Privilegium locationis villae Nowotaniec, in terra sanociensi

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegium locationis villae Nowotaniec, in terra sanociensi
1438
editio: incognita
fons: incognitus
IN NOMINE DOMINI AMEN.

Ad perpetuam rei memoriam. Quia tunc multis errorum et dubiorum prudenter ocurimus (sic) incomodis (sic), dum gesta etatis nostre litterarum appicibus (sic) et fidedignorum testimonio perhennamus, proinde Nos Wladislaus dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croatie etc. Rex necnon terrarum Cracouie, Sandomirie, Lancicie, Cuyaunie, Lithwanie princeps supremus, Pomeranie Russieque dominus et heres etc. Significamus tenore presencium quibus expedit univeris, presentibus et futuris, presencium noticiam habituris: Quamodo per Generosum et Nobilem Iohannem Bal de Boyska, fidelem nostrum dilectum, oblata nostre Maiestati peticio continebat: Quatenus villam suam Brozow alias Lubothancze in distructu Sanoczensi sitam, in civitatem Iure Theutunico, quod Maidburiense dicitur, errgere et transferre dignaremur, Nos itaque habito diligenti respectu ad constantis fidelitatis obsequia et pure fidei merita eiusdem Iohannis, quibus Maiestati nostre complacuit et ahhuc complacere poterit aucto fidelitatis studio prestancius in futurum, horum intuitu volentens ipsum specialium graciarum nostrarum prosequi favoribus et ad obsequia nostra continuo reddere prompciorem, peticionibus ipsius benigniter annuentes, sibi et suis succesoribus legittimis civitatem seum opidum (sic) de villa predicta iure theutunico Maidburiensi nomineque et vocabulo Lubothancze appellandum, plenam damus tenore presencium errgenti facultatem. In quo forum annuale bis in anno quolibet, videlicet die dominico ante festum penthecosten, aliud vero una septimana ante festum nativitatis Sancte Marie virginis, septimanaleque singulis ferys tercys in qualibet septimana statuimus celebrandum, dantes et concedentes potestatem et plenam libertatem omnibus et singulis mercatoribus et hominibus utriusque sexus dictum opidum (sic) Lubothancze cum ipsorum rebus et mercancys veniedli, res et mercancias ipsorum cuiuscumque generis existant vel speciey vendenti, emendi, comutandi (sic) ac secundum beneplacitum ipsorum disponendi et ad propria dispositis vel non dispositis redeundi, decernentes ipsos in accedento et recedento nostra potiri securitate, nisi tales sint, quos iura non permittunt, quibus omnino et merito fidelignorum consorcia denegantur. Quod quidem opidum Lubothancze cum omnibus et singulis attinencys, appendys, coherencys et pertinencys, prout in suis metis et limittibus longe, late et circumferencialiter est limittatum et distinctum, eximimus de Iure polonico in Ius theutunicum, quod Maidburience dicitur, qou alie civitates in regno nostro sibi vicinate gaudent et fruuntur, transfermus perpetuo duraturum; removentes ibidem omnia Iura polonicalia, modos et conswetudines universas, que ipsum Ius theutunicum plerumque consweverunt et sunt solita perturbare. Eximimus insuper et perpetuo liberamus ac absolvimus cives et incolas civitatis seu opidi predicti presentes et futuros ab omni iurisdicione (sic) et potestate omnium regni nostri pallatinorum (sic) castellanorum, capitaneorum, dignitariorum, iudicum, subiudicum ceterorumque offcialium et ministerialium corundem, ut coram ipsis vel ipsorum aliquo pro causis tam magnis quam parwis puta incendy, furti, homicidy, membrorum mutilacionis seu quibusvis alys enormibus excessibus citati minime respondebunt nec aliquas penas solvere tenebuntur, sed cives et incole cvitatis predcte coram advocato suo ac consulibus et iuratis, qui pro tempore fuerit, in metis et granieys, ciusdem, iudicandi, corrigendi, puniendi, condempnandi plenam damus et concedimus omnimodam potestatem, prount hoc ipsum Ius theutunicum Maidburiense in omnibus sius punetis, condicionibus, artculis et elausulis postulat et regnirit : iuribus tamen nostris regalibus semper salwis. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum. Actum in loco campesstri stacionis in ripa Dunaby circa opidum Orschawa feria tercia in crastino Sancti Mathie apostoli et ewangeliste. Anno domini Millesimo Quadringentesimo Quadragesimo Quatro, presentibus ibidem Venerabili Nicolao Laszoczsky decano Cracouiensi, Generosisque et Strenuis Hinkone de Balicze Vexillifero Sandomiriensi, Hinathkone de Cuthiscza Iudice Haliciensi, Woczkone Rokuthi de Glodno (sic) Succamerario Leopoliensi, Nicola Seraphin Gladifero Cracouiensi et salis utriusque Zuppario, Spithkone de Iaroslaw, Paulo de Senno, Iohanne de Rzeschow et alys quampluribus militibus et familiaribus nostris fidedignis testibus circa premissa. Datum per manus Magnificorum Iohannis de Coneczpole Cancellary et Petri de Sczekoczini Vicecancellary regni polonie, sincere nobis dilectorum. Ad relacionem eiusdem magnifici Petri de Sczekoczini, regni Polonie Vicecancellary.