Jump to content

Ad Scapulam

E Wikisource
(Redirectum de Ad Scapulam (editiones))
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
0697A

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

De epocha libri ad Scapulam dissident eruditi, ac anno 203, a Tertulliano, editum fuisse Pamelius et Baronius tradiderunt; alii vero sub Heliogabalo imperatore, anno 217. Verosimilius tamen hoc intermedio tempore, et circa annum 212, id accidisse videtur, cum scilicet post patris obitum solus imperaret Caracalla: quare unius tantum imperatoris eo in libro meminit: Colimus ergo imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum; et iterum: Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris; sed Deo nostro, et ipsius. Post diuturnam vero persecutionem, quae sub Severi imperio contigit, haec Tertullianum scripsisse inde constat, quod quinque proconsules numeret, a quibus christiani vexati fuerant, quique cum in varias incidissent calamitates, horum exemplo Scapulam, ut sibi caveret, hortatur; cum praecipue portenta quaedam Carthagine visa fuerint, statim ac idem Scapula provinciam ingressus, Mavilium Adrumeticum christianum hominem ab bestias damnaverat: Tibi quoque optamus 0697B admonitionem solam fuisse, quod cum Adrumeticum Mavilium ad bestias damnasses, et statim haec vexatio subsecuta est.

Quaenam autem fuerit illa vexatio, his verbis narrat: Caeterum et imbre anni praeteriti, quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet, et retro fuisse propter incredulitates, et iniquitates hominum; et ignes, qui supra moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt, qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverint, sciunt, qui obduruerunt. Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, et praedicemus, et deprecemur interim localem esse; universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Uticensi, extincto plene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate, et domicilio. 0697C Habetis astrologos. Deinde ut Scapulam ab effundendo christianorum sanguine deterreret, quid passi sint alii praesides, enarrat: Doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano Praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areae non sint. Areae ipsorum non fuerunt, messes enim suas non egerunt. Ac post nonnulla alibi relata subdit: Possumus aeque et exitus quorumdam Praesidum tibi exponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transiisse, christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste, cum 0697D vivus vermibus ebullisset: Nemo sciat, aiebat, ne spe 0698A gaudeant christiani. Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu Bysantino, christianos, gaudete, acclamavit. Sed et qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini judicii.

Praesidum etiam, qui in Christianos mitius egerunt, exempla addit: Quanti autem Praesides, et constantiores, et crudeliores dissimulaverunt ab hujusmodi caussis? Ut Cincius Severus, qui Thistri ipse dedit remedium, quomodo responderent christiani, ut dimitti possent. Ut Vespronius Candidus, qui christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit. Ut Asper, qui modice vexatum hominem, et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et assessores, dolere se incidisse in hanc causam. Pudens etiam missum ad se christianum, in elogio concussione ejus intellecta, dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum hominem, secundum mandatum. Haec omnia tibi, et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis, qui et ipsi beneficia 0698B habent christianorum, licet acclament, quae volunt; nam et cujusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus est; et quorumdam propinquus, et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis, aut valetudinibus remediati sunt! Tum Severi refert imperatoris exemplum, qui a christiano homine, oleo inunctus, curatus fuerat: Ipse etiam Severus, pater Antonini, Christianorum memor fuit: nam et Proculum christianum, qui Toparcion cognominabatur, Evodiae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus, quem et Antoninus optime noverat lacte christiano educatus. Scapulam tandem admonet, ut a christianorum perquisitione cesset, ne tota Carthago christianorum sanguine impleatur: Quid ipsa Carthago passura est decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse, et tui ordinis viros, 0698C et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum, vel propinquos, vel amicos? Parce Carthagini, si non tibi: parce provinciae, quae visa intentione tua, obnoxia facta est concussionibus, et militum, et inimicorum suorum cujusque. Haec idcirco, quod cum semel innotuisset Praesidem christianis infensum esse, gentiles turmatim in eos magno furore impetum facere, praedari, atque enecare solebant. Caeterum haud exstingui persecutione christianam Religionem, sed propagari potius, his verbis annotat: Nec tamen deficiet haec secta, quam tunc magis aedificari scias, cum caedi videtur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur, quid sit in caussa: et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur. Hactenus Tertullianus 0698D ad Scapulam. Lump.

0697D

CAPUT PRIMUM.

Nos quidem neque expavescimus, neque pertimescimus ea, quae ab ignorantibus patimur: cum ad hanc sectam, utique suscepta conditione ejus, pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati in has pugnas accedamus, ea quae Deus repromittit consequi optantes, et ea quae diversae vitae comminatur pati timentes. Denique cum omni saevitia vestra concertamus, etiam ultro erumpentes, 0698D magisque damnati quam absoluti gaudemus. Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed vobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis: ita enim disciplina jubemur diligere inimicos quoque, et orare pro eis qui nos persequuntur: ut haec sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim diligere omnium est, inimicos autem solorum christianorum. Qui ergo dolemus de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani, et 0699Afutura prospicimus, et signa eorum quotidie intentari videmus, necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea, quae palam non vultis audire.

CAPUT II.

Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cujus fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cujus beneficia gaudetis. Caeteros et ipsi putatis deos esse, quos nos daemonas scimus. Tamen humani juris et naturalis potestatis est unicuique, quod putaverit, colere; nec alii obest aut prodest, alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non vi: cum et hostiae ab animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris: ab invitis enim sacrificia non desiderabunt; nisi si contentiosi sunt; contensiosus autem 0699B deus non est. Denique qui est verus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat. Ideoque et judicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. Omnes autem qui templa despoliant, et per deos jurant, et eosdem colunt, et christiani non sunt, et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii, ab ipsis cultoribus suis. Sic et circa majestatem Imperatoris infamamur, tamen nunquam albiniani, nec nigriani, vel cassani inveniri potuerunt 0700A christiani: sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque juraverunt, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris: quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit, cum toto romano imperio, quousque saeculum stabit. Tamdiu enim stabit. Colimus ergo et Imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum, et quicquid est a Deo consecutum, solo Deo minorem. Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est: sic et ipsis diis major est, dum et ipsi in potestate sunt ejus. Itaque et sacrificamus pro salute Imperatoris, sed Deo nostro et ipsius: sed quomodo 0700B praecepit Deus, pura prece. Non enim eget Deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicujus. Haec enim daemoniorum pabula sunt. Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro salute Imperatoris, ab eo eam postulantes, qui praestare potest. Et utique ex disciplina patientiae divinae agere nos, satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes: nec 0701A aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum. Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus.

CAPUT III.

Tamen (sicut supra diximus) doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areae non sint; areae ipsorum non fuerunt. Messes enim suas non egerunt. Caeterum et imbre anni praeteriti quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis 0701B proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverunt, sciunt qui obduruerunt. Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, et praedicemus, et deprecemur interim localem esse: universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Uticensi, extincto pene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos. Possumus aeque et exitus 0702A quorumdam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent chritianos. Vigellius Saturninus qui primus hic gladiumin nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste, cum vivus vermibus ebullisset: Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant christiani. Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu bysantino: Christiani gaudete, exclamavit. Sed et qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini judicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam 0702B fuisse, quod cum Adrimeticum Mavilum ad bestias damnasses, et statim haec vexatio subsecuta est, et nunc ex eadem caussa interpellatio sanguinis. Sed memento de caetero.

CAPUT IV.

Non te terremus, qui nec timemus: sed velim, ut omnes salvos facere possimus, monendo μὴ θεομαχεῖν. Potes et officio jurisdictionis tuae fungi, et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis. Quid enim amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo quomodo ipsi vos 0703Acontra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, jam ergo innocentiam expugnatis. Quanti autem praesides, et constantiores et crudeliores, dissimulaverunt ab hujusmodi caussis! ut Cincius Severus, qui Thystri ipse dedit remedium, quomodo responderent christiani, ut dimitti possent; ut Vespronius Candidus, qui christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit; ut Asper, qui modice vexatum hominem, et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et adsessores, dolere se incidisse in hanc caussam. Pudens etiam missum ad se christianum in elogio concussione ejus intellecta dimisit, scisso eodem elogio, 0703B sine accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum. Haec omnia tibi et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis, qui ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament, quae volunt. Nam et cujusdam notarius cum a daemone praecipitaretur, liberatus est: et quorumdam propinquus et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut valetudinibus remediati sunt! Ipse etiam Severus pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum christianum qui Torpacion cognominabatur, Euhodeae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus: quem et Antoninus optime 0703C noverat lacte christiano educatus. Sed et clarissimas foeminas et clarissimos viros Severus sciens hujus sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit. Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione christianorum militum orationibus ad Deum factis, imbres in siti illa impetravit. Quando non geniculationibus et jejunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsae? Tunc et populus acclamans Deo deorum, qui solus potens, in Jovis nomine Deo nostro testimonium reddidit. Praeter haec depositum non abnegamus, matrimonium nullius 0704A adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus. Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur? quod aliud negotium patitur christianus, nisi suae sectae? quam incestam, quam crudelem, tanto tempore nemo probavit. Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro justitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro Deo vivo, cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, verum nec tot majestatis rei pati solent. Nam et nunc a praeside legionis, et a praeside Mauritaniae vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animadverti in hujusmodi. Sed majora certamina, majora sequuntur praemia.

0704B

CAPUT V.

Crudelitas vestra gloria est nostra. Vide tantum ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos haec non timere, sed ultro vocare. Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur instanter, omnes illius civitatis christiani ante tribunalia ejus se manu facta obtulerunt, cum ille, paucis duci jussis, reliquis ait, ὧ δεῖλοι, εἰ θέλετε ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους ἔχετε. Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis millibus hominum, tot viris ac foeminis, omnis sexus, omnis aetatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit! quid ipsa Carthago passura est, decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales 0704C suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse et tui ordinis viros et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum vel propinquos vel amicos? Parce ergo tibi, si non nobis, parce Carthagini, si non tibi, parce provinciae, quae visa intentione tua obnoxia facta est concussionibus et militum et inimicorum suorum cujusque. Magistrum neminem habemus, nisi Deum solum. Hic ante te est, nec abscondi potest, sed cui nihil facere possis. Caeterum quos putas tibi magistros, homines sunt et ipsi morituri quandoque. Nec tamen deficiet haec secta, quam tunc magis 0705Aaedificari scias, cum caedi videtur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo 0706A percussus, et inquirere accenditur, quid sit in causa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur.