Jump to content

Alexandri Regis Decreta in Comitiis Radomiensibus

Checked
E Wikisource
(Redirectum de ALEXANDRI REGIS DECRETA IN COMITIIS RADOMIENSIBUS)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Alexandri Regis Decreta in Comitiis Radomiensibus
1505
editio: incognita
fons: incognitus

Radomiensem autem conventionem, Nos Alexander Rex, anno 1505 habuimus et celebravimus quae eo ipso anno Dominica Conductus Paschae [30 III] per nos indicta, propter consiliarios Lithvaniae ac Prussiae terrarum expectatos in testimonio praesentium scriptos, aliosque magne importantiae eventus, usque ad diem sabbathi post Octavam Sacratissimi Corporis Christi [31 V] continuata fuit, in eaque reverendissimis et reverendis in Christo patribus ac magnificis, venerabilibus, generosis et nobilibus, praelatis et baronibus consiliariis nostris ac terrarum nuntiis in fine privilegii istius communis scriptis moderantibus et consentientibus, nostras scripsimus constitutiones infra scriptas.

[1]. De non faciendis constitutionibus sine consensu consiliariorum et nuntiorum terrestrium.

Quoniam iura communia et constitutiones publicae non unum, sed communem populum afficiunt, itaque in hac Radomiensi conventione cum universis Regni nostri praelatis, consiliriis, baronibus et nuntiis terrarum, aequum et rationabile censuimus ac etiam statuimus, ut deinceps futuris temporibus perpetuis, nihil novi constitui debeat per nos et successores nostros sine communi consiliariorum et nuntiorum terrestrium consensu, quod fieret in praeiudicium gravamenque Reipublicae, et damnum atqe incommodum cuiuslibet privatum, ad innovationemque iuris comunis et publicae libertatis.

[2]. De constitutionibus novis per proclamationes publicandis.

Ne per ignoratam constitutionem novam, quispiam colludi videatur, dum quidquam fieret contra constitutionem, quae ad cognitionem non esset deducta communem, idcirco in constitutionibus nostris plane procedere cupientes decernimus, quod nullus obligatus erit ad novam constitutionem servandam, nisi ipsa primum per proclamationem in Regno publicetur.

[3]. De suspectis in crimine, qui bonae famae sunt censendi, et de non captivandis bonae famae nobilibus.

Quanquam propter depravatum adolescentum nobilium multitudinem, quorum hac tempestate adeo aucta fuerti licentia, ut etiam tanquam prodigiose istud commissum esset, quod non posset eorum coërceri temeritas constitutionibus antiquis decerentibus, nullum captivandum fore, nisi iure victus esset, quapropter innittendo veteri praedecessorum nostrorum institutio decernimus nullum nobilem captivandum, qui bonae esset famae, nisi iure prius fuerit convictus, non censebitur vero bonae famae esse quilibet, ter in regestris maleficorum descriptus, is ergo ut malae famae, absque iuris processu, praesentis duntaxat statuti patrocinio, detinerique poterit.

[4]. De servis maleficos insecuturis.

Cum hac tempestate familiares ubique se excusarent quia dominus eorum ad insequendos fure, maleficos aut hostes non euntibus, ipsi quoque eosdem maleficos insequi nollent, quo non mediocre dabatur patrocinium, nequam hominibus manus evadentibus eorum, per quos commode poterant detineri. Quapropter statuimus ut quicunque servorum sive famulantium iubentibus dominis fures et malefactores quoscunque insequi et apprehendere noluerint recosaverintque, perpetuo sint infames, qui autem fures insequentibus et apprehendentibus infamiam obiicerent, eandem poenam infamiae incidant eo facto.

[5]. De tempore servorum sub indicto tempore belli licentiandorum.

Quicunque servientium sive famulantium sub expeditione bellica aut aliqua alia necessitate iusta et legitima, licentiam a servitio apud dominum suum petierint et ab eo recesserint, perpetuo etiam sint infames, habebit autem quilibet ante bellicam expeditionem ante necessitatem domini sui sex septimanarum, infra quod et non celerius a domino suo licentiam a servitio petet et postulabit.

