Patrologia Latina Vol 18 Ulfilas - Monitum editoris
E Wikisource
Si quis causam sciscitetur ob quam tantas Ulfilae edendo moras fecerimus, hoc responsum habeat, nos hujus auctoris opera, multis nominibus commendanda, non exscribere voluisse nisi ex editione optima facileque omnibus anteponenda, cujus rudimenta tum in Germania elucubrabantur cum ad finem quarti saeculi jam ordine chronologico pervenissemus.
Haec autem editio, cui paucis tantum abhinc mensibus ultima manus admota est, tribus partibus coalescit. Prior Ulfilanae versionis textum exhibet: praeeuntibus Prolegomenis, in quibus quidquid sive ad Auctoris vitam sive ad editos manuscriptosque codices pertinet, exploratur; comitantibus vero atque indesinenter subjacentibus interpretatione latina notisque lectionum varietates necnon auctorum conjecturas exponentibus.
<a name=0457> Secundam partem efficit Grammatice critica, quae cum circa generales Gothici sermonis theorias, tum circa difficultates textus Ulfilani eruditissime versatur.
Tertia pars duo lexica continet: unum scilicet Gothico-Latinum, quo singula Ulfilanae linguae vocabula exponuntur aut etiam discutiuntur; alterum Graeco-Gothicum, ex quo quanta synonymorum copia Gothicus sermo polleat, comperire fit obvium.
At vero Grammaticem lexicaque, cum Germanice scripta essent, latinitate donari necesse fuit, et hic quidem opus et labor, nec certe facilis patebat via, sed potius innumeris hirsuta asperitatibus: inter quas principem locum obtinebant arctissimum pacti temporis intervallum, quod praeterire omnino nefas erat, identidemque verborum Germanicorum indoles linguae Latinae penitus impervia.
Quidquid sit, quod intra vires fuit, hoc libenter relligioseque praestitum: nec saltem interpretationi deest dos omnium desideratissima, nempe ἀκρίβεια, seu, ut aiunt, fidelitas, nec interpreti spes sibi lectoris gratiam, veniamque suae opellae defectibus conciliandi.
<a name=0457>
[recensere]
Epistola dedicatoria. MAXIMILIANO REGNI BAVARICI HEREDI EDITORES.
Tuo nomine, princeps celsissime, hoc nostrum opus ornare non alio, quam summae venerationis sensu ducti sumus ausi: quis enim te gravior harum litterarum patronus exstitit, aut quis alius praeclariore haec studia liberalitate accendit, auxit, ornavit? Itaque non metuebamus, ne offendereris conatibus nostris, qui, cum tibi propositum esset ad perscrutandum celeberrimum illud bibliothecae Upsaliensis cimelium alios viros doctos mittere, antequam hujus consilii fama ad nos pervenisset, ipsi illuc profecti nova animi vere regii documenta dare tibi cupienti fortasse impedimento fuisse videremur: sed potius persuasi, principi excelso atque magnifico nostra nos studia probaturos, tibi hanc opellam nostram consecrare statuimus, quam ut aequi bonique facere velis, suppliciter rogamus. Collegimus quae in promptu erant pro viribus nos quidem: at quae te acclamationes, quantae laudes totius gentis litteratae, quales congratulationes excipient, si missi tui regia munificentia adjuti ex Gallia et Hispania, quas terras Gothi olim occupavere, copias desideratissimas ex monasteriorum latebris tanquam ex diuturna captivitate redemptas in atria tua augusta reportarint! Qua spe erecti nos, si ad te, princeps celsissime atque indulgentissime, libellus noster facilem invenerit aditum, amplissimum praemium consecutos esse existimabimus.
<a name=0459>