Vita Gudilae

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Vita sanctae Gudilae auctore anonymo


[1] Igitur Sigiberti Regis temporibus, qui fuit Dagoberti Regis filius, extitit quidam Comes Witgerus nomine, in pago Brabantensi, probabilis moribus; cuius thalamis inhaerebat coniunx dignissima, cuius fuerat nomen Amelberga, Maioris Domus inclytâ Pipini sorore progenita: qui vterque diuinis parili modo obtemperabant monitis. Quibus in seculo piè degentibus, sanctum & iustum contulit Dominus germen. Eodem namque germine Sanctus extitit Emebertus, Cameracensium Praesul gloriosus, vitae admirabilis, & meritis insignis: cuius etiam extitêre sorores simili sanctitate probabiles, Reinildis scilicet sanctissima, & Pharaildis moribus egregia.

[2] Horum ergo genitricem tam felici iocunditate prolis pollentem, omnipotens Dominus adhuc futurâ foecundauit prole dignissimâ: & iam more parturientium anxietatis fluctuantem procellâ, qui in seruis suis consolatur, huiusmodi eam refocillatione recreare dignatur. Nox erat & terris mortales somnus habebat, cùm eadem materfamilias sopori dedita, Angelum aspicit, haec sibi proferentem verba: Solue metum corde, vtpote pretioso foecundata germine. Ipse enim Rex coeli ferre me iubet haec solamina tibi. Concepisti fideliter, paries feliciter, venerabilis filiae clarissima mater: quae ab ipso puellari aeuo diuinis adhaerebit caeremoniis: in quibus perseuerans vsque ad metas aeui breuis, palmam capiet vitae perennis. Tali ore locuta visio Angelica, eam completo sermone reliquit auramque in tenuem euanuit. At illa talibus exhilarata visis, corpus è stratis corripit, & ad coelum manus cum voce tendit, & parans caelitus delatis credula corda responsis largitori omnium bonorum gratias reddidit.

[3] Orta est sanè haec virgo Brabantensium finibus, vt praedictum est à parentibus tam religiosis, quàm nobilibus, eo tempore, quo B. Gertrudis vixit celeberrima in Dei rebus. Cùm ergo praedicti parentes virginis filiam suam sacro fonte regenerare decernerent, praesentiam supradictae virginis expetunt, & vt regenerationis eius testis fieret, in omnes preces descendunt. Beata autem Gertrudis tam piae preci assensum praebuit, virginisque Gudilae regenerationi non solùm interfuit, sed etiam manuum suarummunditiâ eam sanctificauit, & de sacro fonte leuauit Vnde factum est, vt virgo virginis mater per spiritum fieret, atque vlteriùs sub vberibus doctrinarum suarum educandam suspenderet.

[4] Huius etiam sanctae virginis neptes extitêre sanctae sorores Aldegundis atque Waldetrudis, vbertim bonorum operum flore fulgentes. Ergo cùm iam beata virgo Gudila intra monasterij claustra sacrae scripturae lacte aleretur, & à suâ sanctâ consanguineâ, nec non spirituali matre pasceretur; Euangelicis sententiis non absurdè auditus, mentem ad coelestis patriae desideria caepit erigere, & ad beatam atque aeternam vitam vbertim exardescere. Beata siquidem Christi virgo Gertrudis eius animum incessanter pulsabat, vt sacrae virginitatis inuiolatam palmam seruaret, vt veniente sponso pulsans, non cum stultis ad ostium remaneret, sed cum prudentibus caelestem gloriam feliciter possideret.

[5] His namque atque aliis huiuscemodi quamplurimis beata virgo accensa monitis, huius seculi pompam abnegans, moribus aetatem peragrans, & sanctam mentem suspendens ad astra, totam se mirum in modum in Dei redigebat famulatum, à quo perenne flagitabat praemium. Vnde contigit, vt semper in dies melior se fieret, aetatulamque sensu praecelleret: quia secundùm illud Sapientis doctrinam, & non pecuniam, disciplinamque magis elegit, quàm aurum. Crescente enimuerò de die in diem aetate, crescebat morum probitate, veluti condecens erat Dei famulae. Erat sanè corpore incorrupta, mente casta, amabilis cunctis, affabilis vniuersis, prudentiâ callens, fortitudine ingens, fraenis temperantiae serena, iustitiae vigore seuera, patientiâ laudabilis, mansuetudine praestabilis, pietate ineffabilis, feruens caritate bis tinctâ, stabilis fide robustâ, longanimis spe inconcussâ. Harum namque omnium virtutum commercia exaggerabat in eius animo cuncta disponens sapientia.

[6] Postquam ergo spiritualis eius genitrix, sanctissima videlicet Gertrudis, de huius mundi peregrinatione transiuit ad patriam, & ab eiulatu & conualle lacrymarum ad coeli regiam, vbi desiderati sponsi facie perfruitur; almiflua Christi virgo Gudila tantae cognatae solamine destituta, repedat ad parentum limina, referens pectus sitibundum, haustu sapientiae refertum; parentibus deinceps subiecta, iuxta Apostoli praeceptum. Erat autem in confinio villa, Morzella vocabulo, distans ab eorum mansione duorum miliarium interstitio, in quo aedificatum fuerat oratorium in honore Sancti Saluatoris dedicatum. Hunc locum diligens Dei virgo, crebrò expetiit, remota à suis, vitans eis esse molestiae in omnibus saltem modicis negotiis, atque appetens vacare contemplationi solius diuinitatis. Orationibus protelatis deputabat dies, continuabat & noctes, pernox in vigiliis, strenua in psalmodiis, exercitata in ieiuniis, mactabat se holocaustum Christi conspectibus, cui se totam deuota tradiderat ab annis puerilibus, & cùm solo hîc esset corpore, quotidie animo ad aeterna transibat. Sermo quoque illius erat, iuxta Apostolum, sale conditus: saepissimè genuum flexionibus accommodata, cum lacrymis & compunctionibus cordis Dominum obsecrabat, vt quaecumque meditaretur vel ageret, conspectui eius accepta forent.

[7] Quantos autem pro huiusmodi facto aduersus virginem Dei fraudum suarum diabolus laqueos retenderit, explicare quis poterit? Sed virgo Dei tot tegebatur diuinis adminiculis, quot contra se omnium hostis vsus est tendiculis: tantoque ei obnixiùs resistebat, quantò ad insidiandum instare ipsum videbat. Quadam igitur nocte dum ad idem oratorium Sancti Saluatoris, quod praescripsimus, declinaret, vt in contritione spiritus sui ad coelestia suspirando illic pernoctaret, ecce hostis, qui primae parentis Euae calcaneo insidiabatur, huic virgini fraude, quâ potuit, insidiari conabatur. Nam quia nox lumen negabat, secum virgo Dei lucernam habebat, quam pedissequa eius tunc fortè ferebat. Hanc non sine detrimento sui inimicus extinxit, si fortè virginem Dei suâ fraude praeoccuparet, eandemque à coepto itinere reuocaret. Sed elusit fraudem inimici in virgine virtus Christi. Nam virgo Dei, vt diabolicae fraudis perturbaret laqueos, orationum assumit clypeos: vtque lucerna per diabolum exstincta reaccendatur, minor genibus Deum deprecatur. Exaudiuit Deus preces virginis, quas pro receptione fudit luminis: & tenebras, quas ingessit princeps tenebrarum, disrupit luce misericordiarum suarum. Videns itaque lucernam sine manibus accendentis reaccendi, & in obsequium suum, velut in ictu oculi, lumen extinctum restaurari, Deo gratias egit.

[8] Coeptum ergo iter laeta peregerat, & ad oratorium, quò tendebat, peruenerat, reliquumque noctis obsecrationibus & vigiliis transegerat. Cumque aurora in matutinam lucem prorumperet, rebusque vultu suo colorem redderet, preces vigiliasque, quibus haec virgo totam noctem pernoctabat, longis suspiriis iam in diem continuabat. Nam pro carnis spiritusque sui contritione, & pro declinando populari fauore, sola, propriâ comite famulâ, pedibus nudis Sanctorum loca sub nocturnis horis frequentare erat solita. Diebus verò, vt humanum vitaret fauorem, talibus, & vt ita dicam, dimidiis vtebatur subtalaribus, vt superior pars pedum videretur tecta: sicque Det seruens amore incedebat, inferiore nudâ relictâ.

[9] Sed dum id, quod piè egit, homines latere voluit, fit res palàm, quam innotescere noluit. Nam solo prostrata, & spe atque animo in coelos erecta; plantas, quas nudas videri noluit, praetereuntium visibus non sine obliuione videndas reliquit. Sacerdos etiam hoc viderat, qui celebraturus Missam aduenerat, & quid in hac re caussae ageretur, satis superque mirabatur. Ipse verò horrore tanti facti perculsus, eiusque algori compassus, diutissimè praestolans, postquàm illa ab oratione surrexit, continuò chirothecas de manibus suis extraxit, eiusque vestigiis supponere volens abiit, vt tam illustris meriti puellam religiosè honoraret. Quas humiliter in manibus virgo recipiens, & recedente Sacerdote in alteram partem se diuertens, longè à se proiicere exoptauit: sed diuinâ operante clementiâ, ferè vnius horae spatio restitêre in aëre. Quo stupendo rursus animata miraculo, immensas retulit gratias omnipotenti Deo; non suo imputans merito, sed illi, qui suis semper adest fidelibus.

[10] Expletis tandem à Sacerdote Missarum solenniis, in quibus sancta virgo suum spiritum contribulatum Deo sacrificium immolauerat, ad proprij limina domatis remeat. Iam ferè medium iter emensum fuerat, & ecce cuidam mulieri obuiat, quam longus moeror & diutina calamitas torquebat. Gestabat siquidem filium suum in humeris, qui cum languore natiuo ab aluo ipsius malefoetae parentis deciderat in hanc lucem: iamque sol nonum circumuoluebat annum, ex quo eundem puerum trinâ passione debilitatum viderat. Etenim erat contractus, incuruus, caducis vultibus, & solam terram despectans cernuus. Spiracula etiam vocis habens obstructa, insuper obmutuerat linguâ. Quinetiam dira chiragra contuderat manuum articulos, intantum vt ori non ingereret cibos, nisi adiutorio alienae manus appositos. Pro cuius incommodo, compassione & pietate Dei virgo pusillanimis facta, & ex visceribus misericordiarum in lacrymas est suscitata, ac si in lacrymarum indicio eum genuisse puraretur, & per omnia mater ipsius crederetur. Accedit ergo, & in humeros suos eum accepit, atque pro sospitate eius coram Domino aliquantulum fleuit. Cuius preces mox in aures Domini Sabaot peruenerunt, effectumque sui celerem inuenerunt. Iam enim puero vocis membrorumque retinacula laxabantur, & ad officium suum penitùs excitabantar, membra in vsum mouendi roborabantur, atque lingua ad officium distinguebatur loquendi, primumque sermonem hunc habuit, quo matrem laetus sic inclamauit: Mater veni, mater veni. Mirabatur B. Gudila virtutem Dei ostensam per se: gaudebat etiam mater pueri, misericordiam Dei per beatam virginem factam in se.