[6]. De primo termino iudicii capitaneorum.

In Maiori Polonia ad vota illarum terrarum incolarum, subditorum nostrorum decernimus et statuimus, ut coram quolibet capitaneo, non sit terminus peremptorius in primo termino, ne maioris auctoritatis esse putetur capitaneus quam Rex, coram quo non est terminus peremptorius in primo termino, nisi quis ad hoc se sponte submittat.

[7]. De salario capitaneorum ab intromissione.

Capitanei introligantes in bona de brachi regali non recipiant decem marcas, similiter burgrabii sexagenam, alias iuxta statutum Joannis Alberti Regis quo istud etiam cavetur.

[8]. De citationibus capiteneorum ad querelam.

Querebantur subditi nostri Maioris Poloniae praesertim de capitaneatu Posnaniensi citationibus capitanei se vehementer gravari. Quamobrem decermomus, quod capitaneus citari non debet ad querelam, nisi pro expulsione dominae dotalitialis et pro recenti crimine, tempus autem recentis criminis sit annus et sex hebdomadae.

[9]. De titulo ad citationes terrestres in capitaneatu Posnaniensi.

Conformare cupientes terras capitaneatus Maioris Poloniae terris aliorum capitaneatuum Regni nostri statuimus, qud in Maiori Polonia citationes iudicii terrestris, deinceps non emanabunt sub titulo capitanei, sed sub titulo nostro et successorum nostrorum et sigillo terrestri, super iudiciis autem capitaneatus sub titulo et sigillo capitanei emanare et dari debebunt.

[10]. De salvis conductibus per capitaneos non dandis kmethonibus terrigenarum.

Conquerentibus praelatis et proceribus Maioris Poloniae quod cum quodam despectu et levitate eorum hactenus capitanei Posnaniensis salvos conductus kmethonibus illorum et terrigenarum dare consueverant, statuimus communi consensu, quod de cetero praelatorum, baronum, procerum et terrigenarum nostrorum subditis kmethonibus, civibus, oppidanis aut servis capitanei locorum salvos conductus dare non debeant, sed ad ius commune in eventibus recurrendum decernimus kmethonibus talibus et quibuslibet conquerentibus, sic ut cuique iuris patrocinium debebitur.

[11]. De numero plebanorum ad ecclesias cathedrales suscipiendorum.

Ad ecclesias cathedrales in Regno nostro non suscipiantur in episcopos, praelatos et canonicos, nisi nobiles ex utroque parente et more nobilium educati, utque plebeorum certus sit numerus circa easdem ecclesias et qui ex eis ad episcopatus et praelaturas evecti sunt, qui non essent ex utroque parente progeniti et educati more nobilium ad altiora nan ascendant sub poena perpetui exilii et confiscationis bonorum parentum et consanguineorum eorum, qui niterentur venire contra huiusmodi ordinationem, sub praetextu auctoritatis cuiuscunque, quapropter praesens et infrascriptum statutum super hoc publicitus editum, nostris praesentibus et aliis per nos approbatis praedecessorum nostrorum statutis ac privilegiis perpetuis adscribimus huiusmodu sub tenore.

[12]. Statuta ecclesiarum, seu de plebeis ad vota serenissimae principis dominae Elisabeth Dei gratia Reginae Poloniae genitricis nostraw sancitum continens qui et qualiter ad episcopatus et dignitates ecclesiarum recipiendi, ac qualiter nobilitas talium probetur in futurum.

