Adelphoe/Prologus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Postquam poeta sensit scripturam suam

ab iniquis observari et advorsarios

rapere in peiorem partem quam acturi sumus,

indicio de se ipse erit, vos eritis iudices,

laudin an vitio duci id factum oporteat.

Synapothnescontes Diphili comoediast:

eam Commorientes Plautus fecit fabulam.

in Graeca adulescens est, qui lenoni ieripit

meretricem in prima tabula: eum Plautus locum

reliquit integrum. eum nunc hic sumpsit sibi

in Adelphos, verbum de verbo expressum extulit.

eam nos acturi sumus novam: pernoscite

furtumne factum existumetis an locum

reprehensum, qui praeteritus neclegentiast.

nam quod isti dicunt malivoli, homines nobilis

hunc adiutare adsidueque una scribere:

quod illi maledictum vehemens esse existumant,

eam laudem hic ducit maxumam, quom illis placet,

qui vobis univorsis et populo placent,

quorum opera in bello, in otio, in negotio

suo quisque tempore usust sine superbia.

dehinc ne exspectetis argumentum fabulae:

senes qui primi venient, ei partem aperient,

in agendo partem ostendent. facite aequanimitas

poetae ad scribendum augeat industriam.