Notitia dignitatum partibus orientis - I XX

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
in partibus Orientis (I – XX)
V saeculum p.C.n.
XXI - XLV Fairytale right blue.png

Notitia dignitatum omnium tam civilium quam militarium in partibus orientis :

I


Praefectus praetorio Orientis.
Praefectus praetorio Illyrici.
Praefectus urbis Constantinopolitanae.
Magistri equitum et peditum in praesenti duo.
Equitum et peditum per Orientem.
Equitum et peditum per Thracias.
Equitum et peditum per Illyricum.
Praepositus sacri cubiculi.
Magister officiorum.
Quaestor.
Comes sacrarum largitionum.
Comes rerum privatarum.
Comites domesticorum duo:
Equitum.
Peditum.
Primicerius sacri cubiculi.
Primicerius notariorum.
Castrensis sacri palatii.
Magistri scriniorum:
Memoriae.
Epistolarum.
Libellorum.
Graecarum.
Proconsules II:
Asiae.
Achaiae.
Comes Orientis.
Praefectus Augustalis.
Vicarii quatuor:
Asianae.
Ponticae.
Thraciarum.
Macedoniae.
Comites rei militaris duo:
Aegypti.
Isauriae.
Duces tredecim:
Per Aegyptum duo:
Libyarum.
Thebaidos.
Per Orientem sex:
Foenicis.
Eufratensis et Syriae.
Palaestinae.
Osrhoenae.
Mesopotamiae.
Arabiae.
Per Ponticam unus:
Armeniae.
Per Thracias duo:
Moesiae secundae.
Scythiae.
Per Illyricum II:
Daciae ripensis.
Moesiae primae.
Consulares XV:
Per Orientem V:
Palaestinae.
Foenicis.
Syriae.
Ciliciae.
Cypri.
Per Asianam tres:
Pamfyliae.
Hellesponti.
Lydiae.
Per Ponticam II:
Galatiae.
Bithyniae.
Per Thracias II:
Europae.
Thraciae.
Per Illyricum III:
Cretae.
Macedoniae.
Daciae mediterraneae.
Aegyptus autem consularitatem non habet.
Praesides XL:
Per Aegyptiacam quinque:
Libyae superioris.
Libyae inferioris.
Thebaidos.
Aegypti.
Arcadiae.
Per Orientem VIII:
Palaestinae salutaris.
Palaestinae secundae.
Foenicis Libani.
Eufratensis.
Syriae salutaris.
Osrhoenae.
Mesopotamiae.
Ciliciae secundae.
Per Asianam VII:
Pisidiae.
Lycaoniae.
Frygiae Pacatianae.
Frygiae salutaris.
Lyciae.
Cariae.
Insularum.
Per Ponticam VIII:
Honoriados.
Cappadociae primae.
Cappadociae secundae.
Helenoponti.
Ponti Polemoniaci.
Armeniae primae.
Armeniae secundae.
Galatiae salutaris.
Per Thracias quatuor:
Haemimonti.
Rhodopae.
Moesiae secundae.
Scythiae.
Per Illyricum octo:
Thessaliae.
Epiri veteris.
Epiri novae.
Daciae ripensis.
Moesiae primae.
Praevalitanae.
Dardaniae.
Macedoniae salutaris.
Correctores duo:
Augustamnicae.
Paflagoniae.

II


Sub dispositione viri illustris praefecti praetorio per Orientem sunt dioceses infrascriptae:
Oriens.
Aegypttus.
Asiana.
Pontica.
Thracia.
Provinciae:
Orientis quindecim:
Palaestina.
Foenice.
Syria.
Cilicia.
Cyprus.
Arabia [et dux et comes rei militaris].
Isauria.
Palaestina salutaris.
Palaestina secunda.
Foenice Libani.
Eufratensis.
Syria salutaris.
Osrhoena.
Mesopotamia.
Cilicia secunda.
Aegypti quinque:
Libya superior.
Libya inferior.
Thebais.
Aegyptus.
Arcadia.
Asianae decem:
Pamfylia.
Hellespontus.
Lydia.
Pisidia.
Lycaonia.
Frygia Pacatiana.
Frygia salutaris.
Lycia.
Caria.
Insulae.
Ponticae decem:
Galatia.
Bithynia.
Honorias.
Cappadocia prima.
Cappadocia secunda.
Pontus Polemoniacus.
Helenopontus.
Armenia prima.
Armenia secunda.
Galatia salutaris.
Thraciae sex:
Europa.
Thracia.
Haemimontus.
Rhodopa.
Moesia secunda.
Scythia.

