verior hypothesis, qua ex metaphysica in physicam descendamus. Ut curva linea ex innumeris rectis, ita motus ex indefinitis conatibus constat.Ut enim pravae lineae componuntur ex rectis, quare circulares ex indefinitis rectis constant, quia constant punctis indefinitis; ita compositi extensorum motus ex simplicibus punctorum conatibus componuntur. Prava sunt in natura et imperfecta, supra naturam rectum, pravorum regula. Sed extensorum conatus ad rectos motus hodie eo firmatur, quod si corpus libere, hoc est per non obstantia moveretur, recta quidem et in immensum moveretur. Nullus motus in vano, quia nulla in vano vicinia.Sed id fingere primo prohibet, quod qui id fingunt motum definiunt viciniae corporum mutatione. Quaenam autem vicinia in vano? Dixerit quis viciniam loci, unde primo motum est corpus, spectandam esse. Sed si id spectetur, quo pacto illud immensum? An in immenso quid vicinius? quid longius? Idem est fingere corpus per inanem moveri, et spacia imaginaria comminisci.
Ideo constant corpora, quia moventur in pleno.Si iste id fateatur, quid a Scholastico distat, qui spacia imaginaria proponit? Nam ejusdem mentis est ab ultima summi coeli superficie inane spacium imaginari; et confingere a loco unde primo corpus motum est, id longius longiusque per immensum inane promoveri. Deinde id fingere natura omnino non patitur. Etenim ideo constant corpora, quia moventur in pleno; et ideo plus minusve constant, quia plus minusve obsistunt aliis, ipsisque ab aliis obsistitur. Quae obsistentia nisi sit, nedum non moveretur, neque recta, neque adeo infinitum, sed ut, si ex loco subduceretur omnis contentus aër, loci parietes compingerentur, ita corpus in inane eductum dissiparetur. Norunt id verum sapientes linguae latinae auctores, recta metaphysica, physica prava esse; cum Latini, religionis caussa, Nihil et recte cur Latinis opposita.nihil ab opposito recte dicant: quasi nihilo opponatur rectum, exactum, perfectum, infinitum; et finita, prava, imperfecta sint pene nihil.
§ IV.