc idem a vergiliarum exortu faciunt et in eum dormiunt.
44 alvos quidam in eximendo melle expendunt, ita diribentes quantum relinquant. aequitas quidem etiam in iis obstringitur, feruntque societate fraudata alvos mori. in primis ergo praecipitur, lauti ut purique eximant mella. faetorem mulierumque menses odere.
45 cum eximantur mella, apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsae avide vorent. fumo crebriore et ignavia earum excitatur ad opera, nam nisi incubavere, quando iniuriam celerrime sentiunt mella, vel minimo contactu roris acescentia. et ob id inter genera servatur quod acapnum vocant.
16
[recensere]46 Fetus quonam modo progenerarent, magna inter eruditos et subtilis fuit quaestio. apium enim coitus visus est numquam. plures existimavere ore confingi floribus compositas apte atque utiliter; aliqui coitu unius, qui rex in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem, praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fucorum proventus coarguit. quae enim ratio, ut idem coitus inperfectos generaret alios?
47 propior vero prior existimatio fieret, ni rursus alia difficultas occurreret. quippe nascuntur aliquando in extremis favis apes grandiores, quae ceteras fugant. oestrus vocatur hoc malum, quonam modo nascens, si ipsae fingunt?
48 quod certum est, gallinarum modo incubant. id, quod exclusum est, primo vermiculus videtur candidus, iacens transversus adhaerensque ita ut pars cerae videatur. rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni copia factus, neque vermiculus, sed statim pinniger. cetera turba cum formam capere coepit, nymphae vocantur, ut fuci sirenes aut cephenes.
49 si quis alterutris capita demat prius quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae singulos cingunt, ovorum modo universum agmen emergat. spectatum hoc Romae consularis cuiusdam surburbano, alvis cornu lanternae tralucido factis.
50 fetus intra XLV diem peragitur. fit in favis quibusdam qui vocatur clavus, amarae duritia cerae, cum fetum inde non eduxere morbo aut ignavia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium. protinus autem educti operantur quadam disciplina cum matribus, regemque iuvenem aequalis turba comitatur. reges plures inchoantur, ne desint.
51 postea ex his suboles cum adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne distrahant agmina. duo autem genera eorum: melior rufus, deterior niger variusque. omnibus forma semper egregia et duplo quam ceteris maior, pinnae breviores, crura recta, ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate candicans. multum etiam nitore a volgo differunt.
17
[recensere]52 Quaerat nunc aliquis, unusne Hercules fuerit et quot Liberi patres, et reliqua vetustatis situ obruta! ecce in re parva villisque nostris adnexa, cuius adsidue copia est, non constat inter auctores, rex nullumne solus habeat aculeum, maiestate tantum armatus, an dederit quidem eum natura, sed usum eius illi tantum negaverit. illud constat, imperatorem aculeo non uti. mira plebei circa eum obedientia.
53 cum procedit, una est totum examen circaque eum globatur, cingit, protegit, cerni non patitur. reliquo tempore, cum populus in labore est, ipse opera intus circumit, similis exhortanti, solus inmunis. circa eum satellites quidam lictoresque, adsidui custodes auctoritatis.
54 procedit foris non nisi migraturo examine. id multo intellegitur ante, aliquot diebus murmure intus strepente, apparatus indice diem tempestivum eligentium. si quis alam ei detruncet, non fugiat examen. cum processere, se quaeque proximam illi cupit esse, in officio conspici gaudet. fessum umeris sublevant, validius fatigatum ex toto portant. si qua lassata defecit aut forte aberravit, odore persequitur. ubicumque ille consedit, ibi cunctarum castra sunt.
xviii 55 Tunc ostenta faciunt privata ac publica, uva dependente in domibus templisque; saepe expiata magnis eventibus. sedere in ore infantis tum etiam Platonis, suavitatem illam praedulcis eloquii portendentes. sedere in castris Drusi imperatoris, cum prosperrime pugnatum apud Arbalonem est, hautquaquam perpetua haruspicum coniectura, qui dirum id ostentum existimant semper. 56 duce prenso totum tenetur agmen, amisso dilabitur migratque ad alios. esse utique sine rege non possunt. invitae autem interemunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium domos diruunt, si proventus desperatur. tunc et fucos abigunt. 57 quamquam et de his video dubitari propriumque iis genus esse aliquos existimare, sicut furibus, grandissimis inter illos, sed nigris lataque alvo, ita appellatis, quia furtim devorent mella. certum est ab apibus fucos interfici. utique regem non habent. et quo modo sine aculeo nascantur in quaestione est. 58 Umido vere melior fetus, sicco mel copiosius; quod si defecit aliquas alvos cibus, impetum in proxas faciunt rapinae proposito. at illae contra derigunt aciem et, si custos adsit, alterutra pars, quae sibi favere sensit, non adpetit eum. ex aliis quoque saepe dimicant causis duasque acies contrarias duosque imperatores instruunt, maxime rixa in convehendis floribus exserta et suos quibusque evocantibus, quae dimicatio iniectu pulveris aut fumo tota discutitur, reconciliatur vero lacte vel aqua mulsa.
xix 59 Apes sunt et rusticae silvestresque, horridae aspectu, multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes. urbanarum duo genera: optimae breves variaeque et in rotunditatem compactiles, deteriores longae et quibus similitudo vesparum, etiamnum deterrimae ex iis pilosae. in Ponto sunt quaedam albae, quae bis in mense mella faciunt, circa Thermodontem autem fluvium duo genera, aliarum quae sub terra, triplici cerarum ordine, uberrimi proventus. aculeum apibus dedit natura, ventri consertum ad unum ictum. 60 hoc infixo quidam eas statim emori putat, aliqui non nisi in tantum adacto, ut intestini quippiam sequatur, sed fucos postea esse nec mella facere velut castratis viribus pariterque et nocere et prodesse desinere. 61 est in exemplis equus abiis occisus. odere foedos odores proculque fugiunt, sed et fictos; itaque unguenta redolentes infestant. ipsae plurimorum animalium iniuriis obnoxiae. inpugnant eas naturae eiusdem degeneres vespae atque crabrones, etiam e culicum genere qui vocantur muliones. populantur hirundines et quaedam aliae aves. insidiantur aquantibus ranae, quae maxima earum est operatio tum cum subolem faciunt; 62 nec hae tantum quae stagna rivosque obsident, verum et rubetae veniunt ultro adrepentesque foribus portas sufflant: ad hoc statio provolat confestimque abripitur. nec sentire ictus apium ranae traduntur. inimicae et oves, difficile se a lanis earum explicantibus. cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur.
xx 63 Quin et morbos suapte natura sentiunt. index eorum tristitia torpens et cum ante fores in teporem solis promotis aliae cibos ministrant, cum defunctas progerunt funerantiumque more comitantur exequias. 64 rege ea peste consumpto maeret plebes ignavo dolore, non cibos convehens, non procedens; tristi tantum murmure glomeratur circa corporis eius. subtrahitur itaque deductae multitudini. alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et nitore sanitas aestimatur. sunt et operis morbi: cum favos non explent, claron vocant; item blapsigonian, si fetum non peragant.
xxi 65 Inimica et echo est resultanti sono, qui pavidas alterno pulset ictu; inimica et nebula. aranei quoque vel maxime hostiles: cum praevaluere, ut intexant, enecant alvos. papilio etiam hic ignavus et inhonoratus, luminibus accensis advolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse ceras depascitur et reliquit excrementa, e quibus teredines gignuntur; fila etiam araneosa, quacumque incessit, alarum maxime e lanugine obtexit. 66 nascuntur et in ipso ligno teredines, quae ceras praecipue adpetunt. infestat et aviditas pastus, nimia florum satietate verno maxime tempore alvo cita. oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exanimantur, praecipue si capite uncto in sole ponantur. 67 aliquando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere eximi mella, avide vorantes, cetero praeparcae et quae alioqui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignavas proturbent. nocent et sua mella ipsis inlitaeque ab aversa parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus — et quotam portionem eorum commemoro? — tam munificum animal expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim sermo de natura est.
xxii 68 Gaudent plausu atque tinnitu aeris eoque convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse sensum. effecto opere, educto fetu functae munere omni exercitationem tamen sollemnem habent, spatiataeque in aperto et in altum elatae, gyris volatu editis, tum demum ad cibum redeunt. 69 vita iis longissima, ut prospere inimica ac fortuita cedant, septenis annis. univas alvos numquam ultra decem annos durasse proditur. sunt qui mortuas, si intra tectum hieme serventur, dein sole verno torreantur ac ficulneo cinere tepido foveantur, putent reviviscere;
xxiii 70 in totum vero amissas reparari ventribus bubulis recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuvencorum corpore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones, sicut asinorum scarabaeos, mutante natura ex aliis quaedam in alia. sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in fetu eadem prope natura quae apibus.
xxiv 71 Vespae in sublimi e luto nidos faciunt, in iis ceras, crabrones cavernis aut sub terra. et horum omnium sexangulae cellae, cerae autem e cortice, araneosae. fetus ipse inaequalis ut barbaris: alius evolat, alius in nympha est, alius in vermiculo, et autumno, non vere, omnia ea. plenilunio maxime crescunt. 72 vespae quae ichneumones vocantur — sunt autem minores quam aliae — unum genus ex araneis peremunt, phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis incubando suum genus procreant. praeterea omnes carne vescuntur contra quam apes, quae nullum corpus attingunt. sed vespae muscas grandiores venantur amputatoque iis capite reliquum corpus auferunt. 73 crabronum silvestres in arborum cavernis degunt; hieme ut cetera insecta conduntur; vita bimatum non transit. ictus eorum haut temere sine febri est. auctores sunt ter novenis punctis interfici hominem. aliorum, qui mitiores videntur, duo genera: opifices, minores corpore, qui moriuntur hieme, matres, quae biennio durant; hi et clementes. 74 nidos vere faciunt fere quadrifores, in quibus opifices generentur. his eductis alios deinde maiores nidos fingunt, in quibus matres futuras producant iam: tum opifices funguntur unere et pascunt eas. latior matrum species, dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. et iis sui fuci. quidam opinantur omnibus his ad hiemem decidere aculeos. nec crabronum autem nec vesparum generi reges aut examina, sed subinde renovatur multitudo subole.
xxv 75 Quartum inter haec genus est bombycum, in Assyria proveniens, maius quam supra dicta. nidos luto fingunt salis specie, adplicatos lapidi, tanta duritia, ut spiculis perforari vix possint. in iis ceras largius quam apes faciunt, dein maiorem vermiculum.
xxvi 76 Et alia horum origo. ex grandiore vermiculo gemina protendens sui generis cornuum urica fit, dein quod vocatur bombylis, ex ea necydallus, ex hoc in sex mensibus bombyx. telas araneorum modo texunt ad vestem luxumque feminarum, quae bombycina appellatur. prima eas redordiri rursusque texere invenit in Coo mulier Pamphile, Plateae filia, non fraudanda gloria excogitatae rationis, ut denudet feminas vestis.
xxvii 77 Bombycas et in Coo insula nasci tradunt, cupressi, terebinthi, fraxini, quercus florem imbribus decussum terrae halitu animante. fieri autem primo papiliones parvos nudosque, mox frigorum inpatientia villis inhorrescere et adversus hiemem tunicas sibi instaurare densas, pedum asperitate radentes foliorum lanuginem. in vellera hanc ab iis cogi subigique unguium carminatione, mox trahi in tramas, tenuari ceu pectine, postea adprehensam corpori involvi nido volubili; 78 tum ab homine tolli fictilibusque vasis tepore et furfurum esca nutriri, atque ita subnasci sui generis plumas, quibus vestitos ad alia pensa dimitti. quae vero capta sint lanifica, umore lentescere, mos in fila tenuari iunceo fuso. nec puduit has vestes usurpare etiam viros levitatem propter aestivam: in tantum a lorica gerenda discessere mores, ut oneri sit etiam vestis. Assyria tamen bombyce adhuc feminis cedimus.
xxviii 79 Araneorum his non absurde iungatur natura, digna vel praecipua admiratione. plura autem sunt genera nec dictu necessaria in tanta notitia. phalangia ex iis appellantur quorum noxii morsus, corpus exiguum, varium, acuminatum, adsultim ingredientium. altera eorum species nigri, prioribus cruribus longissimis. omnibus internodia terna in cruribus. 80 luporum minimi non texunt, maiores in terra, et cavernis exigua vestibula praepandunt. tertium eorundem genus erudita operatione conspicuum. orditur telas tantique operis materiae uterus ipsius sufficit, sive ita corrupta alvi natura stato tempore, ut Democrito placet, sive est quaedam intus lanigera fertilitas: tam moderato ungue, tam tereti filo et tam aequali deducit stamina, ipso se pondere usus. 81 texere a medio incipit, circinato orbe subtemina adnectens, maculasque paribus semper intervallis, sed subinde crescentibus ex angusto dilatans indissolubili nodo inplicat. quanta arte celat pedicas a scutulato rete grassantes! quam non ad hoc videtur pertinere crebratae pexitas telae et quadam politurae arte ipsa per se tenax ratio tramae! quam laxus ad flatus ac non respuenda quae veniant sinus! 82 derelicta lasso praetendi summa parte arbitrere licia: at illa difficile cernuntur atque, ut in plagis, lineae offensae praecipitant in sinum. specus ipse qua concamaratur architectura! et contra frigora quanto villosior! quam remotus a medio aliudque agenti similis, inclusus vero sic, ut sit necne intus aliquis cerni non possit! age firmitas, quando rumpentibus ventis, qua pulverum mole degravante! 83 latitudo telae saepe inter duas arbores, cum exercet artem et discit texere, longitudo fili a cacumine ac rursus a terra per illud ipsum velox reciprocatio, subitque pariter ac fila deducit. cum vero captura incidit, quam vigilans et paratus accursus! licet extrema haereat plaga, semper in medium currit, quia sic maxime totum concutiendo inplicat. scissa protinus reficit ad polituram sarciens. 84 namque et lacertarum catulos venantur, os primum tela involventes et tunc demum labra utraque morsu adprehendentes, amphitheatrali spectaculo, cum contigit. sunt ex eo et auguria. quippe incremento amnium futuro telas suas altius tollunt. iidem sereno texunt, nubilo retexunt, ideoque multa aranea imbrium signa sunt. feminam putant esse quae texat, marem qui venetur; ita paria fieri merita coniugio.
xxix 85 Aranei conveniunt clunibus, pariunt vermiculos ovis similes: nam nec horum differri potest genitura, quoniam insectorum vix ulla alia ratio est. pariunt autem omnia in tela, set sparsa, quia saliunt atque ita emittunt. phalangia tantum in ipso specu incubant magnum numerum, qui, ut emersit, matrem consumit, saepe et patrem; adiuvat enim incubare. pariunt autem et trecenos — ceterae pauciores — et incubant triduo. consummantur aranei quater septenis diebus.
xxx 86 Similiter his et scorpiones terrestres vermiculos ovorum specie pariunt similiterque pereunt, pestis inportuna, veneni serpentium, nisi quod graviore supplicio lenta per triduum morte conficiunt, virginibus letali semper ictu et feminis fere in totum, viris autem matutino, exeuntes cavernis prius quam aliquo fortuito icto ieiunum egerant venenum. 87 semper cauda in ictu est muloque momento meditari cessat, ne quando desit occasioni; ferit et obliquo ictu et inflexo. venenum ab iis candidum fundi Apollodorus auctor est, in novem genera discriptis per colores maxime supervacuos, quoniam non est scire quos minime exitiales praedixerit. geminos quibusdam aculeos esse, maresque saevissimos — nam coitum iis tributi —, intellegi autem gracilitate et longitudine. 88 venenum omnibus medio die, cum incanduere solis ardoribus, itemque, cum sitiunt, inexplebiles potus. constat et septena caudae internodia saeviora esse; pluribus enim sena sunt. hoc malum Africae volucre etiam austri faciunt pandentibus bracchia ut remigia sublevantes; Apollodorus idem plane quibusdam inesse pinnas tradit. 89 saepe Psylli, qui reliquarum venena terrarum invehentes quaestus sui causa peregrinis malis implevere Italiam, hos quoque importare conati sunt, sed vivere intra Siculi caeli regionem non potuere. visuntur tamen aliquando in Italia, sed innocui, multisque aliis in locis, ut circa Pharum in Aegypto. 90 in Scythia interemunt etiam sues, alioqui vivaciores contra venena talia, nigras quidem celerius, si in aquam se inmerserint. homini icto putatur esse remedio ipsorum cinis potus in vino. magnam adversitatem oleo mersis et stellionibus putant esse, innocuis dumtaxat iis qui et ipsi carent sanguine, lacertarum figura; aeque scorpiones in totum nullis nocere quibus non sit sanguis. 91 quidam et ab ipsis fetum devorari arbitrantur; unum modo relinqui sollertissimum et qui se ipsius matris clunibus inponendo tutus et a cauda et a morsu loco fiat; hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores superne conficiat. pariuntur autem undeni.
xxxi Chamaeleonum stelliones hi quodam modo naturam habent, rore tantum viventes praeterque araneis.
xxxii 92 Similis cicadis vita, quarum duo genera: minores quae primae proveniunt et novissimae pereunt; sunt autem mutae. sequens est volatura earum quae canunt; vocantur achetae et, quae minores ex his sunt, tettigonia. sed illae magis canorae. mares canunt in utroque genere, feminae silent. gentes vescuntur iis ad orientem, etiam Parthi opibus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu feminas, ovis earum corrupti, quae sunt candida. 93 coitus supinis. asperitas praeacuta in dorso, qua excavant feturae locum in terra. fit primo vermiculus, deinde ex eo quae vocatur tettigometra, cuius cortice rupto circa solstitia evolant, noctu semper, primo nigrae atque durae. unum hoc ex iis, quae vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculeatorum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetae, ut dicemus. 94 de cetero in ventre nihil est. excitatae cum subvolant, umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens adpropinquet iis, transeant velut folio ludente. quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior; frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim simul cum frumentis arescentibus. 95 cicadae non nascuntur in raritate arborum — idcirco non sunt Cyrenis nisi circa oppidum — nec in campis nec in frigidis aut umbrosis nemoribus. est quaedam et his locorum differentia. in Milesia regione paucis sunt locis, sed in Cephallania amnis quidam paenuriam earum et copiam dirimit. at in Regino agro silent omnes, ultra flumen in Locrensi canunt. pinnarum illis natura quae apibus, sed pro corpore amplior.
xxxiii 96 Insectorum autem quaedam binas gerunt pinnas, ut muscae, quaedam quaternas, ut apes. membranis et cicadae volant. quaternas habent quae aculeis in alvo armantur. nullum, cui telum in ore, pluribus quam binis advolat pinnis. illis enim ultionis causa datum est, his aviditatis. nullis eorum pinnae revivescunt avulsae. nullum, cui aculeus in alvo, bipinne est.
xxxiv 97 Quibusdam pinnarum tutelae crusta supervenit, ut scarabaeis, quorum tenuior fragiliorque pinna. his negatus aculeus, sed in quodam genere eorum grandi cornua praelonga, bisulca dentatis forcipibus in cacumine, cum libuit, ad morsum coeuntibus, infantium etiam remediis ex cervice suspenduntur; lucavos vocat hos Nigidius. 98 aliud rursus eorum genus, qui e fimo ingentes pilas aversi pedibus volutant parvosque in iis contra rigorem hiemis vermiculos mugitu, alii focos et prata crebris foraminibus excavant, nocturno stridore vocales. lucent ignium modo noctu laterum et clunium colore lampyrides, nunc pinnarum hiatu refulgentes, nunc vero conpressu obumbratae, non ante matura pabula aut post desecta conspicuae. 99 e contrario tenebrarum alumna blattis vita, lucemque fugiunt in balinearum maxime umido vapore prognatae. fodiunt ex eodem genere rutili atque praegrandes scarabaei tellurem aridam favosque parvae et fistulosae modo spongiae medicato melle fingunt. in Threcia iuxta Olynthum locus est parvus, in quo unum hoc animal exanimatur, ob hoc Cantharolethrus appellatus. 100 pinnae insectis omnibus sine scissura. nulli cauda nisi scorspioni hic eorum solus et bracchia habet et in cauda spiculum; reliquorum quibusdam aculeus in ore, ut asilo, sive tabanum dici placet, item culici et quibusdam muscis, omnibus autem his in ore et pro lingua. sunt hi aculei quibusdam hebetes neque ad punctum, sed ad suctum, ut muscarum generi, in quo lingua evidens fistula est. nec sunt talibus dentes. aliis cornicula ante oculos praetenduntur ignava, ut papilionibus. quaedam insecta carent pinnis, ut scolopendra.