Officium viri illustris praefecti praetorio Orientis:
Princeps.
Cornicularius.
Adiutor.
Commentariensis.
Ab actis.
Numerarii.
Subadiuvae.
Cura epistolarum.
Regerendarius.
Exceptores.
Adiutores.
Singularii.
Praefectus praetorio Orientis evectiones annuales non habet, sed ipse emittit.

III

Insignia viri illustris praefecti praetorio per Illyricum.
Notitia dignitatum - insignia praefecti praetorio per illyricum.jpg

Sub dispositione viri illustris praefecti praetorio per Illyricum sunt dioceses infrascriptae:
Macedonia.
Dacia.
Provinciae Macedoniae sex:
Achaia.
Macedonia.
Creta.
Thessalia.
Epirus vetus.
Epirus nova et pars Macedoniae salutaris.
Provinciae Daciae quinque:
Dacia mediterranea.
Dacia ripensis.
Moesia prima.
Dardania.
Praevalitana et pars Macedoniae salutaris.

Officium viri illustris praefecti praetorio per Illyricum:
Princeps.
Cornicularius.
Adiutor.
Commentariensis.
Ab actis.
Numerarii quatuor; in his auri unus, operum alter.
Subadiuva.
Cura epistolarum.
Regerendarius.
Exceptores.
Adiutores.
Singularii.
Praefectus praetorio Illyrici ipse emittit.

IV


Excidit folium unum, quod pagina altera continebat insignia praefecti urbis Constantinopolitanae, altera, quae sub dispositione eius erant.

V

Insignia viri illustris magistri militum praesentalis.

Sub dispositione viri illustris magistri militum praesentalis:
Vexillationes palatinae quinque:
Equites promoti seniores.
Comites clibanarii.
Comites sagittarii iuniores.
Comites Taifali.
Equites Arcades.
Vexillationes comitatenses VII:
Equites catafractarii Biturigenses.
Equites armigeri seniores Gallicani.
Equites quinto Dalmatae.
Equites nono Dalmatae.
Equites primi scutarii.
Equites promoti iuniores.
Equites primi clibanarii Parthi.
Legiones palatinae sex:
Lanciarii seniores.
Ioviani iuniores.
Herculiani iuniores.
Fortenses.
Nervii.
Matiarii iuniores.
Auxilia palatina decem et octo:
Batavi seniores.
Brachiati iuniores.
Salii.
Constantiani.
Mattiaci seniores.
Sagittarii seniores Gallicani.
Sagittarii iuniores Gallicani.
Tertii sagittarii Valentis.
Defensores.
Raetobarii.
Anglevarii.
Hiberi.
Visi.
Felices Honoriani iuniores.
Victores.
Primi Theodosiani.
Tertii Theodosiani.
Felices Theodosiani Isauri.

Officium autem suprascriptae magisteriae in praesenti potestatis in numeris militat et in officio deputatur; Habet autem dignitates infrascriptas:
Principem.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Primiscrinios, qui Numerarii fiunt.
Scriniarios.
Exceptores et ceteros apparitores.

Magister militum in praesenti XV.

VI

Insignia viri illustris magistri militum praesentalis.

pictura ei, quam occ. V, 1 proponimus, similis est.
Matiarii seniores. | Daci. | Scythae. Primani. Undecimani. | Lanciarii iuniores. Regii. Cornuti.
pictura ei, quam occ. V, 6 proponimus, similis est.
Tubantes. Constantiniani. Mattiaci iuniores. Sagittarii seniores Orientales. | Sagittarii iuniores Orientales. Sagittarii dominici. Vindices. Bucinobantes. | Falchovarii. Thraces. Tervingi. Felices Theodosiani. | Felices Arcadiani iuniores. Secundi Theodosiani. Quarti Theodosiani.

