venit; ut postea, ubi hybernis Germanus miles evocaretur, Parmensem, Mutinensemque et Mantuanum obiret, postremo Venetias perventurus.
Focheresii ad Genuensem Rempublicam contra Germanos oratio.Docere autem Genuenses Patres nitebatur, Germanos belli Italici obtentu velle antiqua Imperatorum jura in Italia revocare, et de ipsius aere provinciae exercitum alere, quo eam armis obtineant in Hispani Regis, in orbitate graviter aegrotantis, postremum casum. Huc evadere liberalia verba, quibus praedicant, se venisse ut Italiae libertatem protegerent, scilicet ut ejus Principes summi liberaeque Respublicae Caraphaei violentiae hactenus inauditae servirent: qui Mantuanum, Parmensem ac Mutinensem agros Germanicis armis insidet. Id enim agere qui summo mense augusto tandem aliquando adfuere, medio octobri in hybernorum ocia dilapsi. Nempe profunda eorum haec esse consilia, alium post alium Italiae Principes ac Respublicas convellere, opprimere tandem universos. Ab infirmioribus coeptum, solo aequatâ Guastallâ, ejectoque Regulo, cum acri Italorum Principum misericordia, qui eam calamitatem ad res suas quisque revocant, et imminentem pavescunt. At vero Regem suum Ludovicum Magnum sedulo et ex fide Religionem, et oppressos socios tueri; qui id bellum contra Europam ferme universam adversus se foederatam substinet, ut Jacobum Angliae Regem Romanorum caussâ sacrorum regno exutum, regno restituat. Et quia uti Reges divina, ita Summum Numen Regnorum humana tuetur, unum adversus tot, tales, tantosque hostes maximas terra marique victorias reportasse. Victorem tamen Italiae pacem hostibus obtulisse; et, in utrumque paratum, Conditiones foederis ab Gallo rege Italiae Principibus oblatae.
Galliae minae.nunc Principibus Italiae belli foedus offerre, et viginti Gallorum millia in Italiam classe missurum, ubi Summus Pontifex, Venetaque Respublica aliique Principes secum socientur: idque agere ob unum gloriae praemium, gentes adflictas erigere. Sin cunctentur, et ament a Germano premi, sciant eum Principibus Italis de ipsorum aere bellum quoque inlaturum, et Genuenses uti proximos, ita primos Jore ultioni.