xxxv 101 Insectorum pedes quibus sunt, in obliquum moventur. quorundam extremi longiores foris curvantur, ut locustis. Hae pariunt, in terram demissio spinae caule, ova condensa autumni tempore. ea durant hieme; e terra subsequenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine cruribus pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt ova, sicco vere maior proventus. 102 alii duplicem earum fetum geminumque exitium tradunt: vergiliarum exortu parere, deinde ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arcturi occasu renasci. mori matres, cum pepererint, certum est, vermiculo statim circa fauces innascente qui eas strangulat. eodem tempore mares obeunt. et tam frivola ratione morientes serpentem, cum libuit, necant singulae, faucibus eius adprehensis mordicus. non nascuntur nisi rimosis locis. 103 in India ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum inaruerint. est et alius earum obitus: gregatim sublatae vento in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit, non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. iidem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradiderunt, ignari etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum — quod maxime miremur — fame quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. 104 deorum irae pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur et tanto volant pinnarum stridore, ut [aliae] alites credantur, solemque obumbrant sollicitis suspectantibus populis, ne suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant diraque messibus nube contegunt, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes et fores quoque tectorum. 105 Italiam ex Africa maxime coortae infestant, saepe populo Romano ad Sibyllina coacto remedia confugere inopiae metu. in Cyrenaica regione lex etiam est ter anno debellandi eas, primo ova obterendo, dein fetum, postremo adultas, desertoris poena in eum qui cessaverit. 106 et in Lemno insula certa mensura praefinitia est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. graculos quoque ob id colunt adverso volatu occurrentes earum exitio. necare et in Syria militari imperio coguntur. tot orbis partibus vagatur id malum. Parthis et hac in cibo gratae. 107 Vox earum proficisci ab occipitio videtur. eo loco in commissura scapularum habere quasi dentes existimantur eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo maxime aequinoctia, sicut cicadae circa solstitium. coitus locustarum qui et insectorum omnium quae coeunt, marem portante femina, in eum feminarum ultimo caudae reflexo tardoque digressu. minores autem in omni hoc genere feminis mares.
xxxvi 108 Plurima insectorum vermiculum gignunt, nam et formicae similem ovis vere, . . . . et hae communicantes laborem ut apes, sed illae faciunt cibos, hae condunt. ac si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis portione vires esse maiores. gerunt ea morsu; maiora aversae postremis pedibus moliuntur umeris obnixae. et his rei publicae ratio, memoria, cura. 109 semina adrosa condunt, ne rursus in frugem exeant e terra, maiora ad introitum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant. operantur et noctu plena luna, eadem interlunio cessant. iam in opere qui labor, quae sedulitas! et quoniam ex diverso convehunt altera alterius ignara, certi dies ad recognitionem mutuam nundinis datur. 110 quae tunc earum concursatio, quam diligens cum obviis quaedam conlocutio atque percunctatio! silices itinere earum adtritos vidimus et opere semitam factam, ne quis dubitet, qualibet in re quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter se viventium solae praeter hominem. non sunt in Sicilia pinnatae. 111 Indicae formicae cornua Erythris in aede Herculis fixa miraculo fuere. aurum hae cavernis egerunt terra in regio septentrionalium Indorum qui Dardae vocantur. ipsis color felium, magnitudo Aegypti luporum. erutum hoc ab iis tempore hiberno Indi furantur aestivo fervore, conditis propter vaporem in cuniculos formicis, quae tamen odore sollicitatae provolant crebroque lacerant quamvis praevelocibus camelis fugientes. tanta pernicitas feritasque est cum amore auri.
xxxvii 112 Multa autem insecta et aliter nascuntur, atque in primis e rore. insidet hic raphani folio primo vere et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. inde porrigitur vermiculus parvus et triduo mox uruca, quae adiectis diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. ad tactum tantum movetur, araneo accreta, quam chrysallidem appellant. rupto deinde cortice volat papilio.
xxxviii 113 Sic quaedam ex imbri generantur in terra, quaedam et in ligno. nec enim cossi tantum in eo, sed etiam tabani ex eo nascuntur et alias, ubicumque umor est nimius,
xxxix sicut intra hominem taeniae tricenum pedum, aliquando et plurium longitudine. 114 iam in carne exanima et viventium quoque hominum et capillo, qua foeditate et Sulla dictator et Alcman ex clarissimis Graeciae poetis obiere. hoc quidem et aves infestat, phasianas vero interemit nisi pulverantes sese; 115 pilos habentiu asinum tantum inmunem hoc malo credunt et oves. gignuntur autem et vestis genere, praecipue lancio interemptarum a lupis ovium. aquas quoque quasdam, quibus lavemur, fertiliores eius generis invenio apud auctores, quippe cum etiam cerae id gignant quod animalium minimum existimantur. alia rursus generantur sordibus aridi soli, posteriorum lascivia crurum petauristae, alia pulvere umido in cavernis volucria.
xl 116 Est animal eius temporis, infixo semper sanguini capite vivens atque ita intumescens. unum animalium, cui cibi non sit exitus, dehiscit in minia satietate, alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris hoc solum. aeque mira sanguinis et hirundinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum malum, aures maxime lancinans, quae defendi morsu non queunt.
xli 117 Idem pulvis in lanies et veste tineas creat, praecipue si araneus una includatur. sitiens enim et omnem umorem absorbens ariditatem ampliat. hoc et in chartis nascitur. est earum genus tunicas suas trahentium quo cocleae modo; sed harum pedes cernuntur. spoliatae exspirant. si adcrevere, faciunt chrysalidem. 118 ficarius culices caprificus generat, cantharidas vermiculi ficorum et piri et peuces et cynacanthae et rosae. venenum hoc remedia secum habet: alae medentur, quibus demptis letale est. rursus alia genera culicum acescens natura gignit, quippe cum et in nive* inveniantur vetustiore vermiculi* rutili — nam et ipsa nix vetustate rufescit — hirti pilis, *in Media quidem candidi*, grandiores torpentesque.
xlii 119 Gignit aliqua et contrarium naturae elementum. siquidem in Cypri aerariis fornacibus et medio igni maioris muscae magnitudinis volat pinnatum quadrupes; appellatur pyrallis, a quibusdam pyrotocon. quamdiu est in igni, vivit; cum evasit longiore paulo volatu, emoritur.
xliii 120 Hypanis fluvius in Ponto circa solstitium defert acinorum effigie tenues membranas, quibus erumpit volucre quadrupes supra dicti modo, nec ultra unum diem vivit, unde hemerobion vocatur. reliquis talium ab initio ad finem septenarii sunt numeri, culici et vermiculis ter septeni, corpus parientibus quater septeni; mutationes et in alias figuras transitus trinis aut quadrinis diebus. cetera ex his pinnata autumno fere moriuntur tabe alarum, tabani quidem etiam caecitate. muscis umore exanimatis, si cinere condantur, redit vita.
xliv 121 Nunc per singulas corporum partes praeter iam dicta membratim tractetur historia. Caput habent cuncta quae sanguinem. in capite paucis animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem generis, phoenici plumarum serie e medio eo exeunte alia, pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianae corniculis, praeterea parvae avi, quae, ab illo galerita appellata quondam, postea Gallico vocabulo etiam legioni nomen dederat alaudae. 122 diximus et cui plicatilem cristam dedisset natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum generi dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicae, sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum; nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixerimus, verum peculiare datum. draconum enim cristas qui viderit, non reperitur.
xlv 123 Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentium variis data sunt modis, sed quae iure cornua intellegantur, quadripedum tantum generi; Actaeonem enim et Cipum etiam in Latia historia fabulosos reor. nec alibi maior naturae lascivia. lusit animalium armis, sparsit haec in ramos, ut cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit in palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant. 124 dedit ramosa capreis, sed parva nec fecit decidua, convoluta in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tauris — in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis tantum maribus —, rupicapris in dorsum adunca, dammis in adversum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et in leve fastigium exacuta, ut lyras decerent, strepsiceroti, quem addacem Africa appellat; 125 mobilia eadem, ut aures, Phrygiae armentis, Trogodytarum in terram derecta, qua de causa obliqua cervice pascuntur, aliis singula, et haec medio capite aut naribus, ut diximus. iam quidem aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca, aliis ad iactum pluribus modis, supina, convexa, conversa, omnia in mucronem nigrantia. in quodam genere pro manibus ad scabendum corpus, cocleis ad praetemptandum iter, corporea haec, sicut cerastis; his aliquando singula, cocleis semper bina et ut protendantur ac resiliant. 126 Urorum cornibus barbari septentrionales potant urnisque bina capitis unius cornua inplent; alii praefixa hastilia cuspidant. apud nos in lamnas secta tralucent atque etiam lumen inclusum latius fundunt multasque alias ad delicias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota a picturae genere dicuntur. 127 — (Omnibus autem cava et in mucrone demum concreta sunt, cervis tantum tota solida et omnibus annis decidua) — bum attritis ungulis cornua unguendo arvina medentur agricolae, adeoque sequax natura est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur atque nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis capitibus quaterna fiant. 128 Tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore multis, ovium nulla nec cervorum; nec quibus multifidi pedes, nec solidipedum ulli excepto asino Indico, qui uno armatus est cornu. bisulcis bina natura tribuit, nulli superne primores habenti dentes. qui putant eos in cornua absumi, facile corguuntur cervarum natura, quae nec dentes habent (ut neque mares) nec tamen cornua. ceterorum ossibus adhaerent, cervorum tantum cutibus enascuntur.
xlvi 129 Capita piscibus portione corporum maxima, fortassis ut mergantur. ostrearum generi nulla nec spongeis nec aliis fere, quibus solus ex sensibus tactus est. quibusdam indiscretum caput, ut cancris.
xlvii 130 In capite animalium cunctorum homini plurimus pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud intonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo Capillatis Alpium incolis, Galliae Comatae, ut tamen sit aliqua in hoc terrarum differentia. quippe Myconii carentes eo gignuntur, sicut in Cauno lienosi. et quaedam animalium naturaliter calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud Graecos nomen inde. 131 defluvium eorum in muliere rarum, in spadonibus non visum, nec in ullo ante veneris usum nec infra cerebrum aut infra verticem aut circa tempora atque aures. calvitium uni tantum animalium homini praeterquam innatum. canities homini tantum et equo, sed homini semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa. vertices bini hominum tantum aliquis.