Sub dispositione viri illustris magistri militum praesentalis:
Vexillationes palatinae sex:
Comites seniores.
Equites brachiati iuniores.
Equites Batavi iuniores.
Comites sagittarii Armeni.
Equites Persae clibanarii.
Equites Theodosiaci seniores.
Vexillationes comitatenses sex:
Equites catafractarii.
Equites catafractarii Ambianenses.
Equites sexto Dalmatae.
Equites secundi scutarii.
Equites scutarii.
Equites secundi clibanarii Parthi.
Legiones palatinae sex:
Matiarii seniores.
Daci.
Scythae.
Primani.
Undecimani.
Lanciarii iuniores.
Auxilia palatina decem et septem:
Regii.
Cornuti.
Tubantes.
Constantiniani.
Mattiaci iuniores.
Sagittarii seniores Orientales.
Sagittarii iuniores Orientales.
Sagittarii dominici.
Vindices.
Bucinobantes.
Falchovarii.
Thraces.
Tervingi.
Felices Theodosiani.
Felices Arcadiani iuniores.
Secundi Theodosiani.
Quarti Theodosiani.
Item Pseudocomitatenses:
Auxiliarii sagittarii.

Officium autem suprascriptae magisteriae in praesenti potestatis cardinale habetur;
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principes duos.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Primiscrinios, qui numerarii fiunt.
Scriniaros.
Exceptores et ceteros appereitores.

Magister militum in praesenti XV.

VII

Insignia viri illustris magistri militum per Orientem.

pictura ei, quam occ. V, 1 proponimus, similis est.
Felices Arcadiani seniores. | Felices Honoriani seniores. Quinta Macedonica. | Martenses seniores. Septima gemina.
pictura ei, quam occ. V, 6 proponimus, similis est.
Decima gemina. Balistarii seniores. Prima Flavia Constantia. Secunda Flavia Constantia Thebeorum. | Secunda Felix Valentis Thebeorum. Prima Flavia Theodosiana. Prima Armeniaca. Secunda Armeniaca. | Fortenses auxiliarii. Funditores. Prima Italica. Quarta Italica. | Sexta Parthica. Prima Isaura sagittaria. Balistarii Theodosiaci. Transtigritani.

Sub dispositione viri illustris magistri militum per Orientem:
Vexillationes comitatenses decem:
Comites catafractarii Bucellarii iuniores.
Equites armigeri seniores Orientales.
Equites tertio Dalmatae.
Equites primi scutarii Orientales.
Equites secundi stablesiani.
Equites tertii stablesiani.
Equites promoti clibanarii.
Equites quarti clibanarii Parthi.
Equites primi sagittarii.
Cuneus equitum secundorum clibanariorum Palmirenorum.
Auxilia palatina duo:
Felices Arcadiani seniores.
Felices Honoriani seniores.
Legiones comitatenses … :
Quinta Macedonica.
Martenses seniores.
Septima gemina.
Decima gemina.
Balistarii seniores.
Prima Flavia Constantia.
Secunda Flavia Constantia Thebaeorum.
Secunda Felix Valentis Thebaeorum.
Prima Flavia Theodosiana.
Item pseudocomitatenses XI:
Prima Armeniaca.
Secunda Armeniaca.
Fortenses auxiliarii.
Funditores.
Prima Italica.
Quarta Italica.
Sexta Parthica.
Prima Isaura sagittaria.
Balistarii Theodosiaci.
Transtigritani.

Officium autem magisteriae per Orientem potestatis cardinale habetur;
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principem.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Adiutorem.
Scriniarios.
Mensores.
Exceptores et ceteros apparitores.

Magister militum per Orientem XXV.

VIII

Insignia viri illustris magistri militum per Thracias.

pictura ei, quam occ. V, 1 proponimus, similis est
Solenses seniores. | Menapii. Prima Maximiana Thebeorum. | Tertia Diocletiana Thebeorum. Tertiodecimani.
pictura ei, quam occ. V, 6 proponimus, similis est.
Quartodecimani. Prima Flavia gemina. Secunda Flavia gemina. Constantini seniores. | Divitenses Gallicani. Lanciarii Stobenses. Constantini Dafnenses. Balistarii Dafnenses. | Balistarii iuniores. Pannoniciani iuniores. Tzaanni. Solenses Gallicani. | Iulia Alexandria. Augustenses. Valentinianenses. Gratianenses.

Sub dispositione viri illustris magistri militum per Thracias:
Vexillationes palatinae tres:
Comites Arcadiaci.
Comites Honoriaci.
Equites Theodosiaci iuniores.
Vexillationes comitatenses .... :
Equites catafractarii Albigenses.
Equites sagittarii seniores.
Equites sagittarii iuniores.
Equites primi Theodosiani.
Legiones comitatenses .... :
Solenses seniores.
Menapii.
Prima Maximiana Thebaeorum.
Tertia Diocletiana Thebaeorum.
Tertiodecimani.
Quartodecimani.
Prima Flavia gemina.
Secunda Flavia gemina.
Constantini seniores.
Divitenses Gallicani.
Lanciarii Stobenses.
Constantini Dafnenses.
Balistarii Dafnenses.
Balistarii iuniores.
Pannoniciani iuniores.
Taanni.
Solenses Gallicani.
Iulia Alexandria.
Augustenses.
Valentinianenses.
[Gratianenses.]

