Benevolo Lectori S.
Describentibus nobis ea cum diligentia qua potuimus tabulam hanc Geographicam M. Duca. Lithuaniae operae pretium visum est de plaga regionis ac moribus hominum pauca huic tabulae adjicere, quo potissimum occurramus scriptis ac sententiis variorum authorum, qui nonnulla incerta de hac regione libris suis tradiderunt, quae nos, totam fere eam describendi causa peragrantes, scriptis illorum non modo non consentanea, sed et adversantia comperimus. Magnus Ducatus Lithuaniae est regio amplissima ac nobilissima: et stagnis piscosis, lacubus, magnis ac celeberrimis fluminibus irrigatur, quorum praecipui sunt iique navigabiles, Chronon, qui nunc Niemen dicitur, Rubon, nunc Dzwina appel‹l›atus, Borystnenes, Dniepr vulgo nuncupatus, Bugus, Pripetius, Vilia, Bereszyna, Szczara, Swieta, Nieuiaza, Swislocz, Slucza, Lania etc. Nemoribus peroportunis referta, quae maximum in venatione ac mellis productione fructum gignunt et ex quibus materia pro navibus, domibus et cinere conficiendo affatim suppeditatur. Haec autem regio facilem ad se aditum omnibus ex partibus via certa minimeque impedita (contra aliorum scriptorum sententiam, qui eam nisi hyeme accessam tradunt) praebet: nam viator ex Polonia iter faciens ne plantam quidem pedis (ut ita dicamus) aquae immerget. Frumenti omnis generis feracissima, ejusque segetes ad maturitatem semper deveniunt: cujus fertilitatis ac ubertatis Regiomontum et Riga, emporia celeberrima, testimonium exhibere possunt, quae frumenta ex Lithuania navibus advecta regionibus tra‹n›smarinis impartiuntur. Quare magna nunc sunt Lithuanis cum caeteris gentibus variarum rerum commercia, nam praeter frumenta omnis generis siliginem videlicet triticum, hordeum etc. etiam linum, canapis, coria boum, sebum, cera, cinis, pix, pelles quoque ferarum, martum praesertim, castorum, vulpium, et multa alia hinc exportantur. Auri, argenti, aeris fo[n]dinas licet non habeat, eorum tamen suffic‹i›entiam semper et habuit et nunc habet: neque res (ut quidam scribunt) pro rebus mutant, nisi quod aromata et varia eduliorum condimenta, potus varietas, una cum pannis aureis et sericeis hanc gentem vehementer exhauriant. Civitatibus, oppidis et pagis haec regio nunc est frequentissima, quarum primaria est Vilna, caput totius regionis, urbs Celebris et amplissima, in circuitu cum suburbiis circiter duo miliaria germanica complectens, ad confluentem Viliae et Vilnae fluviorum sita; quorum hic, qui urbi nomen indidit, minor, ille autem et major et navigabilis, qui emensis infra Vilnam quatuordecim miliaribus apud Kaunam Niemeni commiscetur. In ipsa urbe plurima aedificia, tam publica quam privata, insigniter extructa conspiciuntur: nam domus ligneae paucae hac tempestate eaeque in anfractibus, angulis et suburbiis extant. Arces quoque duas non tam firmas quam splendidas habet, unam in colle Tur dicto tempore paganisme extructam, sed iam ex parte ob vetustatem collapsam, alteram in plano, ubi Vilna fluvius Viliam influit, in qua Episcopalis Ecclesia ingenti sumptu extructa et S. Stanislao dicata sita est. Plurima praeterea reperiuntur in hac urbe templa Romanae obedientiae, et Ruthenorum ritus, non exiguis sumptibus fabricata Academia quoque Societ. Jesu plurimis artibus ingenuis floret. Metropolitanus Russiae ibidem sedem suam habet in basilica graeci ritus titulo D. Mariae Virg. insignita. Sunt in hoc Ducatu et alii episcopatus romanae religionis, Samogitiensis et Janoviensis, qui idem est qui Luccensis, sunt et graecae religionis episcopi quos vulgo wladikas appel‹l›ant, qui subsunt Ecclesiae Romanae, cujus obedientiae anno 1596 Bressiae se submiserunt, Polocensis scilicet et Pinscensis. Florent quoque duo alia Collegia in hoc Ducatu, Polocensis, quod Rex Poloniae Stephanus, partis pluribus de Moscho victoriis, fundavit, et Nesvesiense a Duce ‹e›jusdem civitatis extructum. Non postremae etiam dignitatis Troki, Kowna, Grodna, Bressia, Polockum, Minsk, Mohilovum, Nowogrodek, regiae, Sluczkum, Nesvisium et Birze ducum, sunt civitates. In minoribus oppidis rarius hypocausta reperies, nam fornaci loco furnos ad coquendos cibos et panes intus extruunt, (ut in vicinis aliis provinciis) fumariis magna ex parte carentes, hinc calorem excipiunt, fumus tamen foribus et fenestra studio ad id in cacumine aedificii confecta exit, nec quemquam (ut quidam volunt) excaecat: idem fit in pagis praeter praedia ac domos nobilium, quae multo cultiores, et ampliores esse solent. Magnates vero palatia et arces pulchras omnibusque ornamentis extraneis variaque supellectili exornatas habent, quarum aliquae muris, vallis et plurimis tormetis bellicis refertae sunt. Samogitae agrestes, qui villas incolunt, hyberno tempore in tuguriis oblongioribus, non galea similibus cum teleronibus (ut multi tradunt, ac edocti aliorum, ut opinor, relationibus errant) habitant, ubi accensus focus in medio ardet, ad quem agrestes assident, iumentaque, greges, ac omnem domesticam suppellectilem, licet non desint illis ampla fumaria, condunt. Quod causa repellendi frigoris a cumentis, cum ibi intensum esse soleat, faciunt, ut testis est et Cromerus, de situ Poloniae lib.
De origine autem Lithuanorum ac Lithuaniae denominatione cum varie scriptores scribant, diversasque opiniones afferant; nos brevitati consulentes scribere praetermittimus, curiosum perquirendarum rerum ad historicos remittentes, ut pote Miechovium lib. 4 cap. 39, et lib. 2 cap. 2 de Lithuania, Jodocum Decium de Jagellonum familis etc. Sed de his satis, nunc ad mores modernorum Lithuanorum transeamus Lithuani gens plurimis gaudens libertatibus, ad comitatem. civilitatem, et hospitalitatem prompta, ut ignotos non modo libenter suscipiant hospitio, sed etiam invitent, et omni benevolentia prosequantur, ad morum imitationem eorum, cum quibus vivunt, externorum praesertim, flexibilis. Equitatu in bello praestant. Equis generosis ad bellum, non iis parvis ac debilibus (ut quidam scripsit) qui non nisi ad laborem domesticum sunt destinati, utuntur, nam greges equorum excellentissimos ex Italia, Germania Turcia collectos et adductos, aliqui ex magnatibus, sumptibus non parcendo, habent. Arma Polonorum more gestant, bel‹l›um semper gerunt, nunquam tamen, nisi lacessiti, non in sola hyeme, ut historiae ab extraneis tanquam status provinciae ignaris aeditae referunt. Lithuanis vestitus satis est pomposus, quo illi ñeque uno ñeque certo utuntur, victus lautus, mensa praeter pecudum et aliorum animantium aviumque domesticarum carnes, altilibus et feris animalibus piscibusque, additis variis aromatibus et aliis ferculorum condimentis. instruitur. Potus ex melle, aqua, et lupulo cofectus : qui cum succo ex cerasis expresso, et variis aromatibus, in domibus praesertim satraparum, ad centum et plures annos as<ervatus et conditus, dulcedine et sapore suo vinum Malvaticum superare videtur. Vini quoque usus non ita pridem adeo inolevit, ut eo nunc vulgus etiam ipsum in conviviis utatur, quod exHungaria curribus, Hispania vero, Gallia et a Rheno Regiomontum et Rigam, illinc postea in Lithuanian navibus apportatur. Agrestes humiliter et parce vivunt. panem nigrum comedunt, oleribus et carnibus pecudum, quorum hie ingens copia extat, vescuntur, po'us illis solennis est vinum crematum, cervisiam quoque, et aquam mulsam, sed rarius, in usu habent.
Lithuani fidem Christi, abiecto impio daemonum cultu, tunc susceperunt, cum Jagello M. Dux Lithuaniae recepit in matrimonium Edvigim Reginam Poloniae, Cracoviaeque a Bodzanta Archiepiscopo Gnesnensi cum Vitoldo, Borysow et Switrigelone, fratribus germanis, baptisatus est anno 1386, 4 Februarii (ubi foederum et unitatis inter Polonos et Lithuanos fundamenta iacta fuerant), quorum exemplo nobilitas et plebs Lithuaniae adducta baptismum alacriter suscipiebat, et eum semel susceptum tamdiu tenuerunt d^nec haereses nostramemoria ex Germania in Poloniam inveclae Lithuaniam quoque infecerunt. Christiano tamen more in omnibus, ut ceterae gentes Catholicae, vivunt, illorum autem antiquorum Lithuanorum mores, de quibus Aeneas Sylvius scribit, ita abiecerunt, ut vel iam degenerasse ab illis credendi sint, vel iis nunquam maiores illorum preditos fuisse, id quod magis veritati consentaneum est, existimes. Igitur hie almus Ducatus, renovatis et ampliatis antiquis foederibus, anno tandem 1569 cum Regno Poloniae in unum Rei pub, corpus, salvis suis juribus et libertatibus (nam instituía et magistratus peculiares Lithuani, eos videlicet quos et ante, retinent) unanimi consensu, non propter metum, ut quidam inscii autumant, penitus coaluit ac conjunctus est, et iam unita foeliciter utraque pars, mutuo sese contra quosvis hostes iuvet. Quibus de rebus si plura cognoscere velis, historíeos consule, nos enim hic nisi ea quae ad veritatem ostendendam et quorundam historicorum falso scripta refutanda pertinebat, breviter tibi exposuimus et tu non alia, quam ea quae a nobis accepisti, si praesens adisses, ipsemet animadverteres. Interim vale et banc tantam Excellentissimi Ducis joperam, in eaque continuanda maximam diligentiam et expensas, nostrum .autem licet exiguum laborem benevolens prosequaris. Val e et fruere. T. M. Pol. Geograph.
Amsterodami.
Excudebat Guilielmus Janssonius, sub signo Solarii 1613.