legum caussis virtutibusque, et de earum interpretandarum ratione, quantula ejus ingentis operis pars est? et tamen omnem Jurisprudentiae Artem expediunt. Quamquam quid hoc verbi est Ars prudentiae, cujus una ars est Philosophia? Nam si cum auctore Methodi Juris Civilis satis docto eleganter loqui velimus, Priora philosophiam Juris continent; reliquum totum corpus historiam; ego vero praeterea et ingentem generis judicialis Topicam continere affirmarim. Nam quid est, quod immensa librorum de Jure mole cum nobis sit, tum post Edictum Perpetuum Romanis fuerit, de quo Romanis antea admodum pauci, Graecis omnino nulli? Quia apud Graecos Philosophi Juris philosophiam, nempe doctrinam de Republica, de justitia, legibusque tradebant: qui Pragmatici dicebantur, leges Oratoribus ministrabant: Oratores autem in caussis ex facto ipso aequi argumenta inveniebant. Quare, cum apud Graecos Jurisprudentia, et Philosophorum scientia, et Pragmaticorum de legibus historia, et Oratorum facultate contineretur; apud eosdem de philosophia innumeri, orationum quamplurimi, nulli autem de jure libri erant. Philosophi autem Romanorum ipsi erant Juriscunsulti, ut qui in una legum peritia omnem sapientiam posuerunt, sive sapientiam, heroicorum temporum meram conservarunt: etenim
- ....Fuit haec sapientia quondam,
- Publica privatis secernere, sacra profanis,
- Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
- Oppida moliri, et legea incidere ligno.