Liber II |
Incipit Liber Tertivs.
I. De flagellis Dei.
[recensere]1.1a. Diuinae sapientiae subtilitas, sicut interius, ut testis, scrutatur conscientias, ita exterius inrogat poenas; ut uerum sit testimonium prophetae, quia ipse est testis et iudex.
1.1b. Miserere, Domine, misero Isidoro indigna agenti et digna patienti, assidue peccanti et tua flagella cotidie sustinenti.
1.2. Ordinata est miseratio Dei quae prius hic hominem per flagella a peccatis emendat, et postea ab aeterno supplicio liberat. Electus enim Dei doloribus uitae huius adteritur, ut perfectior uitae futurae lucretur.
1.3. Nequaquam Deus delinquenti parcit, quoniam peccatorem aut flagello temporali ad purgationem ferit, aut iudicio aeterno puniendum relinquit, aut ipse in se homo paenitendo punit quod male admisit. Ac proinde est quod Deus delinquenti non parcit.
1.4. Iusto temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia; ideoque et iustus in poenis gaudere debet, et impius in prosperitatibus timere debet.
1.5-6. Neque iusto, neque reprobo Deus misericordiam et iustitiam abstrahit. Nam et bonos hic per adflictionem iudicat, et illuc remunerat per miserationem; et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illuc punit per aeternam iustitiam. In hac enim uita Deus parcit impiis et tamen non parcit electis; in illa parcet electis, non tamen parcet iniquis.
1.7. Periculosa est securitas in hac uita malorum, et bonorum dolor tranquillus. Nam iniquus post mortem ducitur cruciandus; iustus uero dormit post laborem securus.
1.8. Non tantum de corporalibus passionibus, sed etiam de spiritalibus oportet intellegi ut quanto quisque aut in corpore aut in mente flagella sustinet, tanto se in fine remunerari speret.
1.9. Saepe occulto Dei iudicio extra flagelli correptionem sunt reprobi in hoc mundo; dumque multa damnabilia commisisse uideantur, despecti tamen a Deo nullo emendationis uerbere feriuntur.
1.10. Plus corripitur flagello qui a Deo diligitur, si peccauerit, dicente Amos propheta: Tantummodo uos cognoui ex omnibus nationibus terrae, idcirco uisitabo super uos omnes iniquitates uestras. Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.
1.11. Valde pernecessarium est iustum in hac uita et uitiis temptari, et uerberari flagello, ut, dum uitiis pulsatur, de uirtutibus non superbiat, dum uero aut animi aut carnis dolore adteritur, a mundi amore retrahatur. Temptari autem oportet iustum, sed temptatione plagae, non temptatione luxuriae.
1.12. Durius circa suos electos in hac uita Deus agit, ut, dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nulla oblectamenta praesentis uitae delectent, sed caelestem patriam, ubi certa requies expectatur, indesinenter desiderent.
1.13. Electos uitae istius aduersitate probari, ut, secundum Petrum, iudicium a domo Dei incipiat, dum in hac uita electos suos Deus iudicii flagello castigat.
II. De gemina percussione.
[recensere]2.1. Gemina percussio est diuina; una in bonam partem, qua percutimur carne ut emendemur. Altera qua uulneramur conscientia ex caritate, ut Deum ardentius diligamus.
2.2. Gemino more Deus respicit uel ad ueniam, uel ad uindictam. Ad ueniam sicut Petrum; ad uindictam, sicut dum facta Sodomorum se descensurum et uisurum testatur.
2.3. Trimoda ratione Deus quos uoluerit percutit, id est ad damnationem reprobos, ad purgationem quos errare uidet electos, ad propagandam meritorum gloriam iustos. Primo namque modo Aegytus caesa est ad damnationem; secundo modo pauper Eleazar ad purgationem; tertio modo percussus est Iob ad probationem.
2.4-5. Flagellatur homo plerumque a Deo ante peccatum ne malus sit, ut Paulus, qui Satanae angelo instigante carnis tolerabat stimulos. Flagellatur etiam et post peccatum, ut corrigatur, sicut ille in apostolo qui traditus est Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus esset. Non tamen iuste murmurat etiam qui nescit cur uapulat. Nam Deus ideo plerumque iustum flagellat, ne de iustitia superbiens cadat.
2.6. In hac uita Deus tanto magis studet ut parcat, quanto magis expectando flagellat; sed alios feriendo corrigit, de quibus dicit: Ego quos amo arguo et castigo; alios feriendo punit quos incorrigibiliter delinquentes aspicit, quosque non iam sub disciplina ut filios pater, sed districta damnatione, ut hostes aduersarius, percutit. De quibus dicit: Flagello inimici percussi te castigatione crudeli. Et iterum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Vnde unusquisque festinet, et timeat ne simul feriatur uita eius cum culpa. Flagellum namque tunc diluit culpam, cum mutauerit uitam. Nam cuius mores non mutat, actiones non expiat.
2.7. Omnis diuina percussio aut purgatio uitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Nam quibusdam flagella ab hac uita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Vnde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit in ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum.
2.8-9. A quibusdam dici solet: Non iudicat Deus bis in idipsum; qui tamen non adtendunt illud quod alias scriptum est: Iesus populum de terra Aegypti liberans, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Quamuis enim si una culpa bis non percutitur, una tamen percussio intellegitur, quae hic coepta illuc perficitur, ut in his qui omnino non corriguntur, praecedentium percussio flagellorum sequentium sit initium tormentorum. Hinc est quod in psalmo scribitur: Operiantur sicut diploide confusione sua. Diploidis enim duplex uestimentum est quo figuraliter induuntur qui et temporali poena et aeterna dannantur. Vnde et Hieremias: Contritio super contritionem, id est gemina damnatio, et hic, et in futuro saeculo. Et idem alibi: Et duplici contritione contere eos, id est gemina poena, praesenti scilicet et futura.
2.10. Quibusdam secreto Dei iudicio hic male est, illuc bene, scilicet ut dum hic castigati corriguntur, ab aeterna damnatione liberentur. Quibusdam uero hic bene est, illuc male, sicut diuiti illi acccidit, qui hic potentiae claritate conspicuus, post mortem gehennae incendiis traditur cruciandus. Porro quibusdam et hic male, et illuc male est, quia corrigi nolentes et flagellari in hac uita incipiunt, et in aeterna percussione damnantur.
2.11. In tanto inmergi quosdam desperationis profundo, ut nec per flagella ualeant emendari. De quibus recte per prophetam Dominus dicit: Frustra percussi filios uestros; disciplinam non receperunt.
2.12. Plerumque iustus plangit et nescit utrum pro omnibus suis peccatis praesentia patiatur flagella, an pro uno tantum, et nescit quae sit culpa illa pro qua meruit eius modi pati supplicia, et pro ipso ambiguo maxime in maerore uersatur.
2.13. Quamuis flagella praesentia iustum a peccatis absoluant, adhuc tamen sub metu uindictae turbatur, ne instantes ei plagae non sufficiant ad purganda delicta. Proinde ergo, dum praesentia patitur et futura pertimescit, quodammodo, sicut ait propheta, pro suis peccatis duplicia recipit.
III. De infirmitate carnis.
[recensere]3.1. Esse nonnullos eiusdem qualitatis homines qui nesciant corrigi, nisi alios uiderint flagellari; sicque proficiunt conparatione malorum, dum sibi id accidere timent, in quo deperire alios uident.
3.2. Quosdam uidens Deus nolle proprio uoto corrigi, aduersitatum tangit stimulis. Quosdam etiam praesciens multum peccare posse, in salutem flagellat eos corporis infirmitate, ne peccent, ut eis utilius sit frangi languoribus ad salutem, quam manere incolumes ad damnationem.
3.3. Visitatio Dei nec semper in bonum accipitur, nec semper in malum. In bonum enim accipitur, sicut est illud: Visita nos in salutari tuo. In malum uero, iuxta illud: in tempore uisitationis suae peribunt.
3.4. Tribus ex causis infirmitates accidunt corporis, id est ex peccato, ex temptatione, et ex intemperantiae passione; sed huic tantum nouissimae humana potest medicina succurrere; illis uero sola pietas diuinae misericordiae.
3.5. Qui ualentiores sunt et sani, utile est illis infirmari et non peccare, ne, per uigorem salutis, inlicitis sordidentur cupiditatum et luxuriae desideriis.
3.6. Duritia quae mentem premit, nec sentitur, utiliter mutatur in carne, ut sentiatur atque intellecta emendetur. Namcitius uulnera carnis sentiuntur quam animae; ideoque per carnis flagello errantes citius corriguntur. Hoc quippe indicant in Pauli oculis squamae infidelitatis, quae dum mutatae sunt per increpationem in oculis carnis, confestim resoluta est duritia mentis.
3.7. Est perniciosa sanitas quae ad inobedientiam hominem ducit. Est et salubris infirmitas quae per diuinam correptionem mentem a duritia frangit.
3.8. Languor animae, id est peccatorum infirmitas, perniciosa est; de qua etiam apostolus ait: Quis infirmatur et ego non uror?Naminfirmitatem carnis utilem esse idem apostolus adprobat dicens: Quando infirmor, tunc fortior sum.
IIII. De tolerantia divinae correptionis.
[recensere]4.1. Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet quia maxime per hoc quod corripitur emendatur. Vnusquisque autem tunc leuius portat quod patitur si sua discusserit mala pro quibus illi infertur retributio iusta.
4.2a. Discat non murmurare qui male patitur, etiam si ignorat cur mala patiatur; et per hoc iuste se pati arbitretur, per quod ab illo iudicatur, cuius numquam iniusta iudicia sunt.
4.2b. Qui flagella sustinet et contra Deum murmurat, iustitiam iudicantis accusat; qui uero se cognoscit a iusto iudice pati quod sustinet, etiamsi pro quod patitur ignoret, per hoc iam iustificatur per quo et seipsum accusat et Dei iustitiam laudat.
4.3. Dum ex rebus prosperis utilia iustus exempla praestat hominibus, necesse est iterum eum et aduersitatibus tangi, quatenus eius patientia conprobetur, ut denuo fortitudinis documenta ex eo sumant qui prosperitatis eius temperantiam agnouerunt.
4.4. Qui passionibus animae insidiante aduersario cruciatur, non idcirco se credat alienari a Christo qui talia patitur; sed magis per hoc Deo commendabilem se esse existimet, si, dum haec patitur, laudet Deum potius, non accuset.
4.5. Ad magnam utilitatem diuino iudicio mens iusti diuersis passionum temptationibus agitatur. Pro quibus si Deo gratias egerit suaeque culpae quod talia dignus sit reputauerit, hoc quod ex passione tolerat ei pro uirtutibus reputabitur, qui et diuinam agnoscit iustitiam et suam culpam intellegit.
V. De temptationibus diaboli.
[recensere]5.1. Multis calamitatum temptationibus mens iusti in hac uita pulsatur; unde et optat ab hoc saeculo funditus euelli, quo et aerumnas careat et fixam illuc securitatem inueniat.
5.2. Inter eas poenas quas iustus in corpore patitur, atque eas quas mente per fraudem diaboli tolerat, multum interest. Namgrauius fert quas interius luget, quam eas quas exterius sustinet. Has enim et loco euitat et tempore; illas nec loco potest euitare nec tempore.
5.3. Non amplius temptat electos diabolus quam Dei uoluntas permittit. Temptando autem, sanctorum profectibus seruit.
5.4. Etsi nolens, utilitati tamen sanctorum seruit diabolus, quando eos temptationibus suis non decipit, sed potius erudit. Namtemptationes quas ille ad humanum interitum mouet, interdum Christus ad exercitium uirtutum salubri utilitate conuertit.
5.5-6. Insidiae diaboli atque astutiae, quamuis huc atque illuc, quaerentes quem deuorent, diffundantur, a potestate tamen diuina non egrediuntur, ne tantum noceant quantum malitiose contendunt. Namquando sanctorum uirtustantatolerare potuisset, si superna dispensatio pio moderamine nequitiam daemonum non frenaret? Et licet diabolus temptationem iustorum semper inferre cupiat, tamen, si a Deo potestatem non accepit, nullatenus adipiscere potest quod appetit. Vnde et omnis uoluntas diaboli iniusta est, et tamen, permittente Deo, omnis potestas iusta. Ex se enim temptare quoslibet iniuste appetit, sed eos qui temptandi sunt, et prout temptandi sunt, nonnisi temptari Deus iuste permittit. Vnde etiam in libris regum de diabolo scriptum est quia spiritus Domini malus inruebat in Saul. Vbi iuste quaeritur: si Domini cur malus? si malus, cur Domini? Sed duobus uerbis conprehensa est et Dei potestas iusta et diaboli uoluntas iniusta. Namspiritus malus per nequissimam uoluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam iustissimam potestatem.
5.7. Diabolus non est inmissor, sed incentor potius uitiorum. Neque enim alibi concupiscentiae fomenta succendit, nisi ubi prius prauae cogitationis delectationes aspexerit; quas si a nobis spernimus, sine dubio ille confusus abscedit, statimque franguntur iacula concupiscentiae eius "contemptaeque iacent et sine luce faces illius."
5.8a. Sollicite hostis insidias intellegere pariter et cauere Dei seruum oportet; sicque in innocentia uitae existere simplicem, ut tamen oporteat cum simplicitate esse prudentem.
p class=MsoNormal style='text-align:justify;mso-hyphenate:none'>5.8b. Qui prudentiam simplicitati non miscet, iuxta prophetam, columba est seducta non habens cor. Sed ideo columba, quia simplex, ideo autem cor non habens, quia ignara prudentiae est.
5.9. Saepe fraus Satanae sanctorum cordibus aperitur, quando, per speciem boni angelum se simulans lucis, dum nititur electos decipere, detegitur atque contemnitur, Sic et uerba fallacis doctrinae sanctos suos Deus facit intellegere, quatenus diabolicum errorem interius cognoscant, ac sollicite caueant.
5.10. Discretio sanctorumtantaesse debet ut inter bonum et malum praediti ratione diiudicent, ne eos diabolus per speciem boni fallat. Haec est enim percontatio Iosuae dicentis: Noster es, an aduersariorum? Propter hoc et Hieremiae dicitur: si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris. Tunc enim bene de se iudicant sancti, quando eos Deus fallacia daemonum temptamenta facit intellegi.
5.11. Multi decipiuntur a diabolo, et ignorant se esse deceptos, Oseae prophetae testimonio declarante: Comederunt, inquit, alieni robur eius, et ipse ignorauit. Alieni namque maligni spiritus significantur, qui uirtutes mentis comedunt; sed hoc corda neglegentium non intellegunt.
5.12. Tamquam inermis diabolus uincitur, quando de aperta iniquitate hominem deprauare conatur; armatus uero tunc incedit, dum per speciem sanctitatis et uirtutis ea quae sancta sunt destruit, quando et qui decipitur sua detrimenta non sentit, sed tamquam sint uirtutes, quae sunt uitia sectatur et diligit.
5.13. In oculis carnalium diabolus terribilis est, in oculis electorum terror eius uilis est. Ab incredulis ut leo timetur; a fortibus in fide ut uermis contemnitur, atque ad momentum ostensus repellitur.
5.14. Qui suggestiones diaboli non recipit, in eius insidias minime transit. Namfacile in consequenti opere repellitur, si prima oblectamenta illius respuantur. Diabolus enim serpens est lubricus, cuius si capiti, id est primae suggestioni non resistitur, totus in interna cordis, dum non sentitur, inlabitur.
5.15. Temptationum diabolicarum initia fragilia sunt, quae, si non caueantur, sed per usum in consuetudinem transeant, in nouissimis fortiter conualescunt, ita ut aut nunquam aut cum difficultate uincantur.
5.16. Dum in tota uita diabolus praeuaricare hominem cupiat, amplius tamen in finem molitur decipere. Hinc est quod in principio contra protoplaustum serpenti est dictum: Et tu insidiaberis calcaneum eius, quia nimirum hominem, quem diabolus in cursu praeteritae uitae non decipit, in nouissimis supplantare disponit. Proinde quamuis quisque sit iustus, numquam necesse est ut sit in hac uita securus, sed semper humilis caueat, semperque, ne in finem corruat, sollicitus pertimescat.
5.17. Diabolus suis fautoribus blanditur, Dei uero seruis molitur temptamenta contraria, exemplo Domini, qui se post baptismum passus est a diabolo temptari.
5.18. Diabolus sanctos omnes non tenendo possidet, sed temptando persequitur. Namquia non in eis intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat. Et qui interius amisit dominium, exterius commouet bellum.
5.19. Tunc contra eum quem possidet diabolus acrius saeuit, quando se uirtute diuina ab eo expellendum cognoscit. Vnde inmundus spiritus tunc decerpit grauius puerum in quo habitabat, quando ad Christi imperium exire ab eo coactus est. Quod factum et ad Iob uerba respicit, ubi in nouissimis Behemoth caudam suam, quasi cedrus adstringit.
5.20. Plus contra eos diabolum diuersis temptationibus insistere, qui possint et aliis sua utilitate prodesse, ut dum illi inpediuntur, non proficiant qui docendi sunt.
5.21. Maligni spiritus hoc, quod intra nos mundari cupimus, sine intermissione temptant iterum sordidare. Sancti autem praesago spiritu eorum insidias praecognoscunt, et quicquid in semetipsis terrenum sentiunt, indesinenter operibus sanctis exhauriunt, ut de intimis puri inueniantur.
5.22. Eodem blandimento decipiuntur nunc per diabolum homines, quo protoplausti in paradiso sunt decepti. Multis enim uitiorum praestigiis mentes reproborum pertemptando deglutit. Nunc enim promissis decipit; nunc rebus transitoriis, quasi necessariis inlicit; nunc etiam ipsa inferni supplicia quasi leuia et transitoria suggerit, quatenus miserorum corda in cupiditatem lasciuiamque dissoluat secumque ad tartara ducat.
5.23. Argumenta machinationum malarumque cogitationum semina, quae in cordibus hominum diabolus fundit, ita saepe undique captam inplicant mentem, ut ex qua parte euadere quisque temptauerit, sine periculo exire non possit, ueluti si iures hoc facere quod si feceris pecces, si non feceris reus periurii sis. In tanto ergomalidiscrimine, ut euadendi aditus pateat, minora potius eligenda sunt, ut maiora uitentur.
5.24. Diabolus quando decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscuiusque intendit, et inde se adplicat, unde aptum hominem ad peccandum inspexerit.
