Ad honorem regis summi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Ad honorem regis summi

[f. 219v (190v)]

Aimericus Picaudi, presbiter de Partiniaco


Ad honorem regi summi
     que condidit omnia,
Venerantes iubilemus
     Iacobi magnalia,
De quo gaudent celi cives
     in superna curia
Cuius facta gloriosa
     meminit ecclesia

Supra mare Galilee
     omnia postposuit
Viso rege ad mundana
     redire non voluit
Sed post illum se vocantem
     pergere disposuit
Et praecepta eius sacra
     predicare studuit

Ermogeni et Fileto
     Christi fidem tribuit
Et Iosiam baptizavit
     et vim aegro prebuit.
Olim Ihesum transformatum
     vidit patris numine,
Pro quo nacem ab Herode
     simpsit fuso sanguine.

Cuius corpus sepelitur
     in terra Galecie,
Et petentes illud digne
     summut vitam glorie.
Iam per totum fulget mundum
     divinis miraculis,
Qui viginti viros olim
     solvit ab ergastulis.

Scedulaque peccatoris
     deleta apparuit,
Matris natum iam defunctum
     ad vitam restituit,
Hic defunctum urbi sue
     a Cisera detulit,
Quem bis senas per dietas
     una nocte contulit.

Hic suspensum post triginta
     dies vite reddidit,
Peregrino Pictavensi
     asinum tradidit,
Et Frisonum ferro tectum
     de abisso eruit,
Presulemque mari mersum
     in nati instituit.

Vim vincendit Turcos viro
     apostolus tribuit,
Peregrinum mari lapsum
     per verticem tenuit,
De excelsa arce saltans
     vir sanus ereptus est,
Per crusille tactum miles
     saluti redditus est.

Sanitati post vindictam
     Dalmacius datus est,
A postrata arce sane
     mercator egressus est,
Militemque custodivit
     a suis sequentibus,
Liberavit virum egrum
     pressum a demonibus.

Interfectum a se ipso
     ad vitam restituit,
Et altaris valvas clausa
     comitit aperuit,
Stephanoque servo Dei
     ut miles apparuit,
Virum captum comes spata
     ledere non potuit.

Hic contractum membris ruptum
     erexit humiliter,
Vinculatum solvit virum
     tredecies dulciter,
Hec sunt illa sacrosancta
     divina miracula,
Que ad decus Christi fecit
     Iacobus per secula.

Unde laudes regi regum
     solvamus alacriter,
Cum quo leti mereamur
     vivere perhenniter.
Fiat, amen, alleluia,
     dicamus solempniter
E ultreia esus eia
     decantemus iugiter.