Volentes tempore nostri felicis regiminis obviare tempestive periculis dissensionum et seditionum intestinarum, quae omni externo bello sunt graviores, quarum dissensionum nonnulla iudicia iam pullulant ex eo, quod dignitates et loca ecclesiarum nostri Regni cathedralium inferioris status homines, saepe per ambitionem quaerere consueverint, cum periculo manifesto earundem ecclesiarum et dignitatum et cum praeiudicio nostrae nobilitatis, quae ab antiquis tamporibus laborum et virtutum suarum officio, eisdem dignitatibus ecclesiasticis semper proficiebatur. Tum quod eadem nobilitas suis propiis cervicibus a casibus bellicis, Regnum ipsum defendere consuevit et adstricta est tum etiam eidem ecclesiae propter genus et assistentiam sui ipsius inveicem sub pace et defensione debita existebant, quod esse nequaquam posset, si per eos regerentur qui eadem assistentia et ceteris adminiculis protegendi ipsas carent, proinde de communi omnium consiliariorum nostrorum consilio et assensu atque eiusdem universae nobilitatis expostulatione hoc praesenti statuto et decreto perpetuis temporibus duraturo sanximus, constituimus et irrevocabiliter decrevimus ut de cetero ad cathedrales ecclesias in episcopos et in eisdem ecclesiis in praelatos, in collegiatis vero ecclesiis ad principales dignitates homines tantummodo de corpore eiusdem nobilitatis possint promoveri, inhibentes strictissime sub poena perpetui exilii et confiscationis bonorum omnium, cui poenae tam eos qui praesenti constitutioni quoquomodo vel aliquo colore alioquin auderent contravenire, ambiendo ubivis locorum suprascriptas dignitates, vel etiam oblatas acceptando, quam eorum parentes, propinquos ac promotores adiutoresque clandestinos, ac etiam manifestos subiacere volumus ita, ut cum primum huic decreto aliquis quocunque titulo insignitus non existens nobilis inventus fuerit contravenisse, ipso facto praedictae poenae sit subiectus eum eisdem parentibus et propinquis suis. In canonicatibus vero earundem cathedralium ecclesiarum per alios quoque nobiles obtinendis servari volumus privilegium et decretum alias per praedecessores nostros editum, adiicientes hoc etiam, ne quisquam cuiuscunque generis vel conditionis existat, audeat beneficium quodcunque nostri iurispatronatus quoquomodo impetrare vel oblatum a quovis suscipere, sine nostro consensu, sub incursu praefatae poenae exilii et confiscationis suorum bonorum et parentum ac propinquorum eius. Et quoniam quaestio incidere de genere nobilitatis, quod diverso modo a quibusdam interpretari solet, declaramus, quantum ad praesens statutum attinet: eum tantummodo vocari nobilem et capacem dictarum dignitatum et beneficiorum: cuius uterque parens nobilis et ex familia nobili sit progenitus; et quod tam ipse quam parentes eiusdem, habitarunt et habitant in suis possessionibus, castris, oppidis vel villis, iuxta morem patriae et consuetudinem nobilitatis, viventes legibus et iuribus Regni nostri nobilium. In quo genere nobilitatis, eos quoque nobiles appellandos censemus, qui licet matre populari, patre tamen nobili sunt procreati: quorum tamen parentes et ipsimet vivant et vixerint ad instar aliorum nobilium in Regno: ut supra et non exercuerint vel non exerceant eas artes et actiones; quas communiter cives et qui in civitatibus morantur, exercere solent. Per contrarium enim usum nobilitas ipsa, in popularem et plebeiam conditionem transire solet.

[13]. De causis saecularibus in iudicio spirituali non iudicandis.

Quamvis in antiquioribus statutis et privilegiis constat vetitum esse, ne spirituales iudices arrogarent, ipsis causarum saecularium iudicandi facultatem tamen cum clamore communi impulsaremur, quod non obstantibus constitutionibus antiquis saeculares personae plerumque evocantur ad spiritualia iudicia, pro negotio saeculari, quapropter decernimus et statuimus, quod iudicies spirituales saecularia iudicia non exerceant neque iudicent in futurum.

[14]. De iniuriis spiritualium iure terrestri diffiniendis.

Spirituales pro bonis sive iniuriis bonorum iuri communi subiectorum iure terrestri experiantur, iniuriae sunt super limitibus, kmethonibus fugitivis, caede et vulneribus, alias iuxta statutum Joannis Alberti Regis.

[15]. De commissionibus per Maiestatem Regiam dandis et non dandis.

Auctoritatem iudiciariam ubique illibatam conservare cupientes statuimus, quod Nos successoresque nostri nullas dare debebimus commissiones, non dabuntque successores nostri nisi super limitibus nostrorum bonorum et divisione bonorum haereditariorum inter fratres et proximiores, aut quae essent de consensu partium, alias datae nullius sint roboris vel momenti.

[16]. De teloneis privata auctoritate non constituendis.

Quoniam depactatio quaelibet alieno seu privato iure commissa communem laederet, ut verisimile est libertatem, idcirco pro tuendo iure communi libertatis regnicolarum universorum nostrorum communi accedente consensu statuimus, quod nova telonea nemo saecularium et spiritualium in bonis suis constituet neque constituere audebit sine licentia et consensu donationeque nostra et consiliariorum Regni in conventione generali. Si vero quispiam secus fecerit, talis iure convictus per nos successoresque nostros iuxta nostrorum et consiliariorum nostrorum arbitrium privationis bonorum illorum poenam sustinebit, in quibus voluntate sua ac privatis iure et auctoritate suis tanquam nostris solutiones sibi constituit de subditis nostris libertate iuris communis gaudentibus.

[17]. De officialibus iudiciorum.

Officiales iudiciorum eligantur in conventionibus terrestribus iuxta consuetudinem diu observatam, alias iuxta constitutiones in Joannis Alberti Regis privilegio scriptas, electique praestent nostri praesentis statuti vigore iuramentum nec habeant substitutos excepta infirmitate sub ammissione officiorum.

[18]. De civibus a bello non liberandis.

Cum mercatores negotiatores et civitatum incolae fortunatiores sunt communiter ad opes per industriam assequendas, quibus aucti bonis civilibus bona terrestria accumulantes consueverunt a bello absolutiones obtinere, ut quemqdmodum per industriam bona assequuntur, sic etiam libertate maiori, quam nobilitas in eis potirentur, quod etsi privata sua rei domesticae cura faciant commendabiliter, tamen quod istud in republica abusuum et dissensionum parens esset, quam quidem nobilitate sanguinis profusione rempublicam et terrestrem tranquillitatem tutante, fortunati cives fortunas terrestres occuparent et nobilium victum usurparent, et nihilominus ab oneribus publicis per industriam ut sit, se eximerent. Non indignum ergo cum praelatis, consiliariis, baronibus et terrarum nuntiis censuimus, quod cives habentes bona haereditaria terrestria ad exoeditionem bellicam obligata, non sint exempti et liberi ab eadem bellica expeditione quoties fuerit instituta litteraeque Maiestatis Regiae absolutoriae ab huiusmodi expeditione datae vel dandae, locum non habeanta quod alias in privilegio Alberti Regis fratris nostri suprascripto latius est constitutum.

[19]. De pretio rerum venalium per palatinos constituendo.

Quamvis de pretio et valore rerum venalium satis superque constat scriptum esse et in nostris superioribus et antecessorum nostrorum privilegiis, tamen cum fortasse per negligentiam non fit executio decretorum, idcirco Nos iterum iterumque decrevimus et statuimus, quod palatini in suis palatinatibus pretia mercantiarum et rerum venalium constituent praediscentque veris testimoniis et documentis pretia rerum qualia sint in partibus externis, unde adducuntur, et iuxta hoc etiam constituent iuxta aestimatione facta, contumaces et contemptores huiusmodi constitutionum per palatinos factarum, puniantur poena amissionis mercium.

[20]. De impetrantibus beneficia iuris patronatus.

Fit nonnunquam quod cortisani et cursores romani beneficia per terrigenas de bonis eorum ad consolationem amicorum viventium et mortuorum fundata impetrant sicque non mediocribus iacturis pauperem nobilitatem pro sui defensione iuris impendentem afficere consueverunt. Quapropter decernimus, quod impetrantes beneficia apud Sedem Apostolicam iurispatronatus nostri et dominorum nobiliumque saecularium nostri Regni puniantur in persona et in bonis, similiter amici et consanguinei impetrantium eorundem.

[21]. De dignitatibus et officiis hominibus possessionatis dandis.

Innitentes statuto Niszoviensi et aliis praedecessorum nostrosum decretis rationabilibus, praesenti nostro sancimus privilegio et promittimus pro nobis et successoribus nostris, quia Nos successoresque nostri, dignitates et officia terrestria non dabimus nisi possessionatis in Regno terrisque illis, in quibus sunt huiusmodi dignitates et officia, sub poena in statuto per praelatos.

[22]. De valore floreni.

Cum ex auri congerie, opum fit incrementum, quod quidem tantonimus haberi consuevit, quanto maiori venderetur, ut igitur subditis nostris utcunque opitulemur ad accossiones opulentiores, quae ex auri fiunt copia, decernimus et statuimus, quod valor floreni Hungaricalis triginta duos grossos non excedat, aliter emens et vendens puniatur, iuxta constitutionem Petricoviensem anni praeteriti, alias iuxta constitutionem Albrti Regis Fratris nostri.

[23]. De executine perlucrorum.

Propter differentias inter capitaneos terrestres et particulares districtuum, pro executione perlucrorum nonnunquam excitatas cum eorum altero in alterum executionem differente consueverant negligi subditi nostri in effectu habendo iustitae iam pridem decretae, idcirco statuimus, quod capitanei districtuum tenentur et debent exequi omnia perlucra contra omnes sui districtus subditos sub poena centum marcarum.

[24]. De libera vanditione frumenti nobilium Bidgostiae.

Terregenis Cuiavitis conquerentibus nobis, quia per oppidanos Bidgostienses nostros illibertarentur, qui terrigenae dum ex rure frumentum ex mercatu antea facto cuipiam transferunt in oppidum, mox alii oppidani non facto mercatu illud recipiebant, in domosque seu promptuaria sua deponebant, pro quo tametsi solutiones impendebant, tatem quia istud facerent in praeiudicium prius ementis, et in illiberationem nobilium, idcirco statuimus, quod Bidgostiae sit nobilibus libera frumentorum venditio et decutio, sine aiquo aliorum oppidanorum impedimento, quorum coërtio capitaneo pro tempore existenti sit commissa, sintque desuper litterae regiae, quoties opus erit, poenam regalem quaturdeciam marcarum ex persona contemnente exigendam continentes comminatam.

[25]. De dignitaris et officialibus impossessionatis.

Cum essent nonnulli, per favorem officia praestrim capitaneatuum, dignitatumque aliarum in terris ab eorum domicilio remotiioribus assecuti, obtinentes, qui propter suam absentiam occasiones pariunt scandalorum in eorum iurisdictionibus committendorum, nomine coërcente pravam adolescentum et aliorum hominum licentiam, quapropter statuimus, quod in singulius Regni nostri terris et districtibus capitanei, officiales, dignitarii locorum sint possessionati, avisandi nostris litteris, ut satisfaciant officiis suis, quod si trina vice avisati officiis suis intendere non curaverint, priventur officiis et dignitatibus, sintque ipso facto privati, ideo admonendi, ut possessionati sint, ut frequentius visitent loca, in quibus dignitates habent et officia.

[26]. De dote per consenguineos mortuae mulieris a marito repetenda.

Dotum solutionem (mortua existente muliere cui viventi inscripta erat) dubia impediebant hactenus duplici ratione, una quod vivente marito praemortuae uxoris consanguineis solutiones dotis petentibus, aliqui possessionem ad iudicandam putabant in bonis viventi mulieri reformatis, quorum supervivens maritus possessor esset, altera muliere post maritum antea sibi praemortuum moriente, et in possessionem dotaliti usque ad ultima vitae tempora existante, post eiusdem mulieris viduae mortis obitum consanguineis eiusdem mulieris viduae mortuae solutinem dotis petentibus nonnulli putarunt, ut consanguinei dictae mulieris viduae mortuae dotis solutinem iure repeterent, nonnulli decidebant consanguineos in possessione conservandos, quapropter Nos cum consiliariis et terrarum nuntis, dubia ipsa absolvimus, decernentes perpetuo tenendum: quod dum mulier praemoruta esset, habenes dotis et dotalitii reformationem, dos a marito super vivente iure mediante exigantur, quem maritum decernimus sic potri possessione in bonis per eum olim mulieri uxori suae viventi reformatis, uti vivente ea potitus erat et possidebat, de quibus omnibus suae olim uxoris consanguineis dote petentibus iure respondebit. Sed praemortuo existente marito mulier per eum morte derelicta si possidebat usque ad ultima vitae suae tempora bona sibi per olim viventem maritum reformata, quaecunque ipsa mulier post mortem mariti sui mortem obiret, existens possessor reformationis suae, sic debebitur possessio bonorum reformatorum consanguineis mortuae illius mulieris ut eam mulier vidua possidebat, quam possesionem statuimus absque iuris sterpitu, constito duntaxat de iure reformationis, et de possessione per mulierem ad tempora vitae habita, dandum per loci capitaneos his quibus dotis debetur redditio.