[11] Ambae gaudebant, ambae stupebant, Dominique misericordiam semper superexaltare iudicium perpendebant. Sed hoc factum humilis virgo nube silentij appetens obumbrari, interdixit mulieri, ne id per se aliquando contingeret diuulgari. At illa longè aliter actitabat, quàm virgo Dei supplicabat: quia pro inopinatâ salute filij sui, pietatem nequibat tacere filij Dei; non vt verborum virginis Dei aspernatrix, sed vt deuota beneficiorum Domini veneratrix. Perlatum est autem huiuscemodi miraculum ad populum circumquaque manentem, & celebre factum vsque in praesentem diem.

[12] Est adhuc, quod in virgine Dei miremur, quod per eam de excelso coelorum habitaculo patratum fide fatemur. Nam, vt sibi moris erat, quadam die in cellâ suâ orationis pensum peragebat, & in coelesti contemplatione spiritum suum suspendebat: cùm ecce quaedam mulier leprosa accedit, quae non sine fide sospitatis suae mox futurae illò aduenit: cuius carnem ex diutinâ infirmitare putredo penè in vermes consumpserat, & ad mortem vsque perduxerat, nisi iam ex pietate diuinâ pretiosa per virginem succurreret medicina. Praetereà pro deformitate sui, à praesentiâ & visibus hominum intantùm (vt ita dixerim) exulauerat, vt vix vlla cum aliquibus consortij vestigia inueniret. Sed B. Gudila spiritu contrito & humiliato intrinsecus perfusa, compassione super illam, & sermone cum illâ satis est vsa, atque ex nomine sic inclamauit, & pro sospitate sui, ne dissideret, admonere curauit: O Herenfrida, inquit, mens tua fidei suae anchoram in eum figat, qui sanat contritos corde, & alligat contritiones eorum. Preces proinde ingeminat solitas, suspiriorum atque gemituum administratione praestitas; vt qui decem leprosis mundatis, vnius tantùm alienigenae fidem inuenit, & pro gratiarum actione reuertentem laudauit, huius etiam mulieris fidem inspiceret, & eidem misericordiarum suarum antidoto consuleret. Cuius preces Dominus exaudiuit, omnemque lepram miserationis suae manu detersit, vt nec cicatricum signa in eâ relinquerentur, quibus leprae indicia notarentur. Quantis verò pro subitâ incolumitate sui gaudiis indulserit, facilè ex similibus quisque colligere poterit.

[13] Haec & alia innumerabilia, & plura certè quàm possit humana colligere scientia, per famulam suam operata est virtus diuina: quae ideò notitiam mortalium fugerunt, quia ex iudicio diuino publica non fuerunt. Ea tamen, quae scire contigit relatu antiquorum, suisque ex scriptis fides praestitit maiorum, fideli tantùm sufficiant, atque pro sanctitate Virginis illi satisfaciant. Hanc ergo Domino miraculis coruscare placuit, quam in vitâ suâ iustè & irreprehensibiliter viuere concessit. Igitur in eius praesenti & inimitabili vitâ, qualis esset meriti, crebrò diuina declarabant miracula: quae ad scribendum nimiùm sunt prolixa, sed ex his paucis etiam eius cetera cognoscuntur opera. Soluta ergo ab ergastulo corporis, multa prioribus ampliora & admiranda subsequuntur miracula: quia etsi non viuit corporaliter, viuit cum illo spiritualiter, qui est gloriosus in Sanctis suis, & magnificus in onnibus operibus suis. O verè Beata, multis praeconiis digna, in quâ dolus non fuit: neminem iudicans, neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens, sed coram Deo & hominibus iustè & sanctè viuens. In hâc itaque constantiâ perdurans animi, ne dicam per singulos dies, verùm etiam per singula horarum momenta feruebat flagrantiâ interni desiderij videndi Deum deorum in Sion coelesti: quarum vicissitudine non est inhibita, à petitione, quam poposcit, vt in domo Domini habitaret omnibus diebus vitae suae, non est fraudata. Nam felici & vltimo eius praesentis vitae termino mediante, Dominici Sacramenti sese viatico circumquaque vallans, iturum ad coelos spiritum roborans, Pipino seniore monarchiam tunc regni regente, VI. Idus Ianuarias, flentibus fidelium cateruis, supernorum ciuium gaudentibus turmis, illa sancta anima Sanctorum coetibus socianda, de mundi ludibrio migrauit ad Christum, ab ipso perceptura aeternae felicitatis palmam, cui est honor, virtus, gloria in saecula saeculorum.

[14] Administrata autem sunt honorificè corporis ipsius funebria, & vt tantae nobilitatis puellam decuit, ex concursu plebis non modicè facta sunt celebria: vbi virtutes ipsius, quibus plurimùm vsa est quoad vixit, etiam ab inuitis lacrymas extorquebant, & ab ipsis vix quemquam abstinere permittebant. Lugebant certè hanc nobiles quique, qui affuêre, quibus humilitas & summa eius subiectio exemplo viuendi fuêre. Lugebant etiam orphani & pauperes, ostendentes tunicas & vestes, quibus illos haec altera Dorcas vestiebat, & quotidianis alimoniarum stipendiis fouebat. Sepulta est autem in villâ Ham, quam hodie eo ipso vocabulo constat nominatam. Neque ad tumulum eius diuinae glorificationis defuêre magnalia, quae viuenti ipsi fuêre semper praesentia. Nam vno eodemque die ipsius sepulturae, sole in Capricorni sidere posito, (nunc quippe brumam facit deflexus ad Austrum) arbor, quam ferunt populum, visa est subitò ibidem virescere, & quod natura temporis non habuit, in propagines formari & frondescere, in testimonium eiusdem virginis, in domo Domini, vt palma florentis. Tantâ namque hincinde frondium seu ramorum iucunditate diffundebatur, vt omne aestiui temporis nemus vicisse putaretur. Magnus proinde in ore omnium super hoc miraculo tumor, & duplex in omnes permiscetur stupor, arborem & insperatè & intempestiuè creuisse. Vtrumque enim non satus fuit stupuisse. Mirum namque fuit, arborem subitò populasse; sed mirabiliùs extitit, eam hyemis termpore, quod natura (vt praedictum est) non habuit, vernasse. Fecit autem Deus haec officio quo nouit & voluit: fecit etiam potestate, quâ valuit, qui principio creaturarum terram iussit germinare herbam virentem, semenque iuxta genus suum facientem. Deinde pro miraculi huius admiratione plebs vndecumque accurrit cum exultatione, Deumque in tam praeclarâ virgine supplicat, & miraculum, quod viderat, vbique gentium explicat.

