Adversus Judaeos (Tertullianus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Adversus Judaeos
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum


Migne Patrologia Latina Tomus II


Tertul.AdvJud 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

-- Disputatione habita inter christianum et proselytum judaeum (de se, quantum apparet, in tertia persona sermonem faciens) Tertullianus, quod per concentum obstrepentium spectatorum minus plene potuit dilucidari, stylo retractat, pugnans adversus Judaeos solidissimis rationibus: et ex sacrae Scripturae fundamentis: idque pace Ecclesiae adhuc durante ante bellum Britannicum, eo tempore quo Mauri a Romanis obsidebantur.

Primum autem etiam gentibus gratiam Dei vindicat, posse eas ad Dei legem admitti comprobans. Cap. I.

Quippe cum tex primordialis matrix omnium praeceptorum Adae et Evae in paradiso data sit; ac legem Moysi scriptam, legis naturalis justitia in Noe et Abraham quin et sacerdotium in Melchisedech, praecesserit. Cap.

II.

Et datam quidem Abrahae circumcisionem carnalem ad tempus, sed in signum, unde Israel in novissimo tempore dinosceretur, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur: nunc vero spiritalem circumcisionem in salutem esse populo obedienti.

Cap. III.

Sabbati quoque observationem temporalem fuisse, Sabbati aeterni figuram: utpote quod neque a praedictis patriarchis ante legem Moysi, neque post eamdem ab omnibus perpetuo observatam, exemplis constet Jesu Nave et Machabaeorum.

Cap. IV.

Quid? quod etiam ipsa sacrificia terrenarum oblationum Abel et Cain, in Levitico conscripta, spiritalium sacrificiorum praedicta fuisse ex Malachia et Psalmis manifestum sit.

Cap. V.

Atque adeo ex praedictis concludi, legem novam superventuram; id itaque quaerendum, an exspectetur novae legis lator, an vero jam venerit.

Cap. VI.

Venisse autem, primum ex prophetiis commonstrari de regno ejus super gentes, eoque aeterno.

Cap. VII.

Deinde ex temporibus nativitatis ducis Christi, et passionis, et exterminii Jerusalem a Daniele praedictis.

Cap. VIII.

Quin etiam praedictionibus variis, quibus a prophetis nuntiata est Christi nativitas.

Cap. IX.

Item ex iis quae de passione Christi in cruce praedicta sunt, et figuris ejusdem.

Cap. X.

Rursum ex cladis Jerusalem praedictione, non modo per Danielem, sed et per Ezechielem prophetam.

Cap. XI.

Insuper et repetitione quorumdam Scripturae sacrae locorum de gentium ad Christum conversione.

Cap. XII.

Denique praescriptione aliarum Scripturarum, e quibus jam venisse convincitur.

Cap. XIII.

Postremo ex abundantia erroris Judaeorum convinci, ex secundo Christi adventu in sublimitate post priorem illum in humilitate; circa quem illi decepti sunt, quia nonin sublimitate venerit, dum ignorant in humilitate fuisse venturum.

Cap. XIV.

Caeterum, praeterquam quod libro tertio adversus Marcionem iisdem pene verbis repetit Tertullianus non nihil fusius, quae hic contractius tractet, unde ejusdem utrumque auctoris nemo dubitare possit; et quod B. Cyprianus libris duobus prioribus Testimoniorum ad Quirinum adversus Judaeos, hunc ita sit imitatus librum, ut multa decerpserit; similiter Julianus Pomerius lib. tribus contra Judaeos: certe Eusebius in Chronico sententiam Tertulliani de nativitate Christi ex hoc libro nominatim recenset, et Pomerius in librum suum primum, ac B. Hieronymus bonam IX capitis partem suo in Danielem commentario transcripserunt. Disertis item verbis scripti hujus meminerunt Vincentius Lirinensis, abbas Thritemius, et Politianus, antequam praelo committeretur a Rhenano. Qui et secundam castigatiorem edidit ex Gorzienzi codice, additis aliquot scholiis; verum quod cum in britannico codice Lelandi non haberetur, a Gelenio non sit recognitus, nondum pristinam faciem receperat. Quare et nobis in eo recurando laborandum fuit, ad quod subsidio fuerunt MS. Vaticanum unum libri istius, et duo libri tertii adversus Marcionem exemplaria, item dictus B. Hieronymi commentarius et loci aliquot a Latinio utrobique observati: uti ex nostris adnotationibus videre est.

PAMELIUS.

CAPUT PRIMUM.

Proxime accidit; disputatio habita est christiano et proselyto judaeo. Alternis vicibus contentioso fane uterque diem in vesperam traxerunt: obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum, nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici curiosius, et lectionis stylo quaestiones retractatas terminare. Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus sibi divinam gratiam, habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare Dei legem instituerit homo ex gentibus, nec de prosapia Israelitum judaeus. Hoc enim sat esse, posse gentes admitti ad Dei legem, ne Israel adhuc superbiat, quod gentes velut stillicidium situlae, aut pulvis ex area deputentur (Is. XL, 15). Quamquam habeamus ipsum Deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserat quod in semine ejus benedicerentur omnes nationes terrae (Gen., XXII, 18), et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae (Gen., XXV, 23): utique Judaeorum, id est Israel; et Gentium, id est noster. Uterque ergo et populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius foeminae utero Deus destinavit, nec discrevit gratiam in nominis appellatione, sed in partus editione; ut qui prior esset de utero processurus, minori subjiceretur, id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam Deus locutus est, dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ib.). Itaque cum populus seu gens in Judaeorum anterior sit tempore, et major per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intelligatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae locutionis, prior et major populus, id est Judaicus, serviat necesse est minori; et minor populus, id est Christianus, superet majorem. Nam et secundum Scripturarum divinarum memorias populus Judaeorum major, id est antiquior, derelicto Deo, idolis servivit, et divinitate abrelicta, simulacris fuit deditus, dicente populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant (Exod., XXXII, 23). Quod cum ex monilibus foeminarum et annulis virorum aurum fuisset igne conflatum, et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israel, relicto Deo honorem dederunt, dicentes: Hi sunt dei qui nos ejecerunt de terra Aegypti. Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant, et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant, et Bahali se mancipabant: unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento divinarum Scripturarum. Noster vero populus minor, id est posterior, relictis idolis quibus ante deserviebat, ad eumdem Deum conversus est a quo Israel, ut supra memoravimus, abscesserat. Sic namque populus minor, id est posterior, populum majorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israel est repudiatus.

CAPUT II.

Igitur gradum conferamus, et summam quaestionis ipsius certis lineis determinemus. Cur etenim Deus, universitatis conditor, mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus gentibus attribuisse dicatur? Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit. Namque in principio mundi, ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur (Gen. II, 7): quae lex eis sufficeret, si esset custodita. In hac enim lege Adae data, omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut., VI, 5); et, Diliges proximum tibi tanquam te (Levit., XIX, 18); et, Non occides, non moechaberis, non furaberis, falsum testimonium non dices. Honora patrem tuum et matrem (Exod., XX, 12 17): et, Alienum non concupisces (Deut., V, 16-21). Primordialis lex est enim data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum Dei. Denique, si Dominum Deum suum dilexissent, contra praeceptum ejus non fecissent: si proximum diligerent, id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent; atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra Dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris clam non degustassent (Gen., III, 6), nec a conspectu Domini Dei sui sub arbore delitescere gestissent (Ibid. 8): nec falsum asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod similes Dei essent futuri (Ibid. 8): atque ita nec Deum offendissent, ut patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat: si alienum non concupissent, de fructu illicito non gustassent. Igitur in hac generali et primordiali Dei lege, quam in arboris fructu observari Deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt Ejusdem est enim postea subdocere legem, qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui ante justos formare instituerat. Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit? si is perfecit qui coepit? Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intelligebatur, et a patribus custodiebatur. Nam unde Noe justus inventus (Gen. VI, 9; Eccl., XLIV, 17), si non illum naturalis legis justitia praecedebat? unde Abraham amicus Dei deputatus (Is., XLI, 8; Jac., II, 23), si non de aequitate et justitiae legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos Dei summi (Gen., XIV, 18) nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt, qui sacrificia Deo offerebant? Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore posteaquam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia Denique, post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem in hominis salutem. Denique, qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medelam, circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum justos sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos Dei effectos. Nam, si circumcisio purgat hominem, Deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel posteaquam deliquit, si purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum, colonum paradisi praefecit. Igitur, cum neque circumcisum neque sabbatizantem Deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem ejus Abel offerentem sibi sacrificia, incircumcisum nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis, et reprobans sacrificium fratris ejus Cain, qui non offerebat, non recte dividebat (Gen. IV). Noe quoque incircumcisum Deus, sed et non sabbatizantem, de diluvio liberavit (Gen. VI, seqq.). Nam et Enoch justissimum non circumcisum, nec sabbatizantem, de hoc mundo transtulit (Gen. V, 22); qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus, jam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysi, Deo posse placere. Melchisedech quoque summi Dei sacerdos (Gen. XIV, 18) incircumcisus, et non sabbatizans, ad sacerdotium Dei allectus est. Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis justitiae suae sine legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.

