Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

versam, admonitionibus sacpc cassis, et sacris frustra sermonibus exco- lis. Quid luse debeas atlende, qni sic curam impendis alienae. Doces ct admones rebelles, nec proficis. Frustra ante porcos divini eloquii mar- garitas spargis. Qui obstinatis tanta impendis, quid obedientibus debeas considera. Qui tanta hostibus largiris, quid filiabus debeas meditare. Atque ut caeteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito, pensa : ut quod ilevolis communiter debes feminis, unicae tuae devotius solvas.

Quot autem et quantos tractatus in doctrina, vel exhortatione, seu eliam consolatione sanctarum feminarum sancti Patres consummaverint, etquanta eos diligentia composuerint, tua melius excellenlia quam nostra parvitas novit. Unde non mediocri admiratione nostrae tenera conversionis initia tua jam dudum oblivio movit, quod nec reverentia Dei, ncc amore nostri, ucc sanctortim Patrum exemplis admonitus fluctuantem me ct jam diutino mcerore confectam, vel sermone pnesentem, vel cpistola absentcm consolari tentaveris. Cui quidem tanto te majore debito noveris obligatum, quanto te amplius nuptialis foederc sacramenti constat esse aslridum ; et eo te magis mihi obnoxium, quo tc semper, ut omnibus patet, immoderato amore com- plexa sum.

IV. Nosti, charissime, noverunt omnes, quanta in te amiserim, et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio meipsam quoque mihi tecum abstulerit, et incomparabiliter major sit dolor ex amissionis modo quam ex damno. Quo vero major est dolendi causa, majora sunt consolationis adhi- benda remedia, non utique ab alio, sed a teipso, ut qui solus es in causa do- lendi, solus sis in gratia consolandi. Solus quippe es qui me contristare, qui me lætificare, seu consolari valeas. Et solus es qui plurimum in mihi debeas, et tunc maxime quum universa quac jusseris in tantum impleverim, ut quum te in aliquo offendere non possem, meipsam pro jussu tuo pcrdere sus~ tinerem. Et quod majus est, dictuque mirabile, in tantam versus est amor insaniam, ut quod solum appclebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis au- ferrct, quum ad tuam statim jussionem tam babitum ipsa quam nnimura immutarem : ut te tam corporis mci quam nnimi unicum possessorem os- tenderem. Nihil unquam (Deus sit) in te nisi te requisivi ; te pure, non tua concupiscens. Non matrimonii foedera, non dotes aliqua expectavi, non deni- que meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adim- plere studui. Et si uxoris nomen sanctius ac validius videtur, dulcius mihi semper extitit amicae vocabulum ; aut, si non indigneris, concubinae vel scorti ; ut quo me videlicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud