Haec pagina emendata est
62
de antiquissima
Homines naturaliter homonymiam fugiunt. Omnes in philosophia errores ab homonymis, vulgo aequivocis, nascuntur: aequivoca autem aliud non sunt, nisi voces pluribus rebus communes; nam sine generibus aequivoca non essent; homines enim naturaliter homonymiam aversantur: cujus rei argumento illud est, quod puer jussus ad accersendum sine discrimine Titium, ubi ejus nominis duo sunt; quia natura attendit particularia, statim subdit: utrum me accersire vis Titiorum?An magis genera philosophos in errores, quam sensus in praejudicia vugus conjiciant. Itaque nescio, an magis genera philosophos in errores, quam sensus in falsas persuasiones, seu in praejudicia vulgus conjiciant[1]. Nam genera, ut diximus, formas confundunt, seu, ut loquuntur, ideas confusas, non minus ac praejudicia faciunt obscuras. Et vero omnes sectae in philosophia, medicina, jurisprudentia, omnes in vita agenda controversiae, et jurgia sunt a generibus; quia a generibus sunt homonymiae, seu aequivocationes, quae ab errore esse dicuntur. In Physica, quia generica materiae et formae nomina; in Jurisprudentia, quia longe lateque patet appellatio justi; in Medicina, quia sanum et corruptum sunt nimis ampla vocabula; in vita agenda, quia vox utile definita non est. Atque ila sensisse antiquos Italiae Philosophos haec in lingua latina extant vestigia:Certum Latinis quae significat. quod certum duo significat, et quod est exploratum indubiumque, et peculiare, quod communi respondet; quasi quod peculiare est, certum sit, dubium autem quod commune.Verum et Æquum Latinis idem. Iisdemque verum et aequum idem: aequum enim ultimis rerum circumstantiis spectatur, quemadmodum justum genere ipso; quasi quae genere constant, falsa sint,
- ↑ Vide quoque Cap. V, § 2 in fine, et secundam Vici Epistolam in fine hujus Operis, § 4 ad dimidium.