[15] Factum est autem dum humaretur corpus sanctissimum, latronem quendam exequiis eius interfuisse, & ornamenta quaedam, cum quibus sepulturae tradebatur, contemplatum fuisse. Tertiâ verò nocte, nefas quod corde conceperat malitiosè, mortifero debriatus veneno auaritae, opere sestinabat adimplere. Proh nefas! Ad sepulchrum accessit, gloriosam margaritam detexit, & vt lupus ad praedam, ita impudens & furcifer gloriosum irruit depraedati sepulchrum. Nobilis ergo sancta vt fuerat virgo, atque inclytâ prosapiâ, & praepotentibus ac ditissimis parentibus, vt praetulimus, exorta; non suâ spontaneâ praemeditatione, sed fidelium potiùs amicorum apparatu, eius sacrosanctum corpusculum auro & argento, vesteque pretiosâ honorificè fuerat redimitum. Qui talia omnia secum asportans, diripuit, solo relicto sarcophago cum sacrae virginis glebâ. Quo facto illius nutu, cuius oculis nuda & aperta sunt omnia, statim vltio subsequitur diuina. Nam eiusdem scelesti latronis filia cùm non multò pòst feminarum se choreis interponens, atque cum ceteris per plateas decantando, & huc illuc saltando discurreret, quaedam illic adfuit mulier, sanctissimae virgini familiaris & amica; quae praedicti latronis filiam nimis diligenter intuens, easdem armillas, quas in brachiis sacrae virginis, dum sepeliretur, reliquerat, in eius lacertis fore certissimè recognouit. Tantâ itaque admiratione, hoc illic adstantibus denudauit celeriùs.

[16] Quibus admirantibus, illicò talia sanctissimae virginis fratri, Emeberto scilicet iam superiùs praelibato delata fuerant quantocyùs. Hic namque pro atrocissimi immanitate sacrilegij dolore tactus cordis intrinsecus, quandoquidem ille locus, in quo furtum factum fuerat suae dioecesi erat adtitulatus, totus ex auctoritate canonicâ in reos furti insurgens, maledictionis iaculum in eos vibrauit, & sanctae Dei Ecclesiae gremio atque fidelium consortio sequestrans, damnauit. Quibus ergo tam meritò mulctatis, veluti arbor quaedam si à proprio fuerit incisa stipite, continuò eius vniuersi rami à priori arescunt atque deficiunt viriditate, ita omnis illa progenies, tam detestabili profluens stirpe, graui & variâ postmodùm vexatur infirmitate. Nulla enim huius generationis persona excedit, quin clauda vel aliquâ pedum debilitate detenta, vel etiam dirâ affecta gutturiâ, praeteritum luat facinus. Sic namque à primordio vsque in praesens huiusmodi in talibus talis perseuerat infirmitas. Vnde datur intelligi, sacrâ virgine intercedente, illis temporaliter poenitere à Deo concessum fore, ne illos igni inextinguibili (quod multò constat deterius) perpetualiter nimis infelix exureret culpa.

[17] Cum autem ex signis ad tumbam eius quotidiè crebrescentibus, odorem virtutum eius fama adspiraret omnibus, ex consilio & dispositione Altissimi, placuit fidelibus de loco sepulchri eam leuare, & in locum honori ipsius magis congruum transferre. Factum est, vt ex consensu pariter & conuentu probabilium vtriusque sexus personarum, certus praefiniretur dies transferendarum Beatae Gudilae reliquiarum, quas ad Niuialense transferre coenobium ex consilio eorum, qui conuenerant, est propositum: quandoquidem non esset competens, thesaurum tantae margaritae occuli angulo humillimi viculi, sed loco celebri reponi. Sed consilium humanum, diuino roboratum, in ipso suo conatu est frustratum. Nam dum feretrum, receptui membrorum paratum, moueri tentaretur, vt eò, quò praedictum est, transportaretur, tanto fit pondere ibidem fixum, ac si catenis insolubilibus teneretur adstrictum. Quid verò agere debeant, stupore & solicitudine vtrobique haesitant: quia ibi quid agere nesciebant, vbi de occulto Dei iudicio quicquam praesumere non habebant. Venit proinde in mentem quibusdam religiosis consanguineis B. Gudilae, Aldegundis atque Waldetrudis virginum Christi: si fortè haec virgo illuc membra sua transferri vellet, quò quaelibet virginum praescriptarum sedem suae quietis haberet. Erant namque loca, tunc reliquiarum earumdem virginum Christi seruatoria, Beatae videlicet Aldegundis Malbodium, Sanctaeque Waldetrudis Castrilocus. Destinabant ergo animo nunc huc, nunc illuc transferre: similiterque in mouendo vires perdidêre. Nam huius rei adinuentio per omnia redigitur in nihilum. Fatigari porerant, sed sanctam glebam mouere non poterant.

