neris moras rescisset, Non autem a Primo Vezirio.Christianos exercitu sexaginta virorum millium potenti congressuros: unde oportere unitas iis Musulmanorum vires opponere, ne si quid adversi accidat, divisi facilius opprimantur. Quando autem ab urbe Essecho, inrito eventu oppugnatâ, Christiani castra moverunt, denuo Magnum Vezirium rogavit, Aliud Techelii consilium;ut sibi aliquot Turcarum et Tartarorum millia ductare liceret; quibus, trajecto Danubio, Germanorum agmen Budam usque graviter infestare confidebat. Sed Soleymanes quoque adspernatur.Sed hoc quoque consilium Soleymanes est adspernatus. Cum denique a Lotharingio Dravum remeante proelium cum Christianis ad Mohatium committere adactus,Turcae in Mohatianis campis fusi.
Ingentes Christianae victoriae usus. satis infelici proelio fusus est; et Essechum urbs, cum Butschino et Walpo arcibus captae; et divisis mox Christianorum copiis, ab Henrico Joh. Dunewaldio inferior Slavonia vacua ferme universa occupata; ab ipso Lotharingio Transylvania ex foedere percusso Germanum esercitum in hyberna excipere, certumque Caesari tributum pendere jussa est: Pasae, quos memoravimus, graviter Primum Vezirium incusaruntSoleymanis a Pasis incusatus, quod Techelio non auscultarit., qui Techelio non auscultarit[1]. Caussarum ignari putarunt, Soleymanem tanquam de victoria certum, ejus sibi Techelium socium adsciscere dedignatum: res fuit, ut copiam Techelii Caraphaeo dedendi, ubi vellet, expromptam haberet.
caput ix.
Agria, a Caraphaeo stativis acriter obsessa, initium Turcis praebet militaris seditionis: qua Mehmedes IV in ordinem redigitur, et Soleymanes III Turcarum Impetor creatur.
- ↑ Ex MS. Notizie particolari del Teclì.