xlviii 132 Capitis ossa plana, tenuia, sine medullis, serratis pectinatim structa conpagibus. perfracta non queunt solidari, sed exempta modice non sunt letalia, in vicem eorum succedente corporea cicatrice. infirmissima esse ursis, durissima psittacis suo diximus loco.
xlix 133 Cerebrum omnia habent animalia quae sanguinem, etiam in mari quae mollia appellavimus, quamvis careant sanguine, ut polypus. sed homo portione maximum et umidissimum omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis velatum, quarum alterutram rumpi mortiferum est. cetero viri quam feminae maius. omnibus hoc sine sanguine, sine venis, et sebosis sine pingui. 134 aliud esse quam medullam eruditi docent, quoniam coquendo durescat. omnium cerebro medio insunt ossicula parva. uni homini in infantia palpitat nec corroboratur ante primum sermonis exordium. 135 hoc est viscerum excelsissimum . . . .que caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. hanc habent sensus arcem, huc venarum omnis a corde vis tendit, hic desinit, hoc columen altissimum, hic mentis est regimen. omnium autem animalium in priora pronum, quia et sensus ante nos tendunt. ab eo proficiscitur somnus, hinc capitis nutatio. quae cerebrum non habent, non dormiunt. — Cervis in capite inesse vermiculi sub linguae inanitate et circa articulum, qua caput iunguntur, numero XX produntur. —
l 136 Aures homini tantum inmobiles. ab his Flaccorum cognomina. nec in alia parte feminis maius inpendium margaritis dependentibus; in Oriente quidem et viris aurum eo loci gestare decus existimatur. animalium aliis maiores, aliis minores; cervis tantum scissae ac velut divisae, sorici pilosae, sed aliquae omnibus animal dumtaxat generantibus, excepto vitulo marino atque delphino et quae cartilaginea appellavimus et viperis: 137 haec cavernas tantum habent aurium loco praeter cartilaginea et delphinum, quem tamen audire manifestum est. nam et cantu mulcentur et capiuntur attoniti sono. quanam audiant mirum, iidem nec olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. pinnatorum animalium buboni tantum et oto plumae velut aures, ceteris cavernae ad auditum; simili modo squamigeris atque serpentibus. in equis et omni iumentorum genere indicia animi praeferunt, marcidae fessis, micantes pavidis, subrectae furentibus, resolutae aegris.
li 138 Facies homini tantum, ceteris os aut rostra. frons et aliis, sed homini tantum tristitiae, hilaritatis, clementiae, severitatis index. in assensu eius supercilia homini et pariter et alterna mobilia. et in his pars animi: negamus iis, annuimus. haec maxime indicant fastum, superbiam. aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet; in corde nascitur, huc subit, hic pendet. nihil altius simul abruptiusque invenit in corpore, ubi solitaria esset.
lii 139 Subiacent oculi, pars corporis pretiosissimus et quae lucis usu vitam distinguat a morte. non omnibus animalium hi; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii. pectines enim, si quis digitos adversum hiantes eos moveat, contrahuntur ut videntes, et solenes fugiunt admota ferramenta. quadripedum talpis visus non est; oculorum effigies inest, si quis praetentam detrahat membranam. 140 et inter aves ardiolarum in genere quos leucos vocant, altero oculo carere tradunt, optimi augurii, cum ad austrum volent septrentrionemve: solvi enim pericula et metus narrant. Nigidius nec locustis, cicadis esse dicit. cocleis oculorum vicem cornicula bina praetemptatus inplent. nec lumbricis ulli sunt vermiumve generi.
liii 141 Oculi homini tantum diverso colore, ceteris in suo cuique genere similes. et equorum quibusdam glauci, sed in homine numerosissimae varietatis atque differentiae: grandiores, modici, parvi; prominentes quos hebetiores putant, conditi quos clarissime cernere, sicuti colore caprinos.
liv 142 Praeterea alii contuentur longinqua, alii nisi prope admotanon cernunt. multorum visus fulgore solis constat, nubilo die non cernentium nec post occasus. alii interdiu hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. de geminis pupillis aut quibus noxii visus essent satis diximus. caesii in tenebris clariores. 143 ferunt Ti. Caesari, nec alii genitorum mortalium, fuisse naturam ut expergefactus noctu paulisper haut alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. Divo Augusto equorum modo glauci fuere superque hominem albicantis magnitudinis, quam ob causam diligentius spectari eos iracunde ferebat; 144 Claudio Caesari ab angulis candore carnoso sanguineis venis subinde suffusi, Gaio principe rigentes, Neroni . . . at, nisi cum coniveret ad prope admota, hebetes. XX gladiatorum in Gai principis ludo fuere, in iis duo omnino qui contra comminationem aliquam non coniverent, et ob id invicti. tantae hoc difficultatis est homini. plerisque vero naturale ut nictari non cessent, quos pavidiores accepimus. 145 oculus unicolor nulli; communi candore omnibus medius colos differens. neque ulla ex parte maiora animi indici cunctis animalibus, sed homini maxime, id est moderationis, clementiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae. contuitu quoque multiformes, truces, torvi, flagrantes, graves transversi, limi, summissi, blandi. profecto in oculis animus habitat. ardent, intenduntur, umectant, conivent. 146 hinc illa misericordiae lacrima, hos cum exosculamur, animum ipsum videmur attingere, hinc fletus et rigantis ora rivi. quis ille est umor in dolore tam fecundus et paratus aut ubi reliquo tempore? animo autem vidimus, animo cernimus: oculi ceu vasa quaedam visibilem eius partem accipiunt atque tramittunt. sic magna cogitatio obcaecat abducto intus visu. sic in morbo comitiali animo caligante aperti nihil cernunt. 147 quin et patentibus dormiunt lepores multique hominum, quos κορυβαντιά Graeci dicunt. tenuibus multique membranis eos natura composuit, callosis contra frigora caloresque in extumo tunicis, quas subinde purificat lacrimationum salivis, lubricos propter incursantia et mobiles.
lv 148 Media eorum cornua fenestravit pupilla, cuius angustiae non sinunt vagari incertam aciem ac velut canali dirigunt obiterque incidentia facile declinant, aliis nigri, aliis ravi, aliis glauci coloris orbibus circumdatis, ut habili mixtura et accipiatur circumiecto candore lux et temperato repercussu non obstrepat. adeoque his absoluta vis speculi, ut tam parva illa pupilla totam imaginem reddat hominis. ea causa est, ut pleraeque alitum e manibus hominum oculos potissimum adpetant, quod effigiem suam in iis cernentes velut ad cognita desideria sua tendunt. 149 veterina tantum quaedam ad incrementa lunae morbos sentiunt. sed homo solus emisso umore caecitate liberatur. post vicensimum annum multis restitutus est visus, quibusdam statim nascentibus negatus nullo oculorum vitio, multis repente ablatus simili modo nulla praecedente iniuria. venas ab iis pertinere ad cerebrum peritissimi auctores tradunt; ego et ad stomachum crediderim: certe nulli sine redundatione eius eruitur oculus. 150 morientibus illos operire rursusque in rogo patefacere Quiritium magno ritu sacrum est, ita more condito, ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit et caelo non ostendi nefas. uni animalium homini depravantur, unde cognomina Strabonum et Paetorum. ab isdem qui altero lumine orbi nascerentur Coclites vocabantur; qui parvis utrisque, Ocellae; Luscini iniuriae cognomen habuerunt. 151 nocturnorum animalium veluti felium in tenebris fulgent radiantque oculi, ut contueri non sit; et caprae lupoque splendent lucemque iaculantur. vituli marini et hyaenae in mille colores transeunt subinde. quin et in tenebris multorum piscium refulgent, aridi sicut robusti caudices putresque vetustate. non conivere diximus quae non obliquis oculis, sed circumacto capite cernerent. 152 chamaeleonis oculos ipsos circumagi totos tradunt. cancri in oblicum aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes. locustis, squillis magna ex parte sub eodem munimento praeduri eminent. quorum duri sunt, minus cernunt quam quorum umidi. serpentium catulis et hirundinum pullis, si quis eruat, nasci tradunt. 153 insectorum omnium et testacei operimenti oculi moventur sicut quadripedum aures. quibus fragilis operimenta, his oculi duri. omnia talia et pisces et insecta non habent genas nec integunt oculos. omnibus membrana vitri modo tralucida obtenditur.
lvi 154 Palpebrae in genis homini utrimque, mulieribus fuco etiam infectae cotidiano: tanta est decoris adfectatio, ut tinguantur oculi quoque. alia de causa hoc natura dederat ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum contra occursantia animalia aut alia fortuito incidentia. defluere eas haut inmerito venere abundantibus tradunt. 155 ex ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed quadrupedibus in superiore tantum gena, volucribus in inferiore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadripedum quae ova pariunt, ut lacertae. struthocamelus alitum sola ut homo utrimque palpebras habet.
lvii 156 Ne genae quidem omnibus. ideo neque nictatio nisi iis quae animal generant, graviores alitum inferiore gena conivent, eaedem nictantur ab angulis membrana obeunte. columbae et similia utraque conivent; at quadripedes quae ova pariunt, ut testudines, crocodili, inferiore tantum sine ulla nictatione propter praeduros oculos. 157 extremum ambitum genae superioris antiqui cilium vocavere, unde et supercilia. hoc vulnere aliquo diductum non coalescit, ut in paucis humani corporis membris.
lviii Infra oculos malae humani tantum, quas prisci genas vocabant, XII tabularum interdicto radi a feminis vetantes. pudoris haec sedes: ibi maxime ostenditur rubor.
lix 158 Infra eas hilaritatem risumque indicantes buccae et altior homini tantum, quem novi mores subdolae incisioni dicavere, nasus. non alii animalium nares eminent: avibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus sine naribus, et hinc cognomina Simorum, Silonum. septimo mense genitis saepenumero foramina aurium et narium defuere.
lx 159 Labra, a quibus Brocchi, Labeones dicti, et os probum duriusve animal generantibus. pro his cornea et acuta volucribus rostra, eadem rapto viventibus adunca, collecto recta, herbas cruentibus limumque lata, ut et suum generi; iumentis vice manus ad colligenda pabula. ora apertiora laniatu viventibus. Mentum nulli praeter hominem, nec malae. maxillas crocodilus tantum superiores movet, terrestres quadrupedes eodem quo cetera more praeterque in oblicum.