5.25. Ex ea parte homines diabolus temptat, qua eos per excrescentem humorem facile inclinari ad uitia conspicit, ut, secundum humoris consparsionem, adhibeat et temptationem. Lege Balaam, qui in figura diaboli contra populum Dei ex ea parte praecepit perniciosus praetendere laqueos ex qua sentit eos facilius esse lapsuros. Namet qui aquam alicubi deducit, non eam per aliam partem mittit nisi ubi impetum eius intendit.
5.26. Nullus culpam non existimet quam ex consparsione propria sustinet; sed quantum ualet, contra id quod tolerat, pugnet. Namsi consparsioni ceditur, temptationi uel uitio nequaquam resistitur.
5.27-28. Ideo diabolus in sacris eloquiis Behemoth, id est animal, dicitur quia de caelis lapsus ad terras cecidit. Ideo Leuiathan, id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mare uolubili uersatur astutia. Auis uero propterea nominatur quia per superbiam ad alta sustollitur. Et recte his tribus uocabulis appellatur, quia pro suo merito aerem quasi auis pro carcere meruit; terram, ut animal brutum sit; serpens, ut in huius saeculi mare insana iactetur fluctuatione. Ex id enim quod per membra sua diabolus operatur, sortitur uocabula, ita ut quod singuli agunt, incitante illo, ipse nominetur ex eo. Quem enim non decipit diabolus? Vnde animal est, hoc est per carnis luxuriam temptat. Vnde serpens est, hoc est cupiditatis ac nocendi malitia. Quem autem nec sic decipit, insidiatur. Vnde auis est, hoc est superbiae ruina. Vndique enim dolos praeparat, quousque inueniat uiam per quam incautum decipiat.
5.29. Aliud est intrare in mentem cuiquam diabolum, aliud uero inhabitare. Namet in cordibus sanctorum ingreditur, dum malas suggestiones insinuat; sed non habitat in eis, quia in suo corpore non eos transducit. Qui uero in corpore eius sunt, ipsos inhabitat, quia ipsi sunt templum eius. Et si subripiat mentibus electorum diabolus, non autem in eis requiescit, sicut in cordibus reproborum; nam calore fidei mox excitatur ut exeat ab electis.
5.30. Nonnulli, quos iam auido ore diabolus deuorauerat, rursus diuini iudicii occulta miseratione ab eius ore eripiuntur, et saluti restituuntur. Namsaepe multos, quos antiquus hostis luxuriae uoragine mersos tenuit, potentia diuina per paenitentiam ab eius faucibus traxit.
5.31. Quomodo bonorum interitum propheta electam dicit esse diaboli escam, dum alibi scriptum sit de illo: Fenum sicut bos comedet, nisi quod in oculis Dei fenum sunt, qui electus cibus secundum homines esse uidentur? Ac per hoc, qui de bonorum numero pereunt, apud homines electi, apud Deum fenum existunt.
5.32. Eum diabolus iam deglutisse dicitur quem iam perfecto scelere deuorasse uidetur. Eum uero quem non deglutiuit operis perfectione, sed temptationum inlecebris mordet ut deuoret, adhuc quasi in maxillam mandit. Vnde et Paulus habet stimulos carnis quibus humilietur, non habet peccandi perfectionem qua deglutiatur.
5.33. Os diaboli uerba eius sunt. Verba uero eius inspirationes occultae sunt quibus corda hominum adloquens occultis urit cupiditatibus.
5.34. Quidam ob incorreptibilem iniquitatem, quia sponte non corriguntur, inmundis spiritibus uexandi traduntur, ut arripiendi eos daemones corporaliter habeant potestatem, terroribusque eorum afflicti humilientur, paeniteant et saluentur, sicut et apostolus corinthiis scribens dicit: Tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit. Vtile est enim quosdam peccantes, ut in anima saluentur, Satanae corporaliter deputari, quatenus ex praesenti correptione futurum iudicium timeant, et de cetero delinquere caueant. Quidam autem potestati daemonum ad emendationem deputantur; quidam uero despecti ad solam perditionem traduntur.
5.35. Numquam uacat diabolus aduersus hominem iustum. Aut enim tribulationes cordis illi exaggerat, aut dolores corporis suscitat. Hinc est quod apostolus ait: Datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colafizet.
5.36. Saepe iusti mentem uariis uexationum doloribus uis daemonum cruciat, unde interdum usque ad desperationis angustiam coarctatur. Permanenti autem in Dei amore animae et ipsa talis angustia ad meritum proficit. Namsiue in animo, seu in corpore, per instinctum inmundorum spirituum quaelibet aduersa iustus patiatur, ex Dei utique permissu id patitur. Quod si hoc ipsud ad Dei gloriam humilis referat, et dicat quod pro corporis passione Iob dixit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus?iste non separatur a Deo, sed coniungitur, quamlibet atroci angustia torqueatur.
5.37. Multa iustus aduersa in anima patitur instigatione daemonum, sed talibus temptamentis perire uitae aeternae non potest, quia pius Dominus ad damnationem culpae non reputat quod de suae maiestatis permissu nolens qui patitur portat. Namibi peccamus, ubi cupiditate uel uoluntate deflectimus; ubi uero uiolenter addicimur, etsi facinus aut flagitium non est, miseria tamen pro flagitio et facinore est. Sed qui Deum pro inrogata laudat miseria, commissa procul dubio caret facinora.
VI. De temptamentis somniorum.
[recensere]6.1. Plerumque daemones in noctibus occurrentes humanos sensus per uisiones conturbant, ut formidolosos et timidos faciant, quotiens et desperatione peccatorum mentem conuersi per soporem conturbant, horrendaque gehennae supplicia minitant. Nonnumquam autem et aperta inpugnatione crassantes humana corpora uerberant, quod tamen. Deo permittente, malorum fit ad uindictam, iustorum ad tolerantiae gloriam.
6.2. Plerumque immundi spiritus eos quos incumbere in saeculi amore conspiciunt, dormientes quadam uana spei prosperitate inludunt. Quosdam uero, quos formidare aliqua aduersa persentiunt, dormientes inani terrore concutiunt. Sicque miserorum corda uariis inlusionibus intentantes, modo uacua prosperitate demulcent, modo uana formidine terrent.
6.3-5. Qui aut nullis aut raris conscii sunt delictis, aut numquam aut raro terroribus fatigantur nocturnis; sed placato somno quiescentes, interdum etiam per soporem quaedam arcana et mystica contuentur ac uident. Qui uero corda sua grauioribus uitiis polluerunt conscientiae pauore inlusi, species tremendas aspiciunt. Fallax enim imago mentes miserorum diuersis eludit imaginibus et quos uigilantes in uitia traxit, dormientes fatigat, ut numquam securos requiescere sinat. Nonnunquam etiam electorum mentes horrendis imaginibus somniorum spiritus inmundi terrificare conantur, et quos uigilantes uitiis temptant nec superant, acriter dormientes inpugnant. Sancti autem etsi ad momentum huiusmodi uisionibus commoueantur, mox tamen euigilantes inlusionum uanitates despiciunt, intentionemque suam protinus ad Deum conuertunt.
6.6-7. Diuersae qualitates sunt somniorum. Quaedam enim ex saturitate seu inanitione occurrunt, quae etiam per experientiam nota sunt. Quaedam uero ex propria cogitatione oriuntur; nam saepe quae in die cogitamus, in noctibus recognoscimus. Nonnullae autem uisiones spirituum inmundorum fiunt inlusione Salomone probante: Multos, inquit, errare fecerunt somnia et inlusiones uanae. Porro quaedam iusto fiunt modo, id est supernae reuelationis mysterio, sicut legitur in lege de Ioseph filio Iacob, qui somnio fratribus praeferendus praedicitur. Vel sicut in euangelio de Ioseph sponso Mariae, qui ut fugiret cum puero in Aegyptum somnio admonetur. Nonnumquam et permixtae accedunt uisiones, id est cogitatione simul et inlusione, atque item cogitatione et reuelatione, Danihelo dicente: Tu, inquit, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec; qui reuelat mysteria ostendit tibi quae uentura sunt. Etenim saepe ea in quibus cogitationum nostrarum sensum porrigimus, quodam mentis excessu reuelantur, dum requiescimus.
6.8. Quamuis nonnulla uera sint somnia, facile tamen eis credi non opus est, quia diuersis imaginationum qualitatibus oriuntur, et unde ueniant rare considerantur. Tam facile igitur somniis fides habenda non est, ne forte Satanas, in angelum lucis se transformans, quemlibet incautum fallat, et aliqua erroris fraude decipiat.
6.9. Nonnumquam interdum daemones deceptoria fraude ita quosdam curiosos obseruantesque inludunt, ut quaedam somnia non aliter eueniant quam ostenduntur. Vt enim in multis fallant, interdum et uera pronuntiant. Sed quamuis ita accedant, contemnenda sunt, ne forte de inlusione procedant, recolentes testimonium scripturae dicentis: Si dixerint uobis, et ita euenerit, non credatis.
6.10a. Somnia similia sunt auguriis, et qui ea intendunt, reuera auguriare noscuntur.
6.10b. Non esse uera somnia quae cogitans animus die noctuque sibi imaginatur; mentes enim nonnunquam ipsa sibi somnia fingunt.
6.11-12. Saepe, dum priora mala per tristem memoriam ac gehennae uindictam in nobis ipsis recolendo imaginamus, huius modi mentis imaginationes aut de praeteritis admissis aut de futuris suppliciis memoria uigilantibus fiunt, et per uisiones somniaque occurrunt, et cogitantium mentes concutiunt. Namuna ui memoriae fiunt utraque, siue uigilantibus, siue dormientibus nobis. Tali enim animi monitione horribili pauore etiam per quietem concutimur, et quam grauia sunt quae commisimus, et quam dura quae pertimescimus, mentis aspectu etiam in somnia contemplamur.
6.13. Non esse peccatum quando nolentes imaginibus nocturnis inludimur; sed tunc esse peccatum si, antequam inludamur, cogitationis affectibus praeuenimur. Luxuriae quippe imagines quas in ueritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxie, si non concupiscendo occurrent.
6.14. Qui nocturna inlusione polluitur, quamuis etsi extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc ut temptaretur culpae suae tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat.
VII. De oratione.
[recensere]7.1. Hoc est remedium eius qui uitiorum temptamentis exaestuat, ut quotiens quolibet tangitur uitio totiens ad orationem se subdat, quia frequens oratio uitiorum inpugnationem extinguit.
7.2. Tam perseueranter intendere oportet animum nostrum orando atque pulsando, quousque inportunas desideriorum carnalium suggestiones quae nostris obstrepunt sensibus, fortissima intentione superemus, ac tamdiu insistere, quousque persistendo uincamus. Namneglegentes orationes nec ab ipso homine impetrare ualent quod uolent.
7.3. Quando quisque orat, Sanctum ad se Spiritum aduocat. At ubi uenerit, confestim temptamenta daemoniorum quae se mentibus humanis inmergunt, praesentiam eius ferre non sustinentes effugiunt.
7.4. Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim uerba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit. Quod si tacite cor oret et uox sileat, quamuis hominibus lateat, Deo latere non potest, qui conscientiae praesens est. Melius est autem cum silentio orare corde sine sono uocis, quam solis uerbis sine intuitu mentis.
7.5. Numquam est sine gemitu orandum, nam peccatorum recordatio maerorem gignit. Dum enim oramus, ad memoriam culpam reducimus, et magis reos tunc nos esse cognoscimus. Ideoque, cum Deo adsistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam grauia sint scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus.
7.6. Mens qualem se in orationem offert, talem post orationem conseruet. Namnihil proficit oratio, si denuo committitur unde iam uenia postulatur. Ille enim precis desideratum effectum sine dubio percipit, qui quod orando ablui postulat delinquendo non iterat.
7.7. Mens nostra caelestis est, et tunc orando Deum bene contemplatur, quando nullis terrenis curis aut erroribus inpeditur. Apta est enim ad bonum in sua natura, in aliena uero turbatur.
7.8. Pura est oratio quam in suo tempore saeculi non interueniunt curae; longe autem a Deo est animus qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Tunc ergo ueraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Sed ualde pauci sunt qui tales orationes habeant. Et licet in quibusdam sint, difficile tamen ut semper sint.
7.9-10. Mens quae ante orationem uacans a Deo inlicitis cogitationibus occupatur, dum in orationem uenerit, confestim illi imagines rerum quas nuper cogitauit occurrunt, aditumque precis obstruunt, ne se mens libera ad caeleste desiderium erigat. Purgandus est itaque primum animus, atque a temporalium rerum cogitationibus segregandus, ut pura acies cordis ad Deum uere et simpliciter dirigatur. Namreuera tunc inpetranda diuina munera credimus, quando simplici affectu adsistimus cum oramus.
7.11. Multis modis interrumpitur orationis intentio, dum se per incuriam uana mundi ingerunt in cuiuscumque orantis animo. Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum saecularium humanis mentibus ingerit quando orantem aspexerit.
7.12. Duobus modis oratio inpeditur ne inpetrare quisque ualeat postulata: hoc est si aut quisque adhuc mala committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit. Quod geminum malum, dum quisque a semetipso absterserit, protinus securus studio orationis incumbit, et ad ea quae inpetrare precibus cupit, mentem libere erigit.
7.13. Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus; alioquin, iuxta Domini sententiam, peccat qui pro inimicis non orat.
7.14. Sicut nullum proficit in uulnere medicamentum, si adhuc ferrum in eo sit, ita nihil proficit oratio illius cuius adhuc dolor in mente, uel odium manet in pectore.
7.15. Tantus esse debet orantis erga Deum affectus, ut non desperet precis affectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus. Petat ergo, ut apostolus ait, unusquisque in fide nihil dubitans, nam qui dubitat similis est undae maris, quae uento fertur atque dispargitur.
7.16. Diffidentia nascitur inpetrandi orata, si se adhuc animus sentiat circa peccandi affectionem uersari. Non enim potest habere precis certam fiduciam, qui adhuc in praeceptis Dei pigritat, et peccati recordationes delectat.
7.17. Qui a praeceptis Dei auertitur, quod in oratione postulat non meretur, nec inpetrat ab illo bonum quod poscit cuius legi non oboedit. Si enim id quod Deus praecipit facimus, id quod petimus sine dubio obtinemus. Namsicut scriptum est: Qui auertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius execrabilis erit.
7.18. Multum apud Deum utraque sibi necessario commendatur, ut oratione operatio et opere fulciatur oratio. Vnde etiam Hieremias ait: Leuemus corda nostra cum manibus ad Deum. Cor enim cum manibus leuat, qui orationem cum opere subleuat. Namquisquis orat, et non operatur, cor leuat, et manus non leuat. Quisquis uero operatur, et non orat, manus leuat et cor non leuat. Sed quia et operare necesse est et orare, bene iuxta utrumque dictum est: Leuemus corda nostra cum manibus ad Deum, ne de neglegentia mandatorum corde reprehendamur, dum salutem nostram obtinere aut sola oratione, aut sola operatione contendimus.
7.19. Postquam bonum opus agimus, lacrimae orationum fundantur, ut meritum actionis humilitas inpetret precis.
7.20. Culpabiliter manus ad Deum expandit qui facta sua orando iactanter prodit, sicut pharisaeus in templo iactanter orabat, seque magis quam Deum de operibus iustis laudare uolebat.
7.21. Quorundam oratio in peccatum conuertitur, sicut de Iuda proditore scribitur. Qui enim iactanter orat, laudem adpetendo humanam, non solum quia eius oratio non delet peccatum, sed et ipsa uertitur in peccatum. Sicut Iudaei uel heretici, qui licet ieiunare et orare uideantur, eorum tamen oratio non illis ad purgationis proficit meritum, sed mutatur potius in peccatum.
7.22. Ideo interdum oratio electorum in pressuris eorum differtur, ut impiorum peruersitas augeatur. Verum dum iusti temporaliter audiuntur, pro eorum fit salute qui eos adfligunt, ut, dum illis temporali remedio subuenitur, prauorum oculi ad conuersionem aperiantur. Vnde et trium puerorum frigidus ignis fuit, ut Nabuchodonosor Deum uerum agnosceret. Sicut et propheta in psalmis ait: Propter inimicos meos eripe me.
7.23. Proinde tardius exaudiuntur quorundam orationes, ut, dum differuntur, fortius excitatae maioribus praemiis cumulentur: exemplo pruinarum et repressione messium, in quibus quanto tardius sata semina exeunt, tanto ad frugem cumulatius crescunt.
7.24. Quotiens orantes non cito exaudimur, nostra nobis facta in oculis proponamus, ut hoc ipsud quod differimur diuinae reputetur iustitiae et culpae nostrae.
7.25. Interdum quod perseueranter orantes non cito exaudimur, utilitatis nostrae est, non aduersitatis. Saepe enim multos Deus non exaudit ad uoluntatem, ut exaudiat ad salutem.
7.26. Multi orantes non exaudiuntur, prouidendo illis Deus meliora quam petunt, sicut contingere solet paruulis, qui, ne in scolis uapulent, Deum exorant. Sed non datur illis postulationis effectus quia inpedit talis exauditio ad profectum. Non aliter quibusdam contingit electis: deprecantur enim Deum pro nonnullis uitae huius commodis, uel aduersis. Prouidentia uero diuina temporaliter eorum desiderio minime consulit, quia meliora illis in aeternum promittit.
7.27-28. Oratio priuatis locis oportunius funditur, magisque obtentum inpetrat, dum Deo tantum teste depromitur. Proprium autem hypocritarum est offerre se in oratione uidentibus; quorum fructus est non Deo placere, sed gloriam ab hominibus conparare.
7.29. Non in multiloquio exaudiuntur homines a Deo, quasi plurimis eum uerbis conentur inflectere. Neque enim conciliat eum multiplex orantis sermo, sed pura sinceraque orationis intentio.
7.30a. Bonum est corde semper orare, bonum etiam et sono uocis Deum spiritalibus hymnis glorificare.
7.30b. Nihil est sola uoce canere sine cordis intentione; sed sicut ait apostolus: Cantantes in cordibus uestris, hoc est non solum uoce sed corde psallentes. Vnde et alibi: Psallam spiritu, psallam et mente.
7.31. Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectamur. Psallendi enim utilitas tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos oblectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta inuitat. Namquamuis dura sint carnalia corda, statim ut psalmi dulcedo insonuerit, ad affectum pietatis animum eorum inflectit.
7.32. Dum christianum non uocis modulatio, sed tantum uerba diuina, quae ibi dicuntur debeant commouere, nescio quo tamen pacto modulatione canentis maior nascitur conpunctio cordis. Multi enim repperiuntur qui, cantus suauitate commoti, sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrimas, ex qua psallentis insonuerit dulcedo suauissima.
7.33. Oratio in praesenti tantum uita pro remedio peccatorum effunditur; psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat in gloriam sempiternam, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Cuius operis ministerium quicumque fideliter intentaque mente exequitur, quodammodo angelis sociatur.
VIII. De lectione.
[recensere]8.1. Orationibus mundamur, lectionibus instruimur; utrumque bonum, si liceat; si non liceat, melius est orare quam legere.
8.2. Qui uult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter et legere. Namcum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum uero legimus, Deus nobiscum loquitur.
8.3. Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus; quae autem didicimus, meditationibus conseruamus.
8.4. Geminum confert donum lectio sanctarum scripturarum, siue quia intellectum mentis erudit, seu quod a mundi uanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Excitati enim saepe illius sermone, subtrahimur a desiderio uitae mundanae, atque accensi in amore sapientiae, tanto uana spes mortalitatis huius nobis uilescit, quanto amplius legendo spes aeterna claruerit.
8.5. Geminum est lectionis studium: primum quomodo scripturae intellegantur, secundum qua utilitate uel dignitate dicantur. Erit enim antea quisque promptus ad intellegendum quae legit, sequenter idoneus ad proferendum quae dicit.
8.6. Lector strenuus potius ad implendum quae legit, quam ad sciendum erit promptissimus. Minor enim poena est nescire quid appetas, quam ea quae noueris non implere. Sicut enim legendo scire concupiscimus, sic sciendo, recta quae didicimus implere debemus.
8.7. Lex Dei et praemium habet, et poenam legentibus eam. Praemium in eis qui eam bene uiuendo custodiunt; poenam uero qui eam male uiuendo contemnunt.
8.8. Omnis qui a praeceptis Dei discedit opere, quotiens eadem Dei praecepta legere uel audire potuerit, corde suo reprehensus confunditur, quia id quod non agit memoratur, et teste conscientia interius accusatur. Vnde et Dauid propheta deprecatur dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. Grauiter namque unusquisque confunditur, quando mandata Dei uel legendo uel audiendo respicit, quae uiuendo contemnit. Corde enim reprehenditur, dum mandatorum meditatione docetur, quia non impleuit opere, quod diuina didicit iussione.
VIIII. De adsiduitate legendi.
[recensere]9.1. Nemo potest sensum scripturae sanctae cognoscere, nisi legendi familiaritate, sicut scriptum est: Ama illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
9.2. Quanto quisque magis in sacris eloquiis adsiduus fuerit, tanto ex eis uberiorem intellegentiam capit; sicut terra, quae quanto amplius excolitur, tanto uberius fructificatur.
9.3. Quanto amplius ad quamlibet artem homo conscendit, tanto magis ad hominem ars ipsa descendit, sicut in lege scribitur: Moyses ascendit in montem, et Dominus descendit.
9.4. Verum est de otio spiritali, quod ille tantum secreta diuinorum scrutabitur mandatorum, qui ab actione terrenae curae auocauerit animum, et sedula familiaritate scripturis sanctis inhaeserit. Nam sicut caecus et uidens potest quidem uterque ambulare, sed non consimili libertate, dum caecus pergens quo non uidet, offendat, uidens uero offendicula caueat, et quo sit pergendum agnoscat; sic et qui nubilo terrenae curae fuscatur, si temptet Dei perscrutare mysteria non ualet, quia caligine curarum non uidet. Quod ille tantundem efficere ualet, qui sese de exterioribus saeculi curis abstrahit, et totum scripturarum meditationi defigit.
9.5. Quidam habent intellegentiae ingenium, sed neglegunt lectionis studium; et quod legendo scire potuerunt, neglegendo contemnunt. Quidam uero amorem sciendi habent, sed tarditate sensus praepediuntur; qui tamen adsidua lectione sapiunt quod ingeniosi per desidiam non nouerunt.
9.6. Ingenio tardus, etsi non per naturam, per assiduitatem tamen lectionis augmentat. Namquamuis sensus hebetudo sit, frequens tamen lectio intellegentiam adhibet.
9.7. Sicut qui tardus est ad capiendum, pro intentione tamen boni studii praemium percipit, ita qui praestitum sibi ex Deo ingenium intellegentiae neglegit, condemnationisreusexistit, quia donum quod accepit despicit, et per desidiam derelinquit.
9.8. Quidam Dei iudicio donum scientiae quod neglegunt accipiunt, ut durius de rebus creditis puniantur. Tardiores autem ideo quod scire cupiunt difficulter inueniunt, ut pro maximo exercitio laboris maximum praemium habeant retributionis.
X. De doctrina sine gratia.
[recensere]10.1-2. Doctrina sine adiuuante gratia, quamuis infundatur auribus, ad cor numquam descendit; foris quidem perstrepit, sed interius nihil proficit. Tunc autem Dei sermo infusus auribus ad cordis ultima peruenit, quando Dei gratia mentem interius, ut intellegat, tangit. Sicut enim quosdam flamma caritatis suae Deus inluminat ut uitaliter sapiant, ita quosdam frigidos torpentesque deserit ut sine sensu persistant.
10.3. Plerique in acumine intellegendi uiuaces existunt, sed loquendi inopia angustantur. Quidam uero in utrisque pollent, quia et sciendi copiam et dicendi efficaciam habent.
XI. De superbis lectoribus.
[recensere]11.1. Plerique scientiam acceptam scripturarum non ad Dei gloriam, sed ad suam laudem utuntur, dum ex ipsa scientia extolluntur, et ibi peccant ubi peccata mundare debuerunt.
11.2. Numquam consequuntur legendo perfectam scientiam adrogantes. Namquamuis sapientes in superficie uideantur, medullitus tamen ueritatis arcana non tangunt, quia superbiae nube praepediuntur. Semper enim superbi legunt, quaerunt et numquam inueniunt.
11.3. Diuinae legis penetrabilia humilibus et bene ad Deum intrantibus patent; prauis autem atque superbis clauduntur. Namquamuis diuina eloquia in lectione adrogantibus sint aperta, in mysterio autem clausa atque occulta sunt.
11.4. Dum sermo Dei fidelibus lux sit, reprobis autem ac superbis quodammodo tenebrescit; et unde illi inluminantur, inde isti caecantur.
XII. De carnalibus lectoribus et hereticis.
[recensere]12.1-2. Nequaquam legem intellegit qui carnaliter uerba legis percurrit, sed is qui eam sensu interioris intellegentiae praespicit. Namqui litteram legis intendunt, eius occulta penetrare non possunt. Multi enim, non intellegendo spiritaliter scripturas, nec eas recte sentiendo, in heresim deuoluti sunt atque in multis erroribus defluxerunt.
12.3. In solis fidelibus religata est lex, testante Domino per prophetam: Signa testimonium, signa legem in discipulis meis, ne eam aul iudaeus intellegat, aut hereticus quia non est Christi discipulus; unitatem quippe pacis quam Christus docuit non sequuntur, de qua idem Dominus dicit: In hoc cognoscent quia mei discipuli estis, si dilectionem inter uos habueritis.
12.4. Scripturas heretici sano sensu non sapiunt, sed eas ad errorem prauae intellegentiae ducunt; neque semetipsos earum sensibus subdunt, sed eas peruerse ad errorem proprium pertrahunt.
12.5. Doctores errorum prauis persuasionibus ita per argumenta fraudulentiae inligant auditores, ut eos quasi in laberinto inplicent, a quo exire uix ualent.
12.6. Tantaest hereticorum calliditas ut falsa ueris malaque bonis permisceant, salutaribusque rebus plerumque erroris sui uirus interserant, quo facilius possint prauitatem peruersi dogmatis sub specie persuadere ueritatis.
12.7. Plerumque sub nomine catholicorum doctorum heretici sua dicta conscribunt, ut indubitanter lecta credantur. Nonnumquam etiam blasphemias suas latenti dolo in libris nostrorum inserunt doctrinamque ueram adulterando corrumpunt, scilicet uel adiciendo quae impia sunt, uel auferendo quae pia sunt.
12.8. Caute meditanda cautoque sensu probanda sunt quae leguntur, ut iuxta apostolica monita et teneamus quae recta sunt, et refutemus quae contraria ueritatis existunt, sicque in bonis instruamur ut amalisinlaesi permaneamus.
XIII. De libris gentilium.
[recensere]13.1. Ideo prohibetur christianus figmenta legere poetarum quia per oblectamenta inanium fabularum mentem excitant ad incentiua libidinum. Non enim solum tura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo.
13.2. Quidam plus meditare delectantur gentilium dicta propter tumentem et ornatum sermonem, quam scripturam sanctam propter eloquium humile. Sed quid prodest in mundanis doctrinis proficere, et inanescere in diuinis; caduca sequi figmenta et caelestia fastidire mysteria? Cauendi sunt igitur tales libri, et propter amorem sanctarum scripturarum uitandi.
13.3-4. Gentilium dicta exterius uerborum eloquentia nitent, interius uacua uirtutis sapientia manent; eloquia autem sacra exterius incompta uerbis apparent, intrinsecus autem mysteriorum sapientia fulgent. Vnde et apostolus: Habemus, inquit, thesaurum istud in uasis fictilibus. Sermo quippe Dei occultum habet fulgorem sapientiae et ueritatis repositum in uerborum uilissimis uasculis.
13.5. Ideo libri sancti simplici sermone conscripti sunt, ut non in sapientia uerbi, sed in ostensione spiritus, homines ad fidem perducerentur. Namsi dialectici acuminis uersutia, aut rhetoricae artis eloquentia editi essent, nequaquam putaretur fides Christi in Dei uirtute, sed in eloquentiae humanae argumentis consistere; nec quemquam crederemus ad fidem diuino inspiramine prouocari, sed potius uerborum calliditate seduci.
13.6. Omnis saecularis doctrina spumantibus uerbis resonans, ac se per eloquentiae tumorem adtollens, per doctrinam simplicem et humilem christianam euacuata est, sicut scriptum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
13.7. Fastidiosis atque loquacibus scripturae sanctae minus propter sermonem simplicem placent; gentili enim eloquentiae conparata uidetur illis indigna. Quod si animo humili mysteria eius intendant, confestim aduertunt quantum excelsa sunt quae in illis despiciunt.
13.8. In lectione non uerba sed ueritas est amanda. Saepe autem repperitur simplicitas ueridica, et conposita falsitas quae hominem suis erroribus inlicit et per linguae ornamenta laqueos dulces adspargit.
13.9. Nihil aliud agit amor mundanae scientiae, nisi extollere laudibus hominem. Namquanto maiora fuerint litteraturae studia, tanto animus arrogantiae fastu inflatus, maiore intumescit iactantia. Vnde et hene psalmus ait: Quia non cognoui litteraturam, introibo in potentias Domini.
13.10. Simplicioribus litteris non est proponendus fucus grammaticae artis. Meliores sunt enim communes litterae, quia simpliciores, et ad solam humilitatem legentium pertinentes; illae uero nequiores quia ingerunt hominibus perniciosam mentis elationem.
13.11. Meliores esse grammaticos quam hereticos; heretici enim haustum letiferi sucus hominibus persuadendo propinant; grammaticorum autem doctrina potest etiam proficere ad uitam, dum fuerit in meliores usus adsumpta.
XIIII. De conlatione.
[recensere]14.1. Cum sit utilis ad instruendum lectio, adhibita autem conlatione maiorem intellegentiam praebet; melius est enim conferre quam legere.
14.2. Conlatio docibilitatem facit; nam propositis interrogationibus cunctatio rerum excluditur, et saepe obiectionibus latens ueritas adprobatur. Quod enim obscurum est aut dubium, conferendo cito perspicitur.
14.3. Multum prosunt in conlatione figurae. Res enim quae minus per se aduertuntur, per conparationem rerum facile capiuntur. Namsaepe sub specie alia scripturae diuinae spiritales causas insinuant; et nisi per aliqua euidenti ostensione, uix apparent occulta legis mysteria.
14.4. Sicut instruere solet conlatio, ita contentio destruit. Haec enim, relicto sensu ueritatis, lites generat et, pugnando uerbis, etiam in Deum blasphemiam. Inde haereses et scisma, quibus subuertitur fides, ueritas corrumpitur, scinditur caritas.
14.5. Contentiosorum studium non pro ueritate sed pro appetitu laudis certatur, tantaque est in his peruersitas, ut ueritati cedere nesciant, ipsamque rectam doctrinam euacuare contendant.
14.6. In disputatione fidelium cauenda est propositionum artificiosa subtilitas, quae callidis obiectionibus retia tendit; ita enim uersutis adsertionibus prauorum disputatio innodatur, ut recta esse simulent quae peruersa persuadent.
14.7. Lectio memoriae auxilium eget; quod si fuerit naturaliter tardior, frequenti tamen meditatione acuitur ac legendi adsiduitate collegitur.
14.8. Saepe prolixa lectio longitudinis causa memoriam legentis oblitterat. Quod si breuis sit, submotoque libro sententia retractetur in animo, tunc sine labore legitur, et ea quae lecta sunt recolendo memoria minime exciduntur.
14.9. Acceptabilior est sensibus lectio tacita quam aperta; amplius enim intellectus instruitur quando uox legentis quiescit et sub silentio lingua mouetur. Namclare legendo et corpus lassatur et uocis acumen obtunditur.
XV. De contemplatione et actione.
[recensere]15.1. Actiua uita innocentia est operum bonorum, contemplatiua speculatio supernorum; illa communis multorum est, ista uero paucorum.
15.2. Actiua uita mundanis rebus bene utitur, contemplatiua uero mundo renuntians, soli Deo uiuere delectatur.
15.3a. Qui prius in actiua uita proficit, ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui in illa utilis inuenitur.
15.3b-4. Quicumque adhuc temporalem gloriam, aut carnalem adfectat concupiscentiam, a contemplatione prohibetur, ut positus in actualis uitae operatione purgetur. In ista enim prius per exercitium boni operis cuncta exhaurienda sunt uitia, ut in illa iam pura mentis acie ad contemplandum Deum quisque pertranseat. Et licet conuersus statim ad contemplationem conscendere cupiat, tamen ratione cogitur ut prius in actiuae uitae operatione uersetur. Exemplum enim actiuae et contemplatiuae uitae de Iacob sume qui dum ad Rachel, hoc est ad uisum principium, destinaret quae contemplationem significat, Lia illi, hoc est laboriosa uita, subponitur quae actiuam demonstrat.
15.5. Sicut sepultus ab omni negotio terreno priuatur, ita et contemplatione uacans ab omni occupatione actuali auertitur. Et sicut ab actuali uita conscendentes in contemplationis quiete sepeliuntur, ita ab actione saeculi recedentes eos uita actiua in se quasi sepeliendo suscipit; ac per hoc uitae mundanae actiua uita et uitae actiuae contemplatiua sepulchrum est.
15.6. Viri sancti, sicut a secreto contemplationis egrediuntur ad publicum actionis, ita rursus ab actionis manifesto ad secretum contemplationis intimae reuertuntur, ut intus Deum laudent, ubi acceperunt unde foris ad eius gloriam operantur.
15.7. Sicut aquilae moris est semper oculum in radium solis infigere nec deflectere, nisi escae solius obtentu, ita et sancti a contemplatione ad actualem uitam interdum reflectuntur considerantes illa summa sic esse utilia ut tamen ista humilia sint paululum nostrae indigentiae necessaria.
15.8. In actiuae uitae genere humana intentio perseueranter incedit; in contemplatione autem sese per interualla resumit, quia diuturnitate contemplandi lassatur.
15.9. Visio animalium in Ezechielo quae ibant et non reuertebantur pertinet ad uitae actiuae perseuerantiam; et iterum ea animalia quae ibant et reuertebantur pertinent ad contemplatiuae uitae mensuram, in qua dum quisque intenderit, sua reuerberatus infirmitate reflectitur; atque iterum renouata intentione, ad ea unde descenderat rursus erigitur. Quod fieri in actiua uita non potest, de qua si quisque reflectat, uel ad modicum, statim uitiorum excipitur luxu.
15.10. Oculum dextrum scandalizantem quem euelli Dominus praecepit, uita contemplatiua est. Duo oculi in facie, actiua uita et contemplatiua in homine. Qui igitur per contemplationem docebit errorem, melius si euellit contemplationis oculum, seruans sibi unum uitae actualis obtutum, ut sit utilius illi per simplicem actionem ire ad uitam, quam per contemplationis errorem mitti in gehennam.
15.11. Saepe mens ad summa ab imis erigitur, et saepe a summis ad infima pondere carnis inclinata reflectitur.
15.12. Multos Deus ex carnalibus sua gratia uisitat, et ad contemplationis fastigium eleuat. Multosque a contemplatione iusto iudicio deserit et lapsos in terrenis operibus derelinquit.
XVI. De contemptoribus mundi.
[recensere]16.1. Ea quae saeculi amatoribus cara sunt, sancti uelut aduersa refugiunt, plusque aduersitatibus mundi gaudent quam prosperitatibus delectantur.
16.2. Alienos esse a Deo quibus hoc saeculum ad omne commodum prosperatur. Seruis autem Dei cuncta huius mundi contraria sunt, ut dum ista aduersa sentiunt, ad caeleste desiderium ardentius excitentur.
16.3. Magna apud Deum refulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit. Namreuera necesse est ut quem mundus odit diligatur a Deo.
16.4. Sanctos uiros in hoc saeculo peregrinos esse et hospites; unde et reprehenditur Petrus quod tabernaculum in monte fieri cogitauit, quia sanctis in hoc mundo tabernaculum non est, quibus patria et domus in caelo est.
16.5. Sancti uiri ideo contemnere cupiunt mundum, et motum mentis ad superna reuocare, ut ibi se recolligant unde defluxerunt, et inde se subtrahant ubi dispersi sunt.
16.6. Iusti qui rebus honoribusque ac uitae blandimentis renuntiant, proinde se ab omni terrena possessione mortificant, ut Deo uiuant; ideoque saeculi huius blanditias calcant, ut ualidiores ad uitam illam de huius uitae mortificatione consurgant. Cuncta quippe temporalia, quasi herbae uirentes, arescunt et transeunt, ideoque pro aeternis rebus, quae numquam arescunt, recte ista Dei seruus contemnit, quia in eis stabilitatem non aspicit.
16.7. Qui post renuntiationem mundi ad supernam patriam sanctis desideriis inhiat, ab hac terrena intentione quasi quibusdam pinnis subleuatus erigitur, et in quo lapsus erat per gemitum conspicit et ubi peruenerit cum gaudio magno intendit. Qui uero, a contemplationis requie reflexus, in curis huius saeculi incidit, si ad memoriam sui reuertatur, protinus ingemiscit, quantumque fuerint tranquilla quae perdidit,et quam confusa sint in quibus cecidit, ex ipsa laboris sui difficultate cognoscit. Quid enim in hac uita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid hic securius quam huius saeculi nihil adpetere? Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis eius curis et sollicitudinibus conturbantur. Qui autem eum odiunt nec sequuntur, internae quietis tranquillitate fruentes, futurae pacis requiem, quam illuc expectant, hic quodammodo habere iam inchoant.
