ditione Duci demandanda, qui militaris scientiae spectatus sui consilii auctoritatem obtineat; et longa utilique provinciae administratione, rerum, locorum temporumque utilium ad vincendum altero experientior habeatur. Cui replicatum, Reipublicae caussa Caraphaeum eam utiliter procurare oportere, quanquam alius esset imperaturus. Heic Bonvisius sermoni in ea verba finem imposuit: Caraphaei a Bonvisio laus.Igitur Caraphaeus eo fato natus, bella sapienter administrare, ut alii duces victorias inde partas retulerint.
A Senatu Carapahaei sententia probatur: sed differtur.
Metus ne Agriensis Praesidis literae dolo fictae:Senatus tamen sententiam probavit: sed incendiarium cum tormentis mitti dilatum est: tandem cum adesset, continentibus imbribus oppugnatio praepedita, in ineuntem Aprilem constituta. Interea belli Consilio ea provincia durior visa; quod interceptis Agriensis Praesidis literis fidendum haut sane esset: idem enim antea de Neosolio stativis obsesso perfugae renunciarant; at contrarium tamen compertum est: unde metus non temerarius, an id dolo factum ut eo Caesaris copiae distineantur; et uti illud, ita hoc oppidum acri et diutina obsidione cogendum sit, quae legiones conficiat. Et ut in Agria incendiaria oppugnatione dedatur.
Incendiariis oppugnationibus maxime frustra cadentibus armorum dignitas laeditur:
Et duces in invidiam trahuntur.Neque incendiariam oppugnationem sat esse, ut is arcem in Caesaris redigat potestatem: non enim tantum in ea urbe agere oppidanorum numerum, qui seu metu, seu molestia ignium commoti, vim militi ad dedendum arcem facere possint. Itaque Augustaea arma jacturam dignitatis factura; idque adeo quod Mungactium adversus foeminam Ragoctiam, non contra fortem expertumque belli ducem Rustenem Pasam, anno superiore oppugnatum, non tamen captum: et per ejusmodi urbium conflagrationes acri invidia flagrare arma; quando infensissimi bellatores Reges ducesve nefas putarunt, urbes, quas ipsi non fundarunt, evertere. Budae vero rarum militem praesidere, ut inde, nisi numeri suppleantur, educi non possit. Et ut omnia praesto essent, acierum tempore jam adpetente eam opportunitatem praeteriisse. Tamen si confidat fore, ut intra octo dies oppido potiatur, oppugnationem instituat.
- ↑ Ex volumine Epistolarum ad Kinskium, ep. 68.