lxi 160 Dentium tria genera, serrati aut continui aut exerti: serrati pectinatim coeuntes, ne contrario occursu atterantur, ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut homini, equo; exerti, ut apro, hippopotamio, elephanto. continuorum qui digerunt cibum lati et acuti, qui conficiunt duplices; qui discriminant eos canini appellantur: hi sunt serratis longissimi. 161 continui aut utraque parte oris sunt, ut equo, aut superiore primores non sunt, ut bubus, ovibus omnibusque quae ruminant. caprae superiores non sunt praeter primores geminos. nulli exerti quibus serrati, raro feminae, et tamen sine usu. itaque cum apri percutiant, feminae sues mordent. 162 nulli, cui cornua, exerti, sed omnibus concavi; ceteris dentes solidi. piscium omnibus serrati praeter scarum; huic uni aquatilium plani. cetero multis eorum in lingua et toto ore, ut turba vulnerum molliant quae attritu subigere non queunt, multis et in palato [atque etiam in cauda], praeterea in os vergentes, ne excidant cibi nullum habentibus retinendi adminiculum.
lxii 163 Similes aspidi et serpentibus, sed duo in supera parte dextra laevaque longissimi, tenui fistula perforati, ut scorpioni aculei, venenum infundentes. non aliud hoc esse quam fel serpentem et inde venas sub spina ad os pervenire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit; aliqui tum decidere eum rursusque recrescere facilem decussu, et sine eo esse quas tractari cernamus. scorpionis caudae inesse eum et plerisque ternos. 164 viperis dentes gingivis conduntur. haec, eodem praegnans veneno, inpressum dentium repulsu virus fundit in morsus. volucrum huli dentes praeter vespertilionem. camelus una ex iis, quae non sunt cornigera, in superiore maxilla primores non habet. cornua habentium nulli serrati. et cocleae dentes habent. indicio est et a minimis earum derosa vicia. 165 at in marinis crustata et cartilaginea primores habere, item echinis quinos esse unde intellegi potuerit miror. dentium vice aculeus insectis. simia dentes ut homini. elephanto intus ad mandendum IIII, praeterque eos prominent masculis reflexi, feminis recti atque proni. musculus marinus, qui ballaenam antecedit, nullos habet, sed pro iis saetis intus os hirtum et linguam etiam ac palatum. terrestrium minutis quadripedibus primores bini utrimque longissimi.
lxiii 166 Ceteris cum ipsis nascuntur, homini post quam natus est septimo mense. reliquis perpetui manent, mutantur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus, sed leoni et cani non nisi canini appellati. lupi dexter caninus in magnis habetur operibus. maxillares, qui sunt a caninis, nullum animal mutat. homini novissimi, qui genuini vocantur, circiter vicensimum annum gignuntur, multis et octogensimo, feminis quoque, sed quibus in iuventa non fuere nati. decidere in senecta et mox renasci certum est. 167 Zoclen Samothracem, cui renati essent post CIIII annos, Mucianus visum a se prodidit. cetero maribus plures quam feminis in homine, pecude, capra, sue. Timarchus Nicoclis filius Paphi duos ordines habuit maxillarium; frater eius mutavit primores ideoque praetrivit. existimat exemplum dentis homini et in palato geniti. a caninis amissi casu aliquo numquam renascuntur. ceteris senecta rufescunt, equo tantum candidiores fiunt.
lxiv 168 Aetas veterinorum dentibus iudicatur. equo sunt numero XL. amittit tricensimo mense primores utrimque binos, sequenti, anno totidem proximos, cum subeunt dicti columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto anno renascuntur; septimo omnes habet et renatos et inmutabiles. 169 equo castrato prius non decidunt dentes. asinorum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis mensibus. quod si non prius peperere quam decidant postremi, sterilitas certa. boves bini mutant. subus non decidunt umquam. absumpta hac observatione senectus in equis et ceteris veterinis intellegitur dentium brocchitate, superciliorum canitia et circa ea lacunis, cum fere XVI annorum existimantur. 170 hominum dentibus quoddam inest virus; namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetent et columbarum fetus inplumes necant. reliqua de iis in generatione hominum dicta sunt. erumpentibus morbi corpora infantium accipiunt. reliqua animalia quae serratos habent saevissime dentiunt.
lxv 171 Linguae non omnibus eodem modo. tenuissima serpentibus et trisulca, vibrans, atri coloris et, si extrahas, praelonga; lacertis bifida et pilosa, vitulis quoque marinis duplex, sed supra dictis capillamenti tenuitate. ceteris ad circumlambenda ora, piscibus paulo minus quam tota adhaerens, crocodilis tota; sed in gustatu linguae vice carnosum aquatilibus palatum. 172 leonibus, pardis omnibusque generis eius, etiam felibus, imbricatae asperitatis ac limae similis attenuansque lambendo cutem hominis, quae causa etiam mansuefacta, ubi ad vicinum sanguinem pervenit saliva, invitat ad rabiem. de purpurarum linguis diximus. 173 ranis prima cohaeret, intima absoluta a gutture, qua vocem emittunt mares, cum vocantur ololygones. stato id tempore evenit, cientibus ad coitum feminas. tum siquidem inferiore labro demisso ad libramentum aquae modice receptae in fauces palpitante ibi lingua ululatus eliditur. tunc et extenti buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore perpulsi. quibus in posteriore parte aculei, his et dentes et lingua, apibus etiam praelonga, eminens et cicadis. quibus aculeus in ore fistulosus, his nec lingua nec dentes. quibusdam insectis intus lingua, ut formicis; ceterum latet et elephanto praecipue. 174 reliquis in suo genere semper absoluta, homini tantum ita sese constricta venis, ut intercidi eas necesse sit. Metellum pontificem adeo inexplanatae fuisse accepimus, ut multis mensibus tortus credatur, dum meditatur in dedicanda aede Opi opiferae dicere. ceteris septimo ferme anno sermonem exprimit. multis vero talis ars eius contigit, ut avium et animalium vocis indiscreta edatur imitatio. intellectus saporum ceteris in prima lingua, homini et in palato.
lxvi 175 Tonsillae in homine, in sue glandulae. quod inter eas uvae nomine ultimo dependet palato, homini tantum est. sub ea minor lingua nulli ova generantium. operta eius gemina duabus interpositae fistulis. interior earum appellatur arteria, ad pulmonum atque cor pertinens; 176 hanc operit in epulando, spiritu et voce in illa meante, ne, si potus cibusve in alienum deerraverit tramitem, torqueat. altera exterior appellatur sane gula, qua cibus atque potus devolant. tendit haec ad stomachum, is ad ventrem. hanc per vices operit, cum spiritus tantum aut vox commeat, ne restagnatio intempestiva alvi obstrepat. ex cartilagine et carne arteria, gula e nervo et carne constat.
lxvii 177 Cervix nulli nisi quibus utraque haec; ceteris collum, quibus tantum gula. sed quibus cervix, e multis vertebratisque obiculatim ossibus flexilis ad circumspectum articulorum nodis iungitur, leoni tantum et lupo et hyaenae singulis rectisque ossibus rigens. 178 cetero spinae adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae foramina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura habentibus, simili modo uncos ungues.
lxviii 179 Guttur homini tantum et subus intumescit, aquarum quae potantur plerumque vitio. summum gulae fauces vocantur, extremum stomachus. hoc nomine est sub arteria iam carnosa inanitas adnexa spinae, ad latitudinem ac longitudinem lagonae modo fusa. 180 quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et ora ventribus iunguntur. testudini marinae lingua nulla ac dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad conficiendos cibos, descrescentibus crenis quicquid adpropinquent ventri; novissima asperitas ut scobinae fabrilis.
lxix 181 Cor animalibus ceteris medio pectore est, homini tantum infra laevam papillam turbinato mucrone in priora eminens. piscibus solis ad os spectat. hoc primum nascentibus formari in utero tradunt, deinde cerebrum, sicut tardissime oculos, sed hos primum emori, cor novissime. huic praecipuus calor. palpitat certe et quasi alterum movetur intra animal praemolli firmoque opertum membranae involucro, munitum costarum et pectoris muro, ut pariat praecipuam vitae causam et originem. 182 prima domicilia intra se animo et sanguini praebet sinuoso specu et in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino. ibi mens habitat. ex hoc fonte duae grandes venae in priora et terga discurrunt sparsaqua ramorum serie per alias minores omnibus membris vitalem sanguinem rigant. solum hoc viscerum vitiis non maceratur nec supplicia vitae trahit laesumque mortem ilico adfert. ceteris corruptis vitalitas in corde durat.
lxx 183 Bruta existimantur animalium quibus durum riget, audacia quibus parvum est, pavida quibus praegrande, maximum autem est portione muribus, lepori, asino, cervo, pantherae, mustelis, hyaenis et omnibus timidis aut propter metum maleficis. in Paphlagonia bina pernicibus corda. 184 in equorum corde et boum ossa reperiuntur interdum. augeri id per singulos annos in homine et binas drachmas ponderi ad quinquagensimum annum accedere, ab eo detrahi tantundem, et ideo non vivere hominem ultra centesimum annum defectu cordis Aegyptii existimant, quibus mos est cadavera adservare medicata. 185 hirto corde gigni quosdam homines proditur neque alios fortioris esse industriae, sicut Aristomenen Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios. ipse convolneratus captus semel per cavernam lautumiarum evasit angustias, volpium aditus secutus. iterum captus sopitis custodibus somno ad ignem advolutus lora cum corpore exussit. tertium capto Lacedaemonii pectus dissecuere viventi, hirsutumque cor repertum est.
lxxi 186 In corde summo pinguitudo quaedam est laetis extis. non semper autem in parte extorum habitum est. L. Postumio L. F. Albino rege sacrorum post CXXVI Olympiadem, cum rex Pyrrhus ex Italia decessisset, cor in extis haruspices inspicere coeperunt. Caesari dictatori, quo die primum veste purpurea processit atque in sella aurea sedit, sacrificanti in extis defuit. unde quaestio magna de divinatione argumentantibus, potueritne sine illo viscere hostia vivere an ad tempus amiserit. 187 negatur cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierint, negatur et veneno interemptis. certe exstat oratio Vitelli, qua Gnaeum Pisonem eius sceleris coarguit, hoc usus argumento palamque testatus non potuisse ob venenum cor Germanici Caesaris cremari. contra genere morbi defensus est Piso.