CAPUT III.

Sed Abraham, inquit, circumcisus est. Sed ante Deo placuit quam circumcideretur, nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius, non in salutis praerogativam. Denique sequentes Patriarchae incircumcisi fuerunt, ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae jam circumciso, revertenti de praelio, panem et vinum obtulit (Ibid.) incircumcisus. Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater ejus calculo praeputium infantis circumcidisset (Exod. IV, 24, 25). Unde, inquit, maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit. Et ideo si salutem circumcisio omni modo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava die circumcideret eum, quando constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere. Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere, et quasi legem hujus praecepti condere. Nam providens Deus quod hanc circumcisionem in signum, non in salutem esset daturus populo Israel, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio jam celebratum. Dari enim habebat circumcisio, sed in signum: unde Israel in novissimo tempore dignosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur, per verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro alieni comedent, et deserta et subversa a populis extraneis, derelinquetur filia Sion sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, et quasi civitas quae expugnatur (Is. I, 7, 8). Et ideo subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Ibid, 2). Et iterum: Et si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Ibid. 15). Et iterum: Vae, gens peccatrix, populus plenus peccatis, filii scelerati, dereliquistis Deum, et in indignationem misistis Sanctum Israel (Ibid. 4). Haec igitur Dei providentia fuit dandi circumcisionem Israel in signum unde dignosci posset, cum adveniret tempus quo meritis suis supra dictis in Hierusalem admitti prohiberetur: quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum videmus, recognoscimus. Sicut ergo circumcisio carnalis, quae temporalis erat, tributa est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta Hieremia: Innovate vobis novitatem, et nolite seminare in spinis. Circumcidimini Deo, et circumcidite praeputium cordis vestri (Hier. IV, 3, 4). Et alio loco dicit: Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et disponam domui Juda et domui Jacob testamentum novum, non tale quale jam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti. Unde intelligimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam, et novam legem, non talem qualem jam dederat patribus processuram, annuntiari, sicut Esaias praedicavit dicens, quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons Domini, et domus Dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles, venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob (Is. II, 2, 3): non in Esau prioris filii, sed in Jacob sequentis, id est populi nostri, cujus mons Christus est sine manibus concidentium praecisus, implens omnem terram, apud Danielem ostensus (Dan. II, 34, 37). Denique, ex hac domo Dei Jacob, etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias dicens: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Hierusalem, et judicabit inter gentes (Is. II, 3, 4), id est inter eos qui ex gentibus sumus vocati: et concident, inquit, gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces, et non accipiet gentem super gentem gladium, et jam non discent praeliari (Ibid.). Igitur intelliguntur alii quam nos, qui, nova lege edocti, ista observamus, obliterata veteri lege, cujus abolitionem futuram actus ipse demonstrat? Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum pro oculo eruebat (Exod. XXI, 24; Levit. XXIV, 20; Deut. XIX, 21), et vindictam injuriae retribuebat: nova autem lex clementiam designabat, et belli pristina in aemulos legis et hostis exsecutionem , in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat. Igitur, sicut supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia, in pacis obsequia eluxit. Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit me (Ps. XVII, 29), Prophetae adnuntiaverunt. Quis autem et populus qui Deum ignorabat, nisi noster, qui retro Deum nesciebamus? et quis in auditu auris audiit, nisi nos, qui, relictis idolis, ad Deum conversi sumus? Nam Israel qui Deo fuerat cognitus, quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat, et per Erythraeum pelagum transvectus est (Exod. XIV, 22), quique in eremo manna cibatus (Exod. XVI, 13, sqq.), quadraginta annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus contaminatus, aut saeculi hujus cibi pastus, sed angelorum panibus (Ps. LXXVII) manna cibatus, satisque beneficiis Deo obligatus, Domini et Dei sui oblitus est, dicens ad Aaron: Fac nobis deos qui nos praecedant: Moyses enim ille, qui nos ejecit de terra Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit nescimus (Exod. XXXII, 1). Et ideo nos, qui non populus Dei retro, facti sumus populus ejus, accipiendo novam legem supra dictam, et novam circumcisionem ante praedictam.

CAPUT IV.

Sequitur itaque, ut, quatenus circumcisionis carnalis, et legis veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita sabbati quoque observatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt enim Judaei quod a primordio sanctificaverit Deus diem septimum, requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum: Mementote diem sabbatorum; sanctificate eum. Omne opus servile non facietis in eo (Exod. XX, 8), praeterquam quod ad animam pertinet. Unde nos intelligimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum septimo quoque die, sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum nobis quod sabbatum nos Deus vellet custodire. Nam sabbatum aeternum, et sabbatum temporale Scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta: Sabbata vestra odit anima mea. Et alio loco dicit: Sabbata mea prophanastis (Ezech. XXII, 8). Unde dignoscimus sabbatum temporale esse humanum, et sabbatum aeternum censeri divinum, de quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense, et dies de die, et sabbatum de sabbato, et veniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit Dominus (Isa. LXVI, 23). Quod intelligimus adimpletum temporibus Christi, quando omnis caro, id est omnis gens, adorare in Hierusalem venit Deum Patrem, per Jesum Christum Filium ejus, sicut per Prophetam praedicatum est: Ecce proselyti per me ad te ibunt (Isa. LII. Sic igitur ante hoc sabbatum temporale, erat et sabbatum aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. Denique doceant, sicuti jam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse; aut Abel hostiam Deo sanctam offerentem, sabbati religione placuisse; aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse; aut Noe arcae fabricatorem propter diluvium immensum, sabbatum observasse; aut Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse; aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse. Sed dicturi sunt Judaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde observandum fuisse. Manifestum est itaque, non aeternum, nec spiritale, sed temporale fuisse praeceptum, quod quandoque cessaret. Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi, haec solemnitas celebranda est, ut Jesus Nave, eo tempore quo Hiericho civitatem depellebat, praeceptum sibi a Deo diceret, uti populo mandaret, ut sacerdotes arcam testamenti Dei septem diebus circumferrent in circuitu civitatis; atque ita septimi diei circuitu peracto; sponte ruerent muri civitatis (Jos. VI, 4, sqq). Quod ita factum est; et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt muri civitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati: septem enim dies undecumque initium acceperint, sabbati diem secum concludant necesse est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit civitas ab omni populo Israel. Nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex Dei praecepto. Nam et temporibus Machabaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt. Nec putem aliam legem eos defendisse, nisi in qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est ad tempus et praesentis caussae necessitatem hujusmodi praecepta valuisse, et non ad perpetui temporis observationem hujusmodi legem eis Deum ante dedisse.

