Orationes in Cn. Cornelium Dolabellam (anno 77)[recensere]
isti quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.
Gellius, noct. Att. IV 16, 8
Suasio legis Plautiae (anno 70)[recensere]
equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore non opera non industria defuisse.
Gellius, noct. Att. XIII 3, 5
Laudatio Iuliae amitae (anno 69)[recensere]
amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
Suet. Iul. 6
Ad milites in Africa (anno 46)[recensere]
scitote paucissimis his diebus regem adfuturum cum decem legionibus, equitum triginta, levis armaturae centum milibus, elephantis trecentis. proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari mihique, qui compertum habeo, credant; aut quidem vetustissima nave impositos quocumque vento in quascumque terras iubebo avehi.
Suet. Iul. 66
Apud milites de commodis eorum[recensere]
non frustrabo vos, milites.
Diom. GL. I p. 400, 20
Pro Bithynis[recensere]
vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.
Gellius, noct. Att. V 13, 2
quid ergo? syngraphae non sunt, sed res aliena est.
Iul. Rufin., de fig., RhL p. 40, 23