[18] Singulis verò huic ponderi frustrà succedentibus, & in ipso conatu deficientibus, pietas diuina diutius suspensos tenere noluit, quos ad id operis inspiratione suâ excitare voluit. Nam reuerendae huic eleuationi quidam prouectae, imò decrepitae aetatis intererat, qui vsque ad id temporis longum senium duxerat, solusque à diebus S. Gudilae superstes, caeterisque natu & industriâ prouectior fuerat. Huius spiritum diuina inspiratio mox excitauit, & quò virgo Dei transferri debuit, inspirauit. Namque in haec verba prorumpens: Videtur, inquit, mihi eam quietis suae sedem in oratorio Sancti Saluatoris iam elegisse, in quo eam, quoad vixit, assiduis suspiriis spiritum suum claruit Deo vouisse. Tunc ad nutum senis intuitus omnium pendebat, eiusque sententiae omnium qui aderant consensus respondebat, Et accedentes feretro, tantâ mox facilitate vsi sunt in ferendo, quantâ priùs difficultate frustrà laborauerant in mouendo. Deportandum est ergo ad praescriptum locum Mortzelle illud venerabile corpus, populis promiscui sexus cum laude & tripudio comitantibus, miraculisque ex glorificatione diuinâ prosequentibus. E quibus ea quae fidelium relatu didicimus, vt posteris notitiae sint, narrabimus.

[19] Cumque à plebe sanctum corpus cum hymnis prosequente, dimidium itineris emensum fuisset, & iam ecclesiae, ad quam festinabat, cantantium populus propinquasset, ecce surdus quidam, cui longa infirmitas aurium meatus clauserat, pro incommoditatis suae remedio corpori sacro propriùs accesserat, & vt fidelibus ad deportanda Sanctorum corpora moris est, prope lipsana sacrae Virginis ire religiosum duxerat. Cuius fidem è vestigio sanitas exequitur repentina, quam meritorum B. Gudilae praestitit medicina. Hauserat aure sonum, chorus inde stupet populorum. Idem verò pro receptae sanitatis commodo gratias Deo sanctaeque Virgini egit, atque sacrosanctum ipsius corpus sequendo, reliquum itineris peregit, & cum populis pro nouitate rei voces in altum dantibus, ad definitum sancti corporis locum vsque peruenit. Ergo in basilicam Sancti Saluatoris sancta ossa introduxêre, & cum magnâ laetitiâ post sacrum altare constituêre, & nomen sanctum eius adscribunt iustè in aliorum Sanctorum serie. Cumque solemnia celebrassent Missarum, perfecto honore, laeti redeunt domum, praedicantes sanctae Virginis nomen famosissimum, ac in Sanctis suis mirabilem magnificantes Deum.

[20] Hoc verò die, quo translatum est corpus Virginis in basilicam Mortzellensem, virtus Altithroni ad nominis sui laudem, & sanctae Virginis ampliandum honorem, patefecit omnipotentiae suae ostentationem, quam vtique propalauit super arborem, cuius superiùs fecimus mentionem; quae videlicet in vico Ham coeperat crescere ad vestigia sanctae Virginis, depositionis eiusdem die. Haec enim arbor olim apposita custos fidissima sanctarum exequiarum, non defecit à suo obsequio, nec in translatione earum. Nam alterâ die eiusdem translationis, in villam Mortzelle, eadem arbor sacrae Virginis membra fuerat subsecuta, ac in eodem loco tam mirificè [e]radicata, & conuenienter transplantata coram praedicti oratorij foribus, quasi ibidem à primordio germinare coepisset ac crescere, cùm vtraque villa à se inuicem decem milliaria distarent. Neque parùm erat spectaculi, arborem ex eo loco, quo olim sine manibus creuerat plantantium, etiam sine manibus subitò transisse eradicantium. Quod ad iussum Dei omnipotentis Angelico ministerio actum intelligit, qui diuinâ prouidentiâ disponi omnia fideliter credit.

[21] Huius rei rumor circumquaque decurrit, & per cunctorum ora volitans ad palatium vsque peruenit. In tempore illo sceptrum monarchiae Imperialis tenebat Karolus, qui ex trophaeis frequentibus cognominatus est Magnus. Itaque famâ peruulgante volucri, certatim studebant illuc aduentare tam longinqui quàm & proximi, & miraculum, quod Christus ad gloriam suae virginis monstrauerat, ardebant intueri. Rex autem Carolus tam mirificis auditis miraculis, illuc deuotus aduenit, vbi ex miraculo praedictae arboris res noua spectaculum ipsi iniecit, & ex spectaculo compunctionis gratiam adiecit. Qui vt Ecclesiarum Dei amator semper extitit, defensorque strenuus, in cunctis deuotissimus, eandem villam Mortzellensem sacrae Virgini testamentis condonauit legalibus, & praedictum praediolum Ham, vnde arbor aduenerat, sub pluribus idoneis tradidit testibus: vt ibi tota villa deinceps subiecta maneret, vbi primùm arbor processerat diuinitus. Adiecit insuper praefatus Rex Karolus eo in loco sanctimonialium aggregare cateruam, decretisque regalibus facultatem illis famulandi Deo asscripsit satis opportunam. Quae singula testamento mandauit, & subscriptis testibus assignauit, & ecclesiae, in quâ Sancta iacebat, in perpetuam hereditatem delegauit. Quae scilicet traditio vsque ad Wenemarum rata permansit: cuius vsurpatione iniustâ, ad posteros suos eadem villa non sine offensâ diuinâ pertransiit.