Officium autem magistriae per Thracias potestatis in numeris militat et in officio deputatur:
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principem.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Primiscrinios, qui numerarii fiunt.
Scriniarios.
Exceptores et ceteros apparitores.

Magister militum per Thracias XV.

IX

Insignia viri illustris magistri militum per Illyricum.

pictura ei, quam occ. V, 1 proponimus, similis est.
Britones seniores. | Ascarii seniores. Ascarii iuniores.
pictura ei, quam occ. V, 6 proponimus, similis est.
Petulantes iuniores. Sagittarii lecti. Invicti iuniores. | Atecotti. Matiarii constantes. Martii. | Dianenses. Germaniciani seniores. Secundani. | Lanciarii Augustenses. Minervii. Lanciarii iuniores.

Sub dispositione viri illustris magistri militum per Illyricum:
Vexillationes comitatenses duae:
Equites sagittarii seniores.
Equites Germaniciani seniores.
Legiones palatina una:
Britones seniores.
Auxilia palatina sex:
Ascarii seniores.
Ascarii iuniores.
Petulantes iuniores.
Sagittarii lecti.
Invicti iuniores.
Atecotti.
Legiones comitatenses octo:
Matiarii constantes.
Martii.
Dianenses.
Germaniciani seniores.
Secundani.
Lanciarii Augustenses.
Minervii.
Lanciarii iuniores.
Item pseudocomitatenses novem:
Timacenses auxiliarii.
Felices Theodosiani iuniores.
Bugaracenses.
Scupenses.
Ulpianenses.
Merenses.
Secundi Theodosiani.
Balistarii Theodosiani iuniores.
Scampenses.

Officium autem magisteriae per Illyricum potestatis in numeris militat et in officio deputatur;
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principem.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Primiscrinios, qui numerarii fiunt.
Scriniarios.
Exceptores et ceteros apparitores.

Magister militum per Illyricum XV.

X


Sub dispositione viri illustris praepositi sacri cubiculi:
Domus diuina per Cappadociam.

XI


[Insignia viri illustris magistri officiorum.]
Sub dispositione viri illustris magistri officiorum:
Scola scutariorum prima.
Scola scutariorum secunda.
Scola gentilium seniorum.
Scola scutariorum sagittariorum.
Scola scutariorum clibanariorum.
Scola armaturarum iuniorum.
Scola gentilium iuniorum.
Scola agentum in rebus et deputati eiusdem scolae.
Mensores et lampadarii.
Scrinium memoriae.
Scrinium epistolarum.
Scrinium libellorum.
Scrinium dispositionum.
Officium ammissionum.
Fabricae infrascriae:
Orientis V:
Scutaria et armorum, Damasci.
Scutaria et armorum, Antiochiae.
Clibanaria, Antiochiae.
Scutaria et armamentaria, Edesa.
Hastaria Irenopolitana Ciliciae:
Ponticae quatuor:
Clibanaria, Caesarea Cappadociae.
Scutaria et armorum, Nicomediae.
Clibanaria, Nicomediae.
Asianae una:
Scutaria et armorum, Sardis Lydiae.
Thraciarum duae:
Scutaria et armorum, Hadrianopolis Haemimonti.
Scutaria et armorum, Marcianopoli.
Illyrici quatuor:
Thessalonicensis.
Naissatensis.
Ratiarensis.
Scutaria Horreomargensis.

Officium autem suprascripti viri illustris magistri officiorum de scola agentum in rebus est ita:
Adiutor.
Subadiuvae.
Adiutores duo.
Fabricarum ters.
Barbaricariorum quatuor:
Orientis unus.
Asianae unus.
Ponticae unus.
Thraciarum et Illyrici unus.
Curiosus cursus publici praesentalis unus.
Curiosi per omnes provincias.
Interpretes diuersarum gentium.

Magister officiorum ipse emittit.

XII


[Insignia viri illustris quaestoris.]

Sub dispositione viri illustris quaestoris:
Leges dictandae.
Preces.

Officium non habet, sed adiutores de scriniis quos voluerit.