lxxii 188 Sub eo pulmo est spirandique officinia attrahens ac reddens animam, idcirco spongeosus ac fistulis inanibus cavus. pauca eum, ut dictum est, habent aquatilia, cetera ova parientia exiguum spumosumque nec sanguineum. ideo non sitiunt. eadem est causa, quare sub aqua diu ranae et phocae urinentur. testudo quoque, quamvis praegrandem et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. chamaeleonti portione maximus et nihil aliud intus.
lxxiii 189 Iecur in dextera parte est, in eo quod caput extorum vocant magnae varietatis. M. Marcello circa mortem, cum periit ab Hannibale, defuit in extis; sequenti deinde die geminum repertum est. defuit et C. Mario, cum immolaret Uticae, item Gaio principi kal. Ian., cum iniret consulatum quo anno interfectus est, Claudio successori eius quo mense interemptus est veneno. 190 Divo Augusto Spoleti sacrificanti primo potestatis suae die sex victimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt responsumque duplicaturum intra annum imperium. caput extorum tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in collicitudine ac metu; tunc enim peremit curas. bina iocinera leporibus circa Briletum et Tharnen et in Cherroneso ad Propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum.
lxxiv 191 In eodem est fel, non omnibus datum animalibus. in Euboaea Chalcide nullum pecori, in Naxo praegrande geminumque, ut sit prodigi loco utrumque advenae. equi, muli, asini, cervi, capreaea, apri, cameli, delphini non habent. murium aliqui habent. hominum paucis non est, quorum valitudo firma et vita longior. 192 sunt qui equo non quidem in iecore esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut intestinis; ideo tantum amaritudinem, ut a canibus non attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pessimumque sanguinis ideo et in materia eius. certe iecur nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde, cui iungitur, funditque in venas.
lxxv 193 Sed in felle nigro insaniae causa homini morsque toto reddito. hinc et in mores crimen bilis nomine: adeo magnum est in hac parte virus, cum se fundit in animum. quin et toto vagum corpore colorem oculis quoque aufert, illud quidem redditum etiam aënis, nigrescuntque contacta eo, ne quis miretur id venenum esse serpentium. 194 — (Carent eo quae apsinthio vescuntur in Ponto) — Sed avibus et parte tamen altera intestino iungitur in corvis, coturnicibus, phasianis, quibusdam intestimo tantum, ut in columbis, accipitre, murenis; paucis avium in iecore. serpentibus portione maxime copiosum. 195 et piscibus autem est toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo; praeterea et in iecore est, ut cetis omnibus. — Vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. taurosum felle aureus ducitur color. haruspices id Neptuno et umoris potentiae dicavere, geminumque fuit Divo Augusto quo die apud Actium vicit.
lxxvi 196 Murium iocusculis fibrae ad numerum lunae in mense congruere dicuntur totidemque inveniri, quotum lumen eius sit, praeterea bruma increscere. cuniculorum exta in Baetica gemina sese reperiuntur. ranarum rubetarum altera fibra a formicis non attingitur propter venerum, ut arbitrantur. iecur maxime vetustatis patiens centenis durare annis obsidionum exempla prodidere.
lxxvii 197 Exta serpentibus et lacertis longa. Caecinae Volaterrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur, et profecto nihil incredibile sit aestimantibus Pyrrho regi quo die periit praecisa hostiarum capita repsisse sanguinem suum lambentia. exta homini ab inferiore viscerum parte separantur membrana, quam praecordia appellant, quia a corde praetenditur quod Graeci appellaverunt φρενας. 198 omnia quidem principalia viscera membranis propriis ac velut vaginis inclusit providens natura; in hac fuit et peculiaris causa vicinitatis alvi, ne cibo supprimeretur animus. huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est ei caro, sed nervosa exilitas. in eadem praecipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad quas subit, non aliubi tenuiore humana cute ideoque scabendi dulcedine ibi proxima. ob hoc in proeliis gladiatorumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia attulerunt.
lxxviii 199 Subest venter stomachum habentibus, ceteris simplex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflectitur, ut saepiae et polypo. in homine adnexus infirmo stomacho similis canino. his solis animalium inferiore parte angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit.
lxxxix 200 Ab hoc ventriculo lactes in ove et homine, per quas labitur cibus, in ceteris hillae, a quibus capaciora intestina ad alvum, hominique flexuosissimis orbibus. idcirco magis avidi ciborum quibus ab alvo longius spatium. item minus sollertes quibus obesissimus venter. aves quoque geminos sinus habent quaedam: unum quo mergunt recentia ut guttur, alterum in quem ex eo dimittunt concoctione maturata, ut gallinae, palumbes, columbae, perdices. 201 ceterae fere carent eo, sed gula patientiore utuntur, ut graculi, corvi, cornices. quaedam neutro modo, sed ventrem proximum habent, quibus praelonga colla et angusta, ut porphyrioni. venter solidipedum asper et durus; terrestrium aliis denticulatae asperitatis, aliis cancellatim mordacis, quibus neque dentes utrimque nec ruminatio. hic conficiuntur cibi, hinc in alvum delabuntur. 202 media haec umbilico adnexa omnibus, in homine suillae infima parte similis, a Graecis appellatur colon, ubi dolorum magna causa. angustissima canibus, qua de causa vehementi nisu nec sine cruciatu levant eam. insatiabilia animalium quibus a ventre protinus recto intestino transeunt cibi, ut lupis cervariis et inter aves mergis. 203 ventres elephanto quattuor, cetera subus similia, pulmo quadruplo maior bubulo. avibus venter carnosus callosusque. in ventre hirundinum pullis lapilli candido aut rubenti colore, qui chelidonii vocantur, magicis narrati artibus, reperiuntur; et in iuvencarum secundo ventre pilae rotunditate nigricans tophus, nullo pondere, singulare, ut putant, remedium aegre parientibus, si tellurem non attigerit.
lxxx 204 Ventriculus atque intestina pingui ac tenui omento integuntur praeterquam ova gignentibus. huic adnectitur lien in sinistra parte adversus iecori, cum quo locum aliquando permutat, sed prodigiose. quidam eum putant inesse ova parientibus, item serpentibus admodum exiguum. ita certe apparet in testudine et crocodilo et lacertis et ranis. aegocephalo avi non inesse constat neque iis quae careant sanguine. 205 peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo, quam ob rem minuitur cursorum laborantibus. et per vulnus etiam exempto vivere animalia tradunt. sunt qui putent adimi simul risum homini intemperantiamque eius constare lienis magnitudine. Asiae regio Scepsis appellatur, in qua minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem invecta remedia.
lxxxi 206 At in Brileto et Tharne quaterni renes cervis, contra pinnatis squamosisque nulli. de cetero summis adhaerent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit praeterquam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima, oves quidem letaliter circum eos concreto pingui. aliquando in iis inveniuntur lapilli. — Renes habent omnia quadripedum quae animal generant, ova parientium testudo sola, quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes velut e multis renis compositos.
lxxxii 207 Pectus, hoc est ossa, praecordiis et vitalibus natura circumdedit, at ventri, quem necesse erat increscere, ademit: nulli animalium circa ventrem ossa. pectus homini tantum latum, reliquis carinatum, volucribus magis et inter eas aquaticis maxime. costae homini octonae, subus denae, cornigeris XIII, serpentibus XXX.
lxxxiii 208 Infra alvum est a priore parte vesica, quae nulli ova gignentium praeter testudinem, nulli nisi sanguineum pulmonem habenti, nulli pedibus carentium. inter eam et alvum arteria ad pubem tendentes, quae ilia appellantur. in vesica lupi lapillus, qui syrites vocatur, sed in hominum quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi et saetarum capillamenta. vescia membrana constat, quae volnerata cicatrice non solidescit nec qua cerebrum aut cor involvitur; plura enim membranarm genera.
lxxxiv 209 Feminis eadem omnia praeterque vesicae iunctus utriculus, unde dictus uterus. quod alio nomine locos appellant, hoc in reliquis animalibus volvam. haec viperae et intra se parientibus duplex, ova generantium adnexa praecordiis, et in muliere geminos sinus ab utraque parte laterum habet, funebris quotiens versa spiritum inclusit. 210 boves gravidas negant praeterquam dextero volvae sinu ferre, etiam cum geminos ferant. volva eiecto partu melior quam edito: eiecticia vocatur illa, haec porcaria. primiparae suis optima, contra effetis. a partu, praeterquam eodem die suis occisae, livida ac macra. 211 nec novellarum suum praeter primiparas probatur potiusque veterum, dum ne effetarum, nec biduo ante partum aut post partum aut quo eiecerint die. proxima ab eiecticia est occisae uno die post partum. huius et sumen optimum, si modo fetus non hauserit; eiecticiae deterrimum. antiqui abdomen vocabant prius quam calleret, incientes occidere non adsueti.
lxxxv 212 Cornigera una parte dentata et quae in pedibus talos habent sebo pinguescunt, bisulca scissisve in digitos pedibus et non cornigera adipe. concretus hic et, cum refrixit, fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter carnem cutemque suco liquidum. quaedam non pinguescunt, ut lepus, perdix. steriliora cuncta pinguia et in maribus et in feminis; senescunt quoque celerius praepinguia. 213 omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. adips cunctis sine sensu, quia nec arterias habet nec venas. plerisque animalium et pinguitudo sine sensu; quam ob causam sues spirantes a muribus tradunt adrosos, quin et L. Aproni consularis viri filio detractos adipes levatumque corpus inmobili onere.
lxxxvi 214 Medulla ex eodem videtur esse, iuventae rubens, in senecta albescens. non nisi cavis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur, quod defluente evenit medulla. est autem pinguis iis quibus adips, sebosa cornigeris, nervosa et in spina tantum dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla, leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua admodum; cetera sunt tanta duritia, ut ignis elidatur velut e silice.
lxxxvii 215 et iis dura quae non pinguescunt, asinorum ad tibias canora. delphinis ossa, non spinae, animal enim pariunt; serpentibus spinae. aquatilium mollibus nulla, sed corpus circulis carnis vinctum, ut saepiae atque lolligini. et insectis negatur aeque es ulla. cartilaginea aquatilium habent medullam in spina, vituli marini cartilaginem, non ossa. 216 item omnium auriculae ac nares, quae modo eminent, flexili mollitia, naturae providentia ne frangerentur. cartilago rupta non solidescit nec praecisa ossa rescrescunt praeterquam veterinis ab ungula ad suffraginem . . . . . homo in longitudinem usque ad ter septenos annos, tum deinde ad plenitudinem. maxime autem pubescens nodum quendam solvere, et praecipue aegritudine, sentitur.