[22] Post haec memoratus Rex Karolus exercitio venationis [regio?] more deditus, per circumadiacentem forestam turbabat rapidas feras à suis saltibus: inter quas mirae magnitudinis vrsum insequitur, qui iam multo spatio victus, cùm nullum esset effugium, vndique campis latè patentibus, ac mortem imminentem iamiamque capiendus crebris differret flexibus, propero cursu tetendit ad Mortzellam, & Sancti Saluatoris irrumpit ecclesiam. Tunc rem contigit euenisse, quam facilius erat stupuisse, quàm dixisse. Nam Deus, qui, vt scriptum est, homines saluat & iumenta bestialem quodammodò vrsi sensum permutauit, rationemque quandam intelligendi in eo formauit. Erat namque cernere prope lipsana sacrae Virginis se admisisse, & sub tantâ protectrice, à strepitu insequentium iam securum, procubuisse. Ibi subitò oblitus feritatis suae, deflexâ ceruice, submissoque humiliter capite, Sanctimonialium aduenientium coepit vestigia lambere, ac more lasciuientium catulorum omnibus aggaudere. Vnde patenter dabat intelligi, se fuisse defensatum patrocinio famulae Dei, eiusque amodò paratum esse deseruire obsequiis. Quod vbi nuntiatum est Regi, cum suis rem, quae in bestiâ diuinitus agebatur, intellexit: Deique magnalia in virgine amplectens, recessit, sine eiusdem vrsi quidem laesione, sed non sine rei, quam viderat in vrso, admiratione. Idem verò vrsus desistens esse siluaticus, coepit esse domesticus, & in reliquum apud eiusdem loci sanctimoniales non aliter vixit, quàm sententia omnium ibi manentium ipsi indixit.

[23] Operae pretium mihi videtur non praetermitti silentio, qualiter eandem famulam suam clarificauerit opifex rerum per fines transmarinos. Ibi siquidem Rex quidam regebat populos sub placidâ pace, qui susceperat filiam ex legitimâ coniuge. Huic autem prima natiuitatis dies dedit initium vitae cum membrorum labe, quam languor coaeuus debilitate contraxerat. Cui in visu persona mulieris, vultu & staturâ spectabilis, apparuit, eamque sospitatis suae indicia ad tumulum Virginis Gudilae iam citò futurae edocuit. Expergefacta autem, patri & matri quae viderat retulit, stuporemque ipsis exinde intulit: quibus pro visione gaudium quidem creuit, sed quia locum ignorabant, sollicitudo tristitiam dedit. Tunc nocte insequente eadem visio puellae apparuit, vtque bonis operibus esset intenta, admonuit. Quae à somno excitata, noctem illam diemque sequentem lamentationibus transegit, donec tertia se nocte eadem, quae antè apparuit, mulier praestò dedit, & consolationis viam primùm ingressa edocuit, quo B. Gudila pago orta, vbi post mortem sepulta, & ad quem locum posteà esset translata: adiiciens etiam sanctimonialium cateruam, quietis ipsius loco congregatam, atque ad obsequium eius fidei signo subarrhatam.

[24] Manè ergo iis, quae viderat, publicè enarratis, patreque & matre pro his in gaudium excitatis, naui vnà cum militum manu imponitur; emenso mari ad locum, vbi virgo Dei sedem suae quietis elegerat, prouehitur. Vbi à sanctimonialibus suscepta, ac prope lipsana sacrae Virginis posita, orationis instantiâ ab eisdem per triduum fouetur: tandemque sospitatem, quam oraculo accepturam se didicit, meretur. Sicque membrorum officio roborata, atque incredibilibus super hoc gaudiis excitata, licet adhuc paganis detenta ritibus haberetur, Deum in tantâ Virgine miraculis coruscantem profitetur, ad patriam repedat, Deum Christianorum publicè praedicat. Cuius incolumitas stuporem, gaudium, & fidem Regi suisque dedit; stuporem, rei nouitate; gaudium, in filiae recuperatione; fidem, in vnius Dei confessione. Tandem & ipse ad coenobium sacrae Virginis, satis terrarum marisque emensus, vnà cum plurimis regni sui viris est adductus, baptismumque; quibusdam suarum rerum copiis ibidem oblatis, est adeptus. Post cuius perceptionem eidem beatae Virgini vas argenteum condonauit, quod in deferendis ad ecclesiam oblatis longo pòst tempore ibidem manentium aetas conseruauit. Intereà regressus patriam cum suis reuisit, vt omnes sui regni homines baptismi fonte abluerentur, decretum dedit: quod latè diuulgatum, in vnum credere Deum fecit. Postremùm, nullum permisit regno militare suo, qui per paganismum rebellasset Christi regno. Sic per salutem vnius, multis prouenit animarum salus. Sed nec dubitare debet, quantâ inter circummanentes signorum gloriâ fulserit, quae etiam longè remotos populos illustrauit miraculis. Magna verè in coelis & in terris eius gloria, magna aeque ipsi apud Deum inueniendi, quae postulat, efficacia; cuius meritis obtinentibus, veri notitia Dei transmarinis data est gentibus: non illis, quos vocant Anglos; iam enim illi docente Augustino in Christum crediderant, quem admirabili viro, Gregorio auctore docentem meruerant: sed longè nimirum remotioribus, in infidelitatis coeno tunc temporis sordescentibus.

[25] Ratum quidem erat sanctimonialium inibi floruisse religionem, & vsque ad Hunnorum irruptionem. Qualiter autem cum eis sanctimonialibus actum sit, & in Mortzellensi villâ religio supradicta defuerit, sequens sermo declarabit. Post multa & magna miracula ostensa in vico Mortzelle dispensatione Domini, collocatâ sanctimonialium congregatione inibi in honore dilectae Deo Gudilae Virginis, multiplicatâ populorum malitiâ, laeta & prospera turbauit diaboli versutia. Ipse quippe aduersarius noster, qui bonis inuidet, & malis aggaudet, tum tamquàm leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret, si qua adhuc virtutum vestigia remanserant in terris, nititur omni impietatis abolere molimine. Vt iacula atrocitatis suae per corpora exteriùs transmitteret liberiùs, (heu dolor & facinus!) primò venena sua in animâ diffudit interiùs, tantò grauiùs, quantò abundantiùs. Sic, vt diximus, ascendente ad Dominum clamore nequitiae Christianorum, vt similem inuenirent poenam, fines Lotharingiae gens inuadit Danorum. Sanctuaria vertebantur in derisum, in praedam substantiae incolarum. Ita pace turbatâ, res coenobij Mortzelensis paullatim diripit aduersariorum insatiabilis cupiditas.