Iam vero hic finem faciemus nostris in Radom institutis suprascriptis, quae olim voto communi praelatorum spiritualium et saecularium ac procerum Regni et nuntiorum terrarum constituimus, anno et die et loco, supra scriptis praesentibus reverendissimis et reverendis in Christo patribus dominis ac magnificis veneralibus, generosis, nobilibus et famatis: Andrea Róża de Boryszowice archiepiscopo Gnesnensi et primate Regni nostri, Bernardino Wilczek de Lubień electo ecclesiae Leopoliensi, Joanne de Konari Cracoviensi, Vincentio de Przeramb Vladislaviensi seu Cuiaviensi, Joanne de Ludbrancz Posnaniesi, Luca Varmiensi, Mathia de Drzewnica Premisliensi et vice-cancellario Regni, Alberto Vilnensi, Martino Miednicensi ecclesiarum episcopis, Spitkone de Jarosław castellano Cracoviensi, Joanne de Tarnow Sandomiriensi palatino, Joanne de Zabrzezie alias palatino Trocensi et mareschalco Magni Ducatus Lithvaniae, Nicolao Gardzina de Ludbrancz Calissiensi, Petro Myszkowski de Mirow Lanciciensi palatinis, Stanislao Janowicz castellano Trocensi et capitaneo Samogitiae, duce Hlinski mareschalco curiae nostrae Lithvaniae et capitaneo in Bielsko, Stanislao Kiszka generali campiductore Magni Ducatus Lithvaniae, Stanislao Hlebowicz palatino seu capitaneo połocensi, Nicolao de Kościelec Brestensi, Nicolao de Kretkow Junivladislaviensi, Joanne de Tarnow Russiae, Nicolao de Kurozwanko Lublinensi, Prandota de Trczana Raviensi palatinis, Joanne Jarando de Brudzów Callisiensi, Joanne de Przeramb Siradiensi, Stanislao de Chodecz Leopoliensi, janussio Latalski Gnesnensi, Jacobo de sziekluka Woyniciensi, Joanne Słupecki Sandecensi, Petro Szafraniec de Pieskowaskała Wisliciensi, Joanne Jordan de Zakliczyn Biecensi, Stanislao de Młodziejowice radomiensi, Martino Skotnicki de Boguria Zawichostensi, Stanislao de Potulice Miedzyrzecensi, Petro de Opalenica Landensi, Petro Gorski Naklensi, Nicolao de Radzikow Dobrzynensi, Stanislao de SrzenskoWiznensi, Andrea de Oporow Kruświcensi, Petro de Niemygłow Ravensi, Paulo de Chodcza Polanecensi, Nicolao Myssopad Czechovensi, Joanne Szamowski Konariensi castellanis. Joanne de Lasko cancellario, Jacobo de Szydłowiec thesaurario Regni nostri, Alberto Gorski scholastico Vladislaviensi, Nicolao de Bartniki custode Plocensi secretariis nostris, Nicolao Firley de Dąbrowica vexillifero Cracoviensi et capitaneo Lublinensi, Alberto Skora de Gay Dobrinensi, Derslao Wilczek de Lubień Leopliensi, Stanislao de Kazanow Lublinensi, Stanislao Szafraniec de Pieskowaskała curiae nostrae succamerariis, ceterisque quamplurimis consiliariis universarumque terrarum nuntiis et regnicolis nostris testibus ad praemissa fide dignis sincere et fidelibus dilectis.