Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

IAMBLICHUS DE MYSTERIIS


De cognitione divinorum


AEgyptii scriptores putantes omnia inventa esse a Mercurio, suos libros mercurio inscribebant. Mercurius praeest sapientiae et eloquio. Pythagoras. Plato. Democritus. Eudoxus. et multi ad sacerdotes aegyptios accesserunt· Dogmata huius libri sunt assyriorum, et aegyptiorum et ex columnis Mercurii. Pythagoras et Plato didicerunt philosophiam ex columnis Mercurii in aegypto. Columnae Mercurii plenae doctrinis. Ante omnem rationis usum inest naturaliter insita deorum notio. Immo tactus quidam divinitatis melior, quam notitia, ex quo incitatur naturalis appetitus boni, et ratiocinatio atque iudicium. Essentialis cognitio divinorum, quae anima est perpetua ac re vera non est cognitio haec, qua deo fruimur. In cognitione enim est alteritas, sed contactus quidam essentialis et simplex. Non enim possumus attingere unitatem ipsam, nisi unitissimo quodam et unitate mentis, quae super animae, mentisque proprietatem extat.

Unitas ipsa deorum unit sibi anima ab aetherno per unitates earum secundum contiguitatem tam propriam et efficacem, ut esse continuitas videatur. Intellectus divinus dat esse animae per intelligere suum essentiale. Ergo esse animae est quoddam intelligere scilicet deum unde dependet. Esse nostrum est deum cognoscere. quia praecipuum esse animae, est intellectus suus, in quo idem est, esse quod intelligere divina actu perpetuo. Ab illo autem esse praecipuo derivantur potentiae animae discurrentes. Post deos ponimus daemones. heroes. animas puras, hi tres ordines pedissequi sunt deorum· Non possumus solitis humanae rationis discursionibus attingere deorum pedissequos daemones: heroes animos puros. Sed necesse est consurgere ad essentialem intelligentiam et aethernam.

Sicut dii semper attinguntur notione innata, sic numina deorum pedissequa, tunc primum attinguntur quando anima deposuit modum cognitionis mobilem, qui ad potentiam spectat rationalem, quae intellectu intelligentiáque formatur, quem vocant intellectum adeptum. Nam prima notitia in agente intellectu consistit. Cum cognitio per adaequationem fiat, sequitur ut minima sempiterna, et immobilia attingamus, notione sempiterna immobili simplici. Cognitio qua cognoscimus substantias separatas; est in alia specie, quam illa. Qua cognoscimus alia.

Cognitio divinorum fuit semper in anima per simplicem intuitum

a.ii