XVII. De sanctis qui se a consortio saeculi separant.
[recensere]17.1. Sancti uiri funditus saeculo renuntiantes ita huic mundo moriuntur ut soli Deo uiuere delectentur; quantoque ab huius saeculi conuersatione se subtrahunt, tanto internae mentis acie praesentiam Dei et angelicae societatis frequentiam contemplantur.
17.2. Malorum tam praua sunt opera manifesta, ut hii qui supernam patriam desiderant, non solum mores eorum, sed et consortia fugiant. Quidam etiam corporaliter separari desiderant ab iniquis, ut eorum non inuoluantur delictis. Nonnulli, etsi non corporali discessu, spiritali tamen ab eis intentione recedunt; qui etsi communes sunt conuersatione, discreti tamen sunt corde uel opere; et licet saepe in medio carnalium uitam Deus protegat electorum, tamen satis rarum est ut quisquis inter saeculi uoluptates positus a uitiis maneat inlibatus, in quibus etsi non cito inplicetur, aliquando tamen adtrahitur. Neque enim diu tutus esse poterit, qui periculo proximus fuerit.
17.3. Via sine offendiculo, uita monachi sine cupiditatis et timoris inpedimento. Dum enim quisque a consortio mundi abstrahitur, nec cupiditas eum obligat consentientem, nec cruciat sentientem.
17.4. Bonum est corporaliter remotum esse a mundo, sed multo est melius uoluntate; utrumque uero perfecte. Ille ergo perfectus est, qui huic saeculo et corpore et corde discretus est.
17.5. Onager, ut ait Iob, contemnit ciuitatem, et monachi communem saecularium ciuium conuersationem. Hii aduersa uitae nostrae appetunt, prospera contemnunt, ut, dum ab eis haec uita despicitur, futura inueniatur.
XVIII. De praeceptis altioribus monachorum.
[recensere]18.1. Alia sunt praecepta quae dantur fidelibus communem in saeculo uitam degentibus, atque alia saeculo huic renuntiantibus. Illis enim dicitur ut sua omnia bene gerant, istis ut sua omnia derelinquant. Illi praeceptis generalibus adstringuntur, isti praecepta generalia perfectius uiuendo transcendunt.
18.2. Ad perfectum non sufficit nisi, abnegatis omnibus suis, etiam seipsum quisque abneget; sed quid est seipsum abnegare, nisi uoluptatibus propriis renuntiare? ut qui superbus erat sit humilis, qui iracundus est esse studeat mansuetus. Namsi ita quisque renuntiet quibus possidet omnibus, ut suis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renuntiat rebus suis, sua abnegat; qui uero renuntiat moribus prauis, semetipsum scilicet abnegat. Vnde et Dominus: Qui uult, inquit, post me uenire, abneget semetipsum.
XVIIII. De tepore monachorum.
[recensere]20.1-2. Qui non rigida intentione monachi professionem sectantur, quanto superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto procliuius ad mundi amorem denuo reducuntur. Namprofessio non perfecta praesentis uitae repetit desideria; in quibus etsi nondum se monachus alliget opere, iam tamen alligat cogitationis amore. Longe quippe a Deo est animus cuius haec adhuc uita dulcis est; iste enim quid de supernis appetat, quid de infimis fugiat nescit. Namsicut scriptum est: Qui adponit scientiam adponit dolorem. Quantum enim quisque potuerit superna scire quae appetat, tanto de infimis acrius quibus inhaeret dolere debet. Propter hoc enim et lacobus apostolus dicit: Miseri estote, lugete et plorate; risus uester in luctum conuertatur et gaudium in maerorem. Hinc etiam Dominus: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; et rursus: Vae uobis qui ridetis, quoniam flebitis.
20.3. Qui ad hoc conuersionem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque praeesse desideret, iste non discipulus Christi, sed prauitatis sectator existit, quia non pro Deo, sed pro saeculi honore portare studet crucis Christi laborem.
XX. De humilitate monachi vel opere.
[recensere]19.1. Summa uirtus monachi humilitas, summum uitium eius superbia est. Tunc autem se quisque monachum iudicet, quando se minimum existimauerit, etiam cum maiora uirtutum opera gesserit.
19.2. Qui mundum deserunt, et tamen uirtutes praeceptorum sine cordis humilitate sequuntur, isti quasi de excelso grauius corruunt, quia deterius per uirtutum elationem deiciuntur quam per uitia prolabi potuerunt.
19.3a. Omnis Dei seruus de suis meritis non debet adtolli, dum posse uideat ex inferioribus sibi praelatiores alios fieri. Nouerit autem se omnis sanctus alterius non praeponere sanctitati.
19.3b. Semper conscientia serui Dei humilis esse debet et tristis, scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem maerorem cor ad lasciuiam non dissoluat.
19.4. Dei seruus dum bonum aliquod opus agit, utrum ei ad boni remunerationem pertineat quae facit, incertus est, ne forte discussione caelestis iudicisreuspensetur, et in his quae Dei sunt neglegenter aut superbe aliquid operasse inueniatur. Ideoque pro hoc ipsud tristis maerensque efficitur, atque indesinenter turbatur, reminiscens procul dubio scriptum esse: Maledictus qui facit opus Domini neglegenter. Namueraciter condemnamur, si per torporem ea quae bona sunt agimus.
19.5. Dei seruum sine intermissione legere, orare et operare oportet, ne forte mentem otio deditam spiritus fornicationis subripiat. Cedit enim labori uoluptas, animum autem uacantem cito praeoccupat. Contuere Salomonem per otium multis fornicationibus inuolutum, et per fornicationis uitia usque in idolatriam lapsum.
XXI. De monachis qui curis saeculi occupantur.
[recensere]21.1a. Hii qui pro Dei timore saeculo renuntiant, et tamen curis rerum familiarium inplicantur, quanto se rerum studiis occupant, tanto diuinae se ipsos subtrahunt caritati.
21.1b. Qui simul et terrenis parere curis et diuinis exercere student, utrumque conplectere simul non ualent; nam duas curas pariter inesse pectori humano non posse, et duobus seruientem dominis uni placere difficile esse.
21.2. Nisi prius a secretioribus cordis expellatur inportuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus iacet, nequaquam resurget. Namdum se per innumeras saeculi cogitationes aspargit, ad considerationem sui se nullatenus collegit.
21.3. Arguitur eorum tepor qui, Deo uacare uolentes, et mundo renuntiant et curas proprias aspernantur, sed dum propinquorum utilitates procurant, a Dei amore se separant.
21.4. Vir spiritalis ita prodesse debet suae propinquitatis, ut, dum illis gratiam carnis praestare studet, ipse ab spiritali proposito non declinet. Multi enim monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed etiam forensibus iurgiis inuoluti sunt, et pro suorum temporali salute suas animas perdiderunt.
21.5. Interdum ordinata discretio est, dum negatur parenti quod praestatur extraneo, ut noueris non prohibere pietatis officium, sed negare carnalitatis affectum. Parentibus enim carnaliter praestatur, quod extraneis pie inpenditur.
21.6. Sicut nostra nobis non odienda est anima, sed eius carnales odio debemus affectus habere, ita nec parentes odio a nobis habendi sunt, sed eorum inpedimenta, quae nobis ab itinere recto praepediunt, dum tamen Dominus ita praecepit a nobis parentes odire, sicut et animas nostras.
21.7. Figuram sanctorum uirorum renuntiantium saeculo uaccas designasse allophylorum, arcam Dei gestantes. Nam, sicut illae pignerum affectibus a recto itinere minime digressae sunt, ita et uir mundo renuntians, parentelae obtentu non debet a bono praepediri proposito.
XXII. De his qui mundi amore praepediuntur.
[recensere]22.1. Multi cupiunt conuolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamenta mundi. Prouocat quidem eos amor Christi, sed reuocat cupiditas saeculi. Qui proinde obliuiscuntur uoti, quia capiuntur inlecebris uanitatis.
22.2. Quaecumque mens procellis mundi huius inuolueris, lignum conscende crucis, ut a mari, id est tempestate huius saeculi libereris. Namnullus te a lacu mortis humanae saluabit, nisi Christus eruerit.
12.3. Qui saeculo renuntiare disposuit, transgressionis reatu adstringitur, si uotum mutauerit. Atrociter enim in discussione diuini iudicii arguendi sunt, qui, quod professione sponderant, implere opere contempserunt.
22.4. Mirabiliter conparatur simititudo a uoluptatibus mundi conati redire ad Deum, retinentibus eum cupiditatibus saeculi, ei qui dormitans exsurgere conatur, et sopore somni deprimitur. Ille enim ad bonum nouit redire, et uoluptatum fascibus non sinitur. Iste melius elegit uigilare, sed soporis torpore tenetur.
22.5. A bono in deterius lapsos, supra carbones frigidos fieri nigriores, quia per torporem mentis ab igne caritatis Dei extincti sunt et per mundi appetitum a luce supernae inluminationis priuati nigredine peccatorum fuscantur.
22.6. Quidam intentionem bonae operationis metu extingunt inopiae, nec permittuntur infirma mente desiderata perficere; et cum indigere in mundo metuunt, a gloria superna semetipsos abscidunt.
22.7. Multis consiliorum argumentis insidiatur eis diabolus, in acquirendo plurima, qui in paucis et modicis uouerant esse contenti. Opponit igitur in eorum mentes futuras filiorum egestates, persuadet habere plura, unde sibi egenisque sufficiat, quatenus his blandimentis intentionem bonae deuotionis subuertat, atque in terrenis lucris deceptam mentem reducat.
22.8. Multis argumentis insidiatur diabolus eis qui renuntiant saeculo, ut eius se iterum amori substernant. Grauius autem illos in concupiscentiis saeculi ferit, quos post renuntiationem ad mundi amorem reduxerit. Et maxime per cenodoxiam subicit sibi diabolus monachum, ut quem per saeculi amorem retinere non potuit, ab humilitatis culmine subtrahat, et per superbiae tumorem sibi subditum faciat.
22.9. Dei seruus semper fallentis diaboli praeuidere debet insidias et magis in bonis operibus cordis debet adhibere cautelam, ne per uanam gloriam perdat semetipsum ac pereat, cunctaque bona amittat quae recte agendo obtinuerat.
XXIII. De iactantia.
[recensere]23.1. Tam in factis quam in dictis cauendam esse iactantiam; flenda tamen ruina sibi quemquam magis quam Deo placere, et laudem ab hominibus conparare.
23.2a. Vanus et erroris est animus plenus famam adpetere et ad capiendam terrenam laudem studium dare.
23.2b. Circumspice temetipsum homo, nihilque tibi arroges quae in te sunt praeter peccatum.
23.2c. Non declinat ad dexteram, qui non sibi sed Deo tribuit bona quae agit; neque ad sinistram se uertit, qui de diuina indulgentia peccandi licentiam non praesumit. Hoc est quod propheta ait: Haec uia, ambulate in ea, neque ad dexteram, neqne ad sinistram.
23.3. Verum est quod natura expectat delectari in laudibus; sed tunc recte si in Deo, non in se quisque laudetur, sicut scriptum est: In Domino laudabitur anima mea.
23.4. Saepe uanam gloriam contemnendo in aliud genus elationis inciditur, dum in se quisque gloriatur, pro eo quod contemnat ab hominibus laudem.
23.5. Quibusdam concessum est tantundem bene agere et fructum boni operis non habere, quod ipsi sibi auferunt per studium humanae iactantiae.
23.6. Semper suam aspiciant foeditatem qui uanae gloriae fauores diligunt, et perdidisse bonum opus doleant, quod pro humana ostentatione fecerunt.
23.7. Amator uanae gloriae, unde possit semper laudari, agere non quiescit, et subinde illi uires uanitatis prauus adpetitus auget.
23.8. Boni operis inchoatio non debet citius palam ad hominum cognitionem uenire, ne, dum boni inchoatio humanis oculis reseratur, a virtute perfectionis inanescat coeptio sanctitatis. Ante maturitatis enim tempus, messes florentes cito pereunt, germinaque inutilia fiunt.
23.9. Virtutes sanctorum per ostentationis appetitum dominio daemonum inmundorum subiciuntur, sicut Ezechias rex, qui diuitias suas chaldeis per iactantiam prodidit, et propterea perituras per prophetam audiuit, ut significaret Dei seruum uirtutes suas, dum uanae gloriae studio prodiderit, perdere et statim daemones suorum operum dominos facere, sicut ille per ostentationem chaldeos rerum suarum dominos fecit.
23.10. Optima est illa discretio, ut et nota sint opera nostra ad Dei augendam gloriam, et occulta pro elatione uitanda humana. Ille autem debet publicare bonum quod agit, qui perfecta humilitate Fundatus, nulla iam elatione contingitur. Namis qui se intellegit adhuc amore laudis pulsari, facta bona in occulto agat, ne forte quod egerit perdat.
23.11. Interdum uiri sancti, dum cupiunt funditus suam mutabilitatem corrigere, aliquando tumore tanguntur elationis suae, conscii actione iustitiae, sed ab huius subreptionis malo humilitatis conpunctione purgantur.
23.12. Viri sancti nonnumquam quosdam de se audientes instruunt, et tamen in his alta se consideratione custodiunt, ne, dum alios a terrena intentione erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitu demergantur.
23.13. Quidam per incautam uirtutum iactantiam relabuntur ad uitia, et quidam dum uitiorum inpulsu frequenter plangunt, de ipsa infirmitate per humilitatem ualidius conualescunt.
23.14. Plerumque utile est adrogantibus deseri a Deo, quatenus suae infirmitati conscii ad humilitatem redeant, et humiles post casum existant.
23.15. Nonnulli falsa opinione adrogantiae se esse perfectos existimant, dum non sint, quia obortis temptationibus innotescunt.
23.16. Tanto quisque fit ueritati uicinior, quanto se esse longius ab ea fuerit arbitratus. Hoc enim humilitatis est quae Deo hominem iungit. Ceterum haec iactantia oculos, quibus Deus uideri poterat, claudit.
23.17. Sicut solis radius, dum conspicitur, acies oculi hebetatur, sic et qui inmoderate alta de se scrutatur, ab intentione ueri obtunditur.
23.18. Sicut aquila ex alto ad escas conlabitur, sic homo de alto bonae conuersationis per carnalem adpetitum ad inferiora demergitur.
XXIIII. De hypocrisin.
[recensere]24.1. Hypocrita uerba sanctorum habet, uitam non habet, et quos per sermonem doctrinae genuerit, non fouet exemplis, sed deserit, quia, quos uerbo aedificat, uita et moribus destruit.
24.2. Hypocritae simulatores dicuntur, qui iusti non esse quaerunt, sed tantum uideri cupiunt. Hii mala agunt, et bona profitentur. Per ostentationem quippe boni apparent, per actionem ueromaliexistunt.
24.3. Omnia possunt a simplicibus uitia perpetrari, simulatio uero et hypocrisis non committitur nisi a male astutis per calliditatem ualentibus uitia sub specie uirtutum celare et non ueram sanctitatem obicere.
24.4. Sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsud uideri refugiunt quod esse meruerunt. Hypocritae autem, malitiae suae occulta tegentes ante oculos hominum, quadam innocentiae sanctitate se uestiunt, ut uenerentur. Quibus bene diuina uoce dicitur: Vae uobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulchris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum! Ita et uos foris quidem apparetis hominibus iusti, intus uero pleni estis auaritia et iniquitate!
24.5. Dupliciter damnantur hypocritae, siue pro occulta iniquitate, siue pro aperta simulatione. Ex illud enim condemnantur quia iniqui sunt; ex istud quia ostendunt quod non sunt.
24.6. Non semper latent hypocritae; nam etsi in principio sui quidam non pateant, prius tamen quam uita eorum finiatur, quam simulate uixerint deteguntur. Omne enim sincerum permanet, nam quae simulata sunt diuturna esse non possunt.
24.7. Non eorum desperanda est salus qui adhuc aliquid terrenum sapiunt, dum possint et in occultis agere unde iustificentur. Hii enim meliores sunt hypocritis, eo quodmalisint in aperto, et in occulto boni; hypocritae uero in occultomalisunt, et boni se palam ostendunt.
24.8. Hypocritam iustus arguere prohibetur, ne deterior castigatus existat, dicente Salomone: Noli arguere derisorem, ne oderit te.
XXV. De invidia.
[recensere]25.1. Liuor alieni boni suum punit auctorem. Namunde bonus proficit, inde inuidus contabescit.
25.2. Homines praue uiuentes, sicut de bonorum lapsibus gratulantur, ita de eorum recte facta bonique persuerantia confunduntur.
25.3. Inuidus membrum est diaboli, cuius inuidia mors introiuit in orbem terrarum, sicut et superbus membrum est diaboli, de quo scriptum est: Omne sublime uidet, et ipse est rex super omnes filios superbiae.
25.4. Nulla est uirtus quae non habeat contrarium inuidiae malum; sola miseria caret inuidia, quia nemo inuidet misero, cui reuera non liuor obicitur, sed sola misericordia adhibetur.
25.5. Multi et bonos imitare nolunt, et de bonorum profectibus inuidiae liuore tabescunt. Quo fit ut nec illi corrigantur a malo suo, sed per inuidentiam deteriorentur et bonos a recto studio, quantum in ipsis est, si potuerint, deprauare conentur.
25.6. Quando malos boni proficere uident, non scandalizentur, sed quem sint finem habituri maxime cogitent.
25.7. Hoc omnis inuidus alienis uirtutibus praestat, quod beato Iob Satan praestitit. Namdum aemulatur prosperitatibus, commouit aduersa, sed unde eum credidit diabolus posse prosternere, inde eius aucta sunt merita, atque inde claruerunt probabiliora patientiae documenta.
25.8. Ita requirunt inuidi aditum malae famae, per quam bonorum uitam maculent, sicut quaerebant ostium Sodomitae, quo domum Loth nocituri introirent. Illi uero caecitate erroris, parietes uidebant, ostium non inueniebant. Non aliter inuidi uidendo uelut parietem uirtutes dissimulant, uitia uero perquirunt, per quae eorum conscientiam urant.
XXVI. De simulatione.
[recensere]26.1. Fraudulentiae genus in modum faretrae subtiliter insidiarum sagittas celat, ut falsam faciat securitatem, decipiatque callide eum contra quem molitur occulte.