CAPUT V.

Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritualium sacrificiorum praedicata ostendimus. Et quidem a primordio majoris filii, id est Israel, terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia; et minoris filii Abel, id est populi nostri, sacrificia diversa demonstrata. Namque major natu Cain de fructu terrae obtulit munera Deo, minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Respexit Deus in Abel et in munera ejus, in Cain autem et in munera ejus non respexit. Et dixit Deus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? nonne si recte quidem offeras, non recte autem dividas, peccasti? quiesce: ad te enim conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum: Eamus in campum. Et abiit cum eo illic, et interfecit eum. Et tunc dixit Deus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Et dixit: Nescio: numquid custos fratris mei sum ego? Et dixit ei Deus: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: propter quod, maledicta terra, quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Gemens et tremens eris super terram. Et dixit Cain ad Dominum: Majus delictum meum, quam ut remittatur mihi; et ejicies me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et omnis qui me invenerit, occidet (Gen. IV). Ex hoc igitur duplicia duorum populorum sacrificia praecostensa jam tunc a primordio animadvertimus. Denique, cum per Moysen in Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israeli, ut sacrificia nullo in loco offerentur Deo quam in terra repromissionis, quam Dominus Deus daturus esset populo Israeli et fratribus eorum: ut, introducto Israel, illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus, et nusquam alibi nisi in terra sancta (Deut. XII). Cur itaque postea per prophetas praedicat Spiritus futurum ut in omni terra aut in omni loco offerantur sacrificia Deo, sicut per Malachiam angelum, unum ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit Dominus omnipotens. Et in omni loco offeruntur sacrificia munda nomini meo (Malach. I, 10, 11). Item in Psalmis David dicit: Adferte Deo, patriae gentium (Psal. XCVI, 7). Indubitate quod in omnem terram exire habebat (Psal. XVIII, 5) praedicatio Apostolorum. Adferte Deo claritatem et honorem, adferte Deo sacrificia nominis ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus (Psal. XCVI, 8). Namque quod non terrenis sacrificiis, sed spiritalibus Deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia Deo est (Psal. L, 19). Et alibi: Sacrifica Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ps XLIX, 14). Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur, et cor contribulatum acceptabile sacrificium Deo demonstratur. Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelliguntur, de quibus et Esaias loquitur, dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus (Isa. I, 11), ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut Prophetae annuntiant. Quoniam etsi adtuleritis, inquit, mihi similam, vanum supplicamentum, execramentum mihi est (Ibid). Et adhuc dicit: Holocaustomata et sacrificia vestra, et adipem hircorum, et sanguinem taurorum nolo: nec si veniatis videri mihi; quis enim exquisivit haec de manibus vestris (Ibid. 12)? De spiritalibus vero sacrificiis addit, dicens: Et in omni loco sacrificia munda offerentur nomini meo, dicit Dominus.

CAPUT VI.

Igitur, cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum, et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem carnalem praedictam, et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa; sequitur, ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israel, superveniret tempus quo legis antiquae et caeremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio, et Novi Testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur (Luc. II, 78, 79). Itaque necessitas nobis incumbit, ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et non talem qualis jam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse, quam legem novam promissam nunc operari. Et quidem in primis quaerendum an exspectetar novae legis lator, et Novi Testamenti haeres, et novorum sacrificiorum sacerdos, et novae circumcisionis purgator, et aeterni sabbati cultor, qui legem veterem compescat, et Novum Testamentum statuat, nova sacrificia offerat, et caeremonias antiquas reprimat, et circumcisionem veterem cum suo sibi sabbato compescat, et novum regnum quod non corrumpatur adnuntiet. Nam etiam novae legis lator, sabbati spiritalis cultor, sacrificiorum aeternorum antistes, regni aeterni aeternus dominator, quaerendum an jam venerit, necne. Et si jam venit, serviendum est illi: si necdum venit, sustinendus est, dummodo manifestum sit adventu ejus comprimi legis veteris praecepta, et operari debere novae legis exordia; et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas, nisi venisset is qui per eamdem legem, et per eosdem prophetas venturus annuntiabatur.

CAPUT VII.

Igitur in isto gradum conferamus, an qui venturus Christus annuntiabatur, jam venerit, an venturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda, quando venturum Christum prophetae annuntiaverunt; ut si in ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri annuntiabamur: et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et Testamentum Novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. Venturum enim Christum nec Judaeos refutare scimus, utpote qui in adventum ejus spem suam porrigant. Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praecinuerint, ut Esaias dicit: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino, cujus tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur illi (Isa. XLV, 1, 2). Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim dexteram tenet pater Deus, nisi Christo filio suo? quem exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cujus et praedicatores Apostoli in psalmis David ostenduntur: In universa, inquit, terra exiit sonus eorum, et usque ad terminos terrae verba eorum (Psalm. XVIII, 5). In quem enim alium universae gentes crediderunt, nisi in Christum qui jam venit? Cui enim et aliae gentes crediderunt? Parthi, Medi, Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, Cappadociam; et incolentes Pontum, et Asiam, et Pamphyliam; immorantes Aegyptum, et regionem Africae quae est trans Cyrenem inhabitantes, Romani et incolae; tunc et in Hierusalem Judaei (Act, II, 9, 10), et caeterae gentes: ut jam Getulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et additarum multarum gentium, et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare minus possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen, qui jam venit, regnat; utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, et cui nullae sunt clausae: ante quem serae ferreae sunt comminutae, et valvae aereae sunt apertae (Is., XLV, 1, 2). Quamquam et ista spiritaliter sint intelligenda, quo praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa, fide Christi sint reserata; attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus regnare potuisset, nisi Christus Dei Filius? Qui omnibus in aeternum gentibus regnaturus (Psal., XLVI, 2, 9; LXXXV, 9; Is., II, 4; XLIX, 6) nuntiabatur. Nam si Salomon regnavit, sed in finibus Judae tantum, a Bersabee usque Dan termini ejus regni signantur. Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit in omnibus gentibus potestatem. Si Aegyptiis Pharao, vel quisque ei in haereditate regni successit; illic tantum potius est regni sui dominium. Sic Nabuchodonosor cum suis regulis ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos. Sic Alexander Macedo nunquam Asiam universam et caeteras regiones, posteaquam devicerat, tenuit. Sic Germani adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur. Britanni intra Oceani sui ambitum conclusi. Maurorum gens et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt? Christi autem regnum et nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum major gratia; non barbari alicujus inferior laetitia, non dignitatum aut natalium cujusquam discreta merita; omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus judex, omnibus Deus et Dominus est. Nec dubites credere quod asseveramus, cum videamus fieri.

CAPUT VIII.