XIII


Largitiones


Sub dispositione viri illustris comitis sacrarum largitionum:
Comites largitionum per omnes dioceses.
Comites commmerciorum:
per Orientem et Aegyptum.
per Moesiam, Scythiam et Pontum.
per Illyricum.
Praepositi thesaurorum.
Comes metallorum per Illyricum.
Comes et rationalis summarum Aegypti.
Rationales summarum.
Magistri lineae uestis.
Magistri priuatae.
Procuratores gynaeceorum.
Procuratores bafiorum.
Procuratores monetarum.
Procuratores bastagarum.
Procuratores linyfiorum.

Officium autem suprascripti viri illustris comitis sacrarum largitionum habet:
Primicerium totius officii.
Primicerium scrinii canonum.
Primicerium scrinii tabulariorum.
Primicerium scrinii numerorum.
Primicerium scrinii aureae massae.
Primicerium scrinii auri ad responsum.
Primicerium scrinii uestiarii sacri.
Primicerium scrinii argenti.
Primicerium scrinii a miliarensibus.
Primicerium scrinii a pecuniis, et ceteros scriniarios suprascriptorum scriniorum.
Secundocerium offici, qui primicerius est exceptorum.
Tertiocerium offici, qui tractat bastagas.
Quarto loco libellos tractat, et ceteros palatinos offici suprascripti.

Comes largitionum quotiens usus exegerit.

XIV

[Insignia viri illustris comitis privatarum.]
pictura ei, quam or. XIII proponimus, similis est.

Sub dispositione viri illustris comitis rerum privatarum:
Domus divinae.
Rationales rerum privatarum.
Bastaga privata.
Praepositi gregum et stabulorum.
Procuratores saltuum.

Officium autem suprascripti viri illustris comitis rerum privatarum habet:
Primicerium totus officii.
Primiscrinium beneficiorum.
Primiscrinium canonum.
Primiscrinium securitatum.
Primicerium scrinii largitionum privatarum, et ceteros scriniarios suprascriptorum scriniorum.
Secundocerium totius offici, qui tractat chartas ipsius officii, et ceteros palatinos.

Comes rerum privatarum quotiens usus exegerit.

XV

Comes domesticorum equitum
Comes domesticorum peditum


Domestici equitum. Domestici peditum.


Sub dispositione virorum illustrium comitum domesticorum equitum sive peditum:
Domestici equites,
Domestici pedites, et deputati eorum.
Comes domesticorum equitum....
Comes domesticorum peditum....

XVI

Caput, quo de primicerio sacri cubiculi actum erat, librarii culpa omissum est.

XVII

[Insignia viri spectabilis castrensis.]
pictura ei, quam occ. XV proponimus, similis est.
Sub dispositione viri spectabilis castrensis:
Paedagogoia.
Ministeriales dominici.
Curae palatiorum.

Officium autem suprascripti viri spectabilis castrensis habet:
Tabularium dominicum.
Tabularium dominarum Augustarum.
Adiutorem.
Chartularium et scrinium ipsius, et ceteros palatinos officii suprascripti.

XVIII

Primicerius notariorum.

pictura ei, quam occ. XVI proponimus, similis est.
Laterculum maius.

Sub dispositione viri spectabilis primicerii notariorum:
Omnis dignitatum et amministrationum notitia, tam militarium, quam civilium.
Scolas etiam et numeros tractat.

Officium autem non habet, sed adiutorem de scola notariorum.

XIX

Magistri scriniorum.


Memoriae. Epistolarum. Libellorum. Graecarum.
pictura ei, quam occ. XVII proponimus, similis est.

Magister memoriae adnotationes omnes dictat et emittit, et precibus respondet.
Magister epistolarum legationes civitatum, consultationes et preces tractat.
Magister libellorum cognitiones et preces tractat.
Magister epistolarum graecarum eas epistolas, quae graece solent emitti, aut ipse dictat aut latine dictatas transfert in graecum.

Officium autem de ipsi nemo habet, sed adiutores electos de scriniis.

XX

Proconsul Asiae.

pictura ei, quam occ. XXI proponimus, similis est.
Asia. Insulae. Hellespontus.

Sub dispositione viri spectabilis proconsulis Asiae provinciae infrascriptae:
Asia.
Insulae.
Hellespontus.

Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio.
Cornicularium.
Adiutorem.
Commentariensem.
Ab actis.
Numerarios.
Scriniarios.
A libellis.
Exceptores et ceteros officiales.

Proconsul Asiae....

XXI - XLV Fairytale right blue.png