Prologus in libros morales (Martinianus monachus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus in libros morales
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 131


Prologus in libros morales

Prologus in libros morales (Martinianus monachus), J. P. Migne 131.0026D

Prologus in libros morales

131.0025C| Reverentissimo Patri domino scilicet J . . . frater Martinianus omnium monachorum infimus in Christo Jesu, donum felicis perseverantiae, ac bravium remunerationis aeternae.

Posteaquam a te, mi Pater, infelix et insipiens 131.0025D| sensus meus me corpore separavit, quod mente non potuit, et in vestro monasterio perveni atque secundum propositum monachilis ordinis in eodem degere et militare disposuissem, modico intervallo facto tractatum est ab abbate et prioribus meis, ut ad aliud monasterium transmigrarem, quod fertur ab anterioribus viris floruisse antiquitus opulentissime, opibus scilicet et terra, auroque et argento, seu omnibus ornamentis innumeris. Degebat autem illud monasterium sub regulari abbate, cui obediebant inibi fratres ducenti sexaginta. Ibi enim cum aliis fratribus mihi valde subtilioribus et nobilioribus advenissem, multa adversa ab invidis et falsis fratribus pertuli. Nec immerito quidem. Nam callidus ille serpens, qui primum hominem per gustum vetiti 131.0026C| pomi expulit de paradiso, immissionibus suis turpiter me ac miserabiliter illudebat, adeo ut plerumque quasi ebrius incedens, quae sancta erant fastidire, atque lubrica cogitare diligerem. Tandem, Deo 131.0026D| dante, cum ad me revertebar, exclamabam: Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus (Psal. LXVII), etc. Tunc ingemiscens dicebam: Nisi Dominus adjuvasset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII). Istud enim bellum nemo videbat, nisi Deus liberator meus. Quod si vidissent invidi, qui aliquid me aestimabant, et de me nihil facere contendebant, quid putatis adversum me agerent? Certe sufficeret eis hoc solum quod in me regnabat peccatum, ad me tentandum et ad exturbandum. Sed non permisit pius Deus. Denique multoties cum largiente Deo tentatio illa evanescebat, mox sentiebam diabolum recedere et Deum meum accedere. Tunc, invocato Christi auxilio, accipiebam tabulam et graphium, et tentabam si aliquid possem egenus scribere contra illam tentationem, ea videlicet 131.0027A| causa, ut frequentius visa et lecta auxilium mihi praeberet ipsa scriptura, quamvis exigua et illucubrata. Sic itaque, mi Pater, inchoavi hoc opusculum et perfeci. Hoc etenim a te desidero accipi, a te concupisco legi, et flagito emendari, a te postulo corroborari: quatenus si aliquis mei similis post finem meum invenerit, et legere atque exinde in melius assurgere maluerit, illius profectus proficiat mihi, meque mortuo, vel tantillum opus meum vivat atque, me tacente, clamet pauperrima locutio mea in Conditoris servitio. De caetero autem peto quo non attendatur ad vilissimam formam arboris, sed ad mellifluum gustum pomi optimi generis, illius scilicet per quod evacuatur vis mortis propinata per gustum vetiti arboris.


131.0028A| Explicit prologus.

Quadam igitur die, dum ex capitulo nimis affectatus rixosis ac tumidis, sive saecularibus locutionibus fratrum quondam exissem, occurrit animo ut, dimissis exercitationibus illis, causa quietudinis villas adirem: quo facto, dum residerem tranquillius, acceptis tabulis et stylo, coepi dictare isto modo.

Scio, et veraciter scio, quia verum est quod mihi objiciunt fratres mei, sed et deceptores sui quia verbum, quod in auribus illorum de divinis lectionibus refero, non dulce, non leniter, sed exasperanter profero; et ego judico quia sic est, sed quare? quia in malivolam animam, id est in saeculari animo, non potest introire divinus sermo, etc., non de omnibus dico, etc.