Itaque requirenda tempora praedictae et futurae nativitatis Christi, et passionis ejus, et exterminii civitatis Hierusalem, id est, vastationis ejus. Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo, et destrui pinnaculum usque ad interitum. Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Daniele: quibus computatis, probabimus venisse cum, etiam ex temporibus praescriptis, et ex signis competentibus, et ex operationibus ejus: quae probamus ex consequentibus quae post adventum ejus futura adnuntiabantur, ut tam adimpleta omnia quam prospecta credamus. Sic igitur de eo Daniel praedicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset liberaturus, ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista civitas exterminari haberet. Dicit enim sic: In primo anno sub Dario filio Assueri ex semine Medorum, qui regnavit super regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem vidi in visione in principio, volans, et tetigit me, quasi hora sacrificii vespertini, et intelligere fecit me, et locutus est mecum, et dixit: « Daniel, nunc exivi imbuere te intelligentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo. Et ego veni ut annuntiem tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo, et intellige in visione. » Septuaginta hebdomadae breviatae sunt super plebem tuam, et super civitatem sanctam, quoadusque inveteretur delictum, et signentur peccata, et exorentur injustitiae, et inducatur justitia aeterna, ut et signetur visio et prophetes, et ut ungatur Sanctus sanctorum. Et scies, et perspicies et intelliges a profectione sermonis, integrando et reaedificando Hierusalem usque ad Christum ducem, hebdomadas septem et dimidiam, et septuaginta duas et dimidiam: et convertet, et aedificabitur in laetitiam, et convallationem, et innovabuntur tempora: et post hebdomadas has septuaginta duas, et exterminabitur unctio, et non erit: et civitatem et sanctum exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque ad finem belli, quod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis. Hebdomada una et dimidia hebdomadis, auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto execratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hac vastatione. Animadvertamus igitur terminum, quomodo in vero praedixit septuaginta hebdomadas futuras, in quibus si receperint eum, aedificabitur in latitudinem et in longitudinem, et innovabuntur tempora. Providens autem Deus quid esset futurum, et quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur, et tradent eum morti, et recapitulavit, et dixit: In sexaginta duabus hebdomadibus nasci illum et ungi Sanctum sanctorum; hebdomades autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet tempore septem et dimidia hebdomadae completae sunt. Dicit enim sic: Et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo, et concidentur sicut in cataclysmo, et destruet pinnaculum usque ad interitum. Unde igitur ostendimus quoniam venit Christus intra LXII, et dimidiam hebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii, quomodo in ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit enim: Et intellige, et conjice ad perfectionem sermonis respondente me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc visionem vidit Daniel. Videamus igitur anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius enim regnavit annis XIX; Artaxerxes regnavit annis XL: deinde rex Ochus, qui et Cyrus, regnavit annis XXIV; Argus anno uno; alius Darius, qui et Melas nominatus est, annis XXII; Alexander Macedo annis duodecim. Deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnarat, quos revicerat, et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit. Postea regnavit illic in Alexandria Soter annis XXXV; cui succedens Philadelphus, regnavit annis triginta novem. Huic succedit Evergetes, annis XXV; deinde Philopator annis XVII; post hunc Epiphanes annis XXIV; item alius Evergetes, annis XXIX, Soter annis XXXVIII, Ptolemaeus annis XXXVIII, Cleopatra annis XX, mensibus VI. Item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis XIII, post Cleopatram Augustus aliis annis XLIII. Nam omnes anni imperii Augusti, fuerunt anni LVI. Videmus autem quoniam quadragesimo et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus, ex quo nascitur Christus, annis XV. Et erunt reliqua tempora annorum in diem nativitatis Christi anni XLI. Efficiuntur autem anni CCCCXXXVII, menses VI. Unde adimplentur LXII hebdomadae et dimidia, quae efficiunt annos CCCCXXXVII, menses VI, in diem nativitatis Christi. Et manifestata est justitia aeterna, et unctus est Sanctus sanctorum, id est Christus; et signata est visio et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi, omnibus in eum credentibus remittuntur. Quid est autem quod dicit, signari visum et prophetiam, quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso, quod esset venturus et pati haberet. Igitur, quoniam adimpleta est prophetia per adventum ejus, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiaverant. Post enim adventum Christi et passionem ipsius, jam non visio neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum. Denique hoc si non ita est, exhibeant Judaei prophetarum post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi, qui jam venit, ex qua signata est visio et prophetia, id est statuta. Et merito Evangelista: Lex et Prophetae usque ad Joannem baptizatorem (Matth, XI, 13). Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu suo adimplevit. Unde firmissime dicit adventum ejus signare visum et prophetiam. Itaque ostendentes et numeram annorum et tempus LX duarum et dimidiae hebdomadarum adimpletum, tunc venisse Christum, id est natum; videamus aliae VII et dimidia hebdomades, quae sunt subdivisae in abscissione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post enim Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi, anni XV efficiuntur: cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis XXII, mensibus septem, diebus viginti. Hujus quintodecimo anno imperii passus est Christus, annos habens quasi XXX cum pateretur. Item Caius Caesar, qui et Caligula, annis III, mensibus VIII, diebus XIII; Nero Caesar annis IX, mensibus IX, diebus XIII; Galba mensibus VII, diebus VI; Otho mensibus III, diebus V; Vitellius mensibus VIII, diebus X; Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Judaeos: et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex. Nam imperavit annis novem: atque ita in diem expugnationis suae Judaei impleverunt hebdomadas LXX praedictas a Daniele. Igitur, expletis his quoque temporibus, et debellatis Judaeis, postea cessaverunt illic libamina et sacrificia; quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi. Erat enim praedictum exterminari illic unctionem, sicut est in Psalmis prophetatum. Exterminaverunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 17). Quae passio hujus exterminii intra tempora LXX hebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, Coss. Rubellio Gemino, et Fufio Gemino, mense martio, temporibus Paschae, die VIII calendarum aprilium, die prima azymorum, quo agnum ut occiderent ad vesperam a Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga filiorum Israel eum interfecit, dicentes ad Pilatum, cum vellet eum dimittere: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25); et si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris (Joan. XIX, 12): ut adimpleri possent omnia quae de eo fuerant scripta.

CAPUT IX.

Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam. Sic Esaias dicit: Audite, domus David, non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat certamen: propter hoc ipse Deus dabit vobis signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur: Nobiscum Deus. Butyrum et mel manducabit. Quoniam, priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. (Isa. VII, 13-16). Itaque dicunt Judaei: Provocemus istam praedicationem Esaiae, et faciamus comparationem, an Christo qui jam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit, et insignia ejus quae de eo nuntiavit. Equidem Esaias praedicat eum Emmanuelem vocari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Porro, inquiunt, iste qui venit, neque sub ejusmodi nomine est editus, neque re bellica functus. At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque hujus capituli recognoscant: subjuncta est enim et interpretatio Emmanuel, Nobiscum Deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est; sensus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaero ergo an ista vox, Nobiscum Deus, quod est Emmanuel, exinde quo Christus inluxit, agitetur in Christo? Et puto, ex toto non negabis. Nam qui ex Judaismo credunt Christo, ex quo in eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum Deum esse significant. Atque ita constat jam venisse illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel, venit, id est Nobiscum Deus. Aeque et sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quid Scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum jam Christum exhibere ista aetas possit, nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signum belli, non tuba, sed crepitacillo daturus; nec ex equo vel de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem destinaturus; atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. Aliud est, si penes vos infantes in praelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati, et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare. Enim vero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur. Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetae. Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, dicendo quod signum esset futurum. Propterea, inquit, dabitur vobis signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a Deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur. Denique, si quando ad dejiciendos aliquos ab hac divina praedicatione, vel convertere singulos simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat; hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur, sed signo nativitatis novae adscripto, exinde post signum alius jam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum est, et hoc enim infantiae est; sed accepturum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum. Servate modum aetatis, et quaerite sensum praedicationis: immo reddite veritati, quae credere non vultis, et tam intelligitur prophetia, quam renuntiatur expuncta. Accepit Christus infans virtutem Damasci et spolia Samariae. Maneant enim orientales illi Magi, infantiam Christi recentem auro et thure munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine praelio et armis. Nam, praeter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vires, auro et odoribus pollere solitam, certum est, et ex divinis Scripturis, virtutem quoque caeterarum gentium aurum constituere; sicut per Zachariam dicit: Et Judas pertendet Hierusalem, et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum (Zach. XIV, 14). Nam de hoc auri munere etiam David dixit: Et dabitur illi de auro Arabiae (Psal. LXXI, 15). Et iterum: Reges Arabum et Saba munera afferent illi (Ibid. 70). Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a Deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum Scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum: nam et archontas Sodomorum (Is., I, 10) appellat archontas vestros, et populum vestrum populum Gomorrhae (Ibid.) vocat; cum jam olim essent civitates istae exstinctae. Et alibi per prophetam ad populum Israel: Pater, inquit, tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethea (Eze. XVI, 3); quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem: quos aliquando etiam filios suos dixerat per Isaiam Prophetam: Filios generavi et exaltavi (Is., I, 2). Sic et Aegyptus (Is., XIX, 1) nonnumquam totus orbis intelligitur apud illum, superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon (Apoc., XVII, 5) apud Joannem nostrum, Romanae urbis figura est, proinde et magnae, et regno superbae, et sanctorum debellatricis. Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione titulavit, et despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se regnare putat, si sanctos a religione Dei deturbat. Adjuvabitur autem haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum Scripturae designant ob armorum quorumdam vocabula et ejusmodi verba. Sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur Judaei: Accingere, inquit David, ensem supra femur (Psal. XLIV, 4). Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios hominum; effusa est gratia in labiis tuis (Ibid., 3). Valde autem absurdum est, si quem ab bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur; de quo subjungens, dicebat: Extende, et prospera, et regna (Ibid., 5). Et adjecit: Propter lenitatem et justitiam tuam (Ibid.). Quis enim ense operabitur, et non contraria lenitati et justitiae exercet? id est dolum et asperitatem et injustitiam, propria scilicet negotia praeliorum. Videamus ergo an alius sit ensis ille, cujus est alius actus, id est Dei sermo divinus, bis acutus (Hebr., IV, 12) duobus testamentis, legis antiquae et legis novae, acutus sapientiae suae aequitate, reddens unicuique secundum actum suum. Licuit ergo et Christo Dei in Psalmis sine bellicis rebus ensem sermonis Dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur apud David, quando venturus in terras ex Dei patris decreto nuntiabatur: Et deducet, inquit, te magnitudo dexterae tuae (Psal. XLIV, 5), virtus scilicet gratiae spiritalis, de qua Christi agnitio deducitur: Sagittae tuae, inquit, acutae (Ibid., 6), per volantia utique Dei praecepta, minantes traductionem uniuscujusque cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te cadent, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus est, sic recipiet spolia, non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata cujus et arma allegorica didicisti. Atque ita in tantum Christus qui venit, non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur. Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur, non Jesus dicitur, quare is qui venit, Jesus Christus appellatur? Constabit autem utrumque nomen in Christo Dei, in quo invenitur etiam Jesus appellatus. Disce erroris tui morem. Dum Moysi successor destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine, et incipit vocari Jesus. Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos, nationes in saeculi deserto commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis, melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius: idque non per Moysen, id est, non per legis disciplinam, sed per Jesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis, petra enim Christus (I Cor., X, 4) multis modis et figuris praedicatus est: ideo is vir qui in hujus sacramenti imaginem parabatur, etiam nominis Dominici inauguratus est figura, ut Jesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat Dei filius, qui et semper videbatur. Deum enim patrem nemo vidit umquam, et vixit (Exod., XXXIII, 20): et ideo constat ipsum Dei filium Moysi esse locutum, et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere, et introducat in terram quam praeparavi tibi; intende illi, et audi eum, et ne inobaudiens fueris ei: non enim celavit te quoniam nomen meum super illum est (Exod., XXVI, 20, 21). Populum enim introducturus erat Jesus in terram repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus; quas virtutes fecit Jesus Nave, et ipsi legitis; et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; sicuti et praecursorem Christi Joannem, futurum angelum appellat per prophetam Spiritus, dicens ex persona Patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui praeparabit viam tuam ante te (Mal., I, 3). Nec novum est Spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae virtutis Deus praefecit: idem enim Joannes non tantum angelus Christi vocatus est, sed et lucerna, lucens ante Christum. Paravi enim lucernam Christo meo, David praedicat (Psal. CXXXI, 17). Quare ipse Christus veniens adimplere prophetas, dicit ad Judaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens (Joan., V, 35): utpote, qui non tantum vias ejus parabat in eremo (Joan., I, 23), sed et agnum Dei demonstrando (Ibid., 29), illuminabat mentes hominum praeconio suo, ut eum esse intelligerent agnum quem Moyses passurum nuntiabat (Exod., XII). Sic et Jesus, ob nominis sui futurum sacramentum: id enim nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum, nec Ausen, sed Jesum eum jusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo Dei, ut et Jesus appellaretur. Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter Esaias propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Jesse, quod est Maria, et flos de radice ejus adscendet. Et requiescet super illum spiritus Dei, et spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus Dei timoris implebit illum (Is., XI, 1, 2). Neque enim ulli hominum universitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum, flori quidem ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum. Fuit enim de patria Bethlehem et de domo David, sicut apud Romanos in censu descripta est Maria (Luc., II, 1 sqq.), ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam, et quia a prophetis praedicabatur ex Jesse genere venturus, et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem esset exhibiturus, an venerit? atque ita is homo qui talis ostenditur, ipse erit Christus, qui venit. De hoc enim Propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Is., LIII, 4); qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Ibid., 7). Si neque contendit, neque clamavit, neque audita est foris vox ejus, qui arundinem contusam, id est quassam Israelis fidem, non comminuit; qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit (Isa., XLII, 2, 3), sed lucere magis fecit ortu luminis sui; non potest alius esse, quam qui praedicabatur. Oportet itaque actum Christi ejus qui venit, ad Scripturarum regulam recognosci. Duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam; itaque specialiter dispungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam: Exclama, inquit, in vigore, et ne peperceris; exalta ut tuba vocem tuam, et adnuntia plebi meae facinora ipsorum, et domui Jacob delicta eorum. Me de die in diem quaerunt, et cognoscere vias meas cupiunt. Quasi populus qui justitiam fecerit, et judicium Dei non dereliquerit (Isa. LXIII, 1, 2), et reliqua. Virtutes autem facturum a Patre Esaias dicit: Ecce Deus noster judicium retribuit, ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc infirmi curabuntur, et oculi caecorum videbunt, et aures surdorum audient, et claudus saliet velut cervus, et mutorum linguae solventur, (Isa. XXXV, 4, 5, 6), et caetera quae operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod propter opera eum non lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat (Joh. V, 18).

CAPUT X.

De exitu plane passionis ejus ambigitis, negantes passionem crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit Deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis homo qui pependit in ligno (Deut. XXI, 23). Sed hujus maledictionis sensum antecedit rerum probatio. Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum, ita ut judicium mortis sit, et morietur, et suspendetis eum in ligno. Sed et sepultura sepelietis cum ipsa die: quoniam maledictus a Deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi in sortem (Ibid. 22, 23). Igitur non in hanc passionem Christum maledixit; sed distinctionem fecit, ut qui in aliquo delicto judicium mortis habuisset et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a Deo esset, quia propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. Alioquin Christus, qui dolum de ore suo locutus non est (Isa. LIII, 9), quique omnem justitiam et humilitatem exhibuit; et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in Psalmis ipse Spiritus Christi jam canebat, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps. XXXIV, 12), et: Quae non rapueram, tunc exsolvebam (Ps. LXVIII, 5); Exterminaverunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 17); et: Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 23); et, Super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 19); sicuti caetera quae in illum commissuri essetis, praedicta sunt. Quae quidem omnia ipso perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut Scripturae implerentur de ore prophetarum (Matth. XVI, 56). Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat; quantoque incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret. Itaque in primis Isaac cum a patre hostia duceretur, et lignum ipsi sibi portaret (Gen. XXII, 6), Christi exitum jam tunc denotabat, in victimam concessi a patre, lignum passionis suae bajulantis. Joseph et ipse Christum figuravit, vel hoc solo, ne cursum demorer ipse, quod persecutionem a fratribus passus est, et venumdatus in Aegyptum (Gen. XXXVII, 28), ob Dei gratiam, sicut et Christus ob Israel, a fratribus venumdatus, a Juda cum traditur. Nam et benedicitur in haec verba Joseph: Tauri decor ejus, cornua unicornis cornua ejus, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae (Deut. XXXIII, 17). Non utique rhinoceros destinabatur unicornis, vel minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur: taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut judex, aliis mansuetus ut salvator: cujus cornua essent crucis extima: nam et in antenna navis, quae crucis pars est, cornua extremitates vocantur: unicornis autem media stipitis palus. Hac denique virtute crucis, et hoc more cornutus, universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in coelum, et tunc ventilabit per judicium, dejiciens de coelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eamdem Scripturam, cum Jacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de Scribis et Pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum. Interpretatur enim spiritaliter sic: Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint jecora mea: quoniam indignatione sua interfecerunt homines, id est, prophetas; et in concupiscentia sua subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6), id est Christum, quem post necem prophetarum interfecerunt, et nervos ejus suffigendo clavis desaevierunt. Caeterum vanum, si post homicidium jam ab eis commissum, alicujus bovis ipsis exprobrat carnificinam. Jam vero Moyses, quid utique tunc tantum cum Jesus adversus Amalec praeliabatur, expansis manibus orabat residens (Exod. XVII, 11); quando in rebus tam attonitis magis utique genibus positis, et manibus caedentibus pectus, et facie humi volutata, orationem commendare debuisset? nisi quia illic ubi nomen Jesu dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Jesus victoriam esset relaturus. Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem, cur aeneum serpentem ligno impositum, pendentis habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit, eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur (Num. XXI, 9), nisi quod hic Dominicam cracem intentabat, qua serpens diabolus publicatur, et laeso cuique ab ejusmodi colubris, id est angelis ejus, a delictorum peccantia ad Christi crucis sacramenta intento, salus efficiebatur. Nam qui in illam tunc respiciebat, a morsu serpentium liberabatur. Age nunc, si legisti penes prophetam in Psalmis, Deus regnavit a ligno (Ps. XCV, 10), expecto quid intelligas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis, et non Christum, qui exinde a passione Christi superata morte regnavit. Proinde et Esaias: Quoniam puer, inquit, natus est nobis, et datus nobis est filius (Isa. IX, 6). Quid novum, si non est de filio Dei, dicit: Filius natus est nobis, cujus imperium factum est super humerum ipsius (Ibid.)? Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquando propriae vestis notam. Sed solus novus rex saeculorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde Dominus regnaret a ligno ( l ). De hoc enim ligno etiam Deus insinuat per Hieremiam quod essetis dicturi: Venite, mittamus in panem ejus lignum, et conteramus eum a terra vivorum, et nomen illius non memorabitur amplius (Jer. XI, 19). Utique in corpus ejus lignum missum est. Sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cujus retro corpus in panem prophetes figuravit. Si adhuc quaeres Dominicae crucis praedicationem, satis jam poterit tibi facere vicesimus primus Psalmus, totam Christi continens passionem, canentis jam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes (Ps. XXI, 17). Quae propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium Patris imploraret: Salvum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam (Ps. XXI, 22); de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus: quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus regum Judaeorum, ne putetis alterius alicujus prophetari passionem, quam ejus qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc, etsi omnes interpretationes istas respuerit et inriserit duritia cordis vestri, probavimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non esset edita qualitas mortis , intelligatur per crucem evenisse, nec alii deputandam fuisse passionem crucis, quam cujus mors praedicabatur. Nam mortem ejus et passionem et sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus; quia scelus non fecit, nec dolus in ore ejus inventus est, et Deus voluit eximere a morte animam ejus (Isa. LIII, 8, 9, 10), etc. Dicit etiam adhuc: Sepultura ejus sublata est e medio (Ibid.). Nec sepultus enim est nisi mortuus, nec sepultura ejus sublata est e medio , nisi per resurrectionem ejus. Denique subjungit: Propterea ipse multos in haereditatem habebit, et multorum dividet spolia (Isa. LIII, 12). Quis enim alius, nisi qui natus est, ut supra ostendimus, pro eo quod tradita est in mortem anima ejus? Ostensa enim caussa gratiae ejus, pro injuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum; post mortem utique resurrectionem consecuturum. Nam quod in passione ejus accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit Dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem, et imponam super lumbos vestros saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum dilecti, et eos qui cum illo quasi diem moeroris (Amos, VIII, 9, 10). Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israel ad vesperam agnum esset immolaturus: et hanc solemnitatem diei hujus, id est Paschae azymorum, cum amaritudine manducaturos praecanebat: et adjecit, Pascha esse Domini (Exod., XII), id est passionem Christi. Quod ita quoque adimpletum est, ut prima die azymorum interficeretis Christum (Matth., XXVI), et ut prophetiae adimplerentur, properavit dies vesperam facere, id est tenebras efficere; quae media die factae sunt: atque ita dies festos vestros convertit Deus in luctum, et cantica vestra in lamentationem. Post passionem enim Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit, praedicata per Spiritum sanctum.

CAPUT XI. Nam et pro istis meritis vestris, cladem vestram futuram Ezechiel nuntiat: et non solum in isto saeculo, quae jam evenit, sed in die retributionis, quae subsequetur. Qua clade nemo liberabitur, nisi qui passione Christi, quem respuitis, fuerit obsignatus. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad me: Fili hominis, vidisti quae seniores Israel faciunt unusquisque eorum in tenebris, unusquisque in cubiculo absconso; quoniam dixerunt: Non videt nos Dominus, dereliquit Dominus terram. Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis facinora majora quae isti faciunt. Et introduxit me ad limina jannuae domus Domini quae aspicit ad aquilonem, et ecce illic mulieres sedentes, et plangentes Thammuz; et dixit Dominus ad me: Fili hominis, vidisti? Numquid modica domui Juda, ut faciant facinora quae fecerunt: et adhuc visurus es adfectiones majores eorum. Et introduxit me in aedem domus Domini interiorem, ecce in liminibus templi Domini, inter medium clam et inter medium altaris, quasi viginti quinque viri posteriora sua dederunt ad templum Domini, et facies suas contra Orientem, hi adorabant solem; et dixit ad me: Vides, fili hominis? Numquid pusilla domui Juda, ut faciant facinora quae fecerunt hic. Quoniam impleverunt impietates suas, et ecce ipsi quasi subsannantes. Ego faciam cum indignatione mea, non parcet oculus meus, neque miserebor. Exclamabunt ad aures meas voce magna, et non exaudiam eos, sed neque miserebor (Ezech., VIII, 12-18). Et clamavit in aures meas voce magna dicens: Adproximavit vindicta civitatis hujus, et unusquisque habuit vasa exterminii in manu sua. Et ecce sex viri veniebant ad viam portae altae, quae respiciebat ad aquilonem, et uniuscujusque bipennis dispersionis erat in manu ejus. Et unus vir in medio eorum indutus podere, et zona saphiri in lumbis ejus. Et introierunt, et steterunt in proximis altaris aerei, et claritas Dei Israel ascendit a Cherubin quae fuit super ea in subdival domus. Et vocavit hominem qui indutus erat podere, qui habuit super lumbos suos zonam, et dixit ad eum Dominus: Transi per mediam Hierusalem, et scribe signum tau in frontibus virorum qui gemunt et dolent super omnia facinora quae fiunt in medio eorum. Et in his dixit ad audientem: Ite post eum in civitatem, et concidite, et nolite parcere oculis vestris, et ne misereamini senioris, aut virginis; et parrulos et mulieres interficite omnes, ut perdeleantur. Omnes autem super quos est tau signum, ne accesseritis. Et a sanctis meis incipite (Ezech., IX, 1-6). Hujus autem signi sacramentum variis modis praedicatum est, in quo vita hominibus praestruebatur, in quo Judaei non essent credituri; sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens: Ejiciemini de terra in quam introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem. Et non erit stabilitas vestigio pedis tui, et dabit tibi Deus cor taedians, et tabescentem animam, et oculos deficientes, ut non videant; et erit vita tua pendens in ligno ante oculos tuos; et non credes vitae tuae (Deut., XXVIII, 64, 65). Itaque, quoniam impleta est prophetia per adventum ejus, id est per nativitatem, quam supra memoravimus, et passionem, quam evidenter ediximus, propterea et Daniel signari visionem et prophetam dicebant, quoniam Christus est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro erant de eo nuntiata: post enim adventum ejus et passionem ipsius jam non visio neque prophetes. Unde firmissime dicit adventum ejus signare visum et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum, et tempus LXII et dimidiae hebdomadarum adimpletarum, probavimus tunc venisse Christum, id est natum: et septem dimidiae hebdomadarum, quae sunt subdivisae in abscissionem priorum hebdomadarum, intra quae tempora passum ostendimus Christum; atque ita LXX hebdomadibus conclusis, et civitate exterminata, et sacrificium et unctionem exinde cessare. Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, etiam ex ista consonantia Scripturarum, quas, ex praejudicio majoris partis adversum Judaeos, elocuti sumus. Neque enim in dubium deducant vel negent, quae scripta proferimus: ut ex hoc quoque paria esse Scripturis divinis negare non possint; ut quae post Christum futura praecanebantur, adimpleta cognoscantur. Neque enim dispositio expuncta inveniretur, nisi ille venisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur, quae completa esse etiam probarentur.