26.2. Cauendus est inimicus qui manifestus est, sed magis ille qui uideri non potest. Facile enim uincimus quae uidemus, quae autem non uidemus difficile a nobis expellimus.
26.3. Raro nocetur homo ab extraneis, si sui eum non laedant. Magis enim insidiis nostrorum quam aliorum periclitamur.
26.4. Latent saepe uenena circumlita melle uerborum, et tamdiu deceptor bonitatem simulat, quousque fallendo decipiat.
XXVII. De odio.
[recensere]27.1-2. Non hominem, sed uitia odio habenda. Flebiliter autem deplorandi sunt, qui odio in fratrem tabescunt, et contra alios perniciosum animae dolum seruant. A regno enim Dei se separant qui semetipsos a caritate dissociant.
27.3. Sicut mater ecclesia praue ab hominibus haereticis premitur, sed tamen eos uenientes ad se benigna caritate amplectitur, ita et singuli nostrum, quoscumque inimicos sustinemus, reuertentes materna imitatione amplectere statim debemus.
27.4-5. Cito est ignoscendum cuiquam dum ueniam postulat. Non enim posse peccata dimitti ei qui in se peccanti debita non dimittit. Formam enim nobis indulgentiae Deus ex merito conditionis nostrae inposuit, dum ita orare nos praecepit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Iustum est enim Dei iudicium, tantumque peccatori a se indulgi ostendit, quantum alterutro unusquisque in se offenso indulgit.
27.6. Quidam de suis fidentes meritis pigre in se delinquentibus ueniam praestant, sed nihil proficit esse inlibatum a culpa, qui non est paratus ad ueniam, dumque potius haec magna sit culpa, quando tardius relaxantur fraterna delicta.
27.7. Qui fratrem sibi tardius reconciliat, Deum sibi tardius placat. Frustra enim propitiari sibi Deum quaerit qui cito placari in proximum neglegit.
XXVIII. De dilectione.
[recensere]28.1. Duo sunt erga dilectionem proximi conseruanda: unum ne malum quis inferat; alterum ut bonum inpendat. Primum ut caueat laedere, sequenter ut discat praestare.
28.2. Amicitia est animorum societas; haec quippe a duobus incipit, nam minus quam inter duos dilectio esse non poterit.
28.3. Antiqui dixerunt de societate duorum unam esse animam in duo corpora, propter uim scilicet amoris, sicut in actibus apostolorum legimus: Erat illis cor unum, et anima una, non quia multa corpora unam habebant animam, sed quia uinculo et igne caritatis coniuncti, unum omnes generaliter sine dissensione sapiebant.
28.4. Amicitia et prosperas res dulciores facit, et aduersas communione temperat leuioresque reddit, quia dum in tribulatione amici consolatio adiungitur, nec frangitur animus, nec cadere patitur.
28.5a. Tunc uere amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo ametur. Qui uero pro se amicum diligit, insipienter eum amplectit.
28.5b. Multum in terra demersus est qui carnaliter hominem moriturum plus diligit quam oportet. Qui enim intemperanter amicum amat, pro se magis illum, non pro Deo amat. Quantum ergo bonum est qui pro Deo fratrem diligit, tanto perniciosum qui eum pro seipso amplectit.
28.6. Plerumque diligit in alio homo quod odit in se, utpote in infantibus. Amamus enim quandam eorum ignauiam, et tamen odimus quia ignaui esse nolumus. Sic lapides, equos et cetera, quae licet diligimus, sed tamen nolumus hoc esse, etiam si possimus.
XXVIIII. De fictis amicitiis.
[recensere]29.1. Cito per aduersa fraudulentus patet amicus; nam in prosperitate incerta est amicitia, nec scitur utrum persona an felicitas diligatur.
29.2. Saepe per simulationem amicitia colitur, ut qui non potuit aperte decipere, decipiat fraudulenter.
29.3. Tunc quisque magis fit pietati iustitiaeque diuinae contrarius, quando despicit amicum aliqua aduersitate percussum. Qua in re et sibi occasionem mercedis tollit, et erga percussionem proximi crudelis existit: ueluti actum est inter Eleazarum ulcerosum diuitemque superbum. Per aduersa igitur et prospera conprobatur, si utique uere diligatur Deus et proximus, quia, dum aduersa procedunt, amicus fraudulentus detegitur, statimque despicit quem se diligere simulauit.
29.4. Amicitia certa nulla ui excluditur, nullo tempore abolitur; ubicumque enim se uerterit tempus, illa firma est.
29.5. Rari sunt qui usque in finem existant cari. Nammultos a caritate aut aduersitas temporis, aut contentio qualibet actionis auertit.
29.6. Saepe et per honorem quorundam mutantur et mores; et quos ante conglutinatos caritate habuerunt, postquam ad culmen honoris uenerint, amicos habere despiciunt.
XXX. De amicitia munere orta.
[recensere]30.1. Inter ueros, amicitia ex beneuolentia oritur; inter fictos, beneficio adiungitur.
30.2a. Non sunt fideles in amicitia, quos munus non gratia copulat. Namcito deserunt, nisi semper acceperint. Dilectio enim quae munere glutinatur, eodem suspenso dissoluitur.
30.2b. Illa uera est amicitia quae nihil quaerit ex rebus amici, nisi solam beneuolentiam, scilicet ut gratis amet amantem.
30.3. Plerumque amicitia ex necessitate uel indigentia nascitur, ut sit per quem quisque quod desiderat consequatur. Ille autem eam ueraciter quaerit, qui nihil egendo eam appetit. Namilla ex inopia breuis est et fugata, ista pura atque perpetua.
XXXI. De malorum concordia.
[recensere]31.1. Amicitia in rebus tantum bonis habenda est; nam qui eam in malo utuntur, non sibi amici, sed inimici existunt.
31.2. Concordiam malorum contrariam esse bonorum, et sicut optandum est ut boni pacem habeant inuicem, sic optandum utmaliinuicem sint discordes. Vnanimitatem quippe malorum bonorum esse contrariam Paulus apostolus adprobat, qui malos contra se diuidit, quos in necem suam concordasse conspexit. Inde et in lege, mare rubrum, hoc est malorum hominum concordia diuiditur, ut electorum uia tendens ad beatitudinem non inpediatur. Inpeditur autem iter bonorum, si mare, hoc est unitas, non diuiditur iniquorum.
XXXII. De correptione fraterna.
[recensere]32.1. Non debet uitia aliena corripere qui adhuc uitiorum contagionibus seruit. Inprobum est enim arguere quemquam in alio quod adhuc reprehendit in semetipso.
32.2. Qui ueraciter fraternam uult corripere ac sanare infirmitatem, talem se praestare fraternae utilitati studeat, ut eum quem corripere cupit humili corde admoneat, et hoc faciens ex conpassione quasi communis periculi, ne forte et ipse subiciatur temptationi.
32.3. Sicut uiri spiritales alieni peccati emendationem expectant, ita proterui delinquentibus deridendo insultant, et quantum in ipsis est, eos insanabiles putant, nec declinant cor ad conpatiendi misericordiam, sed superbientes detestantur atque blasphemant.
32.4. Nonnumquam accidit ut inter amicos aliqua redargutionis enutrita discordia maiorem postea caritatem parturiat, utpote cum corriguntur ea quae displicere in amico uidentur; et hoc quidem primum non sine quadam aemulatione admonitus suscipit, sed correctus postmodum gratias agit. At contra multi pro parua laesione uim caritatis rescindunt, et ab amore dilectionis sese perenniter retrahunt.
32.5. Plerique correptionem suam officium caritatis existimant. Plerique uero hoc ipsud quod ex caritate corripiuntur ad iniuriae contumeliam trahunt. Vnde occurrit et euenit ut ex eo deteriores efficiantur, per quo emendari oboediendo potuerunt.
32.6. Salubriter accipiunt iusti, quotiens de suis excessibus arguuntur; superflua autem est humilitas eorum qui se gessisse accusant quae non admiserunt. Qui uero sine adrogantia bona facta sua pronuntiat, procul dubio nequaquam peccat.
32.7. Est quorundam excusatio peruersorum, qui, dum pro suis facinoribus arguuntur, uerba iustorum pro censura declinanda abiciunt, seruantes se diuino iudicio, quo puniendi sunt durius, dum temporaliter contemnunt iudicari se ab hominibus.
32.8. Iniquis molesta est ueritas, et amara disciplina iustitiae; nec delectantur nisiplacentiapropriae inbecillitatis; iniustitiae fecundi, steriles ueritati, caeci ad contuendam lucem et oculati ad tenebrarum aspiciendum errorem.
32.9. Corda reproborum lubrica sunt ad male consentiendum et fluxa; ad bene consentiendum durissima.
32.10. Probat Salomon et iusti emendationem correpti et stulti obstinationem admoniti dicens: Doce iustum et festinabit accipere. De stulto autem ait: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit iniuriam.
32.11. Nonnullos esse prauitatis homines, qui dum ipsi a malo corrigi neglegunt, correptorum falsa criminatione detractant; et ad sui sceleris solatium usurpant, si, uel falso, conpererint quod ad infamiam bonorum obiciant, sicut est illud ex Salomone: Bona in malum conuertit impius, et electis inponit maculam. Vae autem illi qui et suam rennuit uitam corrigere, et bonorum non desinit detractare.
32.12. Pleriquemalisimiles sibi in malum defendunt, et patrocinio suo prauos contra correctionem bonorum suscipiunt, ne unde displicent emendentur, adicientes in se aliena delicta, ut non tantum de suismalis, sed etiam et de aliorum facinorilus puniantur, quorum peccata defendunt.
XXXIII. De praepositis ecclesiae.
[recensere]33.1. Vir ecclesiasticus et crucifigi mundo per mortificationem propriae carnis debet, et dispensationem ecclesiastici ordinis, si ex Dei uoluntate prouenerit, nolens quidem, sed humilis gubernandam suscipiat.
33.2. Multis intercipit Satanas fraudibus eos qui uitae ei sensus utilitate praestantes, praeesse et prodesse aliis nolunt, et, dum eis regimen animarum inponitur, rennuunt, consultius arbitrantes otiosam uitam degere quam lucris animarum insistere. Quod tamen decepti agunt per argumentum diaboli fallentis eos per speciem boni, ut, dum illos a pastorali officio retrahit, nequaquam proficiant qui eorum uerbis atque exemplis instrui poterant.
33.3. Sancti uiri nequaquam occupationum saecularium curas appetunt, sed occulto ordine sibi superinpositas gemunt, et quamuis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, uitare festinant, sed timentes occultam dispensationem Dei, suscipiunt quod fugiunt, exercent quod uitare noscuntur. Intrant enim ad cor, et ibi consulunt quid uelit occulta uoluntas Dei: seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant ceruicem cordis iugo diuinae dispensationis.
XXXIIII. De indignis praepositis.
[recensere]34.1. Non sunt promouendi ad regimen ecclesiae qui adhuc uitiis subiacent. Hinc est quod praeceptum est Dauid non aedificare uisibile templum quia sanguinum uir belli frequentia esset. Qua figura illi spiritaliter admonentur qui adhuc corruptioni sunt dediti, ne templum aedificent, hoc est ecclesiam docere praesumant.
34.2. Non debet honoris ducatum suscipere qui nescit subiectos tramite uitae melioris praeire. Neque enim quisque ad hoc praeficitur ut subditorum culpas corrigat, et ipse uitiis seruiat.
34.3a. Qui regimen sacerdotii contendit appetere, ante in se discutiat si uita honori sit congrua; quod si non discrepat, humiliter ad id quod uocatur accedat. Reatum quippe culpae geminat, si quisque cum culpa ad sacerdotale culmen aspirat.
34.3b.[Heu me miserum inexplicabilibus nodis astrictum; si enim susceptum regimen ecclesiastici ordinis retentem, criminis conscius timeo; si deseram, ne deterior sit culpa susceptum gregem relinquere, amplius reformido; undique miser metuo et in tanto rei discrimine quid sequar ignoro.]
34.4. Vniuscuiusque casus tanto maioris est criminis quanto, priusquam caderet, maioris erat uirtutis. Praecedentium namque magnitudo uirtutum crescit ad cumulum sequentium delictorum.
34.5. Plerique sacerdotes suae magis utilitatis causa quam gregis praeesse desiderant, nec ut prosint praesules fieri cupiunt, sed magis ut diuites fiant, et honorentur. Suscipiunt enim sublimitatis culmen non pro pastorali regimine, sed pro solius honoris ambitione, atque abiecto opere dignitatis, solam nominis appetunt dignitatem.
34.6. Dummalisacerdotes, Deo ignorante, non fiant, tamen ignorantur a Deo, ipso per prophetam testante:Principesextiterunt, sed non cognoui. Sed hic nescire Dei reprobare est, nam Deus omnia nouit.
XXXV. De indoctis praepositis.
[recensere]35.1a. Sicut iniqui et peccatores ministerium sacerdotale adsequi prohibentur, ita indocti et inperiti a tali officio retrahuntur. Illi enim exemplis suis uitam bonorum corrumpunt; isti sua ignauia iniquos corrigere nesciunt. Quid enim docere poterunt, quod ipsi non didicerunt?
35.1b. Desinat locum docendi suscipere qui nescit docere. Ignorantia quippe praesulum uitae non congruit subiectorum: Caecus enim si caeco ducatum praebeat, ambo infoueam cadunt.
35.2. Sacerdotes indoctos per Esaiam prophetam Dominus inprobat: Ipsi, inquit, pastores ignorauerunt intellegentiam, et iterum: Speculatores caeci omnes, id est inperiti episcopi, nescierunt, inquit, uniuersi canes muti, non ualentes latrare, hoc est plebes commissas non ualentes resistendomalisper uerbum doctrinae defendere.
XXXVI. De doctrina et exemplis praepositorum.
[recensere]36.1. Tam doctrina quam uita clarere debet ecclesiasticus doctor. Namdoctrina sine uita adrogantem reddit, uita sine doctrina inutilem facit.
36.2. Sacerdotis praedicatio operibus confirmanda est, ita ut, quod docet uerbo, instruat exemplo. Vera est enim illa doctrina quam uiuendi sequitur forma. Namnihil turpius est quam si bonum quod quisque sermone praedicat explere opere neglegat. Tunc enim praedicatio utiliter profertur, quando efficaciter adimpletur.
36.3. Vnusquisque doctor et bonae actionis et bonae praedicationis habere debet studium; nam alterum sine altero non facit perfectum, sed praecedet iustus bene agere, ut sequenter possit bene docere.
36.4.[Omnis utilis doctor plebibus subiectis ita praestare se debet, atque insistere doctrinae, ut quanto claret uerbo tanto clarescat et merito. Namquod apostolus Timotheo praecipit cum omni imperio docere, non hortatur ad tumorem superbiae, sed ad bonae uitae auctoritatem, uidelicet ne libertatem perderet praedicandi si bene doceret, et male uiueret. Vnde et Dominus: Qui soluerit unum ex mandatis minimis, et sic docuerit, minimus erit in regno caelorum; uides quod auctoritatem magisterii caret, qui quod docet non facit.]
36.5. Sicut in numisma metallum, et figura, et pondus inquiritur, ita in omni doctore ecclesiastico quid sequatur, quid doceat, quomodo uiuat. Per qualitatem igitur metalli, doctrina, per figuram, similitudo patrum, per pondus, humilitas designatur. Qui ergo ab his tribus discrepauerit non metallum, sed terra erit.
XXXVII. De his qui bene docent et male vivunt.
[recensere]37.1. Interdum doctoris uitio etiam ipsa uerax doctrina uilescit, et qui non uiuit sicut docet, ipsam quam praedicat ueritatem contemptibilem facit.
37.2. Arcus peruersus est lingua magistrorum docentium bene et uiuentium male. Et ideo quasi ex peruerso arcu sagittam emittunt, dum suam prauam uitam propriae linguae ictu confodiunt.
37.3.[Qui diuina praedicant et ex eius praedicationis dignitate uiuere rninus curant, habentes uerbum Dei in ore et in opere non habentes, multa et bene docentes, nihil autem operantes imitantur Balaam hariolum qui corruens opere, apertos oculos habuit ad contuendam lucem doctrinae.]
37.4. Qui bene docet et male uiuit, tamquam aes aut cymbalum sonum facit aliis, ipse tamen sibi manet insensualis.
37.5. Qui bene docet et male uiuit, quod docet bene, uiuentibus proficit; quod uero male uiuit, seipsum occidit; sicut sacerdos qui, si digne se agit ut sacerdotem decet ministerium eius, et ipsi et aliis utilis est; indigne autem uiuens, aliis quidem utilis est loquendo, se autem interficit praue uiuendo. Ac per hoc, quod in illo mortuum est, proprium eius est; quod uero uiuit in eo, id est sacrum ministerium, quod est uitae, alienum est.
37.6. Qui bene docet et male uiuit uidetur ut cereus aliis, dum bonum exponit, lucem praestare, se uero inmalissuis consumere atque extinguere.
37.7. Qui bene docet et male uiuit, uidetur bonum malo coniungere, lucem tenebris permiscere, ueritatem mendacio mutare.
XXXVIII. De exemplis pravorum sacerdotum.
[recensere]38.1. Saepe per quos iustitia docetur, per ipsos peccati morbus inrepit et mors ad plebes pertransit, scilicet uel dum mala docent, uel dum faciunt praua.
38.2. Plerique sacerdotes et clerici praue uiuentes, forma ceteris in malum existunt, qui in bonis exemplum esse debuerunt. Hii enim quoscumque exemplo malae conuersationis suae perdunt, de illis rationem sine dubio reddituri sunt.
38.3. Ex carnalium praepositorum exemplo, plerumque fit uita deterior subditorum, et plebis merito fiunt tales sacerdotes, qui exemplo deteriori populum destruant, non aedificent. Ex merito enim plebis nonnumquam episcopi deprauantur, quatenus procliuius corruant qui sequuntur.
38.4. Capite languente, cetera corporis membra inficiuntur. Vnde et scriptum est: Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad uerticem, non est in eo sanitas. Caput enim languidum doctor est agens peccatum, cuius malum ad corpus peruehitur, dum eo uel peccante, uel praue docente, pestifer languor ad plebes subiectas transfertur.
38.5. Deteriores sunt qui siue doctrinis seu exemplis uitam moresque bonorum corrumpunt his qui substantias aliorum praediaque diripiunt; hii enim ea quae extra nos sunt, sed tamen nostra sunt, auferunt; corruptores uero morum proprie nos ipsos decipiunt, quoniam diuitiae hominum mores eorum sunt. Multum ergo distant damna morum a damnis temporalium rerum, dum ista extra nos sint, mores uero in nobis.