[26] Quâ tempestate, metu paganorum agente, sanctissimae virginis Gudilae corpus à supradicto coenobio, in locum, qui dicitur Capraemons, deportatur. Intereà pagani impietatis suae funiculos latiùs protendentes, atque rapinae vastationisque fomitem magis magisque sitientes, quaecumque poterant consumptionis fine perdidêre, nec etiam à coenobio Mortzelensi manum abstinuêre. Nam igni ab eis crematum, & irremediabili malo temerè est inuasum: ita vt nullum nostro nunc tempori reliquerint indicium: sicut nobis Dominicâ voce testatur Euangelium: Omne regnum in se diuisum, desolabitur Lodouicus Rex Austrasiorum, fines Francorum iniustè inuasit contra fratres suos. Factâ itaque pactione inter eos, datisque sacramentis cùm reuerteretur, Nortmannis, qui erant progressi vsque Carbonariam, in loco, qui dicitur Timnim, obuiauit supradictus Rex, qui Austrasiis imperauerat: cum quibus absque morâ conflixit, & Deo propitiante, ex eis maximam partem gladio strauit. Reliqui in fugam dilapsi, in fisco regio se communiunt, deinde noctu diffugiunt, & ad classem gressum dirigunt.

[27] Posteà Walam fluuium ingressi in Niumago ac regium palatium applicuerunt, ibique castra posuerunt. Quod factum cùm ad notitiam Lodouici perlatum esset, absque dilatione cum exercitu venit, & munitionem obsidione clausit. Conferto cum eis nonnullis diebus certamine, non adeò praeualuit: quia palatium ingentis magnitudinis mirique operis, hostibus tutissimum praebebat receptaculum. Postremò Rex acceptâ pollicitatione, quod si ab obsidione cessaret, Nortmanni continuò de regno eius discederent, cum omnibus copiis recessit. Illo recedente, pagani palatium vnà cum munitione exurentes flammis, nauibus ascensis, maiori numero congregato, cum inaestimabili multitudine peditum & equitum consederunt in loco, qui dicitur Haslon, iuxta Mosam. Et primo impetu finitima loca depopulantes, Leodium ciuitatem, Traiectum castrum, Tungrensem vrbem incendio cremant. Secundâ incursione Ribuariorum finibus effusi, caedibus, rapinis ac incendiis cuncta deuastant, Coloniam Agrippinam, Bonnam, ciuitates cum adiacentibus castellis, Tulpiacum, Vulpiacum & Nussam igne comburunt. Post haec Aquis palatium, Inde, Malmundarias & Stabulaus monasteria in fauillam redigunt. Arduennam percurrentes, Prumiam monasterium ingrediuntur ipso die Epiphaniae Domini, interfectis omnibus, quos ibi inuenerunt, monasterium igne consumunt, & onerati praedâ, ad castra redeunt.

[28] Dum haec aguntur, Lodouicus Rex apud Francofort moritur. Nortmanni auditâ morte Regis, nimio exultabant tripudio & iam non dc conflictu, sed de praedâ cogitabant. Igitur cum omni festinatione exeunt, & Treuirorum ciuitatem nobilissimam die sacratissimo Coenae Domini occupant: in quâ vsque ad sanctum diem Paschae fessa ab itinere corpora recreantes, omne territorium vrbis circumquaque vsque ad solum demoliti sunt. Deinde ciuitatem flammis exurentes, Mediomatricum dirigunt aciem. Quod cùm reperisset eiusdem vrbis Antistes, adiunctis sibi aliis Episcopis vel Comitibus, vltro illis obuiàm ad pugnam procedit. Inito certamine, Nortmanni victores extiterunt, & Episcopo interfecto, ceteri fugerunt. Pagani iter, quod coeperant, deferentes, cum ingenti praedâ, summâ celeritate ad classem reuertuntur. Iisdem verò temporibus Carolus, huius nominis & dignitatis tertius, licet grauibus & multimodis regni negotiis occupatus, tamen aduersantes Normannos, Deo auxilium ferente, regno depulit.

[29] Posteà verò gens Hungarorum finibus suis egressa, regnum Bauiariorum ac Lotharingiae occupat, caedibus, rapinis ac incendiis omnia vastat, & vsque ad Carbonariam siluam igne & praedâ est demolita. Sed Otto senior tunc temporis Imperator, multimodis regni & suorum Procerum impeditus incommoditatibus, dum aduersantes non cohibet hostes censurâ regiae seueritatis, maiorem & grauiorem licentiam iniustitiam faciendi tribuit etiam domesticis. Bellum tamen contra Hungrarios susceptum, Deo misericorditer dispensante & pro suis pugnante, satis feliciter peractum est. Rex ipse Hungrariorum cum suis Principibus captus est: ceteri verò interfecti & funditus sunt extincti.