CAPUT XII.

Adspice universas nationes, de voragine erroris humani exinde emergentes ad Dominum Deum creatorem et ad Deum Christum ejus; et si audes, nega prophetam. Statim tibi promissio patris occurrit in Psalmis dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Nec poteris eum magis David filium dicere, quam Christum; aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Judaeam regnavit, quam Christo, qui totum jam orbem Evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei in lucem gentium, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare: et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris (Is., XLII, 6, 7), ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata, quam per quem expuncta consideramus.

CAPUT XIII.

Igitur, quoniam filii Israel affirmant nos errare recipiendo Christum, qui jam venit, praescribamus eis ex ipsis Scripturis jam venisse Christum qui praedicabatur; quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus jam venisse Christum, qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethlehem Judae; sic enim scriptum est in propheta: Et tu Bethlehem, non minima es in ducibus Juda: ex te enim exiet dux qui pascat populum meum Israel (Mich., V, 1). Si autem adhuc natus non est qui processurus dux de tribu Juda ex Bethlehem nuntiabatur, oportet enim eum de tribu Juda et a Bethlehem procedere; animadvertimus autem nunc neminem de genere Israel in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod interdictum est ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Judaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum per prophetam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, id est quod belli tempore eis evenerit; regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis (Is., I, 7). Et alio loco sic per prophetam dicitur: Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem virtutes in gloria Dei patris, et oculi vestri videbunt terram de longinquo (Is., XXIII, 17): quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Hierusalem, prohibitis ingredi in terram vestram, de longinquo eam oculis tantum videre permissum est. Anima, inquit, vestra meditabitur timorem (Ibid., 13). scilicet quo tempore excidium sui passi sunt. Quomodo igitur nascetur dux de Judaea, et quatenus procedet de Bethlehem, sicut divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israel, cujus ex stirpe possit nasci Christus? Si enim, secundum Judaeos, adhuc non venit, cum venire coeperit, unde ungetur? Lex enim praecepit, in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici. Si autem jam nec unctio est illis, ut Daniel prophetavit; dicit enim: Exterminabitur unctio (Dan., IX, 27): ergo jam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu de quo reges ungebantur. Si ergo non est unctio, unde ungetur dux qui nascetur in Bethlehem? aut quomodo procedet de Bethlehem, cum de germine Israel nullus omnino sit in Bethlehem? Iterato denique ostendamus, et jam Christum secundum prophetas, et passum, et in coelis jam receptum, et inde venturum secundum praedicationes prophetarum. Nam post adventum ejus, secundum Danielem, quod ipsa civitas exterminari haberet legimus, et ita factum recognoscimus. Dicit enim Scriptura: Sic et civitatem et sanctum simul exterminari cum duce (Ibid.), indubitate, qui de Bethlehem et de tribu Juda esset processurus. Unde et manifestum est quod civitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator ejus in ea pati haberet, secundum scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem contradicentem mihi, qui ambulant viam non bonam, sed post peccata sua (Is., LXV, 2). Et in Psalmis dicit: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt et viderunt me: et, In siti mea potaverunt me aceto (Psal. XXI, 69, 22). Haec David passus non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus qui crucifixus est. Manus autem et pedes non exterminantur, nisi ejus qui a ligno suspenditur. Unde et ipse David regnaturum ex ligno Dominum dicebat (Psal. XCV, 10): nam et alibi propheta ligni hujus fructum praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas (Psal. LXVI. 7). Utique illa terra virgo nondum pluviis rigata, nec imbribus foecundata, ex qua homo tunc plurimum plasmatus est, ex qua nunc Christus secundum carnem ex virgine natus est. Et lignum, inquit, adtulit fructum suum (Joel. II, 22). Non illud lignum in paradiso, quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi, unde vita pendens a vobis credita non est (Deut. XXVIII, 66). Hoc enim lignum tunc in sacramento erat, quo Moyses aquam amaram indulcavit; unde populus, qui siti peribat in eremo, bibendo revixit (Exod. XV, 23-26): sicuti nos qui de saeculi calamitatibus extracti, in quo commorabamur, siti pereuntes, id est verbi divini potu privati, ligno passionis Christi aquam edulcatam baptismatis potantes, sive quae est in eum, reviximus; a qua fide Israel excidit, secundum Hieremiam dicentem: Mittite, et interrogate nimis si facta sunt talia: Si mutabunt gentes deos suos, et isti non sunt dii. Populus autem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis. Expavit coelum super isto (Jer. II, 10, 11). Et quomodo et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus: Et horruit, inquit, plurimum nimis, et sol media die tenebricavit (Amos. VIII, 9). Et quando horruit nimis, nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit, et velum templi scissum est, monumenta dirupta sunt (Matth. XXVII, 51)? Quoniam duo haec mala fecit populus meus: me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vitae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non poterunt aquam continere (Jer. II, 13). Indubitate non recipiendo Christum, fontem aquae vitae: lacus contritos coeperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus jam Spiritus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi, qui est verum Dei templum. Nam et istam sitim divini Spiritus eos passuros dixerat propheta Esaias, dicens: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis: servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis, et a contribulatione spiritus ululabitis. Remittetis enim nomen vestrum, in societatem electis meis; vos autem interficiet Dominus. Eis autem qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terris (Is. LXV, 13-15). Adhuc hujus ligni sacramentum in Regnorum legimus celebratum. Nam cum filii prophetarum super flumen Jordanem lignum securibus caederent, exiliit ferrum, et mersum est in flumine, atque ita Heliseo propheta superveniente, petunt ab eo filii prophetarum uti ferrum flumini quod mersum fuerat erueret. Atque ita Heliseus accepto ligno, et misso in eum locum ubi submersum fuerat ferrum, statim supernatavit, et lignum mersum est, quod receperunt filii prophetarum (III Reg. VI, 4-7). Ex quo intellexerunt quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. Quid manifestius hujus ligni sacramento? quod duritia hujus saeculi mersa in profundo erroris, et a ligno Christi, id est passionis ejus, in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam, id restitueretur per lignum Christi. Nobis igitur qui successimus in loco prophetarum, ea sustinentibus hodie in saeculo, quae semper passi sunt prophetae propter divinam religionem. Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum Deus hostiam fieri praecepisset (Gen. XXII, 6). Sed quoniam haec fuerant sacramenta, quae temporibus Christi perficienda servabantur; et Isaac cum ligno reservatus est, ariete oblato in vepre cornibus haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit, inhaerens cornibus crucis, corona spinea in capite ejus circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et velut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Is. LIII, 7). Hic enim Pilato interrogante nihil locutus est (Joh. XIX, 9): in humilitate enim judicium ejus sublatum est. Nativitatem autem ejus quis enarrabit (Is. LIII, 8)? quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria verbo Dei praegnans inveniretur, Et quia tolleretur a terra vita ejus (Ibid.); cum utique post resurrectionem ejus a mortuis, quae die tertia effecta est, coeli eum receperunt, secundum prophetiam Osee emissam hujusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: Eamus et revertamur ad Dominum Deum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos, post biduum die tertia (Ose. VI, 1-3) quae est resurrectio ejus gloriosa, de terra in coelos cum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem; cujus neque nativitatem, neque passionem Judaei agnoverunt. Igitur, quoniam adhuc contendunt Judaei necdum venisse Christum eorum quem tot modis adprobavimus venisse, recognoscant Judaei exitum suum, quem post adventum Christi relaturi praecinebantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interfecerunt. Primo enim ex qua die, secundum illud dictum Esaiae, projecit homo abominamenta sua aurea et argentea quae fecerunt adorandis vanis et noctuis (Is. II, 20): id est, ex quo gentes, nos, dilucidata per Christum veritate, projecimus idola (videant Judaei), et quod sequitur, expunctum est. Tulit enim Dominus sabaoth a Judaeis et ab Hierusalem, inter caetera, et sapientem architectum (Is. III, 1, 3), qui aedificat Ecclesiam Dei templum, et civitatem sanctam, et domum Domini. Nam exinde destitit apud illos Dei gratia. Et mandatum est nubibus ne pluerent imbrem super vineam Sorech (Is. V, 6), id est coelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israel. Fecerat enim spinas (Ibid. 4), ex quibus Christum coronaverat: et non justitiam, sed clamorem (Ibid. 8), quo in crucem eum extorserat: et ita subtractis charismatis prioribus, lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) fuerunt; et piscina Bethsaida (Joan. V, 2) usque ad adventum Christi, curando invaletudines ab Israel, desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen Domini per ipsos blasphemaretur; sicut scriptum est: Propter vos nomen Dei blasphematur in gentibus (Is. LII, 5; Ezech. XXVI, 2). Ab illis enim incipit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Quae cum ita commisissent, nec intellexissent Christum in tempore suae visitationis inveniendum, facta est terra eorum deserta, et civitates eorum igni exustae: regionem ipsorum in conspectu eorum extranei devorantes: derelicta est filia Sion tamquam specula in vinea, vel ut in cucumerario casula (Is. I, 7, 8); ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis, et ad indignationem provocavit sanctum Israel (Ibid. 3, 4). Sic et machaerae conditionalis comminatio, Si nolueritis, nec obaudieritis, gladius vos comedet (Ibid. 20), probavit Christum fuisse quem non audiendo perierunt; qui et in Psalmo dispersionem ejus postulat a Patre, dicens: Disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12); qui et rursum per Esaiam exustionem eorum orat: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis, in anxietate dormietis (Is. L, 11). Haec igitur cum pati praedicentur Judaei propter Christum, et passos eos esse inveniamus, et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Judaeis ista accidisse, conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordinis temporum. Aut si nondum venit Christus, propter quem haec passuri praedicabantur, cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda, quae nulla hodie est? ubi civitates exurendae, quae jam in tumulis exustae suat? ubi dispersio gentis, quae jam extorris? Redde statum Judeae quem Christus inveniat, et alium contende venire.

