Tragoediae (Accius)/Ex incertis fabulis

E Wikisource

Ex incertis fabulis fragmenta

Multi iniqui atque infideles regno, pauci benivoli.
(…) fulguri praefervido
Ardor iniectus Iunonis dextera ingenti incidit.
Iovis Dardanum progenuit, Troum Dardanus,
Trousque Assaracum et Ilum et Catamitum [creat],
Capis ex Assaraco (...)
<Alumento ex Ilo> satus qui statuit Pergamum,
Alumento Priamum, Capis autem Ancisem edidit.
(...) cum virginali mundo clam patre
Video sepulcra duo duorum corporum.
(...) mulier una duom virum
Quinam Tantalidarum internecioni modus
Paretur? aut quaenam umquam ob mortem Myrtili
Poenis luendis dabitur satias supplici?
Hinc colomen alte geminis aptum cornibus
Nam neque pretio neque amicitia neque vi impelli neque prece
Quitus sum.
An haec iam obliti sunt Phryges?
(...) non calida latice lautus (...) .
Achilles Immo enim vero corpus Priamo reddidi, Hectorem abstuli.
Iam hanc urbem ferro vastam faciet Peleus.
quadrurbem
(...) quorum genitor fertur esse ops gentibus
In monte Oetaeo <sunt> inlatae lampades.

(...) in domum aeternam patris
Scindens dolore identidem intonsam comam
Iamque auroram rutilare procul
Cerno
Vnde estis, nautae, huc hieme delati? (...) .
Pervade polum, splendida mundi
Sidera binis continuis sex
Picti spoliis.
multa inventa expertaque ex hoc sunt bona.
Repudio eiecta ab Argis iam dudum exsulo.
Nullum est ingenium tantum neque cor tam ferum,
Quod non labascat lingua, mitiscat malo.
Neque vi tanta quisquam est neque tam abundans fortunis, ferox
Pars frena tensae atque ori equorum accommodant.
(...) mystica ad dextram vada
Praetervecti
(...) recte perfectis sacris
(…) multis nomen
Vestrum numenque ciendo
Citius Orion pallescit (...)
(…) fallaciloquae malitiae
<Si> rite ad pa<triam sospes rediis>set <suam>
(…) residuos, somn<o deditos>
Hectora
termen
inimicitiam
alvus
Iovis
status