[30] Igitur post tanta & talia regni flagitia recedentibus paganis, B. Gudilae corpus ad praescriptum coenobium, ab Danis iam in nihilium redactum, rediit. Quod quamquàm hostium irruptione suique destructione vilesceret, beatae tamen Virginis corpus ibidem seruabatur, eâque reuerentiâ, quâ loci eiusdem valuit paupertas, venerabatur: donec Wenemarus quidam subintrauit, qui vt altera pestis eumdem locum cum iniusto possidendi desiderio vsurpauit, & omni crudelior belluâ, specie Christianus, non opere, paganos ipsos nimiâ vicit crudelitate. Bona Ecclesiastica in vsus suos, & suorum stipendia satis audacter praesumpsit vendicare, & ancillas Christi iniuriis & egestate coactas, compulit fugere, & vt oues sine pastore circumquaque vagantes errare. Si quam praetereà de numero Deo seruientium mors occupabat, locum eius auaritia Vuenemari supplere nolebat: sed non mirum erat, quippe qui & viuentibus sua denegabat. Hoc tandem iusto Dei iudicio tam animae quàm corporis morte damnato, dolet Ecclesia ipsum reliquisse filios. Quorum vnus Hermenfridus res Ecclesiae supradictae inuasas iniustè, non timuit mortuo parte suscipere, & quidem per aliquot annos sine alicuius contradictione vel defensione. Hoc enim tempore, vt clamat veritas scripturae, neque Rex, neque Dux in Israël erat: sed vnusquisque in viâ cordis sui ambulabat. Tanta namque aliorum malorum pericula, tanta vndique aduersitatum creuerant incommoda, tanta insuper Principum erat negligentia, vel defensorum impotentia, vt res Ecclesiarum minui vel diripi in his finibus ah aliquo, iam esset pro minimo.

[31] Post haec Ottone II. tenente Imperium, Carolus frater Lotharij Regis Francorum in regno Lothariensi adeptus est Ducatum. Qui statum imperij dolens perturbari multipliciter, ad melioranda negotia multorum, animum aduertit solerter. Vnde intercetera res ablatas Ecclesiae Mortzelensi inuasorum partibus nisus est subtrahere, & S. Gudilae famulantibus restituere. Sed quiuis scire potest facilè, quàm difficilè corrigantur, quae in consuetudinem venerunt diutinâ dilatione. Sua loco sancto volebat reddere industria Caroli Ducis, sed obstabat audacia peruasoris, nec Deum timentis, nec hominem reuerentis. Insurgunt testes iniqui, & mentita est iniquitas sibi: Hermenfridum omnes suae partis clamant esse patris successorem, & paterni boni haeredem. Ducis autem praeualente potentiâ, Hermenfridus suique complices amantes terrena, paruipendentes caelestia, inito consilio inuasas terras retinent sibi, & pretiosam margaritam, omnibus datis comparandam, corpus scilicet S. Gudilae dant bono negotiatori, Carolo videlicet glorioso Duci. O miseros & miserandos omni modo, qui instar brutorum animalium terram respicientes pectore prono, ac ventri obedientes, non Deo, ipsi se indignos iudicant tanto dono! Et sicut paternam rapacitatem eis haereditate cessisse gauisi sunt, sic quasi aeterno mucrone perfossi, paternae necis exitum sibi contigisse tristati (testati?) sunt. Nam vniuersos eiusdem possessionis & cohaeredes, inauditâ mirabilique nece notum est finiri ad extrema venientes.

[32] Carolus verò Dux pro nihilo ducens damna terrarum, felici commercio gaudet se coelestem suscepisse thesaurum. Quem cum debito honore in ecclesiam S. Gaugerici Bruxellae intulit, & quid sibi cessisset boni gestiens probare oculis, temerè, quamuis deuotè, aperuit thecam Virginis: sed mirum dictu, ecclesiam totam derepentè nebula circumfundit, omnemque diurni luminis adspectum in nocturnas tenebras permutans, oculos praesentium caligo retundit, atque sic prouidentia Dei omnes ab inceptâ temeritate retraxit. Saniori interim praescriptus Dux innitens consilio, se vnâ cum aliquantâ fidelium plebe in contritione carnis ac spiritus coarctauit triduo, vt quod faciendum incauta persausit temeritas, summa, quae omnia vincit, impetraret humilitas. Et iam tertia dies illuxit, memoratusque Princeps ad loculum beatae Virginis cum Sacerdotibus ac thymiamate accessit, aperuit, & quod desiderabat vidit, inuocatâque Dei maiestate reclusit, ac sigillo signanit. Postea verò partem quandam villae, quae vocatur Molenbecca, S. Gudilae tradidit, & sex familias addidit, & alia complura altaris vestimenta donauit. Illic non sine magnâ veneratione quieuit vsque ad tempora Comitis Baldrici, nepotis Caroli Ducis.

[33] Millesimo quadragesimoseptimo anno incarnationis Dominicae, XV. indictione, Damaso Apostolicae Sedi praesidente Summo Pontifice, Henrico II. regnante, dedicatum est in monte Bruxellae templum XVI. Calend. Decembris ad laudem nostri redemptoris, in honore sancti Archangeli Michaëlis à Gerardo Cameracensi Episcopo. Lambertus verò, qui & Baldricus Comes, Henrico fratri succedens, cuius praesentiâ tunc cuncta extiterunt illic decenter ordinata, eodem die illud corpus sanctissimum de ecclesiâ S. Gaugerici cum Episcopo ceterisque sacris ordinibus leuauit, atque cum summo honore in ecclesiâ S. Michaëlis reposuit. Et annuente in omnibus vxore suâ Odâ, quae fuit Gozolonis Ducis filia, ad seruiendum Deo Sanctaeque Gudilae virgini, ibi Clericos constituit, & ad vsus eorum ipsam ecclesiam cum decimis & alia plura legaliter contulit. Ibi nunc quoque ad ostendenda gloriosae Virginis merita, multa & magna fiunt miracula. Haec de Virgine pauca tantùm è multis in notitiam nostram venerunt, omissis proculdubio plurimis, quae nos praeterierunt. Sed hîc nostra de Virgine claudatur oratio, eiusdemque nobis aperiatur intercessio, quae me scribentem, & te, Christiane, respiciat legentem, Amen.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
Print/export
Arca ferramentorum