XXXVIIII. De praepositis carnalibus.
[recensere]39.1a. Prouidentia plerumque diuini consilii ordinantur praepositi mundana et exteriora sectantes, ut, dum temporalibus rebus se totos inpendunt, spiritales tuitiorem uitam contemplationis exerceant.
39.1b-3. Quia dura sunt quiete uiuere uolentium sarcina curarum episcopalium, prouidet saepe Deus curis deditos saecularibus ad susceptionem regiminis ut, dum hii exteriora sine taedio procurant, spiritales rebus interioribus sine inpedimento rerum terrenarum deseruiant. Dei ergo ordinem accusat a quo instituuntur, qui episcopos condemnat dum minus spiritalia, sed magis terrena sectantur. Ex diuini enim tabernaculi dispositione, ob iniurias mundi ferendas et turbines, quosdam institui episcopos saecularibus curis insistentes, ut hii qui interius superna desiderant, nullo terreno obsistente negotio, liberius hoc quod amant intendant. Non est itaque iudicandus a plebe rector inordinatus, dum magis nouerint populi sui fuisse meriti peruersi regimen suscepisse pontificis. Nampro meritis plebium disponitur a Deo uita rectorum, exemplo Dauid peccati ad conparationem principum qui ex merito plebis praeuaricantur.
39.4-6. Sententia damnantur Cham filii Noe, qui suorum praepositorum culpas in publico produnt; sicut Cham, qui patris pudenda non operuit, sed deridenda monstrauit. Habituri Sem meritum et Iapheth, qui reuerenter operiunt quae patres suos excessisse cognoscunt, si tamen patrum facta non diligant, sed tantum operiant nec imitentur. Namsunt qui praepositos suos peruerse iudicant, dum terrenis studiis eos plus uiderint esse intentos, si uel parum iam ipsi de spiritalibus cogitauerunt. Rectores ergo a Deo iudicandi sunt, a suis autem subditis nequaquam iudicandi sunt: exemplo Domini qui per se uendentes columbas et nummulariorum mensas proprio euertit flagello et proiecit a templo; uel etiam sicut dicit: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Quod si a fide exorbitauerit rector, tunc erit arguendus a subditis; pro moribus uero reprobis tolerandus magis quam distringendus a plebe est.
XL. De iracundis doctoribus.
[recensere]40.1. Iracundi doctores per rabiem furoris disciplinae modum ad inmanitatem crudelitatis conuertunt; et unde emendare subditos poterant, inde potius uulnerant.
40.2. Ideo sine mensura ulciscitur culpas praepositus iracundus, quia cor eius dispersum in rerum curis non colligitur in amorem unius deitatis. Mens enim soluta in diuersis catena caritatis non adstringitur; sed male laxata, male ad omnem occasionem mouetur.
XLI. De superbis doctoribus.
[recensere]41.1-2. Bonus rector est qui et in humilitate seruat disciplinam, et per disciplinam non incurrit superbiam. Elati autem pastores plebes tyrannice premunt, non regunt, quique non Dei sed suam gloriam a subditis exigunt.
41.3. Multi sunt qui in uerbo doctrinae non humiles, sed adrogantes existunt, quique ipsa recta quae praedicant non studio correctionis, sed uitio elationis adnuntiant.
41.4. Multi sunt qui non ex consulto aedificandi, sed ex tumore superbiendi docent, nec ut prosint sapientes sunt, sed ut sapientes uideantur docere student.
41.5. Est imitatio praua adrogantium sacerdotum, per quam imitantur sanctos rigore disciplinae, et sequi neglegunt caritatis affectione; uideri uolunt rigidi seueritate, et formam humilitatis praestare nequeunt, ut magis terribiles quam mites aspiciantur.
41.6. Superbi doctores uulnerare potius quam emendare nouerunt, Salomone testante: In ore stulti uirga superbiae,quia increpando rigide feriunt, et conpati humiliter nesciunt.
41.7. Bene alieni peccati curanda uitia suscipit, qui hoc ex cordis dilectione et humili conscientia facit. Ceterum qui delinquentem superbo uel odioso animo corripit, non emendat, sed percutit. Quidquid enim proteruus, uel indignatus animus protulerit, obiurgantis furor est, non dilectio corrigentis.
XLII. De humilitate praepositorum.
[recensere]42.1a. Qui praeficitur ad regimen, taliter erga disciplinam subditorum praestare se debet ut non solum auctoritate, uerum etiam humilitate clarescat. Sed tamen ita erit in eo uirtus humilitatis, ne dissoluatur uita subditorum in uitiis; atque ita auctoritas aderit potestatis, ne per tumorem cordis seueritas existat inmoderationis.
42.1b. Haec est in Dei sacerdotibus uera discretio, qua nec per libertatem superbi, nec per humilitatem remissi sunt. Hinc est quod sancti cum multa constantia redarguerunt etiam principum uitia; in quibus cum summa esset humilitas, loco tamen necessario libere transgressores iustitiae increpabant.
42.2. Aliquando etiam subditis nos oportet animo esse humiliores, quoniam facta subditorum iudicantur a nobis, nostra uero Deus iudicat.
42.3. Agnoscat episcopus seruum se esse plebi non dominum; uerum haec caritas, non conditio exigit.
XLIII. De doctrinae discretione.
[recensere]43.1. Non omnibus una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum diuersa exhortatio erit doctorum. Namquosdam increpatio dura, quosdam uero exhortatio corrigit blanda.
43.2. Sicut periti medici ad uarios corporis morbos diuerso medicamine seruiunt, ita ut iuxta uulnerum uarietates medicina diuersa sit, sic et doctor ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit, et quid cuique oporteat, pro aetate, pro sexu ac professione adnuntiabit.
43.3-4a. Non omnibus ea quae sunt clausa aperienda sunt. Multi sunt enim qui capere non possunt. Quibus si indiscrete manifestentur, statim aut detrahunt aut neglegunt. Prima quippe prudentiae uirtus est eam quam docere oporteat existimare personam.
43.4b. Rudibus populis, seu carnalibus, plana atque communia, non summa atque ardua praedicanda sunt, ne immensitate doctrinae opprimantur, potius quam erudiantur. Vnde et Paulus apostolus ait: Non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam. Carnalibus quippe animis nec alta nimis de caelestibus nec terrena conuenit praedicare, sed mediocriter, ut initia eorum moresque desiderant, edocere.
43.5. Coruus, dum suos pullos uiderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantumdem adtendit donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficiat, ita et ecclesiae doctor strenuus, nisi eos quos docet uiderit ad suam similitudinem paenitentiae confessione nigrescere, et, nitore saeculari deposito, lamentationis habitum de peccati recordatione induere, utpote adhuc exteriores, hoc est carnalibus, non aperit intellegentiae spiritalis profundiora mysteria, ne dum audita non capiunt, prius incipiant contemnere quam uenerare mandata caelestia.
43.6. Aliter est agendum erga eos qui nostro committuntur regimini, si offendunt, atque aliter cum his qui nobis commissi non sunt; qui si iusti sunt, uenerandi sunt; si uero delinquunt, pro sola caritate, ut locus est, corripiendi sunt, non tamen cum seueritate, sicut hii qui nobis regendi commissi sunt.
43.7. Prius docendi sunt seniores plebis, ut per eos infra positi facilius doceantur; unde et apostolus: Haec, inquit, commenda fidelibus hominibus qui idonei sunt et alios docere.
43.8. Ingenium boni doctoris est incipientis a laudibus eorum quos salubriter obiurgatos corrigere cupiunt; sicut apostolus ad corinthios facit, quos a laudibus inchoat et increpationibus probat. Sed erant apud corinthios qui et laude et increpatione digni essent. Ille uero indiscrete sic utraque omnibus loquitur, ut omnium utraque conuenire uideantur.
XLIIII. De silentio doctorum.
[recensere]44.1. Pro malo merito plebis aufertur doctrina praedicationis. Pro bono merito audientis tribuitur sermo doctoris.
44.2. In potestate diuina consistit cui uelit Deus doctrinae uerbum dare, uel cui auferre; et hoc aut pro dicentis, aut pro audientis fit merito, ut modo pro culpa plebis auferatur sermo doctoris, modo uero pro utilibus meritis tribuatur. Namet bonus docet bonum, et malus malum, et bonus malum et malus bonum; quod tamen fit iuxta meritum populorum.
44.3. Non omnia tempora congruunt doctrinae, secundum Salomonis sententiam dicentis: tempus tacendi et tempus loquendi. Non quidem per timorem, sed per discretionem, propter malorum incorrectibilem iniquitatem nonnumquam electos oportet a doctrina cessare.
44.4. Interdum doctores ecclesiae, calore caritatis ardentes, conticescunt a docendo, quia non est qui audiat, testante propheta: Ciuitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat.
44.5. Qui docendi accepit officium, interdum ad tempus facta proximi taceat, quae statim corrigere nequaquam existimat. Namsi corrigere potest et dissimulat, uerum est quod consensum erroris alieni habeat.
44.6. Plerique sancti doctores promalipertinacia, quia iniquos emendare nequeunt, his tacere disponunt, sed calorem spiritus quo aguntur ferre non sustinentes, iterum in increpationem prosiliunt iniquorum.
XLV. De praebenda sacerdotali protectione in plebe.
[recensere]45.1. Quibus docendi forma commissa est, multum subeunt periculi si contradicentibus ueritati resistere noluerint, dum propheta doctorem ecclesiae instruat ad summum usque iustitiae peruenire, cum dicit: Super montem excelsum ascende qui euangelizas Sion, scilicet ut ita praemineat merito, sicut et gradu. Sequenter ne forte debeat a docendo timore restringi, audit: Exalta in fortitudine uocem tuam et noli timere. Vnde et Hieremiae ita Dominus ait: Accinge lumbos tuos, et surge loquere ad eos! ne formides a facie eorum! nec enim timere te faciam uultum eorum, unde et apparet quia et non timere Dei donum est.
45.2. Qui personam potentis accipit et ueritatem loqui pauescit, graui multatur culpae sententia. Multi enim sacerdotes metu potestatis ueritatem occultant, et a bono opere, uel a iustitiae praedicatione, rei alicuius formidine aut potestate terrente auertuntur. Sed heu! pro dolor! inde metuunt quia uel amore rerum saecularium inplicantur, uel quia aliquo facinoris opere confunduntur.
45.3. Multi praesules ecclesiarum, timentes ne amicitiam perdant et molestiam odiorum incurrant peccantes non arguunt, et corripere pauperum oppressores uerentur; nec pertimescunt de seueritate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis.
45.4. Quando a potentibus pauperes opprimuntur, ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt, nec uerentur cuiusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant, minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere ualeant: Pastor enim bonus animam suam ponit pro ouibus.
45.5. Sicut peruigil pastor contra bestias oues custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus uastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cuiusque cupiditas uitam pauperum inquietet. Praui autem pastores non habent curam de ouibus, sed sicut legitur in euangelio de mercenariis: Vident lupum uenientem et fugiunt. Tunc enim fugiunt, quando potentibus tacent, etmalisresistere metuunt.
XLVI. De disciplina sacerdotum in his qui delinquunt.
[recensere]46.1. Sacerdotes pro populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant, testante Domino ad prophetam: Speculatorem te dedi domui Israhel. Si non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua, ille in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram. Sic enim Heli sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus est, et licet eos delinquentes admonuit, sed tamen non ut oportebat redarguit.
46.2. Sacerdotes exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare, iuxta testimonium Domini ad Hieremiam loquentis: Probatorem, inquit, dedi te populo meo robustum, et scies et probabis uias eorum.
46.3. Sacerdotes studio corrigendi facta perscrutari debent subiectorum, ut emendatos lucrifacere possint; sicut autem peccatorem conuenit argui, ita iustum non exulcerari.
46.4. Sacerdotes curam debent habere de his qui pereunt, ut eius redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrectibiles existunt, ab ecclesia separentur.
46.5. Atrociter arguuntur qui decipiendo peccantes, non solum quia non arguunt pro peccato, sed etiam adulanter decipiunt, dicente propheta: Et erunt qui beatificant populum istum seducentes, et qui beatificantur praecipitati.
46.6. Atrociter iterum arguuntur qui peccantem non recipiunt, sed despiciunt et spernunt, nec alterius delictum tamquam proprium ingemescunt. De talibus per Esaiam Dominus comminans dicit: Qui dicunt "recede a me, non adpropinques mihi quia inmundus es", isti fumus erunt in furore meo, ignisardenstota die. Inde est quod et apostolus omnibus omnia factus est, non imitatione erroris, sed conpassionis miseratione, scilicet ut ita uitia aliena fleret, quemadmodum si tali et ipse inplicaretur errore.
46.7. Boni pastores populi debent delicta deflere et totos se planctibus tradere, imitantes Hieremiam prophetam diceritem: Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die ac nocte interfectos populi mei. Tanquam propria igitur delicta plebis peccata sacerdos flere debet, sed affectu conpatiendi, non actione commissi.
46.8. Nonnulli praesules gregis quosdam pro peccato a communione eiciunt, ut paeniteant, sed quali sorte uiuere debeant, ad melius exhortandos non uisitant. Quibus congrue sermo diuinus increpans comminatur: Pastores qni pascunt populum meum, uos dispersistis gregem meum, eiecistis et non uisitastis eos; ecce ego uisitabo super uos malitiam studiorum uestrorum.
46.9. Bonorum studia sacerdotum multa diligentia etiam parua plebium facta perquirunt, ut, dum in minimis subditorum peccatis se acerrimos praestant, maiores malos cautos, sibi subditos ac sollicitos faciant.
46.10. Sicut medici morbos inminentes curandos suscipiunt, futuros uero ne inripiant, medicinae obiectu quadam praescientia antecedunt, ita et doctores boni sic ea quae male acta sunt resecant ut ea quae admitti possunt, ne perpetrentur, doctrina succurrente, praeueniant.
46.11. Qui blando uerbo castigatus non corrigitur, acrius necesse est arguatur. Cum dolore enim abscidenda sunt quae leniter sanari non possunt.
46.12. Qui admonitus secretim corrigi de peccato neglegit, publice arguendus est, ut uulnus, quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari.
46.13. Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda; palam enim sunt arguendi qui palam nocent, ut, dum aperta obiurgatione sanantur, hii qui eos imitando deliquerant, corrigantur.
46.14. Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Necesse est enim ut pro multorum saluatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur.
46.15. Ita erga delinquentem sermo est proferendus, sicut eius qui corripitur expostulat salus. Quod si opus est aliquam medicamenti salutem uerbo increpationis aspargere, lenitatem tamen corde opus est retinere.
46.16. Doctores nonnumquam duris feriunt increpationibus subditos; qui tamen a caritate eorum quos corripiunt non recedunt.
46.17. Saepe ecclesiae censura arrogantibus uidetur esse superbia, et quod a bonis pie fit, crudeliter fieri putatur a prauis, quia non discernunt recto oculo quod a bonis recto fit animo.
46.18-20a. Notandum ab omni pontifice uehementer ut tanto cautius erga commissos agat, quanto durius a Christo iudicari formidat; nam sicut scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, in ipsa remetietur uobis. Cotidie namque omnes delinquimus, et in multis erroribus labimur. Qui enim in nostris delictis clementes sumus, in alieno peccato rigorem tenere nequaquam debemus.
46.20b. Multi aliorum uitia cernunt, sua non aspiciunt et cum ipsi maximis criminibus obnoxii teneantur, minora peccata fratribus non dimittunt.
46.21. Hypocritae trabem in oculo suo consistentem non sentiunt, et haerentem festucam in lumine fratris intendunt.
46.22. Facilius reprehendimus uitia aliena quam nostra. Namsaepe quae peruersa in aliis iudicamus, in nobis nocibilia esse minus sentimus, et quod in aliis reprehendimus, agere ipsi non erubescimus.
46.23. Facilius uitia uniuscuiusque quam uirtutes intendimus, nec quid boni quisque gesserit agnoscere, sed quidmaliegerit, perscrutamur.
XLVII. De subditis.
[recensere]47.1. Propter peccatum primi hominis humano generi poena diuinitus inlata est seruitutis, ita ut quibus aspicit non congruere libertatem, his misericordius inroget seruitutem. Et licet per peccatum humanae originis, tamen aequus Deus ideo discreuit hominibus uitam, alios seruos constituens, alios dominos, ut licentia male agendi seruorum potestate dominantium restringatur. Namsi omnes sine metu fuissent, quis esset qui amalisquempiam cohiberet? Inde et in gentibus principes regesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent, atque ad recte uiuendum legibus subderent.
47.2. Quantum ad penetrationem, non est personarum acceptio apud Deum, qui mundi elegit ignobilia et contemptibilia, et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret, ne glorietur omnis caro, hoc est carnalis potentia, coram illo; unus enim Dominus aequaliter et dominis fert consultum et seruis.
47.3. Melius est subiecta seruitus quam elata libertas. Multi enim inueniuntur Deo libere seruientes sub dominis constituti flagitiosis; qui, etsi subiecti sunt illis corpore, praelati tamen sunt mente.
XLVIII. De praelatis.
[recensere]48.1. Vir iustus aut omni potestate saeculari exuitur aut, si aliqua cingitur, non sub illa curuatur ut superbus tumeat, sed eam sibi subicit ut humilior innotescat. Probatur autem hoc apostolico exemplo, qui datam sibi potestatem etiam nec ad hoc usus est quod licebat, sed, dum possit utere, licita abnuit seseque ut paruulum in medio eorum quibus praeerat ostendit.
48.2. Qui in adpetendis honoribus saeculi aut prosperitatibus mundi instanti desudat labore, et hic et in futuro uacuus inuenitur a requie, tantoque sarcinis peccatorum grauatur, quanto a bonis operibus alienus.
48.3. Quanto quisque amplius saecularis honoris dignitate sublimatur, tanto grauius curarum ponderibus adgrauatur, eisque magis mente et cogitatione subicitur, quibus sublimitatis gradu praeponitur. Namut quidam patrum ait: "Omne quod supereminet, plus maeroribus afficitur quam honoribus gaudet."
48.4. Quanto quisque curis mundi maioribus occupatur, tanto facilioribus uitiis premitur. Si enim uix ualet peccata animus deuitare quietus, quanto magis occupatione saeculari deuinctus.
48.5a. Non statim utile est omne potestatis insigne, sed tunc uere est utile si bene geratur; tunc autem bene geritur quando subiectis prodest quibus terreni honores praeferuntur.
48.5b. Potestas bona est quando Deo donante est, ut malum timore coerceat, non ut temere malum committat. Nihil autem peius quam per potestatem peccandi libertatem habere, nihilque infelicius male agendi felicitate.