CAPUT XIV.

Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos, totidem adventus ejus praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ovis ad victimam duci habebat, et tamquam agnus ante tondentem sine voce, sic non aperuit os suum (Is. LIII, 7) ne aspectu quidem honestus: Adnuntiamus enim, inquit, de illo, sicut puerulas, sicut radix in terra sitienti, et non erat ei species, neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species ejus inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, sciens ferre infirmitatem (Ibid. 2-4): scilicet ut positus a Patre in lapidem offensionis (Is. VIII, 14): et minoratus ab eo modicum citra angelos (Ps. VIII, 6), vermem se pronuntiat, et non hominem, ignominiam hominis, et abjectionem populi (Ps. XXI, 7). Quae ignobilitatis argumenta, primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo; cum fiet, jam non lapis offensionis, nec petra scandali, sed lapis summus angularis, post reprobationem adsumptus, et sublimatus in consummationem (Is. XXVIII, 16): et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret (Dan., II, 34 sqq.). De quo secundo adventu idem Daniel dixit: Et ecce cum nubibus coeli tamquam filius hominis veniens, venit usque ad Veterem dierum, et aderat in conspectu ejus. Et qui adsistebant, adduxerunt illum: et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genus, et omnis gloria servient illi: et potestas illius aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrompetur (Dan., VII, 13, 14). Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum: tempestivus enim decore citra filios hominum. Effusa est gratia, inquit, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in saecula. Accingere ensem tuum circa femur tuum, potens tempestivitate et pulchritudine tua (Ps. XLIV, 3-5): cum et Pater postea, cum diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum, et subjecit omnia sub pedibus ejus (Ps. VIII, 6 8; Hebr., II, 7). Et tunc cognoscent eum, quem pupugerunt. Et caedent pectora sua tribus ad tribum (Zach., XII, 10; Joan, XIX, 37), utique quod retro non agnoverint eum, in humilitate conditionis humanae constitutum. Hieremias inquit: Et homo est, et quis cognoscet illum (Jer. XVII, 7, sec. LXX)? quia et nativitatem ejus, inquit Esaias, quis enarrabit? Sicet apud Zachariam (c. XII) in persona ipsius, imo et in ipsius nominis sacramento, verus summus sacerdos patris Christus Jesus duplici habitu in duos adventus delineatur. Primo sordidis indutus est, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Judae traditoris, qui eum etiam post baptismum tentaverat. Dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus; quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur. Nec poteritis eum Josedech filium dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali (Zach., VI, 11) fuit exornatus, nec umquam sacerdotali munere privatus. Sed Jesus iste Christus Dei patris summus sacerdos qui primo adventu suo humana forma et passibilis venit in humilitate usque ad passionem; ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus podere, sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4; Hebr., V, 6) Dei patris nuncupatus est. Sic enim et duorum hircorum, qui jejunio offerebantur (Levit., XVI), faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem nominis Christi, qui jam venit, ostendunt? Pares quidem atque consimiles, propter eumdem Domini conspectum, qui non alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est. Unus autem eorum circumdatus coccino, maledictus, et consputatus, et convulsus, et compunctus, a populo extra civitatem abjiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi passionis; qui coccinea circumdatus veste; et consputatus, et omnibus contumeliis afflictus, extra civitatem crucifixus est. Alter vero pro delictis oblatus, et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiati sacerdotes templi spiritalis, id est Ecclesiae, Dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, jejunantibus caeteris a salute. Igitur, quoniam primus adventus et plurimis figuris obscuratus, et omni inhonestate prostratus, canebatur, secundus vero et manifestus et Deo condignus; idcirco quem facile et intelligere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa indigniorem, certe obscuriorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant in humilitate primo fuisse venturum. Sufficit huc usque de his interim ordinem Christi decurrisse quo talis probatur quali adnuntiabatur, ut jam ex ista consonantia Scripturarum divinarum intelligamus, et quae post Christum futura praedicabantur, ex dispositione divina credantur expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo evenissent quae in adventum ejus futura praedicabantur. Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad Deum creatorem et Christum ejus cernitis, prophetatum non audetis negare; quia, etsi negaretis, statim vobis in Psalmis, sicuti jam praelocuti sumus promissio Patris occurreret, dicentis: Flius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 7, 8); nec poteritis in istam praedicationem magis David filium Salomonem vindicare, quam Christum Dei filium dicere; nec terminos terrae David filio promissos, qui intra unicam Judaeam regnavit, quam Christo filio Dei, qui totum jam orbem Evangelii sui radiis inluminavit. Denique et thronus in aevum magis Christo Dei filio competit, quam Salomoni, temporali scilicet regi, qui soli Israel regnavit. Christum enim hodie invocant nationes quae eum non sciebant, et populi hodie ad Christum confugiunt, quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere, quod vides fieri. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur; aut adimpleta cum leguntur: aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.