Haec pagina emendata est
220
de rebus gestis a. caraphæi
Hungaricae victoriae hoc bello partae.
Aliarum reportandarum commoditates.Cumque Persa cum Moscho contra ipsos ac Tartaros aeternam agat armorum societatem; facile futurum ut tanta a Christianis opportunitate oblata, bellum in eos altrinsecus moveat, ut undequaque rerum difficultatibus opprimantur. Commonstrabat praeterea eum omnem Hungariae tractum, qui Budam usque protenditur, reciperatum; Caesarem majore Danubii parte, Dravo ac toto Tibisco potitum, quoque eorum fluvio secundo ductare exercitus, penetrare in hosticum, ibique contra eos sui Imperii destinare fines facile posse; omnesque urbes et oppida intra eos limites sita, cum iis nulla spes adfulgeat auxilii, nullo commisso proelio, nulla oppugnatione instituta, earum sponte in suam redacturum esse potestatem. Copiae expromptae.Jamque, ut has incipiat perficiatque provincias, prompta parata omnia: Christianos, qua sint virtute, ab dis satis cum ipsorum pernicie spectatos; Formidandae hostibus vires.
Æeraria non perinde, ut Turcis, exhausta.
Christianorum animi pietate feroces, Turcarum superstitione perculsi.
Caraphaei a Mehmede laus.
Turcarum animi.aeraria non ita exhausta, ut templa exuere sit opus, quemadmodum Soleymanes superiore anno fecit; animos ipsa Numinis pietate feroces, non, uti Turcarum, superstitione perculsos. Quare se iis privatim consulere, ut mature suo excidio provideant. Mehmedes ad haec misericordem hostem laudare, sed intelligere quoque, eum rerumpublicarum scientissimum Ducem Turcici Imperi vires non tam infirmas nosse, ut si alteris tantis adversis proeliis pugnasset, jam concussum conrueret. Quis scit, inquit, an per eas acceptas clades fractum foedus expiatum, et Summi Numinis irae litatum sit? Turcae Christianorum foederata bella contemnunt.
A Persis securi.Istas autem Christianorum magnificas bellorum societates, a se, ut semper alias, nunc quoque contemni. Neque metuendum ut Persa in communis Mehmedanae legis exitium ruat: neque ita, ut sibi fingunt, facile fore Caesari arma ulterius promovere; cum jam suus Musul-