48.6. Qui intra saeculum bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum regnat, et de gloria saeculi huius ad aeternam transmeat gloriam. Qui uero praue regnum exercent, post uestem fulgentem et lumina lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt.
48.7. Reges a recte agendo uocati sunt, ideoque recte faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Namet uiros sanctos proinde reges uocari in sacris eloquiis, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione conponant. Recte igitur illi reges uocantur qui tam semetipsos quam subiectos, bene regendo, modificare nouerunt.
48.8. Quidam ipsud nomen regiminis ad inmanitatem transuertunt crudelitatis, dumque ad culmen potestatis uenerint, in apostasiam confestim labuntur, tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui conparatione despiciant, eosque quibus praeesse contigit non agnoscant. Quibus congrue per ecclesiasten dicitur: Ducem te constitui, noli extolli. [sed esto in illis quasi unus ex illis]
48.9. Dum mundi reges sublimiores se ceteris sentiant, mortales tamen se esse agnoscant, nec regni gloriam, qua in saeculo sublimantur, aspiciant, sed opus quod secum ad inferos deportent intendant. Si ergo carebunt huius temporis gloriam, illa agant quae post finem sine fine possideant.
48.10. Dum apostolus dicat: Non est potestas nisi a Deo,quomodo Dominus per prophetam de quibusdam potestatibus dicit: Ipsi regnauerunt, sed non ex me, quasi diceret non me propitio, etiamsi me irato? Vnde inferius per eundem prophetam adicit: Dabo, inquit, tibi regem in furore meo. Quo manifestius elucet bonam malamque potestatem a Deo ordinari, sed bonam propitius, malam iratus.
48.11. Reges quando boni sunt, muneris esse Dei; quando ueromali, sceleris esse populi. Secundum meritum enim plebium disponitur uita rectorum, testante Iob: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Irascente enim Deo, talem rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. Nonnumquam pro malitia plebis etiam reges mutantur, et qui ante uidebantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui.
XLVIIII. De iustitia principum.
[recensere]49.1. Qui recte utitur regni potestatem, ita praestare se omnibus debet, ut quanto magis honoris celsitudine claret, tanto semetipsum mente humiliet, praeponens sibi exemplum humilitatis Dauid, qui de suis meritis non tumuit, sed humiliter sese deiciens dixit: Vilis incedam et uilis apparebo ante Deum qui elegit me.
49.2. Qui recte utitur regni potestatem, formam iustitiae factis magis quam uerbis instituit. Iste nulla prosperitate erigitur, nulla aduersitate turbatur, non innititur propriis uiribus, nec a Domino recedit cor eius; regni fastigium humili praesidet animo, non eum delectat iniquitas, non inflammat cupiditas, sine defraudatione alicuius ex paupere diuitem facit et, quod iusta potestate a populis extorquere poterat, saepe misericordi clementia donat.
49.3. Dedit Deus principibus praesulatum pro regimine populorum, et illis eos praeesse uoluit cum quibus una est eis nascendi moriendique conditio. Prodesse ergo debet populis principatus, non nocere, nec dominando premere, sed condescendendo consulere, ut uere sit utile hoc potestatis insigne, et donum Dei pro tuitione utantur membrorum Christi. Membra quippe Christi fideles sunt populi, quos, dum ea potestate quam accipiunt optime regunt, bonam utique uicissitudinem Deo largitori restituunt.
49.4. Bonus rex facilius ad iustitiam a delicto regreditur, quam de iustitia ad delictum transfertur, ut noueris hic esse casum, illuc propositum. In proposito eius esse debet numquam egredi a ueritate; quod si casu titubare contigerit, mox resurgere.
L. De patientia principum.
[recensere]50.1. Plerumque princeps iustus etiam malorum errores dissimulare nouit, non quod iniquitati eorum consentiat, sed quod aptum tempus correctionis expectet, quando eorum uitia, uel emendare ualeat, uel punire.
50.2. Multi aduersus principes coniurationis crimine deteguntur, sed probare uolens Deus clementiam principum illos male cogitare permittit, istos non deserit. De illorum malo bene istis facit, dum culpas quas illi agunt isti mira o patientia indulgent.
50.3. Reddere malum pro malo uicissitudo iustitiae est, sed qui clementiam addit iustitiae, non malum pro malo culpatis reddit, sed bonum pro malo offensis impertit.
LI. De delictis principum sive exemplis.
[recensere]50.4. Difficile est principem regredi ad melius, si uitiis fuerit inplicatus. Populi enim peccantes iudicem metuunt, et a malo suo legibus coercentur. Reges autem, nisi solo Dei timore metuque gehennae coerceantur, libere in praeceps proruunt, et per abruptum licentiae in omne facinus uitiorum labuntur.
50.5. Quanto quisque in superiori constitutus est loco, tanto in maiori uersatur periculo; et quanto splendoris honore celsior quisque est, tanto, si delinquat, peccato maior est: Potentes enim potenter tormenta patientur. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur. etiam cum usura poenarum.
50.6. Reges uitam subditorum facile exemplis suis uel aedificant, uel subuertunt, ideoque principem non oportet delinquere, ne formam peccandi faciat peccati eius inpunita licentia. Namrex qui ruit in uitiis cito uiam ostendit erroris, sicut legitur de Hieroboam qui peccauit et peccare fecit Israhel! Illius autem adscribitur quicquid exemplo eius a subditis perpetratur.
50.7. Sicut nonnulli bonorum principum Deo placita facta sequuntur, ita facile multi praua eorum exempla sectantur. Plerique autem apud iniquos principes, necessitate magis quam uoto,maliexistunt, dum imperiis eorum oboediunt. Nonnulli autem sicut prompti sunt sequi reges in malum, sic pigri sunt imitare illos in bonum.
50.8. Saepe undemalireges peccant, inde boni iustificantur, dum praecedentium cupiditatem et malitiam corrigunt. Namreuera peccatis eorum communicant, si, quod illi diripuerunt, isti retentant.
50.9. Cuius peccatum quisque sequitur, necesse est ut eius poenam sequatur. Neque enim erit inpar supplicio, cuius errore quisque par est ac uitio.
LII. Quod principes legibus teneantur.
[recensere]51.1. Iustum est principem legibus obtemperare suis. Tunc enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reuerentiam praebet.
51.2. Principeslegibus teneri suis, nec in se posse damnare iura quae in subiectis constituunt. Iusta est enim uocis eorum auctoritas, si, quod populis prohibent, sibi licere non patiantur.
51.3. Sub religionis disciplinam saeculi potestates subiectae sunt; et quamuis culmine regni sint praediti, uinculo tamen fidei tenentur adstricti, ut fidem Christi suis legibus praedicent, et ipsam fidei praedicationem moribus bonis conseruent.
LIII. De disciplina principum in ecclesia.
[recensere]51.4. Principessaeculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut, quod non praeualet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem.
51.5. Saepe per regnum terrenum caeleste regnum proficit, ut, qui intra ecclesiam positi, contra fidem et disciplinam ecclesiae agunt, rigore principum conterentur, ipsamque disciplinam quam ecclesiae utilitas exercere non praeualet, ceruicibus superborum potestas principalis inponat; et, ut uenerationem mereatur, uirtute potestatis inpertiat.
51.6. Cognoscant principes saeculi Deo debere se rationem propter ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Namsiue augeatur pax et disciplina ecclesiae per fideles principes, siue soluatur, ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam ecclesiam credidit.
LIIII. De iudicibus.
[recensere]52.1. Ad delictum pertinet principum, qui prauos iudices contra uoluntatem Dei populis fidelibus praeferunt. Namsicut populi delictum est quando principesmalisunt, sic principis est peccatum quando iudices iniqui existunt.
52.2. Bonus iudex sicut nocere ciuibus nescit, ita prodesse omnibus nouit. Aliis enim praestat censura iustitiae, aliis bonitate. Iudicia sine personarum acceptione suscipit, non infirmat iustitiam auaritiae flamma, nec studet auferre alteri quod cupiat sibi.
52.3. Boni iudices iustitiam ad solam obtinendam salutem aeternam suscipiunt, nec eam muneribus acceptis distribuunt, ut, dum de iusto iudicio temporalia lucra non appetunt, praemio aeterno ditentur.
52.4. Omnis qui recte iudicat, stateram in manu gestat, in utroque penso iustitiam et misericordiam portat; sed per iustitiam reddet peccati sententiam, per misericordiam peccati temperat poenam, ut isto libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam uero per miserationem indulgeat.
52.5. Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens tremensque, in omni negotio refomidat ne de iustitiae tramite deuians cadat, et unde non iustificatur inde potius condemnetur.
LV. De pravis iudicibus.
[recensere]52.6. Neminem stultorum uel inproborum oportere iudicem esse. Namstultus per ignauiam ignorat iustitiam; inprobus per cupiditatem corrumpit ipsam quam didicit ueritatem.
52.7-9. Grauius lacerantur pauperes a prauis iudicibus quam a cruentissimis hostibus. Nullus enim praedo tam cupidus in alienis quam iudex iniquus in suis. Latrones inaccessis faucibus ac latebrosis latentes insidias ponunt, isti palam rapacitatis auaritia saeuiunt. Hostes in aliorum sanguinem tantum intendunt; iudices, quasi crudelissimi carnifices ciuium, oppressione sua subiectorum uitam extingunt. Qui enim destruant multi sunt, rari sunt qui populos legum moderamine regant.
52.10. Plerumque et boni iudices sunt, sed ministros rapaces habent. Horum figura, ut ait quidam, tamquam Scilla pingitur atque describitur: ipsa quidem humana species, sed capitibus caninis accincta et circumdata. Non aliter quibusdam potestatibus accidit ut ipsorum humanitatem inmanitas iniquorum sociorum perturbet.
52.11. Saepe iudices praui cupiditatis causa aut differunt, aut peruertunt iudicia, nec finiunt coepta partium negotia, quousque marsupia eorum qui causantur exhauriant. Quando enim iudicant, non causam, sed dona considerant, et sicut neglegentes sunt in discussione causantium, sic in eorum damno solliciti sunt.
52.12. Iudices praui, iuxta prophetae uerbum, quasi lupi uespere, non relinquunt in mane; hoc est de praesentis uitae tantum commodis cogitant, non de futuris. Vita enim ista uesperum, futura uero mane accipitur. Et bene ait quasi lupi, quia luporum more cuncta diripiunt et uix pauca pauperibus derelinquunt.
LVI. De verbosis et iracundis iudicibus.
[recensere]52.13. Verbosi iudices et elati, ut sapientes uideantur, non discutiunt causas, sed adserunt, sicque conturbant iudicii ordinem, dum non suo contenti officio aliena praesumunt.
52.14. Quidam, dum iudicare incipiunt, irascuntur, ipsamque iudicii sententiam in insaniam uertunt. De quibus recte per prophetam dicitur: Qui conuertunt in furorem iudicium. Qui enim iratus iudicat, in furorem iudicium mutat et ante profert sententiam quam agnoscat.
52.15. Furor in iudice inuestigationem ueri non ualet adtingere, quia mens eius turbata furore ab scrutatione alienatur iustitiae.
52.16. Iracundus iudex iudicii examen plene contuere non ualet quia caligine furoris non uidet. Qui autem repulso furore discutit, facilius ad contuendam ueritatem mentis serenitate consurgit, et sine ulla perturbatione ad aequitatis intellegentiam peruenit.
LVII. De acceptione personarum.
[recensere]53.1. Non est persona in iudicio consideranda, sed causa; scriptum est enim: non accipies personam in iudicio. Et iterum: Non misereberis pauperi in iudicio. Qui enim consanguinitatis uel amicitiae fauore, siue inimicitiarum odio, iudicium peruertunt, sine dubio in Christum, qui est ueritas et iustitia, peccare noscuntur.
53.2. Iniqui iudices errant in ueritate sententiae, dum intendunt in qualitate personae et exulcerant saepe iustos, dum inprobe defendunt iniquos; qui autem recte praesidere studet nec partem palpare nouit, nec cohibere a iustitia didicit.
LVIII. De muneribus.
[recensere]54.1. Qui recte iudicat et praemium inde remunerationis expectat, fraudem in Deo perpetrat, quia iustitiam quam gratis inpertire debuit acceptione pecuniae uendit.
54.2. Bona male utuntur qui iuste pro temporali lucro iudicant; tales quippe ad ueritatem non iustitiae defensio, sed amor praemii prouocat. Quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a iustitiae defensione recedunt.
54.3. Acceptio munerum praeuaricatio ueritatis est; unde et pro iusto dicitur: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitat.
54.4. Diues muneribus cito corrumpit iudicem, pauper autem dum non habet quod offerat, non solum audire contemnitur, sed etiam et contra ueritatem opprimitur.
54.5. Cito uiolatur auro iustitia nullamquereuspertimescit culpam quam redimere nummis existimat. Plus enim obtinet mentem censoris amor lucri, quam aequitas iudicii.
54.6. Tres sunt munerum acceptiones quibus contra iustitiam humana uanitas militat, id est fauor amicitiarum, adulatio laudis et corporalis acceptio muneris. Facilius autem peruertitur animus rei corporeae munere quam gratiae laudisque fauore.
54.7. Quattuor modis iudicium humanum peruertitur: timore, cupiditate, odio, amore. Timore dum metu potestatis alicuius ueritatem loqui pauescimus; cupiditate dum praemio muneris alicuius corrumpimur; odio dum contra quemlibet aduersari molimur; amore dum amico uel propinquis praestare contendimus. His enim quattuor causis saepe aequitas uiolatur, saepe innocentia laeditur.
LVIIII. De testibus.
[recensere]55.1. Etsi mendacium gratis dicitur, quanto magis si uenale quaeratur? Neque enim deerit multiplex conuentus falsorum, si tantum praesentia sit nummorum.
55.2. Testis falsidicus tribus est personis obnoxius. Primum Deo quem periurando contemnit; sequenter iudici quem mentiendo fallit; postremo innocenti quem falso testimonio laedit.
55.3.[Vnum pene crimen habent et qui falsitatem promit et qui supprimit ueritatem, quia et ille obesse uult, et iste prodesse non uult. Peior est testis qui laedit quam qui praestare nolit, nam ille malignus est, iste inutilis.]
55.4. Testibus falsis coniunctis tarde mendacii falsitas repperitur. Quod si separati fuerint, examine iudicantis cito manifestantur. Namsicut in unitate prauorum grandis est fortitudo, ita in separatione maior infirmitas.
55.5. Fraudulentiae cito reprehenditur mendacium, falsidicorum enim testimonium sibi non conuenit.
55.3. Vnum pene crimen habent et qui falsitatem promit et qui supprimit ueritatem, quia et ille obesse uult, et iste prodesse non uult. Peior est testis qui laedit quam qui praestare nolit, nam ille malignus est, iste inutilis.
55.6. Iniquus testis, quamuis sua falsitate corpori rebusque inpediat, animo tamen nihil damni confert. Erit autem ille apud Deum condemnatus, qui aduersus innocentem falsum testimonium uel dicit, uel dicentibus credit. Namnon solum illereusest qui falsum de alio profert, sed et is qui cito aurem criminibus praebet.
55.7a. Qui metu potestatis ueritatem occultat, eiusdem ueritatis iracundiam sibi caelitus prouocat, quia plus pertimescit hominem quam diuinam trepidat indignationem.
55.7b. Beatus, cuius testimonio innocens ab scelere obiecto purgatur, impius, cuius proditione etiam iniquus perimitur. Neque enim decet christiano mortis obnoxium prodere, et ad effundendum sanguinem infelicium uocem testificationis praebere. Sermo enim iusti hominis tantum ad ministerium debet esse salutis: Ira enim indignationis et tribulationis et immissiones per angelos malos.
LX. De causidicis.
[recensere]56.1. Negotiorum forensium sectatores propter proximi dilectionem saeculare negotium deserere debent, aut certe, manente proximi caritate, negotium sequantur terrenum. Sed quia perrarum est ut inter iurgantes caritas maneat, postponenda est rei causatio, ut perseueret dilectio.
56.2. Antiqui forensem eloquentiam caninam facundiam nuncupabant, eo quod causidici in certaminibus causarum, omissis quae agunt, ueluti canes alterutrum sese lacerant iurgiaque causarum ad iniurias suas commutant.
LXI. De oppressoribus pauperum.
[recensere]57.1. Pauperum oppressores tunc se sciant grauiori dignos sententia, quando praeualuerint his quos nocere uoluerint. Namtanto atrocius futuro supplicio condemnandi sunt, quanto hic fortius contra miserorum uitam inualuerint.
57.2. Audiant iudices, et qui praesunt populis, quia pro temporalibus molestiis quas plebibus ingerunt, aeterno incendio cremabuntur, testante Domino per Esaiam prophetam: Iratus sum, inquit, super populum meum, et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordiam, adgrauasti iugum tuum ualde; descende inpuluere; sede, tace et intra in tenebras; ueniet super te malum, et nescies, et inruet super te calamitas quam non poteris expiare; ueniet super te repente miseria quam nescis.
57.3. Magis mala facientibus quam mala patientibus dolere debemus. Illi enim praua faciendo in malum proficiunt, isti patiendo a malo corriguntur. Deus autem per malas uoluntates aliorum in aliis multa operatur bona.
57.4. Malignantium hominum uoluntas nequaquam potest impleri, nisi Deus dederit potestatem. Namdum homines, Deo permittente, malum quod concupiscunt perficiunt, ipse dicitur facere qui permittit. Inde est quod scriptum est per prophetam: Si erit malum quod Dominus non fecit. Verumtamen quod iniqui mala ex uoluntate quaerunt, idcirco Deus perficiendi dat potestatem per suam bonam uoluntatem, quia de nostro malo ipse multa operatur bona.
57.5. Quidam, cum Dei uoluntati resistunt, nescientes consilium Dei faciunt; quo noueris sic Deo subiecta esse omnia, ut et ipsi qui eius dispositioni aduersantur eius impleant uoluntatem.
57.6. Propterea in hac uita boni iudicantur amalis, ut iterum in illa uitamaliiudicentur a bonis, siue ut etiam sit hic bonis temporalis adflictio et illuc aeterna remuneratio.
57.7. Idcirco sunt necessariimali, ut quotiens boni offendunt, flagellentur ab illis. Hinc est quod Assur uirgam furoris sui testatur Dominus; sed quotiens ita fit, de Dei indignatione procedit, ut Deus per illos in eos saeuiat quos flagellando emendare desiderat. Sed ille iustissima uoluntate, illi uero saepe crudeli intentione, sicut per prophetam dicitur de eodem Assur: Ipse autem non sic arbitratur, sed ad conterendum paratum est cor eius.
57.8. Atrocem super eos diuinum furorem uenturum qui existunt persecutores et uiolenti fidelibus. Consolando enim per prophetam Deus suos ita iudicare promittit: Aduersus eos, inquit, qui iudicauerunt te, ego iudicabo; et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi a musto sanguine suo inebriabuntur.
57.9-10. Habet aliquod usum et malorum iniquitas, quod electos Dei suis moribus laniat ac per hoc uita impiorum sibi deperit, iustorum autem non perit, sed proficit, dum eos mali per tribulationis exercitium ad praesentem odiendam uitam et futuram desiderandam erudiunt. Interdum enim prodest peruersorum prauitas utilitati iustorum, dum eos malita sua erudiunt et ad regna caelorum requirenda molestia temporali inpellunt. Probatur hoc exemplis israheliticae plebis quae tunc durius agebatur in Aegypto, quando oportebat eam per Moysen ad terram repromissionis uocari, et exmalisquae in Aegypto patiebantur discedere, et ad promissam patriam festinare.
57.11. Iniqui, dum constantiam iusti in persecutionibus suis aspiciunt, mentis confusione tabescunt. Et dum aduersa ostentant, nec uincunt, tandem de suae peruersitatis insania confunduntur.
57.12. Stulti contra bonos studium semper adsumunt; quibus dum prosperitas elucet, iactanter de suis meritis gloriantur, et bonorum atque iustorum adflictionibus detrahunt, dumque eis aduersa contigerint, mox ad blasphemiam pusillanimitate animi conuertuntur.
57.13. Quidam simplicium nescientes dispensationem Dei in malorum profectibus scandalizantur dicentes iuxta prophetam: Quare uia impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praeuaricantur et inique agunt? Qui ergo hoc dicunt, non mirentur quod prauorum hominum temporalem et caducam felicitatem aspiciunt, sed magis nouissima eorum intendant, quanta illis post haec aeterna supplicia praeparentur, dicente propheta: Ducent in bonis dies suos, et subito ad inferna descendent.
LXII. De tribulatione iustorum.
[recensere]58.1. Iustus in aduersis probari se cognoscat, non deici.
58.2. Viri sancti plus formidant prospera quam aduersa, quia Dei seruos prospera deiciunt, aduersa uero erudiunt. Ideoque sancti uiri constantia ita portare debet aduersa, ut frangi non queat.
58.3. Tunc magis sunt Dei oculi super iustos, quando eos adfligi ab iniquis prouidentia superna permittit. Namtunc eis gaudia disponuntur aeterna, quando praesenti tribulatione probantur.
58.4. Omnes uitae huius tribulationes aquis conparantur praetereuntibus, propterea quia, si quid in hac uita tribulationis acciderit, non stat, sed celeriter transit.
58.5. Qui uitae futurae praemia diligenter excogitat, mala omnia uitae praesentis aequanimiter portat, quoniam ex illius dulcedine huius amaritudinem temperat, et ex aeternitate illius breuitatem huius despicit transitoriam.
58.6. Grauati diuerso malo temporali pro utilitate eorum est, quod uitae istius mala perferunt, quia, dum in dolore grauantur, cupiditatis et luxuriae uitiorumque ceterorum mala non appetunt.
58.7. Plus prodesse saluti temptationes saeculi quam prosperitates, nam ex prosperitate in deterius itur, ex temptationis dolore in melius proficitur.
58.8. Vnusquisque ad temptationem animum praeparare debet. Minus enim dum speratur temptatio, grauat; dure autem premit, si non sperata aduenerit.
58.9. Sapientis est contra omnia aduersa ante meditare, nec inuenire casus debet quem non consilia eius praeueniant.
LXIII. De amatoribus mundi.
[recensere]59.1. Mundi amatores non solum ex eo rei sunt quod infima pro summis appetunt, uerum etiam et miseri per hoc quod cum graui aerumna ad ipsa desiderata pertingunt.
59.2. Grauius torquetur impius mundi exaggerando commoda, quam iustus tolerando aduersa. Qui enim bona mundi diligit, uelit non uelit, timoris et doloris poenae subcumbit, quique plus quam oportet res transitorias diligunt, maiorem sibi ingerunt dolorem rei ablatae, quam amorem parturiebant possessae. Cum graui enim dolore amittuntur quae cum magno amore habentur. Minus autem carendo dolemus quae minus possidendo diligimus.
59.3. Sciant saeculi lucra sectantes quantum sint uana uel aduersa quae diligunt, quae etiam nec in hoc saeculo sine contritione graui conquirunt, et pro quibus in futuro supplicio poenas dabunt.
59.4. His qui in uoluntate saecularium desideriorum persistunt, bene testimonium prophetae dicitur: Factus est Effraim panis subcinericius, qui non reuersatur, hoc est ita obruuntur caecitate saecularis amoris, ut numquam resipiscant ad Deum amorem retorquere mentis.
59.5. Multis mortuus est mundus, ipsi tamen uicissim mundo mortui non sunt. Bona enim saeculi diligunt, et tamen ipsa quae diligunt, minime consequuntur; in utroque uacui quia et futura perdunt, et praesentia non adquirunt.
59.6. Egestas est electorum quod peregrinantur a bonis sempiternis, et in hoc exilio diutius remorantur. Egestas est reproborum quod abundant diuitiis et uirtutibus uacuantur seque esse inopes nesciunt. Quod probatur per apocalipsin Iohannis, qui contra huius mundi amatores sic ait: Dicis quod diues sum, et locuples, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
59.7-8. Gloriae temporalis sequaces, etsi nitidi sunt foris fulgore potentiae, interius tamen uacui sunt elatione superbiae; sicut calami exterius quidem nitent, sed interius uacuantur. Obhoc reprobi exterius, ut calamus, nitidi, interius uacui; electi uero exterius quasi arborum cortices foedi, interius uero solidi.
59.9. Qui pretioso cultu incedunt, audiant prophetam quemadmodum detestatur eorum corporalia ornamenta, et quos successus habeat cultus conpositus et ornatus, hoc est pro suaui odore foetorem, et pro zona funiculum, et cetera.
59.10. Legant prophetam diuites, quorum spes opulentia est, et audiant eum dicentem: Vae qui opulenti estis; quanto enim quisque potentia minor est, tanto magis liber a peccato est. Nampatrimonium grande temptatio est.
59.11. Plus uenerantur homines in hoc saeculo pro temporali potentia, quam pro reuerentia sanctitatis. Suscipiunt enim quod magis sunt diuites, et quod homines sunt omnino despiciunt.
59.12. Sunt quidam iusti qui sine laesione cuiusquam suis rebus utuntur. Item sunt quidam diuites humiles, quos non inflat superbia rerum, ueluti plerique fuerunt sancti ueteris testamenti qui et affluebant diuitiis, et tamen humilitate pollebant. At contra, quosdam superbos diuites rerum copia facit elatos, quorum non sunt opes in uitio, sed uoluntas. Namcrimen in rebus non est, sed in usu agentis.
59.13. Est elatio pauperum quos nec diuitiae eleuant, et uoluntas in eis sola superbia est. His etsi opes desunt, propter mentis tamen tumorem plus quam superbi diuites condemnantur.
59.14. Securus uult esse diues, pauper esse non uult. Sed quomodo erit diues quietus, quem suis stimulis res ipsae ne careantur semper faciunt inquietum? Et ideo eligit cupiditas inquietum esse et timidum diuitem, quam securum pauco sumptu contentum esse et pauperem.
59.15. Bona bene utuntur qui diuitias sibi concessas in rebus salutaribus perfruuntur. Bona male utuntur qui aut iuste pro temporali lucro iudicant, aut aliquid boni pro uanae gloriae appetitu faciunt. Mala male utuntur qui noxias cogitationes operibus prauis perficiunt. Bene mala utuntur qui luxuriam carnis coniugali honestate restringunt. Sed sicut malum bene uti bonum est, sic bonum bene uti melius est; et sicut bonum male uti malum est, sic malum male uti pessimum est.
LXIIII. De amatoribus misericordiae.
[recensere]60.1. Grauiter in Deum delinquunt qui diuitias a Deo concessas, non in rebus salutaribus, sed in usibus prauis utuntur. Nesciunt enim inpertire pauperibus, oppressis subuenire despiciunt, et inde magis augent delicta, unde redimere debuerunt.
60.2. Hoc habet tantum bonum possessio praesentium rerum, si uitam reficiat miserorum; praeter hoc, temptatio est mundi lucrum, tantoque maiora supplicia in futurum dabunt, quanto et ipsa maiora sunt: Potentes enim potenter tormenta patiuntur.
60.3. Terrena omnia seruando amittimus, largiendo seruamus; patrimonium enim retentum perit, manet autem erogatum. Diuenim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos uiuentes deserunt.
60.4. Pro diuersitate usus alii de rebus mundanis pereunt, quas cupidius rapiunt; alii uero saluantur, dum in eorum pulchritudinem Conditoris pulcherrimam prouidentiam laudantes mirantur; uel dum per misericordiae opus ex eis caelestia bona mercantur.
60.5. Misericordia a conpatiendo alienae miseriae uocabulum sortita est. Nullus autem in alio misericors esse potest, qui praue uiuendo in se misericors non est: Qui enim sibi nequam est, cui bonus est?
60.6. Nulla scelera elemosinis posse redimi, si in peccatis quisque permanserit. Tunc autem fructu elemosinarum indulgentia conceditur, quando ab scelerum opere desinitur. Verum est quod peccata omnia misericordiae operibus expurgentur, sed iam caueat peccare qui misericordiam inpertitur. Ceterum nulla est delicti uenia, quando sic praecedit misericordia ut eam sequantur peccata.
60.7-9. Non est elemosina quae gloriae magis causa quam misericordiae inpertitur intuitu. Quali enim intentione ab unoquoque largitur, taliter et apud Deum recipitur. Qui ergo hic de bono laudem praesentem appetit, spem perdit et gloriam mercedis in futuro non recipit. Dum enim causa iactantiae pauper pascitur, etiam ipsud misericordiae opus in peccatum conuertitur.
60.10. In tantum elemosinarum opera peccata extingunt, atque in tantum ad regnum saeculi futuri proficiunt, ut etiam iudex caelestis in futuro iudicio ueniens in dexteram consistentibus dicat: Esuriui et dedistis mihi manducare; sitiui et dedistis mihi bibere; hospes eram et collegistis me; nudus et operuistis me. Quibus etiam bene praemittitur dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum uobis regnum. His autem, quos nulla praecedentia elemosinarum facta sequuntur, aeterni iudicis uoce sic dicitur: Esuriui et non dedistis mibi manducare; sitiui et non dedistis mihi bibere. Quibus iuste dicitur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.
60.11. Qui hic misericordiam non inpertit, illuc pietatis fructum non inuenit, exemplo ardentis diuitis qui in inferno tenuissima petenda conpulsus est, qui hic tenuissima neganda studuit. Quid retribui subtilius, quid districtius poterat? guttam aquaeardenspetit, qui micas panis negauit. Sero diues oculos aperuit quando Lazarum pauperem requiescentem uidit, quem iacentem ante ianuas uidere despexit.
60.12. Non solum qui esurienti et sitienti et nudo beneficium largitatis inpendit, uel si quid aliud indigenti largitur, sed et qui inimicum diligit, et qui lugenti affectum conpassionis et consolationis inpertit, aut in quibuslibet necessitatibus consilium adhibet, elemosinam procul dubio facit. Namet doctrinae bonum elemosina est, et misericordiae carnalis eminentior est.
60.13. Quicumque egens poscit, etiamsi indigentem simulet, ex toto illi corde commiserandum oportet. Et licet ille fortasse falsam indigentis speciem praeferat, is tamen qui simpliciter inpertit fructum misericordiae non amittit.
60.14. Quamuis quisque sit egens, nullus tamen unde tribuat indigenti excusationem inopiae potest obtendere, quando ex praecepto Saluatoris etiam calicem aquae frigidae praecipiamur indigenti praebere. Namsi aliud non habentes id ipsud benigne tribuamus, mercedem procul dubio non amittimus. Ceterum, si amplius possumus et egestatem simulando minus largimus, non egentem, sed Deum fallimus, cui conscientiam nostram abscondere non possumus.
60.15. Duae sunt elemosinae: una corporalis, egenti dare quicquid potueris; altera spiritalis, dimittere a quo laesus extiteris. Harum prima adhibenda est miseris, secundamalis. Erit ergo quod semper inpertias, etsi non pecuniam, saltim uel gratiam.
60.16. Non est elemosina cum murmuratione praebenda, ne, comitante tristitia, merces pereat dispensata. Tunc autem bene tribuitur, quando cum mentis hilaritate praebetur. Vnde et apostolus: Hilarem, inquit, datorem diligit Deus. Metuendum est itaque ne pauper aut cum taedio nostro oblata suscipiat, aut ne omnino praetermissus maerens tristisque recedat.
60.17. De rapinis alienis elemosinam facere non est officium miserationis, sed emolumentum sceleris; unde et Salomon: Qui offert, inquit, sacrificium de rapina pauperum tamquam si quis uictimet filium in conspectu patris sui. Qui enim iniuste tollit, iuste numquam distribuit, nec bene alteri praebet quod ab alio male extorquet.
60.18. Magnum scelus est rem pauperum praestare diuitibus, et de sumptibus inopum adquirere fauores potentum; arentis terrae aquam tollere, et flumina quae non indigent inrigare.
60.19. Nonnumquam largitas diuitum prodiga, non ad utilitatem, sed ad elationem effunditur: conparati hypocritis qui non ad aedificationem docent audientium, sed ad suae gloriae exagerandum cothurnum.
60.20. Reprehensibilis est superflua effusio largitatis: nam qui modum seruat auarus nulli est, sed omnibus largus est.
60.21. Dispensator non debet esse prodigus, sed discretus; largire enim debet quantum oportet, ut, tenendo in uno mensuram, sufficiat plurimis.
LXV. De brevitate huius vitae.
[recensere]61.1. Tantum enim in hac uita est licitum operare bonum; illuc namque non iam operatio expectatur, sed retributio meritorum.
61.2. Haec uita impiis longa et grata est, in oculis autem iustorum amara et breuis est. Et licet uita ista breuis sit, moras tamen sibi fieri creditur, quia, quantolibet breuis sit temporis spatium, tamen etsi uiuenti parum est, amanti procul dubio longum est.
61.3a. Qui uitae praesentis longitudinem non de suo spatio, sed de eius fine considerat quam sit misera et breuis, satis utiliter pensat. Vita enim praesens, quia ipsis suis incrementis deficit, breuis est; suo enim augmento perit, dum id quod uidetur in futuro proficere in praeterito deficit.
61.3b. Item ex ipso esse breuis uita praesens ostenditur ex quo non permanet, sed finitur. Tela enim consummatur filis, et uita hominis expletur diebus singulis.
61.4. Quod diu in hac uita uiuitur, quaeritur utrum augmentum an rectius detrimentum dicatur. Sed quomodo possit recte dici augmentum quod per dimensiones aetatum ad mortis tenditur detrimentum?
61.5. Qui uitam longam quaeris, ad eam tende uitam pro qua christianus es, id est aeternam, non ad istam de qua ad eruendum te descendit uita aeterna, id est Christus Verbum caro coniunctus. Haec est enim uita uitalis, nostra ista uita mortalis est.
61.6. Mori oportet hominem in carne mundo, ne moriatur in anima Christo. Namtunc quisque uiuere creditur, si secundum saeculum moriens in solo Deo uiuere delectetur.
61.7. De mora uitae istius taedium patitur iustus, ec quod ad desideratam patriam tarde perueniat, et uitae praesentis aerumnam serius amittat.
LXVI. De exitu.
[recensere]62.1. Quamuis sancti huius uitae aerumnis liberari se cupiant, cito uolentes exire de corpore, Dei tamen dispositione plerumque diu in hac uita uersantur, ut per longum tolerantiae experimentum solidius eorum patientia roboretur.
62.2. Multi uitam odio habent et tamen mori timent: quod plerisque in angustia contingere solet, sicque contrario affectu et uiuendi habent taedium, et moriendi metum.
62.3. Sollicite debet unusquisque uiuere et semper terminum uitae suae considerare, ut, de contemplatione illius, huius saeculi blanditias caueat. Scriptum est enim: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua et in aeternum non peccabis.
62.4. Venturi exitus ignorantia incerta est, et, dum mori quisque non existimat, tollitur; unde unusquisque festinet ne in iniquitatibus suis rapiatur simulque finiatur uita cum culpa. Namincentor diabolus eos quos uiuentes accendit ad uitia, subito morientes pertrahere nititur ad tormenta.
62.5. Saepe diuites in hac fallaci uita, dum de potentiae gloria uel rerum abundantia gestiunt, repente, hora qua nesciunt, inprouiso exitu rapiuntur, atque, absorbente profundo, cruciandi aeternis gehennae incendiis deputantur. De quibus bene per prophetam dicitur: Ducunt in bonis dies suos, et inpuncto ad inferna descendunt.
62.6. Iniquus moriens qui imitatione sua multos ad culpam traxerat delectatione peccati, multos a culpa reuocat terrore tormenti. Quod etiam psalmista testatur dicens: Laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum, manus suas lauabit in sanguine peccatorum. In peccatorum enim morientium sanguine iusti lauantur manus quia, dum eorum poena conspicitur, conspicientis uita mundatur. Cuius enim talis crudelis exitus cernitur, non solum qui uiderit refugit, sed alios etiam ab imitatione illius, quanta ualuerit exhortatione, conpescit.
62.7-9. In exitu uitae animae electorum nimio terrentur metu, incerti utrum ad praemium an ad supplicium transeant. Quidam autem electi in fine suo purgantur a leuibus quibusdam peccatis; quidam uero in ipso suo fine hilarescunt aeternorum contemplatione bonorum. Quamuis enim quisque in hac uita sit iustus, tamen dum ex corpore isto egreditur, pertimescit ne dignus supplicio sit. Nullus est enim homo absque peccato; nec quisquam potest de Dei securus esse iudicio, cum etiam et de otiosis uerbis reddenda sit ratio.
62.10-11. Finem iustorum optimum uocatio tranquilla commendat, ut ex eo intellegantur sanctorum habere consortium angelorum, ex quo ab hoc corpore sine uexatione dura tolluntur. Prauos autem homines apostatae angeli excipiunt morientes, ut eis sint ipsi tortores in poenis qui fuerant suasores in uitiis.
62.12. Etsi pietas pro defunctis fidelibus flere iubeat, fides tamen pro eis lugere uetat. Illi enim deplorandi sunt in morte quos miseros infernus ex hac uita recipit, non quos caelestis aula laetificandos includit.
Explicit liber tertius.
Liber II |