Hujus historiae partis utilitas.Si qua historiae pars magnam prae ceteris affert legendi utilitatem, ea procul dubio est, quae clarorum hominum vitas posteritati consignat. Ea namque eximios virtute viros, labore et industria a prima usque vitae institutione ad summa evectos describit, minoribus in aemulandi incitamentum et viam: cum contra in rerum publice scriptarum memoriis sommi duces jam consummatae virtutis amplissimaeque auctoritatis exhibeantur; qui sane juventuti, cujus erudiendae praecipua reipublicae cura, magis admirationi sunt quam documento. Praeterea hoc scriptionis genus, in peculiari argumento occupatum, minutas et maxime proprias rerum caussas, quae obtutum eorum qui communia ac summa scribunt facile effugere solent, diligentius exequitur; ut quam exiguis saepe momentis ingentes rerum moles stare, vel ruere doceat: nam ut omnis doctrinae, ita historiae praecipuus fructus habetur, minima, unde magna existunt, intellexisse. Postremo, quemadmodum ii, quos memorat, utroque vitae genere constarint, et quo pacto domi forisque consenserint atque constiterint, sedulo narrat: qua una re vera Sapientiae nota discernitur.
Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/182
Haec pagina emendata est
PROOEMIUM
_____