lxxxviii 217 Nervi, orsi a corde bubuloque etiam circumvoluti, similem naturam et causam habent, in omnibus lubricis applicati ossibus nodosque corporum, qui vocantur articuli, aliubi interentu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes, hic teretes, illic lati, ut quaeque poscit figuratio. 218 nec hi solidantur incisi, mirumque, vulneratis summus dolor, praesectis nullis. sine nervis sunt quaedam animalia, ut pisces, arteriis enim constant; sed neque his molles piscium generis. ubi sunt nervi, interiores conducunt membra, superiores revocant.
lxxxix 219 Inter hos latent arteriae, id est spiritus semitae; his innatant venae, id est sanguinis rivi. arteriarum pulsus in cacumine maxime membrorum evidens, index fere morborum, in modulos certos legesque metricas per aetates — stabilis aut citatus aut taruds — discriptus ab Herophilo medicinae vate miranda arte; nimiam propter suptilitatem desertus, observatione tamen crebri aut languidi ictus gubernacula vitae temperat. 220 arteriae carent sensu, nam et sanguine. nec omnes vitalem continent spiritum, praecisisque torpescit tantum pars ea corporis. aves nec venas nec arterias habent, item serpentes, testudines, lacertae, minimumque sanguinis. Venae in praetenues postremo fimbrias supter totam cutem dispersae adeo in angustam suptilitatem tenuantur, ut penetrare sanguis non possit aliudve quam excitus umor ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. venarum in umbilico nodus ac coitus.
xc 221 Sanguis quibus multus et pinguis, iracundi. maribus quam feminis nigrior et iuventae quam senio, et inferiore parte pinguior. magna et in eo vitalitatis portio. emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit. animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora quibus tenuior, timidiora quibus minimus aut nullus. 222 taurorum celerrime coit atque durescit — ideo pestifer potu —, proxime aprorum, at cervorum caprearumque et bubalorum omnino non spissatur. pinguissimus asinis, homini tenuissimus. iis, quibus plus quaterni pedes, nullus. obesis minus copiosus, quoniam absumitur pingui. 223 profluvium eius uni fit in maribus homini, multis per ora stato tempore, ut nuper Macrino Visco praetorio viro et omnibus annis Volusio Saturnino urbis praefecto, qui nonagensimum etiam excessit annum. solum hoc in corpore temporarium sentit incrementum, si quidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius bibere.
xci 224 Quae animalium latere certis temporibus diximus, non habent tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine vim eius ad minima momenta mutari, non somno tantum minore materia suffusi, verum ad singulos animi habitus, pudore, ira, metu, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim irae et alius verecundiae. 225 nam in metu refugere et nusquam esse certum est multisque non profluere transfossis, quod homini tantum evenit. nam quae mutare diximus colorem, alienum accipiunt quodam repercussu; homo solus in se mutat. morbi omnes morsque sanguinem absumunt.
xcii 226 Sunt qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostrea et testudines; boum terga, saetas suum obstare tenuitati immeantis spiritus, nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia.
xciii 227 hippopotami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. elephantorum quoque tergora inpenetrabiles caetras habent, cum tamen omnium quadripedum suptilitas animi praecipua perhibetur cumque per se ac sine carne est, volnerata non coit, ut in bucca cilioque.
xciv 228 Quae animal pariunt, pilos habent; quae ova, pinnas aut squamas aut corticem, ut testudines, aut cutem puram, ut serpentes. pinnarum caules omnium cavi. praecisae non crescunt, evulsae renascuntur. membranis volant fragilibus insecta, umentibus hirundines in mari, siccis inter tecta. vespertilionu alae quoque articulos habent. 229 Pili e cute exeunt crassa hirti, feminis tenuiores; equis in iuba largi, in armis leoni, dasypodi et in buccis intus et sub pedibus, quae utraque Trogus et in lepore tradit, hoc exemplo libidinosiores hominum quoque hirtos colligens. villosissimum animalium lepus. 230 pubescit homo solus, quod nisi contigit, sterilis in gignendo est, seu mas seu femina. pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi castratis non nascuntur, congeniti autem non desinunt, sicut nec feminis magno opere; inventae tamen quaedam defluvio capitis invalidae, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus stere. quibusdam post genituri sponte non gignuntur. quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est.
231 viris crescunt maxime in capillo, mox in barba. recisi non, ut herbae ac cetera, ab incisura augentur, sed ab radice exeunt. crescunt et in quibusdam morbis, maxime phthisi, et in senecta, defunctis quoque corporibus. libidinosis congeniti maturius defluunt, agnati celerius crescunt. quadripedibus senectute crassescunt lanaeque rarescunt. quadripedum dorsa pilosa, ventres glabri. — Boum coriis glutinum excoquitur, taurorumque praecipuum. —
95
[recensere]232 Mammas homo solus e maribus habet, cetera animalia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. volucrum vespertilioni tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis iam antiquis strigem convenit, sed quae sit avium, constare non arbitror.
233 asinis a fetu dolent, ideo sexto mense arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. quibus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et caprae binas. quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus, haec plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas, volgares binis minus; similiter canes. alia ventre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut leaenae. elephans tantum sub armis duas nec in pectore, sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos habentium.
234 primis genitis in quoque partu sues primas praebent — eae sunt faucibus proximae —, et suam quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. detracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa, dependet.
235 ursae mammas quaternas gerunt, delphini binas in ima alvo papillas tantum nec evidentes et paulum in oblicum porrectas. neque aliud animal in cursu lambitur. et ballaenae autem vitulique marini mammis nutriunt fetus.
96
[recensere]236 Mulieri ante septimum mensem profusum lact inutile, ab eo mense, quo vitales partus, salubre. plerisque autem totis mammis atque etiam alarum sinu fluit. cameli lact habent, donec iterum gravescant. suavissimum id existimatur ad unam mensuram tribus aquae additis. bos ante partum non habet, et primo semper a partu colostrae fiunt, ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunte duritia.
237 asinae praegnates continuo lactescunt. pullos earum, ubi pingue pabulum, biduo a partu maternum lact gustasse letale est. genus mali vocatur colostratio. caseus non fit utrimque dentatis, quoniam eorum lact non coit. tenuissimum camelis, mox equis, crassissimum asinae, ut quo coaguli vice utantur.
238 conferre aliquid et candori in mulierum cute existimatur. Poppaea certe, Domiti Neronis coniunx, quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. omne autem igne spissatur, umore fervescit. bubulum caseo fertilius quam caprinum, ex eadem mensura paene altero tanto. quae plures quaternis mammas habent, caseo inutilia, et meliora quae binas.
239 Coagulum hinnulei, leporis, haedi laudatum, praecipuum tamen dasypodis, quod et profluvio alvi medetur, unius utrimque dentatorum. mirum barbaras gentes, quae lacte vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, densantes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum. spuma id est, lacte concretior lentiorque quam quod serum vocatur. non omittendum in eo olei vim esse et barbaros omnes infantesque nostros ita ungui.
97
[recensere]240 Laus caseo Romae, ubi omnium gentium bona comminus iudicantur, e provinciis Nemausensi praecipua, Lesurae Gabalicoque pagis, sed brevis ac musteo tantum commendatio. duobus Alpes generibus pabula sua adprobant: Delmaticae Docleatem mittunt, Ceutronicae Vatusicum.
241 numerosior Appennino: Cebanum hic e Liguria mittit ovium maxime lacte, Sassinatem ex Umbria mixtoque Etruriae atque Liguriae confinio Luniensem magnitudine conspicuum, quippe et ad singula milia pondo premitur, proximum autem urbi Vestinum eumque a Caedicio campo laudatissimum. et caprarum gregibus sua laus est, in recenti maxime augente gratiam fumo, qualis in ipsa urbe conficitur cunctis praeferendus; nam Galliarum sapor medicamenti vim optinet.
242 trans maria vero Bithynus fere in gloria est. inesse pabulis salem, etiam ubi non detur, ita maxime intellegitur, omni in salem caseo senescente, quales redire in musteum saporem aceto et thymo maceratos certum est. tradunt Zoroastren in desertis caseo vixisse annis XX ita temperato, ut vetustatem non sentiret.
98
[recensere]243 Terrestrium solus homo bipes. uni iuguli, umeri, ceteris armi; uni ulnae. quibus animalium manus sunt, intus tantum carnosae, extra nervis et cute constant.
99
[recensere]244 Digiti quibusdam in manibus seni. M. Corani ex patricia gente filias duas ob id Sedigitas accepimus appellatas et Volcacium Sedigitum, inlustrem in poetica. hominis digiti ternos articulos habent, pollex binos; et digitis adversus universis flectitur, per se vero in oblicum porrigitur, crassior ceteris. huic minimus mensura par, ac duo reliqui sibi, inter quos medius longissime protenditur. quibus ex rapina victus quadripedum, quini digiti in prioribus pedibus, in reliquis quaterni.
245 leones, lupi, canes, panthera in posterioribus quoque quinos ungues habent uno iuxta cruris articulum dependente; reliqua, quae sunt minora, et digitos quinos. Bracchia non omnibus paria secum. Studioso Threci in C. Caesaris ludo notum est dexteram fuisse proceriorem. Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri.
100
[recensere]246 nam simiarum genera perfectam hominis imitationem continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas solae quadripedum et in inferiore habent gena, iam mammas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. pedibus paulum differunt; sunt enim ut manus praelongae, sed vestigium palmae simile faciunt. pollex quoque iis et articuli ut homini, ac praeter genitale — et hoc in maribus tantum — viscera etiam interiora omnia ad exemplar.
101
[recensere]247 Ungues clausulae nervorum summae existimatur. omnibus hi quibus et digiti. sed simiae imbricati, hominibus lati — et defuncto crescunt —, rapacibus unci, ceteris recti, ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque dependet.
248 omnia digitos habent quae pedes, excepto elephanto; huic enim informes, numero quidem V, sed indivisi ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal generant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum.
102
[recensere]249 Homini genua et cubita contraria, item ursis et simiarum generi, ob id minime pernicibus. ova parientibus quadripedum, crocodilo, lacertis, priora genua post curvantur, posteriora in priorem partem. sunt autem crura his obliqua, humani pollicis modo. sic et multipedibus praeterquam novissima salientibus. aves, ut quadripedes, alas in priora curvant, suffraginem in posteriora.
103
[recensere]250 Hominis genibus quaedam et religio inest observatione gentium. haec supplices attingunt, ad haec manus tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis vitalitas. namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit. inest et aliis partibus quaedam religio, sicut in dextera: osculis aversa adpetitur, in fide porrigitur.
251 antiquis Graeciae in supplicando mentum attingere mos erat. Est in aure ima memoriae locus, quem tangentes antestamur; est post aurem aeque dexteram Nemeseos, quae dea Latinum nomen ne in Capitolio quidem invenit, quo referimus tactum ore proximum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recondentes.
104
[recensere]252 Varices in cruribus viro tantum, mulieri raro. C. Marium, qui VII consul fuit, stanti sibi extrahi passum unum hominum Oppius auctor est.
105
[recensere]253 Omnia animalia a destris partibus incedunt, sinistris incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo tantum et camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi, feminis tenuiores in omni genere. surae homini tantum et crura carnosa. reperitur apud auctores quendam in Aegypto non habuisse suras. vola homini tantum exceptis quibusdam.
254 namque et hinc cognomina inventa Plauci, Plauti, Pansae, Scauri, sicut a cruribus Vari, Vatiae, Vatini, quae vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis. nec talos habent eadem, at quae bisulcae sunt, habent. iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio carnosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu fatiscunt.
106
[recensere]255 Ungulae veterino tantum generi renascuntur. sues in Illyrico quibusdam locis solidas habent ungulas. cornigera fere bisulca; solida ungula et bicorne nullum, unicorne asinus tantum Indicus; unicorne et bisulcum oryx. talos asinus Indicus unus solidipedum habet, nam sues ex utroque genere existimantur, ideo foedi earum. hominem qui existimarunt habere, facile convicti. lynx tamen digitos habentium simile quiddam talo habet; leo etiamnum tortuosius. talus autem est in articulo pedis, ventre eminens concavo, in vertebra ligatus.
107
[recensere]256 Avium aliae digitatae, aliae palmipedes, aliae inter utrumque, divisis digitis adiecta latitudine. sed omnibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce. hic deest quibusdam longa crura habentibus. iynx sola utrimque bonos habet; eadem linguam serpentium similem in magnam longitudinem porrigit; collum circumagit in aversam se; ungues ei grandes ceu graculis.
257 avium quibusdam gravioribus in cruribus additi radii, nulli uncos habentium ungues. longipedes porrectis ad caudam cruribus volant; quibus breves, contractis ad medium. qui negant volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere, docent et drepanin, quae ex his rarissime apparet. — Visae iam et serpentes anserinis pedibus. —
108
[recensere]258 Insectorum pedes primi longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. quae ex iis novissimos habent longos, saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum; iidem solis animalium rotundi.
259 cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos. quae nunc numerum pedum excessere terrestria, ut plerique vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et centenos. numerus pedum inpar nulli est.
260 Solidipedum crura statim iusta nascuntur mensura, postea exporrigentia se verius quam crescentia. itaque in infantia scabunt aures posterioribus pedibus, quod addita aeate non queunt, quia longitudo superficiem corporum solam ampliat. hac de causa inter initia pasci nisi summissis genibus non possunt nec usque dum cervix ad iusta incrementa perveniat. pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter volucres.
109
[recensere]261 Genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus. ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris, unde etiam calculo humano remedia cipa. urso quoque, simul atque expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus Matris deum Gallis.
262 contra mulierum paucis prodigiosa adsimulatio, sicut hermaphroditis utriusque sexus, quod etiam quadripedum generi accidisse Neronis principatu primum arbitror. ostentabat certe hermaphroditas subiunctas carpento suo equas, in Treverico Galliae agro repertas: ceu plane visenda res esset principem terrarum insidere portentis.
110
[recensere]263 Testes pecori armentoque ad crura decidui, subus adnexi. delphino praelongi ultima conduntur alvo; et elephanto occulti. ova parientium lumbis intus adhaerent, qualia ocissima in venere. piscibus serpentibusque nulli, sed eorum vice binae ad genitalia a renibus venae. buteonibus terni. homini tantum iniuria aut sponte naturae franguntur, idque tertium ab hermaphroditis et spadonibus semiviri genus habent. — Mares in omni genere fortiores sunt praeterquam pantheris et ursis.
111
[recensere]264 Caudae praeter hominem ac simias omnibus fere et animal et ova gignentibus, pro desiderio corporum nudae hirtis, ut apris, parvae villosis, ut ursis, praelongae saetosis, ut equis. amputatae lacertis et serpentibus renascuntur. piscium meatus gubernaculi modo regunt atque etiam in dexteram ac laevam motae ut remigio quodam inpellunt. Lacertis inveniuntur et geminae.
265 boum caudis longissimus caulis atque in ima parte hirtus; idem asinis longior quam equis, sed saetosus veterinis. leoni in prima parte ut bubus et sorici, pantheris non item; vulpibus et lupis villosus ut ovibus, quibus procerior. sues intorquent, canum degeneres sub alvum reflectunt.
112
[recensere]266 Vocem non habere nisi quae pulmonem et arterias habeant, hoc est nisi quae spirent, Aristoteles putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus inmeante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut apes, alia contractum stridorem, ut cicadas, receptum enim duobus sub pectore cavis spiritum, mobili occursante membrana ictus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera similia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pinnarum et feminum attritu sonare.
267 credatur sane item aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum sine ullo sunt sono — stridorem eum dentibus fieri cavillantur —, et is, qui caper vocatur in Acheloo amne, grunnitum habet et alii, de quibus diximus. ova parientibus sibilius, serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum tamen in his refert et locorum natura: mutae in Macedonia traduntur, muti et pari.
268 avium loquaciores quae minores, et circa coitus maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus, aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut gallinaceis. isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lusciniarum generi. quaedam toto anno canunt, quaedam certis temporibus, ut in singulis dictum est.
269 elephans citra nares ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem turbarum raucitati. bubus tantum feminis vox gravior, in alio omni genere exilior quam maribus, in homine etiam castratis.
270 infantis in nascendo nulla auditur ante quam totus emergat utero. primus sermo anniculo; set semenstris locutus est Croesi filius et in crepundiis prodigio, quo totum id concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. vox roboratur a XIIII annis; eadem in senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur. Mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, item rudi parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. currit eadem recto vel conchatum parietum spatio, quamvis levi sono dicta verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas impediat.
271 vox in homine magnam voltus habet partem. agnoscimus ea prius quam cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque quam a belvis, fecit.
113
[recensere]272 Membra animalibus adgnata inutilia sunt, sicut sextus homini semper digitus. placuitin Aegypto nutrire portentum, binis et in aversa capitis parte oculis hominem, sed iis non cernentem.
114
[recensere]273 Miror equidem Aristotelem non modo credidisse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non sprevit
274 igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, praelongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. nec universa haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis, quos verbis eius subiciam:
275 Frons quibus est magna, segnem animum subesse significat; quibus parva, mobilem; quibus rotunda, iracundum, velut hoc vestigio tumoris apparente. supercilia quibus porriguntur in rectum, molles significant; quibus iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta tempora inflexa, derisores; quibus in totum demissa, malivolos et invidos.
276 oculi quibus utrimque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent; candida pars extenta notam inpudentiae habet; qui identidem operiri solent, inconstantiae. oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est. hactenus Trogus.
115
[recensere]277 Animae leonis virus grave, ursi pestilens. contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt adflata. e reliquis homini tantum infici natura voluit pluribus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio. dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue, exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique haec trahebatur e caelo:
278 huius quoque tamen reperta poena est, ut neque id ipsum, quo vivitur, in vita iuvaret. Parthorum populis haec praecipue et a iuventa propter indiscretos cibos, namque et vino faetent ora nimio; sed sibi proceres medentur grano Assyrii mali, cuius et suavitas praecipua, in esculenta addito.
279 Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit. diximus hominum genera qui venena serpentium suctu corporibus eximerent. quin et subus serpentes in pabulo sunt, et aliis venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei aspersu necantur, vultures unguenti — qui fugat alios appetunt odorem —, scarabaei rosa. quasdam serpentes scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt viperina sanie et humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico adfert levi tactu.
116
[recensere]280 Quae animalium pascerentur veneno diximus. quaedam, innocua alioqui, venenatis pasta noxia fiunt et ipsa. apros in Pamphylia et Ciliciae montuosis salamandra ab iis devorata qui edere, moriuntur: neque enim est intellectus ullus in odore vel sapore; et aqua vinumque interemit salamandra ibi inmortua vel si omnino biberit unde potetur, item rana quam rubetam vocant. tantum insidiarum est vitae!
281 vespae serpente avide vescuntur, quo alimento mortiferos ictus faciunt. adeoque magna differentia est victus, ut in tractu pisce viventium Theophrastus prodat boves quoque pisce vesci, sed non nisi vivente.
117
[recensere]282 Homini cibus utilissimus simplex, acervatio saporum pestifera et condimento perniciosior. difficulter autem perficiuntur omnia in cibis acria, aspera, inconsueta, varia, nimia et avide hausta, et aestate quam hieme difficilius et in senecta quam in iuventa. vomitiones homini ad haec in remedium excogitatae frigidiora corpora faciunt, inimicae oculis maxime ac dentibus.
118
[recensere]283 Somno concoquere corpulentiae quam firmitati utilius; ideo athletas ambulatione malunt cibos perficere. pervigilio quidem praecipue vincuntur cibi. augescunt corpora dulcibus atque pinguibus et potu, minuuntur siccis et aridis fridigisque ac siti. quaedam animalia et pecudes quoque in Africa quarto die bibunt. homini non utique septimo letalis inedia; durasse et ultra undecimum plerosque certum est. morbus esuriendi semper inexplebili aviditate uni animalium homini.
119
[recensere]284 Quaedam rursus exiguo gustu famem ac sitim sedant conservantque vires, ut butyrum, hippace, glycyrrhiza. perniciosissimum autem et in omni quidem vita quod nimium, praecipue tamen corpori, minuique quod gravet quolibet modo utilius. Verum ad reliqua naturae transeamus.
Liber X | Liber XII |